장음표시 사용
561쪽
exagitans scribit: α Quanam vero fronte intemeratam illam Virginem adgrediuntur, quae Dei Filii domicilium esse meruit ' Quae ex in- sinito Israelitarum numero ad id unum cst ciccta , ut vas quoddam et habitatio uni esset divino partui Consecrata . . 1 Io8. Commentariis eodem pertinentibus angelicam salutati nem illustrant ') Proclus constantinopolitanus et Theodotus ancy-
tecum. Benedicta tu pulcherrima ac formosissima mulierum. D minus tecum, quae tota venerabilis, tota gloriosa, tota bona sis. Dominus tecum , Veneranda tu , incomparabilis, omnem claritatem Superans, tota lucis fulgoribus concreta, Deo digna, beatificanda. Propter te enim c Minerunt Evae tristia, per te perierunt mala, per te abscessit error, per te maledictio abolita , Eva per te redempta. Sanctum enim quod sancta natum est, Sanctum ac omnium Dominus Sanctorum, Sanctum et cuius sit ut sanctitatem
impertiat: eximium quod eae eximia nascitur: inexplicabile quod eae in plicabili prodit: stitis ὶ Altissimi quod eae altissima oriatur . . Quam continuo his verbis ρὶ alloquitur: . Me itaque Virgo
gratia plena, inter virgines mater, interque matres virgo, illarumque figura, atque utrasque reipsa supergrema. η Et que Supergressa ut Symeon te merito compellaverit inquiens: α Ο c lumba dealbata et innocensi O spei nostrae sanctum templum, in quo Sanctitas omnis et magnificentia residet. . Et resilici sane universa , quemadmodum hin Anastasius praesul antiochenus confirmat
ηδονης Φλοα ἐπαγων, οὐδε νυκτἁ σεληνης ροίκεις ἔβλαψε δίναρος οὐ γαρ ἔδωκας εἰς
ὶ Orat. V. de Virginis laudibus , s. II. p. Mo. ὶ I.ue. I. M. apud Gallandium T. IX. 4ὶ Lue. I. 32.2ὶ Orat. in Dei genitricem, s. XII. pag. 476. IJ ibid. l. xl l . pag. 476. D-Ε.A-D. apud Gallandium T. ix.
562쪽
inquiens: . AMe gratia plena, Dominus tectim; quod facta sis nobis salutis via, ascensusque ad superos ac locus requiri, refrigeriique tabernaculum in quo Dominus habitavit. Quamobrem cum omnibus generationibus te solam beatam in mulieribus dicemus, quam neque sol voluptatis flammam immittens adussit, neque nuxa vis lunae noctu laesit. Non enim ) dcdisti in commotionem pedem animi, sed eo fixo in petra, indonexa mansisti. Salve Sis ergo mater pariter ac virgo, Vitaeque cibus ac sons immortalitatis. smos. Aeque illustria sunt quae tradunt 'ὶ Chrysippus litemsolymitanus et Andreas Cretensis, e quo pauca haec 'in decerpimus: α Ave gratia plena, Dominus tecum. Αve Sis gaudii organum, per quod soluta est dirarum condemnatio, eiusque loco inducta gaudii iustificatio. Ave sis sermentum sacrum Deo persectum , quo tota
massa humani generis conspersa in unam coivit novam concretionem . . Accedit Sophronius, qui Dci param ah angelo veneraliliter atque Offciosissime saltilatam praemittit, tum pergit: . Praeterea qualis et quanta esset, ab eodem divinitus declaratur, cuin dicitur: ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Talibus namque docebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset gratia picua, quae dedit caelis gloriam, terris Dominum, pacemque resudit. . Et paullo post: α Aoe, inquit, gratia plena: et bene Plena, quia ceteris Per Partes praeStatur, Mariae vero simul se tota in sudit plenitudo gratiae . . Quae ρὶ mox repetens ait: . Ob quod Dei genitrix electa et praeelecta, iure ab angelo salutatur et pracdicatur gratia plena. Vere plena, per quam largo sancti Spiritus imbre su-
Perfusa est omnis creatura. Et ideo satis eam devotissime primum angelus veneratur et salutat. Μ iratur itaque et ipse qualis aut quanta sit quam salutat: non enim simplex, fateor, vel consueta suit ista
salutatio, sed omni admiratione digna. Siquidem venerationis sui t
563쪽
106 , delatio, Oblatio muneris, famulatus obsequii. Quia etsi in sanctis patribus et prophetis gratia suisse creditur, non tamen eatenus plena. In Mariam vero totius gratiae quae in Christo est plenitudo venit, quamquam aliter. Et ideo, inquit, benedicta tu in nrtilieribus, idest, plus benedicta quam omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis insusum cst pcr Evam, totum abstulit hcnedictio Mariae. .
