장음표시 사용
341쪽
traditione revelatum existimemus, qua iidem ordinem humanae reparationis divinitus praefinitum et Scripturis consignatum patefaciunt. 933. Neque aliter Tertullianus, qui ex modo conditi primi Adami de modo disserens quo secundus idemque novissimus Adam ex Virgine proditurus erat, post alia ') scribit: α Et tamen ne mihi vacet incursus ) nominis Adae, unde Christus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit Census homo cius 8 Sed et hic ratio defendit, quod Deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula Operatione recuperavit. In A) virginem enim adhuc Evani irrepserat verbum aedificatorium mortis. In virginem aeque introducendum erat verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem , per eumdem sexum redigeretur in
salutem. Crediderat Eva serpenti: credidit Maria Gabrieli; quod illa eredendo deliquit, haec credendo delevit. Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo. Immo concepit. Nam exinde ut abiecta pareret, et in doloribus pareret, verbum diaboli semen illi
fuit: enixa est denique diabolum fratricidam. Contra Maria eum edidit, qui carnalem fratrem Israel, interemPtorem suum, Salvum quandoque Praestaret. In vulvam ergo Deus verbum suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis, quo homo iam damnatus intraverat . . Ubi vero eximiam commendat honitatem, qua Deus hominem
eondidit, inter cetera ρὶ ait: . Eadem honitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni: non est enim, inquit 'i, bonum solum esse hominem. Sciebat 'in illi sexuin Mariae, et deinceps Ecclesiae profuturum. ν9i4. Si ergo de ratione quaeratur, qua Deus universali hominum excidio prospectum Voluit, docente Tertulliano, respondendum est: eo ipsum spectasse tit imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula Operatione recuperaret. Characteres vero aemulae operationis ad hanc facile summam revocari: I. ut Per se
aa In ratim dieit argumentationis impetum quasi aer psisset: et ne elati sinam Mea lonem argu mentandi ex nomine Adae. ) a Bae antitheses Notii n ati tertia adnoista innatas P ιIimul Prioritia, non insolentes sunt patrihus. Mam in Mariam transfusam dixit Bernaris
dus. Se ius hieropolita de natali virginis dixit, il
M Con. Mareton. lib. II. eap. iv. pag. 38a. BAE. M son. II. 38 7ὶ α No.erat Dei honitas, mini verba Prioria, quanto hominum damno prima mulierum pecearet; at noverat pariter qua felieitate iisdem Nariae sobolo ventura erat. Ea inim rationa laetum . ut qui sexus malis nostria oriκinem dedit. summum quoque notis remedium po perit. Non Meus ae heros ille. euius arma illatum a si vulnus eurahant
342쪽
8 3xum e quo malum dimanarat, per eumdem reparatio Obtineretur:
II. ut Maria Adamo primum ac deinde prodesset Ecclesiae, sicut ma Adamo primum atque omnibus deinde hominibus perniciem struxerat: III. tit Maria crederet Gabrieli oera nuncianti, sicut ΕΥa satanae crediderat mentienti: IV. ut Maria Mem adhibens Gabrieli illud deleret, quod Eva satanae credens induxerat: V. ut in Oirginem
Mariam introduceretur oerbum exstructorium Mitiae, sicut in Dirginem Evam irrepserat verbum aediscatorium mortis: et ut VI. Maria insons atque Pura in lucem eum ederet qui omnes seroaret, sicut Evaeae diaboli Oerbo conceperat in utero aerumnas Omnes Omnesque mi
serias, et diaholum fratricidam pepererat. Quare ea credi Ilaria
debet, quae Evae landitus Opponatur: quae non solum non Perierit , sed instrumentum sucrit salutis: quae non solum in Adamo non Peccaverit, sed tam Adamo quam posteritati univcrsae prosuerit: quae non solum Evae damnum non persenscrit, sed illud contra deleverit: quae non solum obnoxia non suerit seductioni satanae, Sed illam potius obliterarit: quae non solum non receperit Verbum aedificatorium mortis, sed contra verbum aedificatorium vitae ad communem reparationem conceperit: quae tandem censeri peccato Oruginis obstricta nequeat, quin ordo humanae reparationis divinitus praestitutus labefactetur. 915. Cui deductioni roborandae mirifice Conserunt quae gem uus quaeque nothus Origenes litteris consignarunt. Prior enim sic
habet: . Ante Iohannem prophetat Elisaboth, ante Ortum Domini Salvatoris prophetat Maria. Et quomodo peccatum coepit a muliere, et deinceps ad virum usque pervenit; sic et principium salutis
a mulieribus habuit exordium, ut ceterae quoque mulieres, Sexus fragilitate deposita, imitarentur vitam conversationemque sanctarum earum, quae Vel maxime nunc in Evangelio describuntur . .
