De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

conseremus encomia, cuius infra meritum sunt mundana omnia p

Quum enim Paulus de aliis sanctis dixerit, quibus dignus non erat

mundus: quid de Dei para dicturi sumus, quae tanto supra martyres omnes splendore refulsit, quantis sol stellarum micantes radios sul-

Salomonis elogium, multae stiae jecerunt Dirtutem, tu autem emianes, atque uni rara es supergressa. O Sacra Virgo, propter quam merito exsultant angeli in hominum ministerium missi, qui humanum pridem genus aversabantur: gaudetque nunc Gabriel, cui conceptionis nuntius creditus est, multoque honore sese Virgini sistit. Quapropter a gaudio et gratia Salutationem auSpicatus , ait: αὐe ς - tia plena, Dominus tecum a Concinit E Lbertus abbas schon augieti-

sis, qui 'in proverbiorum sentcntiam ad Virginem transfert, deque eximiis illius ornamentis interpretatur : ct concinit an onymus sed idem excellentissimus in Alcuini Homiliario A) scribens: . Multae filiae congregaverunt divitias, mater Domini supergressa est universas. Multae fideles animae pretiosa virtutum Ornamenta quibus Deo placerent, sibi thesauriraverunt; mater Domini supergressa est universas. SupergresSa est omnes in terris, supergressa est in caelis. In die peregrinationis suae omnes habitatores terrae meritorum decoro excessit, in die reparationis suae omnes habitatores caeli praemiorum honore transcendit . . Et ' mox: α Usquequo exaltata est y Usque ad caelos. Etiam certe super Omnes caelos, et super omneS caelos caelorum. Etiam Certe Super angelos, a hangelos, VirtuteS, PO- testates, Principatus, dominationes, thronos, Cherubim atque seraphim. A Domino ') factum est istud, et est mirabile in oculis nostris, ut semina fragilis, vermiculus educatus in limo huius seculi

tam Puras, tam Praeclaras, tam excellentes creaturas tam excellenter supergredi meruerit. Sed dignum et omnibus modis conveniens

172쪽

erat, ut omnia subiicerentur sub pedibus eius, quae omnium gentierat Creatorem. Dignum erat ut angelica puritas illi subderetur in caelis cui totam se insuderat divina puritas in terris. Dignum erat ut amplius matrem suam honoraret quam ministros, ipse qui dixerat: honora patrem tuum et matrem, ut sis longaeseus Super terram. Dignum erat ut familiarius lianc amaret, copiosius remuneraret,

quae singularius atque ardentius omni rationali creatura ipsum dilexerat. Et quis aestimare aut excogitare poterit, quanta suit dilectio talis matris erga talem filium Z Si mala mater malum filium solius naturae instinctu diligit: si bona mater bonum filium tam naturae, quam virtutis instinctu diligit; optima mater optimum s-lium quantum dilexisse aestimabitur Z Diligendi caussam praestabat in Filio natura, virtutum plenitudo, insuper et divinitas: virtutem vero diligendi plenitudo Spiritus sancti operabatur in matre. Quis ergo modus esse potuit dilectionis, ubi nulla deesse potuit caussa

diligendi Z Quia ergo plus omnibus dilexit, merito plus omnibus dilecta est a Domino et honorata. Ecce enim exaltata est super choros angelorum usque ad dexteram Filii, et sacta est potens mate lamilias in universa domo Domini, et regina caelorum appellata est . . 747. Quibus omnibus in summam redactis commonemur, Deiparam maioribus nostris visam eiusmodi esse, de qua disertis repetiti que sententiis affirmarent: I. eam di initus fuisse prooisam tamquam mulierem fortem, quae mortem destrueret, serpentem contereret, maledictioni furem imponeret, terrestria cum caelestibus conciliaret, portus quidam Meluti esset in quo mundus naufragium Passus conquiesceret, et caussa tandem foret e qua neaea penderent omnium salus, innocentiae restitutio et de communi hoste triumphus. Placuit

