De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

gem ponebat aquis ne transirent Mes suos, quando appendebat fundamenta terrae. Ciam eo eram cuncta componens, et delectMar per singulos dies, ludens coram eo omni te ore, ludens in Orbe teria rarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum. Postremo IV. Buctus qui ex Sapientiae societate percipiuntur, et detrimenta vicissim quae ex eiusdem inimicitia imminent, ita ') describuntur: nunc ergo filii audite me. Beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam et estote sapientes, et nolite abiicere eam. Beatus homo qui audit me, et qui Oigilat ad fores meas quotidie, et Observat ad postes ostii mei. Oui me inuenerit, inpenset vitam et hauriet salutem a Domino: qui autem in me peccaverit, laedet animam Suram. nes qui me oderunt, diligunt mortem. 18. Igitur si ex Ecclesiae sententia nihil horum est quod commode ad Virginem non reseratur: si nihil est quo illius praerogativae atque dotes opportune non explicentur; plane consequitur, praerogativis ornamentisque Deiparae Connumerari oportere I. illam creatis rebus omnibus antecellere, et penes illam esse ') dioitias et gloriam, opes superbas ct iustitiam. Consequitur II. illius Oriones puritate nitere ab ea non dissimili, qua hr statica Sapientiae Patris lumine e fulsit: illam primum veluti reginam eaestitisse: deque illa uerissimo quodam sensu ) repeti, Dominus possedit me initium viarum suarum, antequam quidquam saceret a principio. Ab aeterno inuncta sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Consequitur III. Virginem, utpote Trinitatis delicium, mediam esse Deum inter atque hominum genus: per eam homines nosea quadam spiritali creatione resno: deque ea merito ista Murpari, quando Praeparabat caelos, aderam, et cum eo eram ceu delicium et iucunditas. Consequitur tandem IV. eae inexhausto dioinitatis fonte per Mariam non secus ac per ditissimum regiumque sumen superna benefacta in homines iugiter dimanasse atque ita porro dimanare, ut

de illa υerissime 'metur, qui me invenerit, inveniet vitam, et

haurici salutem a Domino. 7 I9. Haec vero quae Ex Ecclesiae iudicio consequuntur, quaeque maximam Virginis innocentiam et immaculatum eiusdem Conceptum tanta perspicuitate praeseserunt; luculentis praeterea maiorum

142쪽

6v dictis commentariisque stabili utitur. In quibus tamen congerendis multus idcirco non ero, quod et plurima in superioribus huc sp ctantia deprompserim, neque pauciora sim deinceps pro opportunitate relaturus. Auctor itaque homiliae in occursum Domini Athanasio tributae non solum 'ὶ Virginem vocat Christi possessionem, praedium et habitaculum, sed Symeonis verba enarrans, et tuam ipsius animam gladius pertransibit, inter cetera 'ὶ ait: e Tuam ipsius animam, quam ) Iacob scalam vidit ad caelos attingentem, Moysesque ille ) qui Deum vidit, rubum incombustum, lucernam, arcam,

labulamque ac mensam : Aaron sine humore germinantem virgam conspexit; tuam ipsius animam, o Persecte incorrupta atque immaculata, quam David ' arcam vocat sanctificationis, Salomon ) autem lectum aureum, et thronum convallemque liliorum, virtutum scilicet, ut puto, divinarum, et paradisum a Deo plantatum. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, tuam ipsius ante nativitatem electac, PraedeStinatae a seculis et generationibus. Tuam ipsius, quam Pater elegit, Filius inhabitavit, Spiritus sanctus, ut Deo conVenit, Obumbravit: omnisque creatura Dei matrem et Dei param proprii si me ac verissime Praedicat. π7ao. De eadem Virginis electione loquens vulgatus neOcaeSariensis Gregorius q) scribit: a Convenienter igitur sanctam Maria mox omnibus generationibus solam gratia elegit. Nam similis ei exal Ηοm. in occursum Domini n. 17. pag. 424. c. inter opp. Athanasii T. V. 'n Xρι-

