De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

litudinis exemplar 3 Aperit ' e vestigio Epiphanius his verbis: . Plane quidem ac persecte accommodari ad illam Evamὶ universa ne

queunt ; sed in sanctiSSima, eximia ac singulari stirpe, quae ab sola virgine Maria sine ulla viri consuetudine propagata est, reipsa ac penitus impletur. Hic enim illius Filius ad extinguendam serpentis vim et potentiam ad haec infima descendit. Propterea unicus e muliere Dei Filius processit, ut serpentem everteret. B9aa. Ab his autem quae certissimum habent auctorem Epiphanium, ea plane Seiuncta nolim quae Epiphanio tribuuntur, et quibus Maria primum ) celebratur veluti monsa Caelestis, caelum, templum , thronus divinitalis et inexplicabile paradisi monile; tum de eadem ) subditur: α Angeli accusabant Evam, nunc Vero Mariam gloria Prosequuntur, quae mulierum infirmitatem vere gloriosam reddidit, quae lapsam Evam erexit, et Adamum e paradiso deiectum in caelos misit: quae paradisum clausum aperuit, et per latronem rursum Adamum complantavit. Per te enim, o Sancta Virgo, medius obstructionis paries inimicitias dissolvit: per te pax caelestis donata est mundo: per te homines lacti sunt angeli: per te homines appellati sunt amici, scrui ct filii Dei: per te homines m

διὰ σου θανατος πατειτα, καὶ αδης σκυλε εται. Quae in oraevio Gen. Ill. 1. eontinentur.

352쪽

ruerunt Esse conservi angelorum et cum eis familiariter conversari: Per te notitia caelestis a terra transmittitur in caelos: per te homines fiduciam habent in caelo erga Altissimum: Per te Crux resplenduit per univcrsam terram: Per te mors conculcatur et spoliatur infernus. N023. Expendit caussas incarnationis hierosolymitanus Cyrillus, atque hanc priore loco commemorat, ut Dei imago in homine expressa et diaboli fraudo dchonestata ad pristinum decus revocaretur. . Lignea, inquit ', terreni regis imago honoratur, quanto ma

gis rationabilis imago Dei Θ At maximum hoc opificiorum Dei in paradiso choros agens, inde diaboli eiecit invidia. Plaudebat sibi

inimicus prostrato eo cui inviderat: an tu gaudentem voluisses inimicum permanere Θ late ad virum accedere propter firmitatem non ausus, ad mulierem uti ad imbecilliorem accessit, quum adhuc virgo Esset: nam Post suum e Paradiso casum tunc ' cognovit Adam Evam uxorem suam. . Ubi vero de modo agit exsequendae incarnationis et

reparationis perficiendae, inter cetera h) scribit: . Per virginem Evam subiit mors; oportebat per virginem seu potius de virgine prodire vitam: ut sicut illam decepit serpens, ita et huic Gabriel bonum

nuncium adferret. 3924. De quo nuncio Verba iaciens ') Sophronius senior inquit: α Siquidem venerationis suit dolatio, oblatio muneris, famulatus obsequii. Quia cisi in sanctis patribus et prophetis gratia suisse creditur , non tamen eatenus plena. In Mariam Vero totius gratiae quae in Christo est plenitudo venit, quamquam aliter. Et ideo, inquit, b

Gen. I. M. De imagini autem Dei in ho. mine. eiusdemque diserimina a similitudine disserit praeelata Cyrillus tum eateeh. lv. n. 18. . tum ea

tech. XIV. n. io.

αὶ Sap. XI. M. 3ὶ Gen. IV. l. 4 Ad Paulam et Eustoctium ea Virginis axis um p . estp. V. P g. M. Ε-F. Inter ore Hieronymi T. XI.

