장음표시 사용
131쪽
gathis se mutuo verbis concitantcs inducere: α Quonam itaque modo naviculam eiusmodi tempestate iactabimus p Si stertentem in ea gubem uatorem iuVenerimus. Quonam modo discerpemus ovem Z Si pastorem negligentem existimaverimus. Quonam modo diripiemus civitatem Z Si regem torpescentem ac desidem intellexerimus. Ergo ne satani us cuneus virginalem hunc non subvertet murum 3 Num spe frustrabimur, si a laboris mole nequaquam desistamus 8 Numquid ab exspectatione decidemus, si a vincendi contentione pertinacique studio non recesserimus 3 Ceterum quum neque virginali Officinae insidiari licuerit, nec mentis agrum valuerimus obturbare, et neque Proli quae utero gestatur, potuerimus resistcro; iain illibatam Virgianis conceptionem calumniae iaculis impetemus . . Germanus vero his sundamenti loco praeiactis, tu autem quae materna in Deum auctoritate polleas, etiam iis qui grapissime peccant, eaeimiam remissionis gratiam concilies: non enim potes non eaeaudiri, quum Deuta Ceia Merae et intemeratae matri suiae quoad Omnia et per omnia et in omnibus morem gerat, mox pergit: α Quis te non admiretur Spem incommutabilem, protectionem immobilem, statum persu-gium, semper vigilem intercessionem, indeficientem salutem, auxilium stabile, inconcussum patrociuium, murum inexpugnabilem, oblectamentorum thesaurum, paradisum inaccusabilem, arcem tutam , Vallum undique munitum, validam auxilii turrim p ,7o9. Eamdem sectatus imaginem auctor ) sermonis de Assum
ptione, qui inter homilias praestantissimoruin ecclesiae catholicae
132쪽
doctorum Anselmo tribuitur, adductis verbis, intraoit Lesus in quoddam castellum, subdit: α Heic castellum, in quod intravit Iesus, singularem et intcnacratam Virginem eiusdem Iesu genitricem, salva Scripturarum regula, per similitudinem accipimus. Castellum enim dieitur quaelibct turris et murus ita circuitu eius. Quae duo invicem
sese defendunt, ita ut hostes per murum ab arce, et a muro Per arcem arceantur. Huiusmodi castello non incongrue virgo Maria assimilatur, quam virginitas mentis et corporis quasi murus ita utidique vallavit, ut nullus umquam libidini esset ad eam accessus, nec sensus eius aliqua corrumperetur illecebra. . Huc facit et Petrus
Damiani, qui ) verba, quae est ista quae ascendit de deserto deliaciis affluens , innixa super dilectumι suum, hoc commentario enarrat: . Haec est regina illa, quam ὶ videntes filiae Sion beatissimam Praedicaverunt, et reginae Iaudaverunt eam. Ascendit autem hodie dc descrto, idest, de mundo ad regalis throni celsitudinem sublimata. Dcliciis, inquit, nsfluens. Vere affluens, quia multae filiae
Congregaverunt divitias, hace supergressa est universas. Deliciarum autem eius non est numerus, quia dum Spiritum sanctum suscipit,
concipit Dei Filium, regem gloriae generat, penetrat caelos, cumu Iata divitiis et deliciis affluens ad regnum evolat sempiternum Suum. Iunixa super dilectum suum. Rex virtutum dilecti Pater est, in quo sibi bene complacuit. Super hunc innititur mater illa felicior, et in aureo reclinatorio divinae maiestatis incumbens, intra Sponsi immo Filii sui brachia requiescit. O quanta dignitas quam specialis potentia inniti super illum quem angelicae potostates reverenter aspiciunt i . 7IO. Iamvero in Uthmo ad Deum et omnes sanctos inter orationes Anselmi legimus: . Maria Virgo virginum, Petenti manum Porrige, . Redemptionis ostium , . Quietis opem tribue , - Porta salutis integra, . Et per tuum auxilium. Lapsis cervicem releva . . Placare cura Filium.