143쪽

s 3 universis generationibus nulla umquam est reperta. a Neque minus

perspicue Iohannes damascenus ' qui sic habet: κ Ave gratia plena, quae ex omnibus generationibus, tribubus, Populis, gentibus et linguis electa es. ΑVe gratia plena, quae ante secula creatori ac regi seculorum suisti destinata. . Et ' rursum: . o filia terrigena , quae Dei

genitricibus ulnis creatorem gerebasi Certabant inter se secula, quodnam ortu tuo gloriaretur. Sed eorum Contentionem Superavit praefinitum Dei consilium, a quo secula facta sunt, ac postrema prima evaserunt, quibus tua lauste Hativitas obtigit. Vere res omnes conditas dignitate antecelluisti. Nam ex te sola summus ille opifex partem assumPsit, massae nostrae primitias. Caro eius ex tuis carnibus, et sanguis ex tuis sanguinibus concretus suit, et Deus ex tuis mam- millis lac suxit, tuaque labia Dci labiis cohaeserunt. O miracula mentis captum et sermonem excedentiat Dignitatem tuam praecognoscens universorum Deus, te proinde dilexit, dilectamque praedestinavit, et ultimis temporibus produxit, ac Dei Param matrem,

suique Filii ac Verbi nutritiam effecit . . Hinc alibi' in eamdem men-

ρμγαγε, κω θεοτοκον μητέρα κω τι νον του οἰκείου υἱου καὶ λογου ἀνέδειξε.el Orat. I. in Deiparae dormit. S. III. pag. 859. c-E. Ain γάρ ἐκ γενιων ἀμαύοιν

144쪽

si ratem de Virgine scribit: a Haec enim quum ab antiquiori aevo, praefinito consilio ac benigna Dei Patrisque voluntate, qui te extra tempus sine fluxu et perpessione genuit, electa esset, te propitiationem et salutem et iustitiam et redemptionem, vitam de vita, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero extremis temporibus ex se incarnatum peperit: cuius partus novus et inusitatus suit, generatio natura et cogitatione praestantior mundoque salutaris, obitus denique praeclarus et sacer Omnique commendatione dignus.

Hanc quidem Pater praedestinavit, prophetae vero per Spiritum

praenuntiaverunt: vis autem Spiritus sanctificans superveniens expurgavit sanctamque reddidit, et velut praerigavit. α72I. Consentit ' Georgius ni comediensis, qui de Virgine verba facietis illam nuncupat a Thronum gloriae, currum regalem, quo vectum Verbum in terram incarnatum venit: Sion illam ') sanctam, quam Creator elegit, quam pro ratione providentiae ante secula Para Vit; ex qua carne natus est, ex qua prodiens impiorum vires

confregit. . Consentit Nicctas paphlago qui Virginis laudes extollens, post alia scribit: a Quum enim multa et iusinita in ea de

tecta sint magnifica opera atque munera; primum istud mirabilissimumque, quod Supernaturalis nativitatis modum Supra naturam evectum Deus Praestrucret. Sapientia cnim iam tum a principio ante secula eorum quae fient eventus praevidens, pro finium ratione comgrue principia substernit. Quod igitur futurum erat, ut nedum Dei mater audiret, sed et silia secundum Spiritum adoptionis, sed

145쪽

6,5et regina atque domina universorum celebraretur; idcirco etiam conceptio statim nova, eiusque in vitam ingressus mira extra usum Tatione, quo nimirum ex minoribus ad maiorum fidem illi viam

complanaTet . .

722. Utrique suffragatur ) Andreas cretensis qui modo explendae reconciliationis commemorato pergit: α Quei vero ea res ad sinem deduceretur, nisi prius munda intactaque Virgo ministraret mysterio, tumque lege supra naturae leges eum qui substantia superior est, in utero gestaret λ Quaenam autem alia virgo haec possit intelligi, nisi quam ante omnes generationes naturae totius Creator elegit Z Haec porro Maria Dei genitrix est, illud a Deo vocatum nomen, ex cuius processit utero divinissimus ille carne indutus, quam sibi ipse in templum novum admirabili planc modo compegit. . His edoctus Isidorus thessalonicensis de Virgine ait: a Terra haec verum edidit panem et vinum lactificans hominis cor, quae nimirum nobis sunt meus Iesus et confirmans et laetificans. . Tum y subdit: . Propter haec de ea propheta David in ante cecinerat, repl bimur in bonis domus tuae. Haec via et veritas et vita. Nam haec etiam ille est qui ab ipsa est, per ipsam et ad caelestem Patrem acceditur, quandoquidem nemo ad illum nisi per novum Virginis partum, ad hunc vero venit nemo sine mairc. Et quum Deus hominem Crearet, ob id, arbitror, illud ' praenunciavit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ut enim homines certa possent scientia contendere, quod plane perspicueque pervenisset homo ad divinam similitudinem, quantum sas esset per lutum e quo habet homo ut disserat a Deo et ab angelis, nullus a prima temporum origine fuit ut Virgo, neque erit per sutura secula. Nam neque Adam, neque ullus Adae filius persecte implevit inodum humanae

146쪽

excellentiae. Quum ergo talem magnitudinem squia non erat facta fas quidem esset apprehendere et quaerere, experientia vero notitiam nullam praeberet nec aperte illam oculis subiiceret, non es-sormata scilicet ex pulvere honorabilissima Virgine; visa suisset divina vox in cassum pronunciata. Propter ipsam igitur dictum fuit

excelsum illud elogium de homine quod esset ad similitudinem Dei

creandus. .