353쪽

85 nedicta tu in mulieribus, idest plus benedicta quam Omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis insusum est per Evam, i tum abstulit benedictio Mariae . . Quod vcrissimum esse insigniter confirmat Amphilochius iconiensis antistes, qui memorato ) Vimonis partu exclamat: . Quae nova haec et mirabilis doctrina pQuae omnipotens et faciens mortalem divinae providentiae benevolentia λ Quod grande astutissimumque strata gema adversus diabolum pMundus assertus est in libertatem per Virginem, qui per virginem olim sub peccatum corruerat. Virginali partu tot tantacque invisibilium daemonum copiae in tartarum praecipites datae sunt. Ubi vero nunc insensus ille et imperculsus: ille exiti OSUS, Prorsusque exsecrabilis draco, qui edix crat ut thronum suum in sublime extolleret 8 , 925. Porro Iohannes Chrysostomus explanata ) priore oraculi Parte qua scirpenti poenae indicuntur, ad alteram progressus sul, dit: . Sed ' et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, inter

Semen tuum et semen eius. Neque hoc contentus ero quod super terram reptes, sed et inimicam foederisque Desciam faciam tibi mulierem: neque eam solam, sed et semen eius semini tuo hostem perpetuum faciam. . Idem ubi triumphumq) exaltat Christi resurgentis, post alia ' scribit: α omnes proinde gaudeamus, exSultemus et laetin

a Orat. in christi natalem. S. IV. pvg. 465. GD. et 466. A. apud Gallandium T. v s.

xii. etsi immortalem mortalitata induere impotentis esse videatur. Hine illud Deiparae: Beli pol tiam ια ιraehio suo.

vitium ale habet in praefixo eidem monito Monuauemnius: non Λtibiles eret hane homulam a Chrysostomouere habitam illa nque fuisse.

354쪽

855mur. Nam etsi Dominus is sit qui vicit et tropaeum erexit, communis tamen laetitia, commune gaudium est . Nam Propter nostram salutem omnia fecit: et per quae diabolus nos ex Pugnavit, Per ea ipsa Christus eum superavit. En ipSa arma accepit, ac Per eadem ipsum prostravit. Quomodo autem, audi. Virgo, lignum et mors nostrae cladis symbola erant. Etenim virgo erat Eva, nondum enim virum noverat quando Seducta est: lignum erat arbor: mors supplicium de Adamo sum tu in . Viden' quomodo virgo, lignum et mors

cladis nobis symbola suerint 3 Iam vide quomodo eadem ipsa nobis victoriae caussa sint. Pro Eva Maria; pro ligno scientiae boni et mali, lignum crucis; pro morte Adami, mors Domi ui . Videti' cum iisdem armis vicisse, et iisdem profligatum esse p. 926. Eadem qua Clirysostomus aetate auctor ab alexandrino Cyrillo ) laudatus, laetitia gestietis propter natalem Christi diem 'ὶ petit: u Quare vero cx Virgine nascitur et virginitatem illibatam servat Z Quia quondam virginem Evam decepit diabolus, idcirco ad Mariam, quae Virgo crat, felicem nuucium Gabriel detulit. Sed decepta quidem Eva poperit verbum quod mortem intulit; at felicem nuncium accipiens Maria Vorbum in carne genuit, quod vitam nobis

355쪽

856 aeternam conciliat. Verbum Evae lignum indicavit, per quod lignum e paradiso Adamum expulit: Verbum autem quod cx Virgine prodiit, crucem exhibuit per quam latronem vice Adami in paradisum introduxit . . Hinc subditicius Chrysostomus Deo Gabrielem alloquenti haec tribuit ') verba: . Ego enim taber universae creaturae hanc Virginem ad salutem hominum desponsavi. Volo enim

in virgineo utero hominum genus renovare: volo, attemperando me, iterum constare imaginem quam formavi: volo nova formatione Veterom sormationem reparare. Ex terra virgine Veterem hominem

sormavi, quem arreptum diabolus ut inimicum detraxit ac deiecit, meaeque delapsae imagini illusit. Volo nunc ego ex virgine terra mihi emingere novum Adamum, ut et natura pro Se Congruentem defensionem paret, et iure coronetur ab eo qui deiecit eam, inimi- sque ignominia assiciatur. , Ipsum vero Gabrielem inducit Mariam ρὶ ita salutantem : α Ave gratia plena. Prisca illa mater tua Eva legem transgressa, sententiam accepit ut in dolore pareret filios: tibi vero competit illud aoe. Illa Cainum peperit et hac prole invidiam et caedem : tu vero paries filium vitam et incorruptionem asserentem . .