133쪽
633ω Regina caeli filia, . Ut manus praestet Filii. Mater Dei castissima, a Quod servus poscit, subveni. In libello autem quem Honorius augustodunensis inscripsit, sigillum beatae Mariae, discipulis postulantibus, rogamus igitur te
omnea uno Ore iterum noυum lia rem sutire, et nobis causa caritatis aperire cur Evangelium, Intravit Iesus in quoddam castellum, et Cantica canticorum de sancta Maria legantur, cum nihil penitus ad eam pertinere Oideantur; magister reponit: a Dicitis vos mirari cur Evangelium, Intrapit Iesus, et Cantica in sestivitate sanctae Mariae recitentur, cum quasi nihil de ea sonare utraque a simplicibus aestimentur. Debetis igitur inprimis de Evangelio scire, quod nihil potuit inveniri in tota Scripturae serie quod convenientius, quod aptius, quod dignius legeretur in eius sacra solemnitate. Dicitur itaque, Intrapit Iesus in quoddam castellum. In castello est
turris alta, in qua contra hostes propugnacula: murus vero exterius, qui est tutela civibus interius. Hoc castellum suit illud sancti Spiritus sacellum, scilicet gloriosa Dei genitrix virgo litaria, quae iugi angelorum custodia suit undique munita . . Et aliquot interiectis ' pergit: . Gloriosa virgo Maria typum Ecclesiae gerit. Ideo cuncta quae de Ecclesia scribuntur, de ipsa etiam satis congrue
leguntur. NIII. Quam Vero congrue id fiat, ex his etiam sas est intelligere quae Amedeus lausannensis antistes habet: a In Scripturis veritatis de sancta matre eius annunciatum est, quia ' Virgo Concipiet et Virgo pariet Filium , cui nomen Emmanuel , et 'in gressus eius a principio, a diebus aeternitatis. Hunc sola Virgo meruit su-Seipere , sola Parere, sola lactare in votis et ardenti praestolatione ' deprecantis et dicentis Ecclesiae: quis mihi det te fratrem sugentem Gera matris meae, et inoen iam te foris et deosculer te, et iam nemo me deviciat 8 . Tum ex his ' sas est intelligere quae de Virgine subdit: α Brachia eius illo sunt impressa signaculo , de quo Sponsus ait in canticis: pone me signaculum super brachium tuum. Torques aureus additur collo eius. Hoc soliti sunt secundi in re
134쪽
gnis coronari, et haec est secunda corona. Prima namque praesulget in terribili capite dominatoris universae terrae. Secunda cecidit in sorte matris eius. Ipsa enim si gularis regnat in regno Dei et Christi, dehinc sub illa et post illam sancti altissimi. . Atque ex his pariter innotescit quae de eadem 'in scribit: a Igitur caeli reginam, matrem vitae, sontem misericordiae, deliciis ' affluentem et intiitentem super dilectum suum sedulo celebremus ossicio, et laude licet impari praedicemus. Feramus animos in sublime intuentes diligentissime, quod virga clegantissima orta de radice Iesse ramorum suorum mirabili extensione sese ubique terrarum expandit, ut dispe sos filios Adae ab aestu, a turbine et a pluvia umbra desiderabili protegeret, Ductuque saluberrimo aleret esurientes. Sublimata igitur super omnia ligna Paradisi, et super altissimorum montium praecelsos vertices exaltata ipsos caelos inaestimabili magnitudine penetravit. O decus, o gloria, o magnificentia arboris huius, cuius fructu indeficienti, cuius pastu immortali caeligenis atque terrigenis sit iugis epulatio, conti uua exaltatio, felix et sempiterna laudatio. Beati qui edunt cibum in regno tuo, beati ὶ qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. In te etiam laudabitur non Eva lethi propinatrix, sed Maria vitae propitiatrix. Lucifer glori Sus et arrogans vulneratus ad ima eorruit. Virgo humilis ad thm-num gloriae coronata conscendit. Corruit ille elatus magna de se praesumendo ; introivit Maria in holocaustis totam se plenitudini gratiae committendo. Ille dignitatis angelicae clarissimos fines excedens, Per praecipitia rapitur, horrore tenebroso tegitur. At gloriosissima, ea me integerrima, mente serenissima, viventium mitissima, quo cunctis humilior et sanctior exstitit, eo Su Per omnes elevata, et in caelum a caeli civibus honorificentissime et ex more imperiali suscepta a Patre supremo, in regno claritatis aeternae et in throno
excellentissimae gloriae prima post Filium quem ex se genuit in-
Camatum, iussa est residere. π7Ia. Quare mirum esse non debet si Rupertus tuitiensis commentario in cauticum finem his verbis imponat: . O beata Μaria , mons montium, Virgo virginum, sancta sanctorum, ad omnes
quidem Convertimur montes aromatum et vocamus ut respondeant
135쪽
Pue con Vertimur, ad te prae ceteris oculos nostros levamus, tuum Prae omnibus auxilium suspiramus. . Ut enim Bernardus tum ) m net, quum 'ὶ parabolam virginum prudentium saluarii naque interpretatur u Erat quidem domus earum munda, virgines enim erant: erat ornata, quia simul omnes, idest, saluae cum prudentibus lam-Pades ornaverant; sed erat Vacans, quia in vasis suis oleum non acceperunt. Hinc cst quod nec ab eis suscipi in domos suas, nec admittere eas dignatur sponsus caelestis ad nuptias. Non sic mulier illa sortis, quae serpentis caput contrivit. Habes enim post multa in laudibus eius, quia non exstinguetur in nocte lucerna eius. In Sugillationem hoc dicitur saluarum, quae veniente media nocte SPONSO, Conqueruntur sero et ' dicunt: quia lampades nostrae extinguuntur.