13. E quibus inserendo 'in colligit: a Praeterea propter ipsam

initio creatus homo est, ct extensum caelum et terra et quidquid propter hominem productum est. Nam si praeviderat quidem Deus Adae lapsum, haud vero creasset, non Praedestinata Simul reparatione: medela autem per Virginem parabatur; liquet homincm etiam

esse propter ipsam, et quidquid propter illum suit ante et post il

lum. Rursus quia hominem liberare ab aerumna non valebat homo eiusdem naturae, quique Propter virtutis abundantiam esset idoneus ad utendum Dei adiuvantis auxilio: maior enim erat Culpa quam ut purus homo ) posset libertatem asserre; opus erat novum creari hominem qui valde prope ad Deum accederet ut medicinam adhi- here posset. Hic vero plane suit stupendissimus ille homo, Virgo, cunctorum hymnis decantatissima, de qua vel ipsi Deo curae suit )Praedicere, quod tantis viribus esset praevalitura: et formare illam ut homo esset ad divinam similitudinem, quae quasi Deus operanti Deo suam operam praestans, nobili creaturae homini posset dare

salutem. Licet igitur ex his etiam inferre, quod ab initio divina

bonitas non suisset dissusa, nec ulla creaturarum Dei gloriam enarraret, si multitudo decorum Virginis non prius emicuisset in mente opificis: neque enim Deus illud creasset quod ad meliorem sui statum, quoad cius fieri posset, pertingere non valeret. Cum ergo nemo alius aut hominem erexisset aut angclos illustriores reddidisset, aut quamvis aliam rem in sormam hilariorem perduxisset,

i, thid paxa. 83-RA. I) a Liret beata virgo. monet is subiecta aclis no a long Maraceimi passu stis, suerit in M purus homo et pura ereatura. quia in as nullam habuit unionem hypogiatieam et in aliqua persona divina et attamen lirentia quadam pia et abstrahendo a rigore thmiomeae loquutionis . potest diei non purus homo in Filio. oh hymalaueam unionem eum persona verishi. homina Deo, quatenus idem verbum ma earne induit, et per ipsum sua earne indutum homini petis diis galutem et libertatem attulit L na est enim M. rivia et chriali raro, inquit in ano traetatu de lamdibus virginis Arnoldus earnotensis : et Matus Petrus Damiani in serm da Nati xttara . Christus quodammodo est in IImino per identitatem . quum ιιι ιdem quod ipsa Quomodo autem aliqua quae Deo et Christo sunt propria. tribui possint beatae Virgini, et quomodo a sanetia patrihus eidem Maisua virgini tribuatitue. mpliecit inter alios Hadrianua Lyrma in trisapio ma νiano in prooemio sal Gen. I l . is.

147쪽

praeter celeberrimam, sublimissimam , divitiamque Virginem ; liquido constat Deum esse Creatorem Propter ipsam , datoremque omnium quae bonitatis eius pelagus in nos refundit . . Et fl) continuo: ae Nec vero ea tantum ratione Verbi creatoris est mater quod eum peperit, sed etiam velut creatricis eius bonitatis mater, utpote argumentum et Caussa manifestandae potentiae bonorum cssectricis.

Ita, si licet audacter loqui, concreatrix Dei sucrit etiam ante quam orta esset in terra, et comproductrix visibilium et invisibilium ad hanc pulcritudinem creaturarum; quemadmodum et ubi Virgo apparuit univcrsi huius mundi suit conformatrix et coornatrix. Nec

solum praesentia propter ipsam habuere ortum, sed quidquid etiam illustre futurum est, beneficio ipsius erit: siquidem et illa propter

nos, ct nos propter ipsam, ut Probatum est. α724. Succedunt e Latinis non pauci, e quorum numero antiquus auctor sermonis in Dei parae nativitatem, commendata primum illius misericordia, subdit: α Nec mirum, o Domina, si tana copioso misericordiae oleo tui Cordis persusum est Sanctuarium, quum

illud inaestimabile opus misericordiae quod praedestinavit Deus ante secula in redemptionem nostram, primum in te a mundi artifice labricatum sit. Quando enim complacuit gratiae supernae ut habitaret in nobis, a quibus diu elongata suerat: tu sola digna inventa es, ut in tua virginali aula Rex regum et Dominus dominantium a regalibus sedibus veniens, primam sibi mansionem inter silios hominum eligeret. π Quare Bupertus tuitiensis descriptis cantici

