장음표시 사용
321쪽
culum de inimicitia unius Virginis propria intelligondum statuatur. At vero cuiusmodi eam esse putabimus Z Illam ne quae excussum satanae iugum comitatur 8 Sed haec probos omnes complectitur. Illam ne quae ex immunitate ab iis culpis Oritur quae proprio atque personali actu perpetrantur Θ Sed inimicitia haec est quae iis saltem omnibus tribui debet, qui semel iustificati supremum antea
diem obierunt , quam acceptum innocentiae candorem violarent Illam ne quae ex sanctificatione in utero consequitur 3 Sed praeter Virginem non omnino desuerunt qui hoc privilegio decorarentur. Quocumque igitur te vertas, nullam reperies cum satana inimi i-tiam unius Virginis propriam, nisi quae sit inimicitia primordialis, inimicitia quae praecedentem non tulerit amicitiam, inimicitia tandem quae universalem illam excludat amicitiam, qua homines contracta originali noxa cum Satana coniunguntur. Superest ergo ut
de hac inimicitia, deque Virginis conceptu ab originali labe soluto
divinum oraculum accipiatur. 895. Praesertim quum iis constet verbis, quae non ni iam atque diversam sed unam eamdemque inimicitiam positam docent sive inter satanam et mulierem, sive inter semen satanae et Semen mulieris. Ac verba sane nequeunt esse splendidiora: et inimicitiam ρο- nam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Audis 3 Non alia est inimicitia qua mulier cum satana non alia qua Semen mulieris cum semine satanae Committitur; scd una Prorsus atque eadem. Iamucro inimicitia scininis mulieris cum semine Satanae Originalis suit ac pcrpetua. De illo namque ') scriptum est: quod nascetur ea te sanctum vocabitur Filius Dei. Scriptum ' est: talis enim decebat ut nobis esset pontifeae, sanctus, innocens, im Πα- tua, segregatus a peccatoribus. Ac scriptum ) pariter est: non enim habemus pontiscem qui non possit co ali infirmitatibus nostris rtentatum autem per Omnia pro similitudine absque peccato. Perpetua igitur atque originalis censeri inimicitia debet qua Virgo a satana abhorruit. Cum inimicitia autem originali atquc perpetua componi nequit originalis amicitia , qualis ea est quae consortio originalis praevaricationis contrahitur. Nihil igitur evidentius quam Virginemn consortio originalis culpae integram solutamque praenunciari. 896. Satie de hac inimicitia loquens Deus, ait ' NUN. ,
322쪽
823 ponam. De ea igitur inimicitia sermo est, cuius unicus auctor Deus quemadmodum amicitiae quae Evam seduxit, auctor unicus suit Satanas. Porro est utique Deus auctor Princeps, Sed nullatenus auctor
unicus illius inimicitiae quac vitatis actualibus culpis contra satanam exercetur. Ad hanc enim spectant verba ) Petri: sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamqviam leo rugiens cim cuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in f . Quaeri igitur inimicitia debet, quae Deo ceu unico auctori merito tribuatur. Eiusmodi autem est inimicitia originalis, eaque respondens originali cum satana amicitiae, quae consortio hereditariae labis, an natique virus participatione contrahitur. Hunc igitur significavit
Deus inquiens meis θήσω, ponam. Et Sane Si expressam voluisset ini
micitiam amicitia posteriorem, dixisset dioidam inter te et inter mulierem, quemadmodum de eo scriptum superius occurrit, et dioisit
Deus inter lucem et inter tenebras, quum antea universale chaos. et
turbida omnium coniunctio regnaret. Atqui non dixit, dividam inter te et inter mulierem, quod non modo de nobis omnibus quum primum iustificamur, sed citam de sanctificatis in utero verissime af firmatur; sed et inimicitiam ponam inter te et mulserem. Hoc est Perpetua atque originalis inimicitia vos ab invicem disterminabit. Rursum noti dixit Deus , inimicitia erit, fiet, excitabitur inter te et mulierem , sed inimicitiam ponam inter te illamque mulierem. Hoc
est, non sinam ut te inter atque illam amicitiae foedus etsi mox dirimendum vel ictu temporis incatur; adeoque non sinam ut huiusce mederis caussa aliquando exsistat. Haec autem est ipsa labes Ori
ginalis. Verbis igitur, et inimicitiam ponam inter te et mulierem, quemadmodum originalis labes excluditur, ita originalis inimicitia
897. Quid quod in oculos ex sese incurrunt hinc anta nismus
quo in arenam a Cicmque deScendunt mulier cum suo semine et satanas cum sua Progenie, inde arctissima societas qua mulier cum suo Semine, et satanas cum sua progenie copulantur Z Reputentur
Nem gignisseanta, esct ponam, quum futuram inimi. ritiam dumtaxat praenuneiat, id equidem eo linima Idiotismo explieari posset, quo Gen. xxv I . 17. Isaae dixit Esau: Domistim postii eum clam mi avor M. idest. laturum prenuneiaul: et q.o Gen. xxxv. ι I. de Deo leutinus. Drram addi Ahraham ει Isaiae. ideat, me daturum praedixi Est tamen erar propria sorvetur eoῶ polestas, siquidem ipsemel mus daturus erat tum henedietam in mulieribus . ium t nodietum fruetum v ntris eius. eum quibus natatias in xpiabiles inimieitias exerreret i) i. Petr a Ia Gen. l. 4.
