장음표시 사용
111쪽
qua Adam a die est eiectus: tu fabricatus es auroram, idest Virginem matrem: et solem , solem videlicet iustitiae qui de virginali thalamo consurrexit. Nam sicut aurora terminum noctis, diei principium adesse testatur; sic et Virgo noctem expulit sempiternam, et de die diem de terra suae virginitatis exortum terris infudit. Pro
greditur, inquit, quasi procul egreditur, quia procul et de ') ul
timis finibus pretium eius. Aurora, quia noctis finis et lucis initium. Consurgens, quia de Cadente Supersurgens materia. α Tum ad alterum progressus incisum ait: α Pulcra ut luna. Quid luna pulcrius, quum stellis coruscantibus in signifero limite reliquorum siderum splendorem excedit λ Considera quam stellarum et serena vibratio, quam luminosus fulgor circularem orbem tanti sideris supersundat, ut aliorum luminum claritatem non mediocriter ossuscet. Sic et Virgo inter animas sanctorum et angelorum Choros Supereminens et evecta, merita singulorum et omnium titulos antccedit.
Quantumlibet aliae stellae reluceant, Iuna tamen et magnitudine Praeeminet et splendore. Sic utramque naturam Virgo singularis exsuperat ct immensitate gratiae et sulgore virtutum. Porro de te tio inciso scribit: a Electa ut sol. Hanc attende similitudinem, qua nulla in rebus mundi potest esse sublimior. Nihil enim habuit Spiritus in visibilibus creaturis excellentius, cui excellentiam Virginis compararct. Μulto enim altius aliquid habet claritas solis quam lunae; quia etsi illa minores stellas Obscurat, non tamen Peuitus o cultat: hic vero lucidius incandescens ita sibi siderum et lunae rapit Positionem, ut sint quasi non sint et videri non possint. Similiter et virga Iesse veri praevia luminis in illa inaccessibili luce perlu-Cens, Sic utrorumque spirituum hebetat dignitatem, ut in comparatione Virginis nec possint nec debeant apparere. An putas quod
non contremiscat tota rationalis creatura ad contemplationem tantae
dignitatis p Considera et quae in caelis, et quae in terris in Virgine relabricata, Deum qui caelum palma metitur, virginei ventris brevitate conclusum redemptionem hominum, angelorum restaurati
nem , denique quidquid est, fuit et erit per Virginis uterum renovatum ; et tunc tibi cogitatio suggeret quod loquutio demonstrare non potest. Electa, inquit, sed et praeelecta. Ut sol, quia sicut sol
112쪽
solus orbem illuminat; sic haec sola solidiori lumine et angelos et homines illustrat. . Sequitur quartum incisum, quod ubi enarrat inquit: α Terribilis ut castrorum acies ordinata, terribilis daemonibus, ordinata virtutibus, singularis timor malignorum spirituum, specialis amor civium beatorum . . Et nonnullis interiectis concludits . Caro enim Virginis ex Adam assumpta maculas Adae non admisit, sed singularis continentiae puritas in candorem in lucis aeternae conversa est. π689. Porro auctor Petro Damiani haud paullo antiquior, oratione ad Virginem directa ) scribit: α Hortus μ) conclusus tu es sancta Dei genitrix, ad quem deflorandum manus peccatoris numquam introivit. Tu sanctorum areola aromatum a caelesti consita
pigmentario, virtutum omnibus specioSis floribus delectabiliter ve nans. Merito de tali areola nos ille speciosus forma prae floribus paradisi egressus est. Et cui te assimilabimus, O mater pulcritudinis p Vere paradisus Dei tu es, quia lignum vitae mundo protulisti . .
Et q) mox: . Te nimirum ille divini epithalamii priaecentor a Ionge intuitus est, quum in admirationis vocem ita prorupit 7ὶ dicens:
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata 8 Sicut aurora valde rutilans in mundum progressa es, o Maria, quando veri solis splendorem tantae sanctitatis iubar praecurristi, ut vore diem
salutis, diem propitiationis, diem quam secit Dominus a tua claritate initiari dignum suerit. Felix aurora felicis diei nuncia exstitisti.