namque Deo II. ut qui per feminam Dicerat, per mialierem fortem

Disceretur, et inde vita ingrederetur in mundum, unde mors in hominum genus Pe aserat. Quare III. ut suum hoc consilium Deus exsequeretur, rato fixoque tempore Mariam tamquam singularissiamum opus tmemet condidit, tamquam delubrum caelis potius eaestru-zit, effecitque ut instar templi sibi sacri e David procrearetur. Hinc IV. Omnes Virginis uiae fuerunt pulcrae, et omnes semitae illius pacificae: G ipsis primordiis Omnium virtutum decore insignis eaestitis: Deo inseparatiliter adhaesit: nulla in eius pulcritudine fallax

173쪽

Magratia amaruit: Deum eatmia venustate in sui amorem pelleaeit; aDque eae ea Unigenitus prodiit ceu dies de die. Igitur V. ad Virginem quod attinet, non minus prima mediis. quam media extremis Persectissime responderunt. Et prima sane mediis responderunt'. quem admodum enim sola a suis usque originibus fuit benedicta, ut mediatricis obire partes et Originale damnum posset reparare; ita Deum singularius atque ardentius quavis rationali creatura iugiter dilexit, intra sanctos non secus eminuit ') ac sol Prae stellis refulgeat, angelicam supergressa est puritatem, dignaque habita in quam disina puritas se totam infunderet. Mediis autem responderunt extrema: quemadmodum enim lampas Virginis ipsis quoque angelis miraculo fuit, et in Virgine ipsa ueluti iustitiae forma enituit; ita eiusdem gloria tanta est, ut iure merito hominum omnium atque angelorum domina et regina celebretur. Atqui in hac Virginis cingie maiorum depicta coloribus nullus locus umbris, nullus patet naevis; sed Omnia eo usque splendent ut ipsum iustitiae solem referre quodammodo

videantur.

ARTICULUS IV.

De capite XXIV. Ecclesiastici, eiusque ad De aram accommodiatione: potionia recensentur et maiorum commentariis explanantur: itincta cum his consectaria, et immaculati concePlus con matis.

48. Si quis est Scripturarum locus ad Dei param celebrandam

eiusque extollendas dotes solemnius accommodatus , is existimari omnino debet quo caput viccsimum quartum ecclesiastici continetur. Hoc enim Ecclesia utitur ) in sestis plerisque omnibus Dei pa

rae, hoc in eiusdem ossiciis, atque hoc in Missis in quibus eius

ornamenta recoluntur. Summopere autem sallerentur qui censerent, recentiori dumtaxat aetate eiusmodi usum invaluisse. Is enim iami line illa ex avetore libelli de Grena Maistaa virginis Mariae eap. l. pag. IM. in eolleci. yp. tolet. T. i. . Tu es ineomparabilis eunetia mulieribus in puleritudini, in domes et in Uegantia : elarior omnihus hominibus in virtuta. gratia et sapientia: gloriosior anotis in eminentia dignitatis. In mee lentia ganetitatis. in adoptione gloriae et honoriff. aEt mox t a Corona haee quam tibi. Domine, polli. reor, merito debet laso aurea; nam ut aurum ex eellit omnia genera metallorum te tu. Domina la eaelo et in terra super omnes obtinas prineipatum . Iὶ Vid si Os olom conreptionis . et Misaale romanum in missa votiva. et in sesus Assumpti nis , Maisa Virginis de monte Carmelo. aliisque trema omnibus. sa

174쪽

pridem obtinuit, quemadmodum vetusta lectionaria et missalia sive romanum, sive gallicaDum, sive morarahi cum ad evidentiam usque patefaciunt. Factis igitur historice indubitatis accenseri debet, caput vigesimum quartum ecclesiastici ex persuasione maiorum iis coalescere, quae esserendis Dei parae laudibus eiusque dotibus significandis egregie conducant.