323쪽
M animo verba, et quod de antagonismo ac vicissim de societate dicimus, nobis ultro concedetur. Sed quid cum utroque capite nexum est y Explicabo, si potero, luculenter. Itaque Cum antagonismo nexum est, tum incepisse inimicitiam mulieris in serpentem, cum inimicitia serpentis in mulierem incepit. Sed inimicitia serpentis in universam Adami posteritatem, proindeque et in eam mulierem ad quam Dei verba reseruntur, ab ipsa origine ipsisque primordiis o ditur. Ab ipsa namque origine ipsisque primordiis suum virus in homines serpens effundit, quo iidem vitiati germen serpentis iracque proles evadunt. Inimicitia ergo mulieris in serpentem, eiusque a serpente divisio ac hostilis separatio cum ipsis iuncta fuit initiis, ita
ut ea numquam nisi inimica serpentis exstiterit. Nexum deinde est Virginem ad serpentis semen non pertiricre: ipsa namque Cum suo seminc serpenti eiusque semini e diametro opponitur. At vero ad semen serpentis Propriissime spectant qui unaque Omnes obstricti
originali labe concipiuntur. Huius namque labis serpens fuit parens atque auctor, utpote homicida ah initior hac labe universam ipse corrupit hominum naturam, essecitque ' ut mors intraret in orbem terrarum: propter hanc labem ) omnes nascimur filii irae, a Deo avulsi et diabolicae captivitati subiecti: huic labi debetur 'in quod ipse sit princeps huius mundi: et ad hanc inprimis detergendam labem is venit qui propterea apparuit ut tolleret peccatum mundi et dissolveret opera diaboli. Virgo igitur, utpote seiuncta ac divisa a Semiue serpentis, ipsius quoque originalis maculae exsors putari debet. 898. Eo vel magis quod quum ipsa primum in Scripturis adumbratur, non aliter spectanda exhibetur ac penitissime cum suo semine coniuncta: conivucta nimirum cum sonte totius sanctitatis, coniuncta cum agno immaculato, coniuncta cum mediatore Dei et homi uiam, Coniuncta cum redemptore, coniuncta cum insensissimo peccati et satanae hoste, coniuncta cum eo qui satanain expulit et PeCcatum Suo cruore Purgavit, nec quovis Coniuncta modo, sed coniuncta tamquam virga cum flore, tamquam aurora cum meridie, tamquam mater cum filio, tamquam Θεοτοκος cum in summa
324쪽
coniuncta naturaliter, eoque coniunctionis genere secundum carnem, quo Pater secundum deitatem cum eodem Unigenito est crediturque μουσικ. Facilius vero est seiunctissima quaeque in unum coire, quam Cum his peccati Sordes et satanae amicitiam copulari. 899. Sed qui factum est, ut tanta huius oraculi evidentia, tantusque splendor non omnium semper oculos perculerit Θ Aut qui factum est, ut viri scientia atque pietate florentissimi tam diu ancipites haeserint, haberetur nec ne in Seripturis vel unicum ossatum quo immaculatus Virginis conceptus sin minus decretoria, probabili saltem ratione assereretur Z Has ego similosque interrogationes possem, si Vellem , silentio praeterire , aut certe illis istud unum reponere: inspiciendum sedulo esse vera ne sint ac legitima quae in medium protulimus, et siquidem vera atque legitima reperiantur, hoc unum esse reliquum, ut iisdem adquiescentes immaculatum Vimonis conceptum, utpote in divinis litteris tanta perspicuitate expressum , ultro libentesque lateamur. Ne tamen severius agamus ac esse in votis non iniuria Posset, Pauca quaedam subnectemus, quae diligenter inspecta difficultati penitus expungendae Conducant. Itaque probari ne potest, quod tamquam certum exploratumque sumitur, maioribus nostris vix quidquam Eorum innotuisse quae Gene. scos oraculo contenta deprompsimus 3 Videlicet non modo probari
istud nequit, scd iis potius quae indubia sunt, accenseri debet pleraquc Omnia a nobis animadversa, licet neque iuncta simul, neque eodem ordine, neque eadem Verborum comprehensione explicata,
ad summam tamen caputque quod pertinet, in Priscis Commetatariis legi, et patrum scriptorumque ecclesiasticorum studiis DC upata reperiri. Qua de re consequentibus articulis ea dabimus, quae nihil novi, nihilque inauditi a nobis ex Scriptura erutum plane luculenterque confirment. Ia et ergo e suis avulsa radicibus si qua sorte adesse poterat difficultas. 9oo. Quam iacentem profligata inque longo etiam plenius intelligemus, si ea animo reputabimus quae post editas a Sixto IV. ceterisque romanis Praesulibus de conceptu Virginis constitutiones, viri sapientissimi desituris numquam litteris consignarunt. In his enim, ut ex innumeris serme operibus pro immaculato Virginis conceptu ad nostram usque aetatem editis liquidum cst, nescio an
325쪽