Talem auroram talis dies, et talem diem talis aurora decuit. Et recte quidem aurorae implesti ossicium. Ipse enim sol iustitiae de te processurus, ortum Suum quadam matutina irradiatione prae vcuiens, in te lucis suac radios copiose transfudit, quibus potestates ten brarum quas Eva induxerat, in sugam convertisti, atque ita desideratum cunctis gentibus solem mundo invexisti. Tu pulcra ut luna diceris, eique nou immerito compararis. Illa enim astrorum omnium sola soli simillima, et candore venusta argenteo ceteris in caelo Praemicat sideribus. Tu veri solis imago expressissima inter millia astro-
113쪽
613rum Deo assistentium virginali puritate in caelis gloriose praesulges. Illa transsuso in se solari lumine noctem illuminat: tu virtutum a Deo tibi inditarum magnificis exemplis ad imitationem tui nos pro-VOCas, Sicque nostram noctem illuminas. Tu ergo Pulcra es ut luna, immo et pulcrior luna: quia tota pulcra es et macula non est in te, neque ) vicissitudinis obumbratio. Tu electa ut sol, ille inquam sol solis conditor. Ille enim electus ex millibus virorum, tu electa ex millibus feminarum. . Hinc ea enarraus quae sequuntur pergit: α Τu terribilis ut castrorum acies ordinata. Quid enim p Annon horruerunt principes tenebrarum, quando Viderunt Praeter In rem instructam omni armatura sortium Contra se procedere seminam p Feminam sortem et ad bella doctissimam, cuius ensis supersemur suum Propter timores nocturnos: et in circuitu eius acies valida spiritualium virtutum suo se invicem ordine tuentium. Sed et innumerabilem beatorum spirituum militiam ad ministerium tanti principis delegatam nullatenus ambigimus, utpote qui custodircnt lectulum Salomonis gratissimum ac providerent ne praeparatum aE- tertio regi hospitium alienus hospes invaderet. Nimirum timor et tremor venerunt super eos, ita ut dicerent: ecce plusqua in Evaheic. Castra Dei sunt haec. Fugiamus hsraelem. Tu ergo hcllatrix egregia primo cum qui primus Evam Supplantavit, expugnare viriliter aggressa es. Tu et ardorem vetitae concupiscentiae virtute castitatis in tua virginea carne eatenus extinxisti, ut is in cuius con- Spectu nec astra munda sunt, tantae munditiae carnem tuam iudicaverit, ut etiam divinae puritati eam agglutinare non despexerit. His ergo primariis ducibus tenebrarum a te sortiter expugnatis , omnis ante laciem tuam militia spiritualium nequitiarum in fugam
69o. Finem iis facio quae tum habet Sophronius quum enarrans ' Scripturae verba, quae est ista quNe ascendit per desomtum, sicut Nirgula fumi eae ammatibus, scribit: . Ut virgula, inquit, sumi ex aromatibus: nimirum quia multis repicta est virtutum odoribus: manans ex ea fragrabat suavissimus odor etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem Dei genitrix de deserto praesentis se
114쪽