749. Quare operae pretium fuerit de iis paullo diligentius exquirere, et quo eadem pertineant, accuratius investigare. Iam vero

sedula capitis lectio demonstrat, Sapientiam principio induci ') suas

laudes verissime praedicantem. u Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, et in ecclesiis Altissitni aperiet os suuin, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur . . Sequuntur continuo dotes quas sibi Sapientia vindicat, et illae primum ) quae ad eiusdem originem res

runtur . . Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ab initio et ante secula creata suin, et usque ad suturum seculum non desinam , et in habitatione sancta coram ipso mini- StraVi. . Has reliquae excipiunt, quas continenti oratione Sapientia

complectitur ') inquiens: . Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens , et sicut nebula texi omnem terram : ego in altissimis habitavi , et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris .ambulavi, et in omni terra steti : et in omni populo et in omni gente primatum habui: et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Do-iὶ conser iretionarium Missas iuxta ritum reis etesias romanae ex antiquis mss. eodd. eollectum aeordinali Thomasio opp. T. v. paea 40a-464. iteminqua missalia gallieanum et morarahieum in D tis As.sumptionis . Nativitatis. Purifieationis et Annunciationis IJ Εeeli. xx lv. 1-5. In catina editiono titulus huius eapltis est. τισιο σοφίαι. Iaudatis sapientiae. Primum eomma graece ala est: 'H

mem. Sapientia lauda/il animam mam . idest se metipsam . et in medio μνωι aut oloriabitur. Si-etit vero hele deaideratur incisum, eι in Deo hono ναιέων , lia pariter desiderantur integra remmata tertium et quartum. Tandem in eommata Meundo verbis vulgau, et tu ecclesiis Auissimi operiet sa

Ium ab initis erearis, et usque ad se Ium Mon de. sinam. Ergo vulgatus non legit .amir. μ , sed longa

vi raeli. XXIV. s. s.

175쪽

6 5mini morabor. Tunc praecepit et dixit mihi creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi : in Iacob inhabita, et in Israel hereditare et ) in electis meis mitte r dices. Et sic in Sion firmata sum, et ) in civitate sanctificata similiter requievi: et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi iti populo

honorificato, et 'in in parte Dei mei hereditas illius, et '' in pleni

tudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho: quasi oliva speciosa in campis, et quasi platauus exaltata sum ' iuxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromati Zans odorem dedi: quasi myretia electa dedi suavitatem odoris, et λὶ quasi storax, et galbanus, et ') ungula, ct 'ὶ gutta, et ') quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et vj quasi balsamum non mistum odor meus. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus in honoris et honestatis. Ego mater pulcrae di- Iectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me Omnis spes vitae et virtutis . . His tandem sponte veluti sua cohortationem Sapientia μ) adiicit subdens: α Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus W) enim meus super mel dulcis, et ii reditas mea V) super mel et lavit in . Memoria mca in generationes

a parte Domin , Aeroditatis eius, quam nimirum Deus pmprio iure possedit

176쪽

6 6 seculorum. Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui ) elucidant me vitam aeternam habebunt. . 75o. Quatuor ergo potissimum sunt quibus praesens Ecclesiastici caput absolvitur. Eo namque I. nobilissima Sapientiae origo declaratur: tum II. innumera illius bene eta aperiuntur: hinc III. conquisitis undique coloribus suprema illius praestantia depingitur, singularesque dotes esseruntur: ac tandem IV. universi commonentur homines ut se ad Sapientiam recipiant, atque ex ea sibi optima quaeque polliceantur. Quare nisi vitio Ecclesiae adscribere velimus, quod hoc ipsum caput ad celebrandam Virginem temere atque in- Consulto accominodarit; lateamur necesse est, Virginem in suis primordiis, in beneficiis quae impertit, ct in dotibus quibus aucta splendet, eiusmodi esse imaginem quae ad Sapientiae archetypum quam proxime accedat. Ab hoc autem archetypo vehementissime Dei para dissideret, si non antea exstitit quam obligata suerit culpa et eorum inscripta albo qui irae filii nuncupantur. Solemni igitur