non omnia alicuius momenti, quae noster commentarius exhibet,
contineantur. Denique nihil impedit quominus qua decet ratione huc solemnis transseratur doctrina, quam his Verbis ) Augustinus exponit: . Ex haereticis asserta est Catholica, ct ex his qui malo sentiunt, probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus 'agitaverunt ecclesiam Dei : aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur φὶ in alio psalmo, congregati taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento. Excludantur enim dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in
arte argentaria exclusores, idest, ex quadam consusione massae sormae expressores. Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei, nec asserebant solutionem quaestionum difficilium quum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est antequam oblatrarent Ariani: numquid persecte de poenitentia tractatum est antequam obsisterent Novatiani Θ Sic non persecte de baptismate tractatum est antequam contradicerent laris rebaptizatores: nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi Posteaquam Separatio illa urgere coepit fratres infirmos , ut iam illi qui noveratit haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati qua stionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura lo
gis in publicum deducerent. . Et ' mox: α Quaedam in Scripturis
dura videbantur, quum obscura essent; exposita mollita sunt. Ecce per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius ρὶ duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt iacula. Armaverunt evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque audientium ab instantibus opportune et importune: illis sermovibus, illis verbis tamquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis seriuntur. Duri emant, et molles facti sunt. Molliti non
virtutem amiserunt, sed in iacula Conversi sunt. s
etionis theologus de constitutione loquens quam Aldixander VII. edidit, ut Ohioetum meri mitra in freto immaeulatae eonreptionia declararet, seribere non du.hitavit uiati taetra Period. II. ari. Iur a impina illa Alexander septimus modernus Papa ex eathedra irris rem titulo in allibilitatis eonfirmare ausus est ismae latum Delparas eone pium; sed non potuit nee potaritia a) Ps. Lx ia. al. 4) Ibid. nn. 23-24. pag. 384. A-E. N Ioh. I. M.
326쪽
9o r. Cum his autem conserri debent quae magnus Gregorius )auimadvertit inquiens: a Qua in re hoc quoque nobis sciendum est, quia et per incrementa temporum Crevit scientia spiritalium patrum. Fallor si haec ipsa Scriptura DOci loquitur: pertransibunt, inquit, ρlurimi, et muti*lex erit scientia. . Tum ea conferri debent qua idem de doctoribus loquens divinitus ecclesiae Concessis, illosque
hocadas dictos affirmans, his verbis ') exponit: . Qui itaque post
orionas hyadum uomine, nisi doctores sanctae ecclesiae designatitur Θ Qui subductis martyribus, eo iam tempore ad muridi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet, et repressa iusidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui remota tempestate persequutionis, expletis noctibus longae infidelitatis, tunc sanctae
ecclesiae exorti su ut, cum ei viam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. Nec immerito doctores sancti hyadum nuci upatione signantur. Graeco quippe eloquio inros Pluvia vocatur, et hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres serunt. Bene ergo hyadum apstellatione expressi sunt, qui ad statum universalis ecclesiae, quasi in caeli iaciem deducti, Super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses ) minime dixisset: Pectetur sicut pluvia eloquium meum. Nequaquam ' per Isaiam Veritas diceret: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem; atque ')
lae pluuiarum. Dum ergo hyades Cum pluviis veniunt, ad caeli spatia altiora sol ducitur: quia apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et pedi fusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit: quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque Per eos diebus singulis magis magisque scientia caelestis ostenditur, quasi interni nobis
hraseo sonu, tum in vulgata translatione. aut in aliis sive versionibus sive paraphrasibus. In graeea autem intorpretatione neutra vos Meurrit. Manifestum tamentat Gregorium ita legisso a Immo mihi manifestum est Gregorium leplsae non atritas sed stivaar stetit enim hoe nomm eum aeria orationis et metaphorae eontinuatione helle eongruit: ita altarum ab utraque alienum est. nequo aliunde quam ex in ria geriharum profretum videtur.