927. Divelli a Chrysostomo non debet Severianus Gabalorum episcopus , qui illius eloquentiam non aemulari dumtaxat verum etiam superare acriter contendit. Is ergo divitiis verbis, et inimia citiam ponam inter te et mulierem, hunc adiecit commentarium:

Καιν σικε, γονον καὶ φονον γεννήσω ν σἰ δὲ γεννήσεις υἱον ζωὴν καὶ ἀφθαρσίαν παρμ

ποντα πασι

in Similia eonferantur in altera de annuneia- Τ ll. pagg. 797. A., et Tis BAE.tione homilia, quae Meurrit inter opera clioso tomi

356쪽

Commemorata poena mulieri indicta, pergit ' : . Quid igitur p

Damnationi obnoxius est muliebris sexus, manetque in doloribus, nec vinculum solvitur Θ Venit Christus qui vinculum solvit: Occurrit ea quae Dominum peperit, sexui Patrocinans, sancta Virgo pro virgine; nam virgo erat Eva quum pcccavit; damnatae dolorem solvit atque gemitum. Sicut enim si quis in regiam Vocetur, suos honoribus augere studet, ac si in angustia suerint liberare; sic sancta Virgo in regiam vocata ut divinae generationi ministraret; insolito donata partu, hanc primam gratiam petit imo accipit. Quia non decebat culpae obnoxiam seminam innoxium gignere, venit is qui primo Evae tristitiam per gaudium solvit . . 928. Confert Proclus constantinopolitanus episcopus Adamum

cum Christo, ceterisque comparationis capitibus ' et hoc addit:. Ille mulierem habuit insidiatricem, hic Virginem habuit in thala

mum . . Alibi vero ') exclamat: . Agite, spiritalem adspectemus serpentem, qui cum Evae filia sermones miscet et inobedientiae libellum abrogat. . Tum q) pergit: α Accurrant mulieres, quod mulier non mortis arborem Ostendat, sed pariat fructum vitae. Accurrant matres eo quod Virgo mater inobedientiae arborem vitae ar-

a Gen lli 16 quutione Pe elus Christum designata) Qua metapho ira spiritalia serpentis io.

357쪽

hore emendavit. Concurrant filiae, quod in obedientiae maternae iniuriam filiae obedientia vindicavit. , Qua satanas vehementissime perculsus, ita Proclo 'in auctore, conquerebatur: u Eversum est mo iis impcrium, ut virginalis genuerit uterus. Ut incorrupta natura conceperit, periit daemonum natura . . Sed mox ' animos veluti rosumens, semetipsum atque socios his verbis inflammavit : . Quid

ergo p Ab struendis insidiis destiterimus, quod ea Maria) magna

vigilique custodia servetur 3 Λ Daturali in eam assectionum contrarietate recesserimus, quod caeleste eam praesidium tutetur 3 Nuin enim nescio tunc summo cum discrimine armari sortem, quum thesaurus tuto vigilique praesidio servatur 3 Frustra latronem insidias struere, quum paterfamilias non dormierit p. Neque his contentus ' subiecit: . Enimvero iterum De cum secunda Eva nobis iti- stat coriamon 3 IDstruetida ne acies adversus impollutam mulierem p Rursum ne cogimur adorare secutidum Adam Θ Iterum ne post nos formato iubemur parci P Rursum ne praecipitur regiam imaginem procumbetitos adorare 3 At certe mulier illa ) terreni oculorum spectaculo )ὶ capta lovi manu prostrata iacuit; haec autem in manibus