Processit igitur gloriosa Virgo, cuius lampas ardentissima ipsis quO-que angelis lucis miraculo fuit ut 'in dicerent: quae est ista quae
Progreditur Sicut aurora Consurgens, pulcra ut luna, Electa ut soli
Clarius cnim ceteris rutilabat, quam repleverat oleo gratiae Praeparticipibus suis Christus Iesus, Filius eius, Dominus noster. η Quo iactum est ut spectari Dei para ) aliter noti possit ac ut ' mulier amicta sole et luna sub pedibus eius, et in culte eius corona stellarum duodecim. α Nam et desectus omnis sub ea, et quidquid Dagilitatis seu corruptionis est, excellentissima quadam sublimitate praeceteris omnibus excedit et supergreditur creaturis, ut merito sub pedibus eius luna esse dicatur. Alioquin nihil magnum dixisse videbimur, ut sit luna ista sub pedibus eius quam super omneS angelorum choros, super Cherubim quoque et Seraphim exaltatam nefas est dubitare. Solet autem luna non modo desectum corruptionis, sed et stultitiam mentis, nonnumquam vero et Ecclesiam huius temporis designare; illam quidem propter mutabilitatem, hanc Sane prinpter Susceptum aliunde splendorem. Utraque vcro ut ita dixerim luna sub Μariae pedibus congrue satis ponitur, alio tamen atque alio modo. Siquidem stultus ut luna mutatur, sapiens autem Pedi
136쪽
636 manet ut sol. In sole nimirum et splendor et servor stabilis; in luna solus splendor, atque is omnino mutabilis et incertus, qui numquam in codem Stratu Permanet. Iure ergo Maria sole perhibetur amicta, quae profundissimam divinae sapientiae ultra quam credi valeat penetravit abyssum, ut quantum Sine Perionali Unione creaturae
couditio patitur, luci illi inaccessibili videatur immersa. Illo nimirum igne 'ὶ prophetae labia purgantur, illo igne Seraphim accenduntur. Longe vero aliter Maria meruit non velut summatim tangi, sed operiri magis undique et circumfundi et tamquam ipso igne concludi. Candissimus sane sed et calidissimus huius mulieris amictus, cuius omnia tam excellenter irradiata noscuntur, ut nihil in ea uota dico tenebrosum, sed ne subobscurum saltem vel minus lucidum , sed ne tepidum quidem aliquid aut non serventissimum liceat suspicari. Insipientia vero omnis longe sub pedibus eius est, ut penitus absit haec ab insipientium mulierum numero et collegio virginum fatuarum. Immo vero et unicus ille stultus et totius stultitiae Princeps, qui vere mutatus ut lunae sapientiam perdidit indecore suo, sub litariae pedibus conculcatus et contritus miseram patitur servitutem. Nimirum ipsa est quondam a Deo promissa mulier serpentis antiqui caput virtutis pede contritura : cuius planccalcaneo in multis versutiis insidiatus est, sed sine caussa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem . . Quod ut 'in ostendat,
docet Mariam inediam Christum inter atquc Ecclesiam constitutam; tum ' pergit: . In capite eius corona stellarum duodecim. Dignum plane stellis coronari caput, quod et ipsis longe clarius mi Caus Ornet eas potius quam ornetur ab eis. Quidni coronent sidera quam sol vestit 8 Sicut dies verni, ait '), circumdabant eam no- res rosarum et lilia convallium. Nimirum ' laeva Sponsi sub capite eius, et iam dextera illius amplexatur cam. Quis illas aestimet gemmas Z Quis stellas nominet quibus Mariae regium diadema compactum est 3 Supra hominem est Coronae huius rationem exponere, indicare compositionem. Nos autem pro modulo nostrae exiguitatis abstinentes a periculoso scrutinio secretorum , non incongrue sorsitan duodecim stellas istas, duodecim praerogativas gratiarum in-
137쪽
telligere videamur, quibus Maria singulariter adornatur. η Quas tibi recenset, eiusdem generationem priore loco 'ὶ enumerans ait: . Quid ergo siderum micat in generatione Ilariae 8 Plane quod ex regibus Orta, quod ex semine Abrahae, quod generosa ex stirpe David. Si
id parum videtur, adde quod generationi illi ob singulare privilegium sanctitatis divinitus noscitur esse concessa: quod longe aut
eisdem patribus repromissa: quod mysticis praefigurata miraculis: quod oraculis praenuntiata propheticis. Huius ergo praerogativaesulgor quorum non vehementer reverberat aciem oculorum P .