327쪽
luminis vernum tempus aperitur: ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. Urgente etenim mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque ) per Danielem dicitur: pertransibunt plurimi, et mult*lex erit scientia. Hinc Iohanni in priori parte revelationis angelus dicit: si a quae loquuta sunt septem tonitrua. Cui tamen in eiusdem revelatiouis termino ) pra
cipit dicens: ne signaveris Derta prophetiae libri huius. Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur: quia quidquid in sanctae ecclesiae initiis latuit, finis quotidie ostendit . . Neque haec praetermittenda sunt, quibus de prophetis enarrans verba Scripturae, qui aufert stellas pluoiae, et effundit imbres
adinstar gurgitum, ait: α Sed quia terra aresceret, si subductis stellis pluviae superna landitus fluenta cessarent, recte dicitur, qui aufert stellas plia piae, et effundit imbres adinstar gurgitum. Nam cum Prophetas abstulit, eorum vice Dominus apostolos misit, qui in similitudinem gurgitum pluerent, postquam subductis antiquis patribus Exteriora legis praedicamenta tacuissent. Stellas ergo pluviae abscondit,
et ad instar gurgitum imbres sudit; quia dum praedicatores legis ad secreta et intima retulit, per dicta sequentium uberior vis praedic tionis emanavit . . Et q) continuo: a Possunt quoque per stellas pluviae sancti apostoli designari, de quibus Iudaeae reprobatae per Ieremiam ') dicitur: prohibitae sunt stellae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Stellas ergo pluviae Dominus abstraxit, atque adinstar gurgitum imbres fudit: quia cum de Iudaea praedicantes apostolos abstulit, doctrina novae gratiae mundum rigavit. Quod utrumque factum in ecclesia potest non inconvenienter intelligi: quia
quum solutis corporibus ad secretos supernorum sinus apostolorum
animas retulit, quasi a caeli facie stellas pluviae abscondit. Sed ablatis stellis pluviae, in morem gurgitum imbres dedit: quia etiam reductis ad superna apostolis, per opositorum sequentium linguas, disinae suenta scientiae diu aflscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi sub breoitate loquuti sunt, hoc reponendo isti multipliciter
auxerunt. Unde et non immerito ipsa expositorum praedicatio gu
328쪽
829gitibus comparatur: quia dum multorum praecedentium dicta colligunt, profundius dilatantur. Sed nequaquam se eisdem vostolis -- positores in scientia praeferunt, quum GPonendo latius loquuntur. Meminisse quippe incessanter debent, per quos eiusdem scientiae inventiones acceperunt. . Quae cum his penitissime Conserta sunt quae Vincentius lirinensis ) habet: αο sacerdos, O tractator , O doctor, Si te divinum munus idoneum secerit ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis tabernaculi Beseleel, pretiosas divini dogmatis gemmas exsculpe, fideliter coapta, adorna Sa Pienter, adii Ce splendorem, gratiam, Venustatem. Intelligatur, te exponente, illustrius quod antea obscurius credebatur: per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur; eadem tamen quae didicisti ita doce, ut cum dicas nove, non dicas nova. a Sequitur DCCupatio ' his verbis comprehensa: . Sed forsitan dicit aliquis: nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis θ Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus , tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur Θ Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad prosectum pertinet, ut in semetipsa unaquaeque res amplificetur: ad permutationem vero ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet, et multum Vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac Seculorum gradibus intelligentia, scientia, sapientia: sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. . Haec autem ut similitudine illustravit humani corporis, quod idem numero ex parvo crescit in magnum, nova adiecta similitudine ') pergit: α Severunt maiores nostri antiquitus in hac ecclesiastica segete triticeae fidei semina; iniquum valde et imcongruum est, ut nos eorum Posteri pro germana veritate frumenti, subdititium tiraniae eligamus errorem. Quin potius hoc rectum et consequens est, ut primis atque extremis sibimet nota discrepantibus, de incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus: ut cum aliquid ex illis seminum primordiis a cessu temporis evolvatur, et nunc laetetur et excolatur, nihil tamen