αινεται. Respieit ad verba Pauli l. cor. xv 47. aeq. . ... M..i, ea res is appellatione chrastum designat. l sieut rho terrerit nomine Adamum, ita isti IJ Gen. III. ε

358쪽

859 caelestis suscepta, ceu sorti vallo munita consistit. Illa in ligni eupiditatem exarsit; huic ne quid cius modi etiam in mentem venit. Illa consilium sacillime probavit; ista aures etiam quam cito obseravit. Illa sciscitantis eloquia est amplexa; ista narrationis quoque verba ) abhorruit. Illa fructus arboris amore capta, deam se fore e comminiscebatur; ista Domini unione dignata ad Dei se laude componebat. Illa quum ) corruptionem adirci, ominentem se dignitatem capessere cogitabat; in divinum haec ') gaudium intratis,

humanae non obliviscitur imbecillitatis . . 9α9. Quae quidem etsi deterrere Satanam possent ac deberent, haud tamen esse crunt ut ipse omnino conquiesceret. Quare apud Proclum ' ita pergit: α Ergo ne satanicus cuneus virginalem hunc non subvertet murum 3 Num spe frustrabimur, si a laboris mole nequaquam desistamus p Numquid ab exspectatione docidemus, si a vincendi contentione pertinacique studio non recesserimus Z Ceterum quum neque virginali officinae insidiari licuerit, nec mentis agruinvaluerimus obturbare, ac neque proli quae utero gestatur, potuerimus resistere, turio illibatam Virginis concepti Dem calumniae iaculis impetemus. obtrectemus mysterio, quo in iudicium traxerimus: proscindamus conviciis pudicitiam, quo ei supplicium inseramus, incla Semus arcanum uteri Partum, quo ad iudai Cum deseramus sevc

rum tribunal. . Fiuem vero debacchandi hi sacit inquiens: a Delea

tur ac Pereat immaculatum ostreum, ne pretiosum in co exsisteus

εὶ Miliret tamdiu repudiavit viro anaelieam alutationem. et tamdiu priseas verita insidias ah mabhorruit . quamdiu n a probe novit eMlesteni esse nuntium qui illam eompellabat. M Cum smetum ederet laterclieli ligni, et in

mortem eorruptionemque laberetur. aὶ Matthi. xxv. 2l-23.

359쪽

860 margaritum persectum prodeat. Sin autem nostrae nequitiac hasta virginalem Conceptionem vulnerare nequiverit; at certe herodiani livoris gladius insantis partu editi nativitatem seriet. Ipse namque pro nobis adversus hostem nostrum Christum bellabit . . 03o. Hisce ex Proclo desumptis ea accedunt quae in certis iuxta dubiisque Augustini operibus obvia sunt. In illis namque invenimus: u Iisdem gradibus, quibus perierat humana natura, a Domino Iesu Christo reparata est. Adam superbus, huntilis Christus: per seminam mors, per seminam vita: per Evam interitus, per Mariam salus. Illa corrupta in sequuta est seductorem, haec integra peperit Salvatorem. Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit et viro tradidit, cx quo simul mererentur occidi: haec gratia caelesti desuper insusa vitam Protulit, per quam caro mortua possit resuscitari. Quis est qui haec operatus est, nisi Virginis Filius, et virginum sponsus p Qui adtulit matri secunditatem , sed non abstulit integritatem. Quod contulit matri suac, hoc donavit et sporasae suae. Dcnique sancta Ecclesia quae illi integro integra coniuncta est, quotidie parit membra eius et virgo est. In iisdem 'ὶ haec invenimus quihus Christi corpus de semina larmatum suadet inquiens: α Huc a

cedit magnum sacramentum, ut quoniam per seminam nobis mors acciderat, vita nobis per seminam nasceretur: ut de utraque natura, idest seminina et masculina, victus diabolus cruciaretur, qu niam de ambarum subversione Iactabatur; cui parum fuerat ad poenam si ambae naturae in nobis liberarentur, nisi etiam per ambas