filiculi, virga de radice Iesse olim exorta: sed mirabantur electorum animae prae gaudio, quaenam esset quae etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret dignitatem. De qua rursus idem Spiritus sanctus ) in eisdem canticis: quae est ista quae ascendit, inquit, quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut rastrorum acies ordinata 3 Admiratur autem Spiritus sanctus, quia cinanes de ascensu huius Virginis admirantes lacit, quod quasi novi diluculi aurora rutilans, ascensu suo resplendeat, multis freta et vallata sanctorum agminibus. Unde dicitur terribilis ut castrorum acies ordinata. Siquidem terribilis suis lacta virtutibus ut castrorum acies admodum ordinata, hinc inde angelorum Sanctorum sulta pra
sidiis: pulcra ut luna, imo pulcrior quam luna, quia iam sine desectu sui coruscat caelestibus illustrata fulgoribus. Electa ut sol, fulgore virtutum, quia ipse clegit eam sol iustitiae ut nasceretur
691. Si quod igitur est cantici caput quod maiores nostri ad
Virginem accommodandum essc consuerint, illud profecto est quod in praesentia versamus. At vero quanam significatione contentas in eo phrases acceperunt Aiat quibus illas enarrarunt commentariis, ut sinceram Virginis speciem exprimererit 3 Dummodo quae Praemisimus vel obiter rccolantur, perspicuum erit traditos a maioribus commentarios huc pertinere, ut de Virgine affirmetur I. illam esse praeconiis Omnibus celebrandam, nullasque illi deferri laudes posse quae eiusdem excellentiam dignitatemque assequantur. Idcirco vero ΙΙ. eam esse Praeconiis omnibus superiorem , quod eadem fuerit honor honorum, sublimitas sublimitatum, immensum munus hominibus caelitus tributum, magnum Trinitatis ostentum, iisque pr-- rogatisis insignis quae non humanam solum Oreum etiam angelica mconditionem excedunt. Porro III. hisce praerogativis accensendum
esse , quod Virgo exstiterit pelagus formositatis, perfectio Aular
tudinis, immaculata, immaculata sancti immaculati, sancta, san ctissima, Sancta sanctorum et eo usque purissima, ut ne a profanis
quidem ulla in ima labes potuerit reperiri. Ob hanc autem Praero gativam ΙV. Dei aram merito credi turturem mundam, columbam impollutam, intaminatam, Mere columbam quia gratia plenam atque ita Plenam, ut ipsa sola utramque naturam angeliciam atque
115쪽
humanam immensitate gratiae virtutumque fulgore superaverit. Τantam V. Deiparae puritatem atque innocentiam cum illius iunctam
consertamque fuisse primordiis: ima namque genita fuit inculpata rima fuit semen benedictionis: ipsa e era iniquitatis et malitiae rima inscia asperitatis et duritiae, ignorantiae et erroris: ipsa seminper Mirens: ψsa materia supersurgens de lapsa natura: ipsa quae eae Adamo naturam re is sed Adami maculas non admisit: ipsa quae in se aeternae sapientiae candorem praetulit: ima ad quam desorandam peccatoris manus numquam introisit: ipsa quae iust, tiae lumine irradiata tenebras mae ruina densatas in f am coni cit: ima quae in mundum uti res nooa prodiit: ipsa extra et sumaceterorum numerum natae et ipsa Plusquam Esea, ut te quae Eseae
a. Ceterum VI. hanc originalem Deiparac innocentiam inde etiam liquido deprehcndi, quod ipsa mundo effulserit ut clarissimus dies, ut stella vitae, ut mater lucis, ut lucifera viritalis aurora, ut intelligibilis luna, ut luna iucunda et indesciens, ut luna quiae
solis Dominum semper intuetur, quaeque solares radios aemulatur,