713. His autem nihil eorum sit reliquum quae flagitari merito
possunt, ut puritas Deiparae semper nitens eiusque conceptus immaculatus celebretur. Et nemo sane iussicias eat, assatim ad id testimonia sufficere authentica quibus non modo Deipara appositis decoretur quac nullam patiuntur labem, quaeque ipsum creatae sanctitatis fastigium verticemque praeseserunt; verum etiam coniunctim exhibeatur hinc quidem tamquam peccati et satanae telis inaccessa, inde vero tamquam satanae et peccati victrix, atque adeo digua quae Deum inter hominumque genus media intercedat. Haec enim in summam collecta nota minus Plenissimam ostendunt puritatem, quam immaculatum omni ex parte conceptum demonstrent. Λt vero I. ea est Dei para quae in prolatis maiorum testificationibus dicitur purissima, sanctissima, cuiusὐis inscia labis, immaculatissima, summe immaculata, supersancta prae Deo supersancto, ipsa sanctitas, omni eae ρarte gloriosa et supergloriosa. Tum II. ea est Dei para, cui veluti proprium tribuitur quod credatur et sit regina generis a mitici,
deliciis sura numerum referta, mons montium, sullimata Super Omnia ligna paradisi, cunctis sanctior, sancta sanctorum, Ornamentum
mundi, oles gratiae prae suis partic*ibus repleta, purior solaribus radiis, honorabilior spiritalibus mentibus, sublimissima rerum creatarum, prima post Filium, et quantum citra personalem unionem creaturae conditio patitur luci inaccessibili immersa. Ad haec III. ea est Deipara inter cuius laudes numeratur, quod sola sit Deo gratissima, sola mulieriam Pulcherrima, sola pura, sola intaminata, sola animo et Corpore Mirgo, Sola immaculatissima, et idcirco sola quae concipere Unigenitum meruerit. Hinc IV. ei desertur quod numquam non fuerit armatura salutis, protectis immobilis, robur atque δε-
138쪽
fensio disina, vallum undique munitum, valida turris, arae tuta, mentis et corporis Mirginitate Mallata, castellum iugi angelorum tutela Protectum, murus infractus, inconcussus, inexpugnaBilis quemque satanas neque suis machinamentis subvertere, immo ne tentare quidem aut adgredi potuit. Neque mirum V. quum Dei paria celebretur tamquam daemonum gladius, tamquam mulier fortia quae serpentem profligavit, tamquam Pura quae draconis caput contrivit, quiaeque illum suis Obnoaeium pedibus victrix compescuit. Quare VI. ea est Dei para quae Spectanda proponitur ceu Dirga elegantissima eae radice Iesse progerminans, ceu Paradisus inaccusabilis, ceu μlia caeli et mater Misae, quemadmodum Eoa fuit mater mortis: ceu talis quae quidquid Iragilitatis et corruptionis est excellentissima sublimitate praetergreditur: ceu denique talis cuius tam eaecellenter irradiata sunt omnia, ut nihil umquam obscuri, nihil opaci, et nihil non splendidi in seipsis admiserint. Fuit ergo VII. cur ab universo hominum genere secreta liaud aliter exhiberetur ac ut redemptionis ostium, salutis ianua, solutio delictorum, mediatris perquam reconciliati cum Deo sumus et amissum paradisum recepimus, visi atriae quae mortis potentiam abol it, et caussa gratiarum Omnium quibus Adami progenies uel ditata olim fuit, oel nune ditescit, Mel ad eaetremum usque ditescet. Quare ex maiorum fide atque sententia Richardus victorinus ) scripsit: . obscurentur stellae, idest, sancti caligine humanae culpae; sed beata Virgo tota pulcra fuit, quam totam illustravit et perfudit sol iustitiae, ut nec maculam habuerit nec tenebrRS. .