Ecclesiae usu, eaque voce quae ex usu clariSsima resonat, edocemur origines Virginis habendas esse immaculatas, et omnino tales quae puritatis candore origines Sapientiae, quae candor est lucis

ueternae, Praeclarissime repraesentent. 75 I. Praesertim quum magno numero suppetant commentarii

testificationesque maiorum, quibus hoc ipsum luculenter stabilitur. Sane Honorius augustodunensis ubi ') rationem explicat qua factum est ut ecclesiastici de quo loquimur caput, ad celebrandam Virginem transferretur, sic habet: . Cur autem de laude Sapientiae in eius die festo nimiru- Deiparae dic legatur, caussa satis prob hilis declaratur. Christus cst Dei Sapientia, cuius hic loquitur persona: in Omnibus, subauditur gentibus, requiem quaesivi, sed in hereditate Domini tantum, idest, in Ecclesia morandi locum inveni. Quae gratulando subiungit: qui me creavit, in tabernaculo meo requieoit. Tabernaculum Ecclesiae vel Dei est beata semper virgo Μaria, ut dicitur: in sole posuit talernaculum suum. In quo Filius Dei homo veniens requievit, et de quo ut voraus de thalamo princessit. In Iacob inhalita, et in Israel hereditare, et in electis meis

177쪽

tiorum: ipse etiam Israel, scilicet vir videns Deum. In quo Iacola Virgo Dei habitavit, et cum quo Israel regnum Dei hereditavit, et in ipsis electas radices suae castitatis et humilitatis misit. Sic in Sion firmata sum. Sion dicitur specula , et est Ecclesia in qua Dei genitrix scriptis et praedicationibus est firmata ut columna, super cuius laudabilem vitam tota Ecclesia innititur sulta. Et in cisitate

sanciscata similiter requieoi. Civitas sanctificata est superna patria, aeterna claritate illustrata. In qua nunc perpetua Virgo cum angelis et sanctis requiescit, sed prae omnibus gloria et honore coronata sulgescit. Unde dicit, in Ierusalem potestas mea. Sion praesens Ecclesia, Ierusalem vero caelestis patria intelligitur. Maria autem regina caelorum vocatur, ideo non immerito Ierusalem potestas eius

praedicatur. Et quia hic in populo honorificato, id est, in populo

Credentium exemplo sanctimoniae radicavit, ideo hereditas illius in

parte Dei sui, idest, Filii sui divinitate erit. Et hoc in plenitudine

sanctorum, idest, quum completus suerit electorum numerus, laudem et gloriam habebit ex omnibus. Ovasi cedrus exaltata stim in Libano. Libanus est mons in terra repromissionis, in quo cedri, et de cuius radice fluit Iordanis. Libanus dicitur candidatio, et est iudaicus populus cultu Dei et sacra Scriptura candidatus. In quo gloriosa Virgo ut cedrus fuit exaltata, id est odore et decore sanctitatis transcendens omnium merita: de cuius utero ut Iordanis de monte, manavit qui sontem baptismatis mundo consecravit. Ouasio pressus in monte Sion. Cypressus incisa non revirescit, ideo antiquitus portabatur ante mortuorum lauera. Dei itaque genitrix virgo Maria cypressus in monte Sion suit, idest, in vera specula scilicet Ecclesia cuius mens quum semel aruit sicut ficus numquam reviruit de mundi gaudiis; ideo praedicatione antefertur omnibus pro Christo mortificandis. Quasi palma exaltata sum in Cades. Palma datur victoribus, et hoc Cades, idest, sanctificatis, quibus Virgo alma exstat sanctificationis palma, dum per eius generosam sobolem nanciscuntur victoriam et sanctificationem. Quasi plantatio rosae in Iericho. Iericho dicitur luna, idest, Ecclesia in qua rosa significat martyres, quos omnes sancta Theoto S eminentia suae Pa sionis ita transcendit, ut rosa alios nores rubedine praecellit. Otiasiolisa vectosa in campis. Oleum significat misericordiam: campus autem est terra inarata et significat virgines, quae non sunt sul-