ut nomis idonique splendidissimus solis currus, ut gratiae initium, ut luminare minus, ut aurora quae finem tenebris in osuit eae Adamomo vatis, quae satanam latuit, quamque Deus condidit, ct tamquam dies e quo Christus dies oriretur. Eamdem VII. originalem Deiparae innocentiam ex eo quoque innotescere, quod ipsa Primum stiteris nihil habens obscuri, tota clara, et a cuius claritate is, tium duaerit dies salutis et propitiationis, e ressissima ocri solis imago, neque aliter ipsa ea millibus feminarum electa, quam Christus sol iustitiae eae millibus virorum unicus atque singularis. NE-que minus VIII. hoc Dei parae ornamentum ex eo enitere, quod ipsa Frannum vicerit, quod inimicitias ab hominum genere cum
Deo initas relati sequester dissoloerit, quod ignis fuerit daemoni contrarius, quo uerit ignis igni neque usta combusserit, quod fuerit daemonibus terribilis, illorum forte lamentum, Omni armatura fortium instructa, femina fortis ad bellandum doctissima, atque
instar castrorum Dei quorum infernae phalanges ne advectum quidem sustinuerint. Eodem IX. spectare quae Deiparam repraeSeutant nunc uti columnam spiritalibus nequitiis inpincibilem, nunc uti tumrim fortitudinis, nunc uti hellicam armaturam, nunc uti aciem robu-Flam: nunc uti propugnatricem in Wictam, et nunc uti protectam ab
116쪽
angelis, ne hospitium Deo adornatum M inimico hospite praeocomparetur. Tandem X. ex his repeti oportere, quod Deipara fuerit mulierum beatissima, sola gratia plena, sola benedicta, sola laudanda, solum Patris desiderium, unica neque similem hassiens, et propterea ceu nova Sion Deo digna atque G eo dilecta ut mater esset Unia geniti, ut esset via qua Deus ad nos Meniret et per quam nos ad Deum rediremus, ut esset semita communis salutis, ut esset una unius, unica unici, pulcra pulcri, impolluta impolluti, sola quae instar solis Omnes illuminaret, et sola in qua princeps huius secuti nihil quod suum esset co ererit.
De usu ecclesiastico quo sePtimum Cantici caput ad Deiparum accommodatur: qtiae in hoc castite Potissimum vienisante et quae maiores nostri in suis commentariis tradiderint ad decus immaculati conceptus stemtinentia.
3. Solemni usu receptum est ut in ecclesiasticis de Dei parao inciis eiusdem praeconia atque laudes ex septimo cantici Capite desumantur. Et desumuntur sane in officio immaculatae conceptionis : desumuntur 'i in officio pro festo Dciparae de monte Carmelo atque iterum ' in ossicio desumuntur quo Dei para uti mater boni Pastoris celebratur. Neque vero existimandum est silere e clesiastica Graecorum monimenta, quin potius et in Menaeis et in Anthologio et in Triodio et in Pentecostario frequens ad hoc ipsum Caput recurrit allusio. Pauca ex pluribus dabo ut praegustationis loco habeantur. 694. In blenaeis igitur, praeeunte Iosepho, de Virgine 'ὶ dicitur : α Te pulcritudine venustam creator invenietis in te habi-
μενος, παναγια παρθενες ανυμνητε. 4 ome. ammaeul. eoaeept. ln Antiph. ad seis Anii . ad BenedicιM. eundum Noe urnum , et ad myis fleat. a, D e. Deiparae sub tit. matris boni Pastos' omelum Do arae de monta Carmelo In ria is ne pona. et Antiph.