Quae adeo excelluit, ut gratia Christi in Virgine plenissime fuerit.
ii io. Quid vero Germanus constantinopolitanus p Iisdem insistit ') vcstigiis, atque eo usque progreditur ut Virginem ita 'ὶ compellet: α Sciant omnes, quia nomen tibi Domina. Tu enim sola Dei genitrix, altissima φὶ super omnem terram. α Sed neminem lacile invenias Iohanne damasceno facundiorem. Is namque ost in qui ad A Iobi verba oculos intendens ait: a Nam caelum quidem minime
mundum esse dicit, nec stellas in conspectu eius reprehensione v
care. IIac vero quid purius sit, quid irreprehensibilius 7 Quippe
quam Deus Supremum ac purissimum lumen sic amaverit, ut illapsu Spiritus sancti substantialiter cum ca commistus sit. Qui eximie bonus est, proprii figmenti proles audire non renuit, amore captuSillius quae creatis omnibus speciosior est, illam amplexus quae Caelestibus virtutibus dignitate pracit. . Is est' qui scribit: α Ape gratia ρtena, res gaudio omni gratiosior et notnen, ex qua gaudium immortale Christus, inflictae Adamo tristitiae medicina, in mundum Venit. Ave paradiso, praedium Edem beatius, ubi virtutis planta
t Ibid. pag. 97. B. a) Quae poriphrasis in aeripturis adhibetur. I) se in Dei parae annunt. paga 142a- 426. ut Dei maiestas ostondatur. apud tam suum Auciar. T. I. 4ὶ Iob. xxv. o.
564쪽
omnis germinavit, et in quo arbor vitae pnituit; cuius commercio ad vitam pristinam redimus, terga dante flammeo gladio, uti scriptum est . . Atque is est qui quum alia praeclarissima, tum haec 'nominatim habet: . Aoe vere gratia plena, quoniam angelis tu sanctior es et archangelis praestantior, cactis excelsior, et sole quem conspicimus purior. Ave per quam nos a maledictione redemti sumus, et inexplicabili laetitia dignati. AMe gratia plena, ave omnium
simul sinium terrae communi S SaluS. . II. Non est autem cur operose reseram simillima plano te
stimonia ') Basilii soleiiciensis, Leonis Augusti et Georgii Dic
mediensis; sed abunde erit si ea addam quae Iohannes geometra et Emmanuel paleologus disertissimis verbis complectuntur. Prior ergo Dei param salutans inquit: a Salve gaudio concepta, gaudio in utero gestata et gaudio in lucem edita; sed vicissim gaudio et concipiens ct gestans in utero, et pariens gaudium quod Sermonem omnem, omnemque cogitationem excedit, atque ut in summa dicam, gaudium terrigenarum Omnium, omniumque Caelestium. α Alter vero
penitissimam filii matrisque societatem demiratus pergit: . Cum illo vivebat spiritu coniunctissima, utpote mater; sicut et illo cum ipsa. Quin etiam simul ac nata fuit, dixerim quoque, simul atque concepta beata Virgo sua illam gratia implebat, qui sibi futuram
praestituerat matrem; immo vero cum illa Erat ipse antequam esset nata: factum quippe et compactum est illi corpus temporibus suis, ut loquitur Paulus, de sanguinibus immaculatae, numquam tamen non suit illi coniunctus statim atque in sterilis matris utero coepit esse. Cur Enim alitor sit scriticii dum Nam si eximium Iohannem
565쪽
scimus in utero plenum sancto Spiritu suisse; cur idem de puri sima Virgine non sit merito affirmandum y Hoc sibi vult illud Gabrielis, Dominus tecum. Quod ipse docet distinguendo tempus in
hune modum. Nam volens conceptionis modum intemeratae Virgini declarare interroganti, tempore usus est non praesenti sed futuro rei sanctum quidem Spiritum superventurum in ipsam, Altissimi vero virtutem obumbraturam ipsi praedicebat. Salutando autem Virginem, aiebat: are, et gratia plenam appellans, et benedictam in mulieribus praedicans. Non enim gratia plenGm quasi suturam, sed ut exsistentem , quod erat, appellavit, et benedictam salutavit quasi diceret: quum gratia sis plena, o Virgo, Dominus tecum; quia vero illum habes in anima, benedicta es in mulieribus. Et haec quidem ita se