Alibi vero commemoratis ) Ieremiae verbis, praevaricationem et
343쪽
miseriam inoocabo, subdit: . Violatura erat Iudith pactum cum H lopherne et dixit, pracoaricationem in Mocabo; et Sane Praevaricationem invocavit. Utinam is et ego fiam qui dicam, praevaricationemino abo, et invocem Praevaricationem pacti cum Serpente, pacti cum diabolo. Pactum olim iniit serpens cum Eva. Illi haec erat amica, et amicUs Serpcns mulieri. Sed Deus utpote bonus pacta haec
dissolvi, et amicitiam hanc pravam deleri curavit, et uti bonus Deus ') dicit: inimicitiam ponam inter te et muliercm, et inter semen tuum et semen illitis. Pic igitur audiamus quo pacto Deus inimicitiam inter hanc et illam ponat, ut amicitiam inter illam et Christum conciliet. Fieri enim nequit ut quis contrariorum simul amicus sit. Et sicut nemo ) potest duobus dominis servire, ita nemo potest
amicus esse Deo et mammonae, amicus Christo et scrpcnti, sed necessc est ut amicitia Christi inimicitias generet Cum serpente, et amicitia serpentis inimicitias pariat cum Christo. a
enarrat, et ad Pseudo-Origenem venio, qui ) Archangeli verbis, Imseph fili Daoid ne timueris acci re Mariam coniugem tuam, hunc
subiicit ρὶ commentarium: . Accipe eam sicut commodatum caelestem thesaurum , deitatis divitias, sicut pleuissimam sanctitatem, sicut persectam iustitiam. Accipe eam sicut Unigeniti mansionem, sicut honorabile templum, sicut domum Dei, sicut creatoris Omnium
344쪽
mox: . Patris etenim unigenitus Filius ex Virgine generatus est, ut illam virginem priorem Evam quae ceciderat iterum renovaret atque erigeret; et qui Per pravam voluntatem filii essecti fuerant diaboli, per adoptionem grati ac filios efficeret Dei. . Quae multo etiam enarrat 'ὶ uberius, quum expendens ) verba, ecce Virgo in utero acciapiet, ait: . Audite quod Virgo in utero accipiet, non ex desiderio Partum concipiens, quae neque Persuasione Serpentis decepta est, Deque eius asstatibus venenosis infecta. Virgo in utero accipiet, ut Deum dignanter incarnatum ad mundi pariat salutem , ad colligandum sortem armatum, ad conculcandum serpentis impii caput, ad conterendas viros eius. Pariet filium ad denuo reparandum Adam, ad inobedientiam Evae per Mariae obedientiam excludendam, ad erigendum iacentium genus, quod per mulieris temerariam credulitatem suerat ante deiecturia. π917. Placuit itaque Deo non alium reparandi hominis ordinem Seligere, quam quo detrimenta quaecumque omnia Per virginem Evam illata, per virginem Mariani plenissime compensarentur. Ab Eva prodit peccatum, per Mariam exstitit salutis initium. Eoa am citiam cum satana inisse, Deus Mariam inter atque satanam inimicitiam posuit. Fuit Eoa Deo inobediens, at Deus illius inobedientiam per Mariae Obedientiam exclusit. Eoa aures satanac Praebuit, eiusque Misu corrupta fuit, sed Maria ncque seductionem passa rat, n que venenosis satanae at latibus infecta. Cecidit Eoa et innocentiae splendorem amisit, sed illam erexit ac renooavit Maria. Denique hominum genus per temerariam Εὐac credulitatem deiectum, Per ρrudentem Mariae Idem fuit subleuatum. Huc redit reparationis ordo quem Deus praeelegit, atque huc oeconomia redit qua Deus satanam, Peccatum, et Omnia quae peccatum consequuta sunt mala, sapientissime profligavit. Constare autem eiusmodi ordo sibi non potest , neque haec oeconomia sarta tectaque manere, nisi Virgo ab univcrsali praevaricatioue immunis credatur, eaque nota aliter celebretur ac ut caelestis thesaurus, Perfecta iustitia, Plenissima sanctitas, creatoris omnium propria, atquE caelestis sponsi domus immaculata.