117쪽
tavit, et venustus prae omnibus mortalium filiis apparuit incarnatus, o sanctissima Virgo et laudibus superior. η Et 'ὶ eodem praeeunte Iosepho subditur: . Te pulcritudinem Iacob solam elegit solus qui caelos inhabitans in medio tui, o intemerata, habitavit. α Conspirat Anthologium, in quo non solum Dei para vocatur puella perfecte immaculata et sui creatoris thronus, verum etiam q) duce Theophane, de ea canitur: a Te ut totam prOPinquam, pulcram et immaculatam, virginitatis obsignatam sigillo, pure dilexit Deus qui in te tamquam solus misericors habitavit. . Conspirat qὶ Triodium in
quo Virgo his omnino verbis salutatur: α Ave virginitatis columna, ave salutis Porta. Ave Caussa Spiritalis reformationis, ave quae divinae bonitatis primas tenes. Ave, tu enim foede conceptos regeuerasti; ave, tu enim mente perditis prospexisti. Me quae mentium Corruptorem enervasti; ave quae innocentiae Satorem peperisti. Avethalamus icitaminati connubii; ave quae fideles Domitio concilias. Ave pulcra virginum altrix; ave quae sanctas animas ad Sponsum deducis . . Conspirat et ' Pentecostari uin , in quo haec ex Andrea retensi reseruntur: u o pulcra, o immaculata , o mulierum speciosissima Christum quem peperisti, quemque hodie a mortuis in omnium salutem speciosissime refulgentem vidisti, illum gaudens Una Cum apostolis glorifica. α
5. Quibus leviter delibatis, multo erit expeditius tam ex Ecclesiae sententia accipere, quam paucis illa complecti quae ad rem
118쪽
nostram pertinentia septimo cantici capite continentur. Itaque I. eo capite ) Sulamitis exhibetur tamquam chorus castrorum: quid olde- his in Sulam itide nisi choros castrorum P Tum II. eiusdem pulcritudo atque species ) distributa oratione oculis spectanda subiicitur: quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, sua Principis i Iuncturae δε- morum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu arti cis. Umbilicus tuus crater tornatilia, nu/mquam indigens mculis: Menter tuus sicut acerora tritici Mallatus liliis. Duo Gera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae. Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta sitae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum. Cmρut tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura reos Dincta canalibus. Sequitur III. recapitulatio qua Sponsus Sponsam allo
quens 'in ait: quam pulcra es et decora, carissima in deliciisl Tandem IV. Sponsa de semetipsa ' inquit: em dilecto meo, et ad me
696. En vero quibus commentariis patres Scriptoresque ecclesiastici haec aut de Hirgine explicarint, aut ad Virginem accommodanda esse docuerint. Rupertus tuitiensis ρ) de verbis ' agens, quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis fila Principis, ait: α De calceamentis heic agitur non Corporis sed spiritus, in quo discalcea tum esse vel discalceatam summa est ignobilitas et plusquam servilis cgestas. Idcirco ancillae calcaneum serpens momordit, tu autem
cant. Vii. i. Stetit omnes hebraei e temha n . , ita omnes antiquae verniones plurali numera reddunt Diu eluetitia in suis mil. Singulare ergo videbis penes vulgatum aut in librarii eulpam rei endum eat . aut inde forista re tendum, quod sp a legerit mod autem sequitur inelaum , in textu ale prentia habet: murretri alatiι ehortim eastrorum. 2ὶ cant. Vll. Ini verhia Vulgati, quam puleri stini se sua tυι ιn ea Mammtιis,stis Prinis eisti, haee in textu respondent: Σ' a d Equaa , o quam pulerae mariae tua mireata . Aia Mus. Omitto Mura , si reseram mmma sextum, eui modi in taxtu Iepitur:
Ideat, etiam pulera et quam maris aureis in M. ιιelis. Antiqua versis quae ad Graecam myrmaa strat. aie habehat: speciosa sueta ea et auaria is delictis tuis.