habent, quae vero sequuntur, ad sutura spectant. πI I I u. DC conspiratione tandem syriacae ecclesiae testis adest '
locupletissimus Ephraemus, a quo Dei para DuΠCuPatur. α omnium post Trinitalcm Domina, Post Paraclitum alius consolator, et post mediatorem mediatrix totius mundi: Cherubim ac Seraphim sine ulla Comparatione superior ac longe gloriosior, ininvestigabilis Dei honitatis abyssus , universalis protectio mundi, plenitudo gratiarum Trinitatis, veluti secundas post divinitatem partes tenens. Itaque si gratiae plenitudo Virgini collata absolute simpliciterque spectetur, dici illa credique debet uerissima plenitudo, Plenitudo quae partibus opponitur, Plenitudo interminata, immensa, secundum omnia, et plenitudo gratiarum Trinitatis, qua factum est ut Virgo tota sit bona, tota tumine concreta, ininoestigabilis disinae honitatis abyssus et mmclitatis omnis ac magnificentiae singulare Gimiumque domicilium. Sin autem eadem plenitudo spectetur comparate, dicatur oportet incomparabilis, inexplicabilis atque longe illa potior, qua non sanctissimi modo inter homines, aereum etiam celsissimi inter angelos refulscrint aut porro refulgeant. iii 3. Atque his quidem, quantum satis est, plenitudo explicatur illius gratiae, propter quam angelus Virginem compellans dixit: aue gratia plena. Nihilominus eiusdem vis ac ratio evidentius
566쪽
innotescet, si praecipui quidam illius characteres articulatim considerentur. Ε quibus omnium primus animo succurrit qui ad tempus resertur quo Virgini gratia adsuit, illamque possedit. Atqui illi semper adsuit, semperque illam possedit, nullumque peccato ct culpae
locum permisit. Hoc tradunt veteres, quum Virginem celebrant caelis puriorem, quum illam veluti fermentum eaehibent prae corrupta humani generis massa, quum illam angelis natura speciosiorem eae-
tollunt, quum illius proprium fuisse docent quod in gaudio concepta fuerit atque in gaudio conceperit, quum tandem diserte a mant, Deum illi in ipsa conceptione suae gratiae numine Uem tulisse. Alter qui succedit character ad subiectum pertiuet quod gratia suo rore imbuit, sibique vindicavit. . Sunt enim, inquit 'in Toletus, in
homine plures partes, scilicet anima et corpus, Seu spiritus et caro, seu intellectus et sensus, ratio et appetitus, quae quidem partes in hominibus iustis non repletitur gratia. Etenim iusti et sancti in hoc seculo non eam gratiam acceperunt in anima, quae a camis appetitu auferret illam legem peccati adversantem spiritui, de qua ' Paulus dicit, mente servio legi Dei, came autem legi peccati. Quamvis enim gratia efficiat ut mens et spiritus non succumbat carni et appetitus impulsibus, praebeatque victoriam, non tamen subiicit Carnem, ne Contra spiritum insurgat, eamque impugnet licet non expugnet. Unde in omnibus iustis dicitur inhabitare peccatum . . Quod ut rite explicavit, e vcstigio pergit: α Nemo sanctorum eam plenitudinem gratiae accepit, ut caro eius subdita omnino spiritui Set, sed contra eum pugnaret et reluctaretur. Iamvero haec ipsa gratiae plenitudo ceteris negata sanctis, abunde in Virginem collata suit, quam nulla libido adussit, nullus concupiscentiae fomes incitavit, nullaque perturbatio a recto Artutis tramite rei tantilliam avertit. Utrumque characterem tertius excipit, isque situs in plenitudine perfectionis, quae tam actus omnes quos Virgo edidit, quam virtutes omnes quibus eminuit, complexa est. Hanc gratiae Plenitudinem, qua sanctorum nemo Potitus est, quum omneS et singuli repetere debucrint ac vero etiam debeant, dimitte nobis debita nostra, recepit virgo qua nemo a nePrchenasene remotior, quae semper egit quae reMera deuia sunt gaudio, quae cunctis refulsit virtutibus, quaeque fuit pararim beatior in quo Omnis virtutum
567쪽