345쪽
De testimoniis commentariisque in eamdem sententiam convinantibus quae inter ceteros ediderunt Cymianus, Mulinius Gregorius neocaesariensis, Zeno peronensis, Ambrosius, Cyrillus hiemsodimitanus, Epiphanius, S phronius senior, Amphilochius, sincertis et subditicius Chrysostomus, Se oerianus, Proclus, Augustinus et Pseud Amustinus, Maximus taurinensis, Petrus cir ologus, Theodotus anc anus, Pseudo thanasius, Hes hius et cir imus hierosolymitani, Anastasius antiochenus, Basilius seleuciensis, Procopius gazaeus, auctores tractatuum a ersuta quinque hiaereses et de viro Perfecto, Andreas cretensis, Iohannes eu oensis, Sedulius et Iohan. nes Geometra: siveriorum con matio qua immaeulatus Vinonis conceptus pleniori luce collustraturi
ssi 8. Quod de modo atque Oeconomia humanae reparatio
nis ab acitiquissimis patrihus Iustino, Irenaeo, Tertulliano et oriumne accepimus, quodque traditum ab iisdem novimus de virgine Maria, deque partibus quas ipsa tamquam nova ac multo felicior Eva cssct expletura; iis doctrinae capitibus iure acccnSetur quae universali omnium professione continentur. Qua de re nullus omnino supererit ambigendi locus, si maiorum testimonia quae subiicimus,
insignesque eorumdem enarrationes cura aliqua expendantur. Itaque ) martyr beatissimus Cyprianus ut contra Iudaeos ostendat, signum nativitatis Christi futurum, ut de Virgine nasceretur homo et Deus, hominis et Dei stitis, ait: α Et 'ὶ adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: pete tibi signum a Domino Deo tuo in altitudinem sursum, et in altitudinem deorsum. Et dixit AchaZ, non petam, et non tentabo Dominum Deum meum. Et dixit: audite itaque domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam 'Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum: ecce Virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabitis uomen eius Emmanuel. Hoc semen ') praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli, in Genesi. Tunc dixit Deus ad
T tim ii Iudaeos lib. II. s. ix. pag. Is odit. Felli. I; la. Vii. io. s) In expinplarthus alexandrinis passian et peis nos Iustinum legitur . . . .=... : sed non defuisso oxemplaria quae haberent. lusit c prianus, tum allegationes apud trenaeum et Tertullianum persuadent. 4ὶ Gen Iil. 14-is.
346쪽
9 I9. Luculentiora sunt quae 'in vulgatus ne aeSariensis Gregorius de Virgine scribit: α Convenienter igitur sanctam Mariam ex omnibus generationibus solam gratia elegit. Nam prudens revera ac sapiens in cunctis erat; nec similis ei ex universis generationibus ulla umquam est reperta. Non sicut ') antea virgo Eva sola in paradiso chorum agens, relaxata mente per incuriam ab auctore omnis mali serpente verbum suscepit, et sic sensu mentis corrupta est, ac per ipsam fraudulentus venenum effundens mortemque admiscens, in omnem mundum introduxit; verum in sola sancta Virgine eius lapsus reparatus est. Neque prius sancta Virgo donum
admisit, quam quis illud mitteret, et quodnam donum esset ac quis serret addidicisset. . Tum Deum exhibet qui Gabrielem his verbis compellat: α Tu illud, ave gratia plena, ad Mariam dicito, ut
ego aerumnosae atque afflictae miserear Evae . a Quibus auditis, ita
secum loquentem Archangelum ) inducit: α Nova et inaudita haec
retinet. nullos haberii fautores in gredito hoe Metilo. at non plus valeret partium quam voritatis uteumque manifestae studium. or e Irenaeus ter loeum eo prodi ua modo quo auetor notior eitat. Observandum varo In Mareis exemplaribus olim ieetum luisse. urit - σα isti, liret ipsos fieri ima seminime sit du-hium. . Verum de his opportune inserius I) Al. ἡ πιώ--, Prima Tirys.