178쪽

catae per virilis amplexus Vomeres. In quibus est casta Christolocos valde speciosa, ut in campis oliva decora; de qua profluxit oleum gaudii et misericordiae, quod nos sanans ab infirmitate ungit in regnum caelestis gloriae. Ouasi platanus exaltata sum iuxta aquas

in plateis. Aquae sunt populi per plateas gradientes, idest, in seculari vita, scilicet in coniugio fulgentes: inter quos praeclara Virgo

ut platanus claruit, quum nobilem prolem secunda attulit. Sicut cinnamomum. Cinnamomum dicitur immaculati, et significat innocentes, quibus haec Virgo Cinnamomum exstitit, quum de immaculato utero largitorem innocentiae edidit. Sicut balsamum aromatizans odorem dedi. Balsamum suaviter redolet, hoc frontes Christianorum

signantur , hoc etiam sacerdotes et templa Dei consecrantur. Ut pretiosum balsamum haec Virgo odorem dedit, quum suavem animarum odorem Christum mundo genuit, qui nos ad suum regnum chrismate signat, et nos sua templa essectos ipse rex et sacerdos in reges consecrat. Quasi myrrha electa. Myrrha mortuorum Corpora condiebantur. Omnibus mundo renunciantibus et Christo comm rientibus iam saepe dicta Virgo et saepius dicenda Maria non solum myrrha exstitit, sed etiam electa, quum Carnem suam mundi

illecebris crucifixit, et se ieiuniis et vigiliis afflixit. Odorem suauitatis mimose, quum Christum generaVit odorem angelorum, qui

Prae omnibus electa myrrha se morti pro nobis Deo Patri Obtulit in odorem suavitatis, ut nos mortificatos vitiis, participes efficeret suae divinitatis . . 752. Honorio igitur auctore, laudationem Sapientiae ad Dei param traducere Ecclesia idcirco consuevit, quod Dei para secundum Sapientiam omnibus praecellat, et super omnes sibi primatum vindicet. Quidquid enim puri est iu caelis, et quidquid sancti in te

ris, primas Virgini deseri, quae omnium et purissima est et Sanctissima celebratur. Ab his autem vix aut ne vix quidem disserunt, quae his verbis Ηaymo Τ) complectitur: α Lectionis huius capitulum specialiter laudem aeternae Dei Sapientiae, per quam omnia creata sunt, commendare videtur. Sed haec particula a catholicis et eruditis patribus in solemnitate pcrpetuae virginis Mariae, de qua ea dem Dei Sapientia carnem assumpsit, ad legendum ordinata est: et

potest pars quaedam illius non incongrue eidem Dei genitrici aptari,

Hom. de virginis assumptione in Sylloge eoneiunum praestantiss. Melesiae patrum p. 88s. eol. I. AM.

179쪽

quae ab ipsa Dei Sapientia talis creata est, ut per illam ad redim cudam humanam naturam Dei Filium sine humana concupiscentia Crearetur. . Neque ab his disserunt quae h) Radulphus Ardens in eumdem

ecclesiastici locum scribit. α Et in plenitudine sanctorum detentio mea. Ubi enim maior sanctimonia, ibi divina magis invitatur et detinetur Sapientia. Cum autem in omnibus his divina requiescat Sapientia, Praecipue et singulariter requiescit in Maria. Ipsa enim omnia haec et plusquam haec habet. Quis enim fuit sic electus, immo praeelectus ut Maria Θ Quis fuit sic Sion, idest, speculativus ut Maria Quae civitas sic suit sanctificata, ut cloitra et claustrum Dei Mariast Quis fuit sic Ierusalem, idest, pacificus ut mediatrix Dei et hominum Maria Θ Quis fuit populus sic honorificatus, et Pars vel hereditas Dei, ut singularis Dei mater et Virgo et regina caelorum Maria λ Quis habuit tantam sanctimoniac plenitudinem, quantam Μaria λ Singulariter igitur et superexcellenter Dei Sapientia requievit in Maria. . Et 'in infra: α Divina Sapientia est odorisera sicut cinnamomum et balsamum et myrrha, quoniam sanctos Suos virtute