aso . des aerium, totum membrum apta ale redditur: mo dueeto meo. el a re me eonores o eι amor
119쪽
6lso filia Principis bene calceata caput serpentis contriVisti: tu maxime, o Ρrinceps et Domina, singularis dilecta, et sicut iam dixi, una Columba mea, una genitrici suae, videlicet generationi liberae, g nerationi non carnis sed fidei, quae me Virum non de carne viri,
sed de Spiritu Dei concepisti et peperisti patrem vel principem fi
liorum non carnis, sed fidei vel repromissionis . . Ubi autem haec Τ)enarrat, umbilicus tuus sicut crater tornatilis, numquam indigens poculis, subdit: a Quidnam est umbilicum non indigere poculis, nisi non uri vel sitire per appetitum libidinis p Ergo tu o Sunamitis, o filia Principis, corde et corpore es Casta, mente et Carne integra et incorrupta, cogitatione et opere mucida. a Quibus illustrandis haec non minimum conserunt quae OcCasione ' verborum, Menter tuus sicut aceruus tritici vallatus liliis, continuo ) addit: α Venter tuus, venter interioris hominis, ipse est sicut acervus tritici, idest numquam indiget pane verbi Dei, imo abundat omni tritico quodcumque seminaverunt alii. Illu illatum est omne quod Prophetarum fides elaboravit. Tu enim, o dilecta, tu es illa I prophetissa, ad quam accessit omnis sanctus et fidelis propheta, ad quam tendebat et in qua completa est omnis sancta et fidelis Prophetia . . Hinc ') ad verba γ) progressus, duo Gera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli. Collum tuum sicut turris eburnea, scribit: α Et ista laus liberae opposita est vituperationi ancillae. Ergo tu, olibera Sunamitis, tu maxime cuius duo ubera sunt gemella, seculis omnibus inaudita, virgiuitas atque secunditas: tu, inquam, o dilecta singularis, libera es ab omni iugo peccati. Quid est collum tuum, vel quale est collum tuum λ Utique non extentum, imo amabiliter demissum, et haec est humilitas tua, sortitudo magna, sortitudo puI- Cherrima: vero sicut turris eburnea quae et aspectu amabilis et si tura sit sortis. Cui sortis, cui amabilis p Deo sortis, Deo amabilis: diabolo autem terribilis, inaccessibilis. . 7. Eodem pertinent quae ' Αtnedeus lausannensis antistes his verbis complectitur: . Attendamus duos tamquam calathos aureos plenos fructibus et floribus adornatos, novum et vetus testa-
120쪽
inentum hinc et inde, laeva dextraque Virginis consistentes. Quorum antiquitas transit in laevam, et nova gratia coruscat in dextra. Iuro quippe lex mortis in sinistra, et Iex vitae in dextra, quia illa facit transgressionem , et haec tollit transgressionem. Ipsa Virgo vim gitium vernans in floribus et in fructuum suavitate deliciatis apparet media, et velut arbor plantata in medio paradisi attollit verticem in altitudinem caeli, et de superno rore concipiens fructum resert salutarem , fructum gloriae, fructum vitae, de quo qui oderit, vivet in aeternum. Et ut clarescant quae dicta sunt, paradisus est hortus ad quem Ecclesia invitat 'in dilectum suum: veniat dilectus
meus in hortum suum, ut comedat fructum Pomiserarum suarum.
Hortum namque dilecti se nominat, quem fontes Salvatoris irrigant, et rivi donorum inebriant, ut maritata amore Spiritus laetetur, instillicidiis eius germinans et gaudeat in prole multorum filiorum,
tamquam ita ubertate geniminum suorum. Haec vocat dilectum comedere fructum pomiserarum, quia ') servavit ei poma nova et v tera , dicta scilicet utriusque testamenti. Aut consummatos sensus
cordis sui, quos gerit inter ubera, sicut ') legitur: erunt ubera tua
698. Consentiunt quae habet Petrus cellensis inquiens: . Sed thronus tuus o Deus, o Domina qualis est 3 Psalmista ρὶ dicit: et
thronus eius sicut sol in conspectu tuo, et sicut luna persecta. Forte ideo admirantes caelestes Virtutes 'ὶ dicunt: quae est ista quae ascendit quasi aurora Consurgens, Pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata λ Ut aurora confitentibus, ut sol sanctis suscipientibus, ut Castrorum acies ordiuata malignis spiritibus: invocant illam conversi, amant illam iusti, exorant peccatores, timent daemones, invalida sunt castra daemonum adversus Dominae nostrae
castrorum acies, de quibus in canticis') dicitur: quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum 8 Haec Sunamitis placet Regi sua specie. Quae tam speciosa quam illa cui dicitur: tota pulcra es amica mea, et item: quam pulcra es amica, quam pulcra in deliciis carissimal Hanc antiquus dierum praeelegit et dedit ei Filium suum: haec Dei praecordia pene iam tepentia, deficiente caritate in humano genere,