4) Donum inulligit diminal maternitalia. quod illi Arehangelua obtulit.
347쪽
8 8 res est. Intelligentiam Superant quae dicuntur. Quem cunctae Viris tutos caelestes Comprehendere intellectu non valent, is suum prinmittit puellae congresSum, Suaeque ipsius personae adventum de-
nunciat, imo vero ingressum per auditum pollicetur. Et qui Evam condemnavit, eius filiam tantopere glorificare contendit Z, Ita plaue '), siquidem . Angelus Dei iussa in se recipiens et exsequi volens, Virginem adiit et clara eam voce compellavit dicens: ave gratia Plena, Dominus tecum. Non amplius diabolus erit contra te: nam ubi antea hostis ille vulnus ius igit, illic primum nunc medicus salutis medicamentum adhibet. Unde mors prodiit, inde vita sibi ingressum paravit. Per mulierem mala fluxerunt, et per mulierem bona emanant. Ave gratia Plena. Ne quod mulier caussa damnationis exstiterit, erubescas: iudicis enim et redemptoris tu mater eris. Ave immaculata, viduati orbis sponsa simul et mater. Ave quae in tuo utero matris
Evae mortem domersisti. π92o. Cui praeclarissimac doctrinae suffragatur Zeno veronensis
ubi caritatis laudes in celebrans exclamat: . o caritas, quam Pia et quam opulental o quam potensi nihil habet qui te non habet. Tu Deum in hominem 'in demutare valuisti. Tu eum 'i breviatum pau
lispcr ab maiestatis suae immensitate peregrinari secisti. Tu virginali carceri novcm mensibus religasti. Tu Evam in Mariam redintegrasti. Tu Adam in Christri reti vasti. Tu sacram crucem in salutem perdito iam mundo providisti. Tu mortem Deum mori docendo va
cuasti. a Consentit plus semel Ambrosius. Is enim M) est qui ad haec 'Lucae verba, disit ntitem Maria ad angelum, qtiomodo set istud,
quoniam Oirum non cognooi, ait: . Videtur heic non credidisse Ma-
348쪽
8Mria, nisi diligenter advertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum Dei Filium, suisse videatur incredula . Quo autem modo fieri posset licet salva praerogativa sit matris, cui profecto fuit amplius deserendum: sed ut praerogativa maior, maior etiam
fides ei debuit reservari) quo crgo modo fieri posset, ut Zacharias qui
non credidcrat, silentio condemnaretur; Maria autem Si non credidisset, Spiritus sancti infusione exaltaretur λ Sed neque non credere Maria, neque tam temere debuit uSurpare: non Credere angelo, uSu pare divina. Neque enim facile erat scire mysterium absconditum a seculis in Deo, quod nec superiores potestates Scire potuerunt. Et tamen non sidem retiuit, non ossicium resutavit: sed accom
modavit assectum, spopondit obsequium. Etenim quum dicit, quomodo set istud, non de essectu dubitavit, sed qualitatem ipsius quac-sivit essectus . . Is est qui subdit: α Liquet enim quia faciendum
esse crediderat, quae quomodo fieret, interrogavit. Unde et meruit ') audire, beata quae credidisti. Et vere beata, quae sacer dote praestantior; quum sacerdos negasset, Virgo Correxit errorem. Nec mirum si Dominus redempturus i mundum, operationem suam inchoavit a Maria; ut per quam Salus omnibus Parabatur, eadem
prima fructum salutis hauriret ex pignoro. Atque is est ρὶ qui commemorato Elimbelli vaticinio, pergit: u Sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia Plenior. Noc otiosum videtur quod et ante Iohannem Elirabeth prophetat, et Maria ante Domini generationem ; serpunt enim iam tentamenta salutis humanae. Nam si
cut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur ; ut seminae quoque muliebria Opcra deponentes, infirmitati renuntient; et anima quae non habet sexum, ut Maria quae ' nescit
errorem, religioso imitetur Studio Castitatem. nil ibiit. n. Τ. pag. 288. B-D. 21 LM. I. M. 2ὶ Zactaria nimirum qui nnn eredidi . 4ὶ . Ex hoe loeo. tanι Maurini editorea, manite tum est non minus Christum quum pereata n. sani. gratiae praesidio impedit . quam quum dimittit perpetrata. redemptorem essε Namque a matre dieituetaehoasse redemptionem. quoniam ni ineredula os tangeli verbis, ipso prohibuit. Quo quidem euneo eorum qui immaeulatam Deiparae eonreptionem Impugnant. nodosissimum, ut ipsi potant. argumentum saetii nogotio distringitur atque disiicitur. . At I. xi de gratia sermo est qua lapsus praeoeeupatur . eur virgo dieitue prima ν Pro eis eiusmovi non dieitue empore; restat arm ut prima dieatur ordino et praeis aransiti redemptionis. verum l . si virgini δε itur quod prima sit ordine et praestantia redemptionis quid in eo maxims notatu dignum. quod ipsam Deus ab liae una ineredulitatis eulpa praeservarit Parant ergo latius Ambrosii verba. et eam per quam mitia
omni a parabatin, a eommuni reliquorum rendi tione perspieul eximunt. 5ὶ LM. est. n. 28. pag. IM. F.