liberaremur. a Quibus Omnino respondent quac tum =ὶ habet, quum ad vivum depicta protoparentum ruina pergit: a Quid est enim semina, fratres, agnoscite. Muscipulum est animae, latrocinium vitae, Suavis mors, blanda Percussio, intersectio lenis, pernicies delicata, malum libens, sapida iugulatio: omnium enim calamitas rerum, mulier. Quando non deceperit ' mundum, quae peccare secit et caelum P o mulier ista exsecranda, dum decepiti O iterum

24 Non alia hele Inulliri eorruptio potest. nisi qua ea pereato prosecta animum inflet L Quum igitur virm dieatur iniura, oppositionis ratio exigit ut ea intearitas signiseata existimetur. quae nullum pereati detrimentum subierit. 33 De agone ehristiano . eap. XXII. u. 24 pag. 1 gr. B. opp. T. Vl. 4ὶ Serm. l. de Adam es Eva et saneta Maria. n. a. pas s. apud Hal in nova m. hiblioth. T. i. 14 Bane invectionem in mulierem allia verhia Augustinua repetit in Sem. M nuptiis Nili. T. I. l. 8ia. M Al. deriperet.

360쪽

beata colenda, dum salvati Plus enim contulit gratiae quam doloris. Licet ipsa docuerit mortem, ipsa tameta genuit Dominum Sal-Vatorem. Inventa est ergo Inora per mulierem, vita per Virginem: uterque tamen ex virgine, et sine virilis coitus permixtione. . Hinc primi cum altero Adamo multiplici comparatione instituta 'subdit: α Ergo malum per seminam, imo et per seminam bonum: quia si per Evam cecidimus, magis stamus per blariam: per Evam sumus scrvituti addicti, essecti per Mariam liberi: Eva nobis sustulit diuturnitatem, aeternitatem nobis Maria condonavit: Eva nos damnari secit per arboris pomum, absolvit Maria per arboris sacramentum, quia et Christus in ligno pependit ut fructus . . Ubi vero

interitu viri cum semina, subarrat inferos, seponit mortem. Tale praemium dederat coniugi, unde et maritus posset occidi. O summum malum atque acutissimum diaboli telum , mulieri Femina munerat in seros, et spoliat caelum. Quanta calamitas rerum i Viscarium serpentis est semina; inde diabolus aucupatur. Exsecranda est mulier ista, dum decipit. Ο iterum recolenda dum salvati Plus cnim dedit gratiae quam doloris. Quod enim ipsa vulneraverat, ipsa iterum sanat. Licet Eva genuit mortem, sed tamen Maria peperit Salvatorem . . Denique respiciens ) ad ossatum pSalmi, accingere gladium tuum ' circa femur tuum, potentissime, postquam ρὶ monuit, Hadium his acutum esse Verbum et carnem, illico 'ὶ addit: . Intendite, dilectissimi, istum gladium his acutum, ex una parte artem

exercere medicinae, ex alia ultioni servire iustissimae poenae. Gl dium bis acutum: signum crucis pereuntibus stultitia est, iis autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Accingere ergo gladium tuum circa semur, potentissime; ut ex seniore tuo nostra resurgat redemptio , quia ex semore Adae nostra processit maligna perditio. In ipso enim nostra proles est damnata, quando eius castam mulierem serpentinis fraudibus cognoscimus vitiatam. Α muliere enim initium factum est peccati, et propter hanc omnes morimur. Quia ergo mora regnavit per mulierem, redeat ad nos vitia per Virginem. π

quae prostant in hiblioth. eonesonat. apud Combesaium T. I . pag. 14a. IJ sem. L . n. s. meipsentia homini pro pisatum est renenum per feminam; reparando Ammisi propinatur aestia per seminam.

SEARCH

MENU NAVIGATION