Verbis, su me, Propera amica mea, Columba mea, formosa mea, et

veni, ita Virginem loquentem sistit: a Igitur haec verba dilecti loquentis mihi sic accipite quasi verba desiderantis, tamquam sestinantis et optantis iam adesse materiam tantae salutis, scilicet me cuius caro illi materia foret assumendae carnis. Tamquam praesenti Io-quebatur mihi, meque iubebat surgere et propcrare, idest nasci et hospitium ventris mei sibi initio praeparare. Et revera Priusquam nascerer, illi praesens aderam: antequam fierem, bene illi cognitia sueram. Si enim Sapientia, ut ipsa ') testatur, iam antequam fieret, ludens erat cum eo in orbe terrarum, et deliciae eius cum filiis hominum; quanto magis Iudens erat et deliciabatur cum ista an-

148쪽

cilla Domini, miraculo cunctorum filiorum vel filiarum hominum p , Quam priscus auctor operis de corona beatae virginis Mariae compellat inquiens: αο praeclara puella in matrem summi regis ab aeterno et ante secula praeparatal o regina splendidat Ab Spiritu

sancto iti sponsam Omnium virtutum monilibus adornatam, a primo diluculo exoptatam, opus mirificum a summo conditore varietate mirifica vivifica compactum, totius sanctitatis et persectionis scal

ptura mirificentius decoratum. Tu enim, Domina, es illa de qua scriptum est, dixit Deus fiat tuae et facta est tuae. O lux pura,

lux pulcra, lux illuminans caeIestia, illustrans terrestria, terrificans ivserna, lux reducens erroneos, laetificans languidos, exhilarans amgelos , et omnes Curiae paradisi sanctos et iustos . . Hinc ' Gos idus

vitido cinensis abbas . Unde, inquit, Dei Filio haec sancta Virgo placuerit, si quaeratur; dilectione videlicet et humilitate, qua prima Domino virginitatem devovit. Ipsa enim Dei Sapientia 'ὶ dicit, ego diligentes me diligo. Vere dilexit Dei sapientia Mariam, et Maria dilexit et inultum dilexit Dei Sapientiam, Deum scilicet Dei Patris Filium. Dilexit quidem alter alterum, sed Deus amplius dii cxit, qui amplius diligere et novit et potuit. Dilexit utique eam super heatam

societatem apostolorum , super angelos et archangelos, et super omnes virtutes et potestates caelorum. α Quare illam Petrus D miani ) vocat ante constitutionem mundi in consilio aeternae Sa

pientiae electam et praeclectam; deque illa in Menaeis ') legimus:

α Te, O Dei para, ante omnes generationes Christus selegit in sui- metipsius habitaculum, nos perditos praestantissima unione reno

vans . . E quibus repetendum est quod in Anthologio canitur:

i Coron. h. Virginis eap x xl . pag. 431. in eoilecti. pp. loletan. T. I. Iὶ Gen. l. 3.3ὶ Serin. in Deiparae nativit. pag. ilo. tol. 1.ND. apud Combessium biblioth. eoneionat. T. vi I. 43 Prov. Vlli. γ.M Serm. XLV. in Deiparae nativit. pag. l. tol. l. D opp. T. II. Quam sententiam ineuleat Ilem mannus monathus in uaetatu de ineamat. Domini eap. Vill. pag. 28s. apud Gallandium T. XIV. , ubi ad Deiparam reserens verba Gen. 1 8. seribit: a Plan. laverat ergo eam Donatuus a priueipio. quia ante. quam quidquam faceret a principio , ab aeterno ominata strat et eae antiquis antequam terra I - νει i immobiliter in praeseleatia sua Deus pro me rat et defiat erat per eius fruetum reparare genus hu

manum. .