1068 planta felicissime germina Mit. Quartus character plenitudine constat sus temtiae et dignitatis, qua una ex omnibus Virgo promeruit ut haberetur digna Deo Patre, digna ex qua unigenitus carnem sumeret, et dena quam Spiritus obumbraret. Postremus denique character ad plenitudinem revocatur fontis propriam, Cuius caussa sicuti Virgo salutatur iugitivi orbis revocasse, esurientis creaturae horreum, Communis salus, Uia beatitatis, alius post Paraclitum consolator, et post mediatorem mediatriae totius muruit; ita illi asseritur quod per eam redempti Simus ac Pristinam dignitatem reo
perimus. III 4. Hae imbutus perpetua atque concordi maiorum doctrina
cardinalis Bellarminus, interroganti ) discipulo, quid signiscat gra
tia plena, reponit: a Gratia Dei tres potissimum essectus in anima operatur. Primum est quod peccata deleat, quae uti maculae animam commaculant. Secundum quod donis virtutibusque eamdem animam exornat. Tertium quod robur etiam suppeditat, ut operibus meritoriis insistat divinae maiestati inprimis placentibus. Domina nostra gratia plena est. Nam quantum ad primum effectum attinet, nullius peccati macula j nec originalis, nec actualis, nec mortalis, nec vetat alis insecta fuit. Quantum vero ad sccundum, habuit illa virtutes om-ncs, donaque Spiritus sancti in altissimo gradu. Quantum denique ad tertium, exercuit illa opera adeo Deo grata ac meritoria, ut quoad animam et corpus digna fuerit omnes choros angelorum transcendere. a Plurima autem sunt quae huic bellarminiani catechismi doctrinae Summum quoddam auctoritatis pondus conciliant. Ut enim tactutus praeteream ipsius viri eximiam pietatem scientiamque singularem, huc perspicue iaciunt I. explorata Cum maiorum mente atque PeTSuasione conspiratio : II. sacra Resormationis congregatio quae Bellarmini catechismum recognovit ci approbavit: III. suffragium Romanorum Pontificum Clementis VIII., Urbani VIII. et Benedicti XIV. qui Bullis ac Brevibus editis bellarminianum catechismum summopere commendarunt: IV. consensio similium catechismorum, o qui-
I Nequi enim eorrupta famel originis eulpa . diei vere potuisset gratia plena. Quod sis mihi videor illustrare posse. quat Athinua Flaeeus enarrana Iohan. nis vertia da Christo, plentim pratiae eι veritatis, ait pag. asa: a Gratiae plenua arat et eat homo chriatus Imus, mi singulari munere prae eo oria mortalibus datum est. ωι attitim ex quo in utero Virginis reneipi et homo seri inciperes, verus mali Deus. . at Ct. Bullam, Pastoralis Romani Pontineti, datam Ferrariae die xv. Iulii an. MDXcvlll. . co stitutionem Eae Eehit . edit. an. MDcxxxiii. et
568쪽
1069bus nonnisi duos commemorabo, alterum cardinalis Armandi qui Τ)sic habet: . Beata Virgo dicitur gratia plena et benedicta in mulieribus,
quia nulla suit nec umquam erit sine peccati macula Concepta Cum
plenitudine gratiae, sicut ipsa. , Et alterum Ludovici grana tensis, in quo legimus: α Gratia plena, hoc est, singulariter electa ab
aeterno a Deo o Innipotente, et annunciata mirabiliter ab initio mundi per Prophetarum reVelatio ues, atque in conceptione sua custodita
admirando et singulari modo ab omni macula pcccati tam originalis, quam suae ipsius Personae. Denique complete adornata omnibus gratiae donis. α Denique V . vel ipsa penes schismaticos graecos receptissima et indubitata sententia, quam Gregorius Palamas idemque thessalonicensis praesul exponens ait: α Et hanc quidem Vi ginem agnoscens angelus veluti sedem gratiarum divinarum atque humanarum, eamdemque omnibus divini Spiritus charismatis exor-uatam , Vere ac proprie gratia Plenam concelebryvit. Tum praevidens ipsam eum iam hospitem cxccPturam, in quo horum Omnium sunt thesauri, et praesentiens qua gestationem in utero sine dolore, qua partum sine aerumnis exstiturum, ipsi praenunciavit illud me. . In consessione vero orthodoxa orientalis ecclesiae multo etiam pra clarius dicitur: α Ad haec, salutatio ista dum Virginem gratia plenam vocat, docet eamdem, eo quod mater Dei est, Iargius multo a que abundantius divinae gratiae participem sacram essc quam aliam quamcumque rem creatam; eaque re illam ccclesia super Chermbim et Seraphim merito extollit. s