humilitatis, benignitatis et castitatis redolere facit. Et si Sapientia Dei Patris, Dominus noster Iesus Christus sic exaltat, sic decorat, sic redolere facit ceteros sanctos; quanto magis dilectissimam et singularem matrem suam 3 Et mandatum quod de honorificatione patris et matris nobis *ὶ dedit, quanto magis ipse custodit Exaltavit itaque dilectissimam matrem suam sicut cedrum in Libano, si ut cypressum in monte Sion, et sicut palmam in Cades: qui eam in via

super altitudinem fidei, spei et caritatis, ceterarumque virtutum omnium superexaltavit, et in patria super omnem angelorum et archangelorum celsitudinem singulariter sublimavit. Decoravit quoque eam sicut plantationem rosae in Iericho, et sicut olivam spe- Ciosam in campis, et platanum exaltatam iuxta aquam in plateis: quoniam eam etiam in via martyrii et misericordiae et magnanimitatis, ceterarumque virtutum operibus decoravit: et in patria omni Corona, omnique gloria, Omni pulcritudine, claritate et honore, Plusquam Cor hominis capere possit, mirificavit. Redolere quoquesecit eam sicut cinnamomum et halsamum aromatizans, et Sicut myrrham electam: quoniam tam hono odore, tam bona opinione

180쪽

lium ilitatis, benignitatis , virginitatisque singularis, Ceterarumque omnium virtutum eam aromatizavit, quod universi fideles, tam illi qui adhuc sunt in via, quam illi qui iam sunt in patria, om-uisque militia caelestis in fragrantia illius incomparabili delectentur ut admirentur ) dicentes: quae est ista quae ascendit de deserto sicut vi mula fumi eae aromatibus myrrhae et thuris, et Omnis Purueris pigmentarii8 . 53. Plenioribus his commentariis ii succedunt, quibus nunc unum nunc alterum ecclesiastici comma de Virgine enarratur. Porro hos inter primus ille succurrit quem praebet Eckbertus schonaugiensis inquiens: . Vere beneplacitum fuit Deo habitare in te, quando ex ipsa illibata carnis tuae substantia, quasi de lignis Li-

hani , architectura insallibili domum sibi aedificavit Dei Sapien

tia : sussulsit eam septem columnis argenteis ac reclinatorium aureum in ea collocavit. Hi sunt septem spiritus Dei, et haec est unica illa Salvatoris semina , in qua sola quaesitam in Omnibus requiem

invenit, atque in eius sinum omnes thesauros suos absque mensura transfudit. . Ille mox fiuccurrit, cuius auctor est Guerricus abbas,

qui non solum ' verba, et qui creaoit me, requieoit in tabernaculo meo, de Virgine ') enarrans ait: haec Dominum thalamo suscepit uteri; verum etiam his in medium ' prolatis, ego quasi Ditis simcti aut suaoitatem odoris, illico ) pergit: a Natalem beatissimae

Virginis matris celebramus, de qua vita omnium accepit natalem. Nata est hodie Virgo, de qua salus omnium voluit nasci, ut natis ad mortem daret ad vitam posse renasci. Nata est hodie mater nova, quae primae matris maledictioncm dissolvit, ut pristitiam benedictionem hereditate possideant, qui per illam sub praeiudicio mal dicti aeterni fuerant nati. Prorsus nova mater, quae nOVitatem attulit filiis inveteratis, vitiumque sanavit tam ingenitae quam Superadditae vetustatis . . Ubi autem 'in haec interpretatur, ego mater pulcrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei, sic habet : . Meminisse potestis quum praeterito anno loqueremur de prim

SEARCH

MENU NAVIGATION