de germinis proprietate mutetur, addatur licet serma, species, di
329쪽
sanstinctio: cadem tamen cuiusque generis natura permaneat. Absit enim ut rosea illa catholici sensus plantaria in carduos spinasque vertantur: absit, inquam, ut in isto spiritali paradiso de cynamomi et habsami surculis lolium repente atque aconita proveniant. Quodcumque igitur in hac ecclesiae Dei ngricultura fide patrum satum est, hoc idem filiorum industria decet excolatur et observetur: hoc idem floreat et maturescat: hoc idem proficiat et perficiatur. Fas est etenim, ut prisca illa caelestis philosophiae domata Processu temporis excurentur, limentur, poliantur; sed nefas est ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem. α Cuius verissim ac doctrinae ii prorsus videntur immemores, quibus lux nulla arridet nisi quae iampridem in ecclesiae caelo splenduerit, quique nihil probant minus quam illud Sidonii , antiquos cum rererentia lego, sine iniuria recentes; vel istud Plinii, sum eae iis qui miror antiquos, non tamen, ut quidam, nostrorum tem rum ingenis despicio.
Maiorum commentarii de oraculo disino Gen. III. i5: et commentarius inprimis Iustini, tum Irenaei, Tertulliani deinde ac postremo Origmnis et Pseudmorigenis: his praeelane con mantur quae superioribus articulis pnaestituimus, et immαculatus DeiParae concutus luculenter ostenditur.
fodi. Etsi adduci in disceptationem nequeat quod Augu
stinus advertit, inhaerendum esse Scripturis quum planam illae ape tamque landunt sententiam; nihilominus nativum prope Catholicis est ut neque antea conquiescant, neque antea assulgenti perspicuitati penitus sidant, quam maiores interrogaverint, illosque Cons nos Conspirantesque repererint. Eiusmodi enim veluti charactere ab haereticis secernuntur, de quibus verba facietis Vincentius lirinensis ait: α Hic fortasse aliquis interroget, an et haeretici divinae Scripturae testimoniis utuntur Z Ututitur plane et vehementer quidem. Nam videas eos volare Per singula quaeque sanctae legis vo-
330쪽
lumina, per Μoysis, per Regnorum libros, per Psalmos, per Apostolos, per Evangelia et Prophetas. Sive enim apud suos, sive alienos, sive privatim, sive publice, sive in sermonibus, sive in libris, sive in conviviis, sive in plateis, nihil umquam pene de suo proserunt quod non etiam Scripturae verbis adumbrare conentur. Lege Pauli famosatoni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Ioviniani, reliquarumque pestium, Cernas iusinitam exemplorum congeriem, Prope nullam omitti paginam quae non novi aut veteris testamenti sententiis fucata et colorata sit. . Quod dum agunt, illos ) aemulantur u qui-b curae est, mala gramina et noxios succos medicaminum vocabulis praecolorare, ut nemo sere ubi supra scriptum legerit remedium, Suspicetur venenum . . Quum itaque ipsis etiam haereticis commune sit ad Scripturas provocare, Scripturis insistere, essatisque ex iisdem sumptis praeceptos animo errores tueri; gravitatem Cassi licam decet interpretando canoni maiorum sententias Congregare, ut quidquid Mel Omnes pel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter , Peracreranter, velut quodam consentiente sibi magistrorum
Concilio, accipiendo, tenendo, tradendo Armauerint, id pro indis
9o3. HOC autem est quod iam adgredimur, eoque ordine adgredimur ut e maiorum choro neminem Iustino velimus praehabitum, qui sempiterna Unigeniti ex Patre descripta origine, ad tem-POrariam Progressus quam ex matre secundum carnem subiit, ita ' habet: α Et novimus per Virginem hominem factum esse, ut qua via initium orta a serpente inobedientia accepit, eadem via etiam dissolutionem acciperet. Eva enim quum virgo esset et incorru-