569쪽
Superiorum illustratio eae iis Petita quibus maiores nostri interPretantur Gabrielis uerba Lue. I. 3o: succedunt quae eae litur cis atque ecclesiasticis ducta monimentis, quum ad rei summam vectent, immaculatum Dei me conceptum Mim omnem dubitationis aleam collocant.1115. Cum ea commentarii ratione qua maiores nostri explanant angesicam salutationem, asee gratia Plena, Dominus tectim, mirifico illa consentit qua iidem sequentia ε) Gabrielis verba, inomnisti gratiam apud Dominiam, unanimos interpretantur. Et re sane vcra antiquus auctor sermonis in ann unciationem Deiparae et contra impium Arium, quem Monisauconius ') inter spuria Chrysostomi numerat, ct cuius germanus auctor ) a Nicodemo perhibetur Gregorius nymenus, nil verba Gabrielis sic habet: α Doenisti enim
gratiam apud Dominum. Supra omnem Creaturam ornata PS, Supra caelos decorata, plusquam Sol sulges, supra angelos exaltata es, non assumpta es in caelos, sed in terra manens caclestem Dominum et universorum regem ad te attraxisti . . Haec autem quum gernina illis Sint quae novimus subiccta verbis, are gratia plena, Dominus tecum, Dei param praeterea ita extollunt atque a reliquis creaturis ita secernunt, ut non minus ipsi decus omne asserant, quam omnem
culpae labem ab ipsa longissimo repellant. III 6. Eodem ni icut splendore quae ρὶ tradit Petrus Clirysol gus inquiens: α Ne timeas Maria. Ante causam dignitas Virginis
annuuciatur cae nomine: nam Maria hebraeo sermone, latine Domina nuncupatur: Vocat ergo angelus Dominam, ut domitiatoris genitricem trepidatio deserat servitutis, quam nasci et vocari Dominam ipsa sui germinis fecit et impetravit auctoritas. Ne timeω Maria,
570쪽
10 linoen isti enim gratiam. Verum est, quia qui invenit gratiam, nescit timere. Inoenisti gratia m. Apud quem Z apud Deum. Beata quae tuter homines audire sola meruit prae omnibus, in Menisti gratiam. Quantam 8 quantam superius dixerat, plenam. Et Vere plenam, quae largo imbre totam landeret et infunderct creaturam. Invenisti enim gratiam apud Deum. Haec cum dicit, et ipse angelus miratur, aut seminam tantum, aut omnes homi ues vitam meruiSSe per seminam . . Cuiusmodi est igitur gratia, quam Virgo apud Deum invcnit 7 nimirum est gratia, quam ipsa sola in Menit: en gratia quam ipsa prae omnibus moenit: est gratia quam angelus suspicit: est gratia Plena et vere plena: est gratia quae largo imbre totam funderet et infunderet creaturam: est gratia propter quam Virgo uata est Dinmina e et est gratia per quam omnes homines vitam meruerunt. Sed gratia hisce distincta notis neque potest esse sublimior, neque cum ulla vel tenuissima peccati labe coire. IIII. Qua de re insignia ex aequo sunt quae Modestus et Soptironius hierosolumitani antistites docent, e quibus 'Sophronius scribit: α Ne timeas Maria. Ιmmortalem enim gratiam apud Deum invenisti. Invenisti gratiam apud Deum super plendidam. Invenisti gratiam apud Deum votis omnibus Oxpetendam. Invenisti gratiam apud Dcum supe lucidam. Invenisti gratiam apud Deum indeminutat . Invenisti gratiam apud Deum salutiferam. Invenisti gratiam apud Deum perpetuam. Invenisti gratiam quam nulla e mulieribus simul omnibus invenit. Invenisti gratiam quam ncino vidit. Invenisti gratiam quam nemo recepit. . Hi porro gratiae a Virgine inventae characteres, Sive qui a 'mando sive qui negando esseruntur, spectari
coniunctim nequeunt quin sormam speciemque gratiae repraesentcnt, quae Wadu sit maxima, extensionE unirersalis, et tempore
immortalis ac Perpetua. Cum qua quidem spccie formaque gratiae quidquid facilius quam peccati sordes componas.