349쪽
921. Sed audiendus est Epiphanius qui antidicona arianitas refellens principio de Virgine' scribit: α Haec est, quam adumbravit )Eva, quae vivontium mater quodam aenigmatis involucro num cupatur. Siquidem Eva tum viventium cst appellata mater, quum iam illud λὶ audisset, terra es et in terram reverteris, post admi sum videlicet pcccatum. Quod quidem admiratione dignum est, post illam ossensionem tam praeclarum ei cognomen attributum. Ac si exteriora dumtaxat ct sensibus Obvia consideres, ab eadem hac Eva totius est in terris humani generis origo deducta. Revera tamen a Maria virginc vita ipsa est in mundum introducta, ut et viventem pariat, et viventium Maria sit mater. Quocirca vivontium mater ad umbrata similitudine Maria dicitur. α Alias deinde Evae ac Mariae in opposito plane ordine similitudines 'ὶ reconsens subdit:
pientiam, aut uariegandi scientiam 8 Etenim Eva illa prior sapiens mulier Adamo quem ipsa nudaverat, aspectabilia quaedam vestimenta contexuit: quippe eiusmodi est labore damnata. Quod enim nuditas illius opera reperta fuerat, hoc eidem datum negotium est, ut ad externam nuditatem tegendam corpus istud, quod se usibus expositum est, veste contegeret. At Mariae divinitus illud obtigit, ut agnum nobis atque ovem pareret, cuius ex Splendore et gloria,
i Ratione ab ea non dissimili. qua prae chri- 2ὶ Gen. Ill. 20. to non . v. ld. Adamus audit Amma futuri, ipsa Iob. XVIII. M. quoque Eva Maria e typas et umbra nuneupatur.
350쪽
cunda excipit quam Epiphanius ' proponit inquiens: . Aliud vero
praeterea in utraque, Eva scilicet et Maria, considerari potest, et quidem admiratione dignum. Siquidem Eva generi humano caussam mortis attulit, per quam mors est in Orbem terrarum invecta: Maria vitae caussam praebuit, per quam vita est nobis ipsa producta.
ob id Filius Dei in hunc mundum advenit, et ) tili abundaoit
delictum, superabundaseis gratia. Unde mors accidit, vita illuc accessit : ut in mortis locum vita succederet, et illatam a muliere mortem ille ipse qui e muliere natus erat, vita ut esset nOStra, excluderet . . Et continuo: α Quoniam vero quum adhuc virgo in hortis Eva degoret, per contumaciam apud Deum Ossenderat, ideo gratiae propria ab Virgine manavit obcdictitia, postquam ci cum susi corpore Verbi, scmpiternaeque vitac de caelo cst nuntiatus adventus. Nam illic ita serpentem Deus ' alloquitur: inimicitiam ponam inter te et inter illam, inter semen tuum et semen illius. Atqui nusquam ciusmodi semeti mulieris inveniri potest. Unde non aliter quam per adumbrationem ac similitudinem ad Evam hostiles illae inimicitiae reseruntur, quas cum huius stirpe Serpens ille, et qui in serpento incrat invidia stagratis diabolus exercet. α EcquOd-Dam igitur putabimus sive huius umbrae corpus, sive huius simi-