149쪽

. Te, o Dei para virgo, hymnis esserimus, quod generi nostro salutem conciliaveris. Filius enim tuus idemque Deus noster in carne ex te suscepta et per crucis quam subiit passionem, nos, utpote hominum amaris, ex corruptione redemit . . Et ') rursum: eo imnocentissima, quae sola super mentem mediatrix suisti inter conditorem et homines, deprecare Filium tuum ut benignus sit in lapsos servos tuos illorumque PropugnRtor. η725. Huc itaque redeunt quae maiores nostri sive octavum

enarrent Proverbiorum caput, sive oculos in illud intendant, de Virgine docent. Nimirum docent I. Virginem suster Omnes dioin

ius fuisse dilectam, praedestinatam a Seculis, solam eae omnibus gmnerationibus electam et maeelectam, destinatam ante secula Creatori atque regi, et pro ratione prooidentiae ante secula ita adornatam atque instructam, ut unigenitus Dei Filitia suam eae ea carnem conuenienter indueret. Hinc II. docent illius conceptionem fuisse noυam, mirum in mundum ingressum, modum natiνitatis in sinu atque eae sinu supra naturam coectum, ut initia atque Origines iis apte q eerant consequutura revonderent. Consequuturum porro erat III. MVirgo crederetur et esset munda, intacta, sacrosancta, perfecte

incorrupta et immaculata, digna missis, et Christi possessis, ρω

dium atque halbitaculum. Consequuturum erat IV. ut multa atque

in ita in Virgine splenderent, ut illa omnibus ρraecelleret, ut nemo illi similis foret, sed ipsa esset naturae Menustas, feminarum omnia, miraculum inter omnes hominum filios, Mera Dei similitudo et sola digna quae Christi mater esset, qua eque nobilissima Christi

mediatoris et instauratoris Ornamenta in semetipsa ceu in ect poreferret. Nominatim vero v. utpote innocentissima in semetipsa δε- cus referret, quo communis via salutis haberetin, sola inter creaturas mediatrix, sola per quam ad Filium et ad Patrem pateret -- cessus, sola quae deceρωrem decePerit, et sola quae contra satanam

prae luerit eiusque robur infregerit. 726. Quemadmodum vero haec doctrinae capita eiusmodi sunt,

150쪽

quae cum originali labe cohaerere non possunt; ita iuncta simul atque conserta non modo Virginem sistunt ab universali praevaricatione solutam, sed illi culmen creatae persectionis atque innocentiae tribuendum esse demonstrant. Iure igitur Bonaventura ) eam versans quaestionem, quomodo caeli natura et proprietates beatae virgini Mariae conoeniant, scripsit: α Nec caret natura et proprietate caelesti Virgo beatissima, ad cuius uterum subintrandum per

incarnationem Verbi est divinitas inclinata, quando ) secundum Psalmistam, inclinaυit caelos et descendit; ibi Verbum Dei se inclinavit, et carne indutum ad nos Menit, sicut ibi exponit glossa. Caeli itaque puritatem in se habere debuit Μaria, de cuius mundissimis particulis illa purissima caro Verbi caelestis uni bilis est assumpta.

Ecce caelum et caeli caelorum deitatis magnitudinem ad plenum capere non Possunt, sicut 'in dicitur in tertio Regum , et ad comprehendendam magnificentiam gloriae sanctitatis eius virtutes Caelestes non sufficiunt; et tamen Maria ipsum cum plenitudine deitatis genuit, ad Cuius susceptionem totus mundus non sufficit nec suss cit , iuxta illud 'ὶ Sapientiae, tamquam momentum staterae est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani. Et Isaias, ECCE Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram te. Patet igitur quod Maria Deum incomprehensibilem totum et plenum in se nullatenus suscepisset, nisi virtute et gratia Caeli magnitudinem transcendisset. Caelo igitur caelica Virgo comparatur, quia caelo nihil

purius, nihil sublimius, nihil pulcrius, nihil utilius, nihil communius, nihil velocius, nihil pcrsectius, nihil durabilius inter corpora visibilia invenitur. Caelo igitur nihil est purius, et hoc propter na

turae suae transparentiam et diaphaueitatem: et hoc gloriosissimae Virgini convenit propter omnimodam ipsius munditiam et castitatem. Nam per sanctificationis gratiam in utero materno exstitit ab omni originalis culpae foeditate depurata, et ad susceptioncm Verbi Vitae antequam nasceretur, disposita et praeordinata, iuxta illud 'ipsalmi: parata est sedes tua eae tunc. a Ne vero haec de alia gratiae depuratione quam praeservante intelligantur, ea Plane exposcunt quae continuo 'ὶ Bonaventura subiicit: α Nam quae ab aeterno prae

SEARCH

MENU NAVIGATION