De iis quae Ecclesiae usu maiorumque auctoritate eae libro Prooerbi rum , Eeclesiastici et Suientiae ad Deipartim accommodantur: ea distinctis referuntur articulis et opportune expoliuntur: quid eae singulis, qui e ex omnibus rite colligatur, ut innocentia Vironis Omnibus evieta ntimeris
eiusque conceptias immaaeulatus demonainetur.
ri4. eque Ecclesiae neque maioribus nostris satis suit Plera
que ex iis Omnia quae in Cantico canticorum habentur ad Virgi-
139쪽
63snem accommodare deque Virgine edisserere; sed alia etiam 1ion pauca ex aliis decerpta Scripturarum libris ad ipsam retulerunt deque ipsa diligentissime explanarunt. E quorum numero illa potissimum consideranda veniunt, quae ex libro Proverbiorum, Ecclesiastici et Sapientiae desumpta eo novimus consilio adhibita, ut Virginis dotes insignesque eiusdem praerogativae declararentur. De his animus nobis est in praesentia agere, remque totam, quo melius ordiniet perspicuitati consulamus, certis distinctisque articulis complecti.
De iis quae eae capite Oetaos Prouerbiorum solemni Getistae rasu ad Dei. panam accommodantur: eiusmodi usus idoneis testimoniis comprobatur: tum inquiritur quaenam censeri debeat Melesiae mens de originali Vironis innocentia : eadem inuestigatio auctoritate maiorum Perseitur: et maerogatiora immaculati conceptus nom luce Perfunditur.
1, 5. 31onimenta omnium praeclarissima, quibus Solemni S
ratusque Ecclesiae usus aperitur, ea videri dubio procul debent quae ad liturgiam pertinent, quaeque ad publica officia reseruntur. In
his enim monimentis Ecclesiae animus spirat, atque ex his eiusdem fides splendidissime emicat. Iam vero octavum Proverbiorum caput prope integrum in utroque monimentorum genere ad Dei param ac- Commodatum reperimus. Accommodatum namque illud ad Dei param reperimus in Missali morarabico tam ad offertorium in votiva eiusdem Missa et in festo Conceptionis, quam in epistola quae infesto Praesentationis frequentatur. Accommodatum illud ad Dei param reperimus in Mimali romano, ita quo epistola pro sestis Conceptionis et Nativitatis ex hoc capite depromitur. Et illud ad Dei-Param accommodatum reperimus in Osficio eorumdem sestorum, in quibus vix non omnia ex hoc capite recitantur. II 6. Hoc autem comperto Ecclesiae usu, non potest modo, verum etiam inquiri sedulo debet quae cum eo iuncta sint atque conserta. Quisque porro haud aegre cernit, duo potissimum cum eo cohaerere: atque inprimis cum eo cohaerere, quiaE in Octauo P verbiorum culte prostant, sic esse ea Ecclesiae iudicio comparata ut in Virginem apte quadrent, illiusque dotes atque Ornamenta insi-
140쪽
6,0gniter eaehibeant: cum eo deinde cohaerere, Primordia atque origines Deiparae iis belle referri quae eodem comprehensa capite leguntur. Neque enim in sestis Conceptionis et Nativitatis hoc maxime capite uteretur Ecclesia, nisi persuasum eidem foret conceptionem et nativitatem Dei parae ad eam formam expressam esse, quae eo in capite repraesentatur.
II. Verum cuiusmodi est haec sive sorma sive species p Nemini obscurum crit, si summa illius capitis ob oculos habeatur. Itaque Ι. texuntur ) Sapientiae laudes his verbis: ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges remant et legum conditores iusta decernunt: Per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam. Ego diligentes me diligo, et qui mane Migilant ad me, invenient me. Mecum sunt dioitiae et omnia, opes fverbae et iustitia. Melior est enim fructus meus auro et ivide pretioso, et genimina mea argento electo. In Miis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. Tum II. Sapientiae origines ac veluti natales ' aperiuntur: Dominus possedit me in initio Oiarum Suarum, antequam qui uiam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et eae antiquis antequam terra feret. Nondum erant abyssi, et moiam concepta eram e necdum fontes aquarum eruperant: necdum
montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. Hinc III. una cum Deo tamquam omnium caussa et principium Sapientia 'sistitur: quando praeparabat caelos, aderam: quando certa lege et gyro Mallabat abyssos: quando aethera Armabat sursum et librabat fontes aquarum: quando circum diabat mari terminum suum, et le-
