De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

. Misertus Creator operis Sui, propriisque commotus visceribus se-stinat in sinu habitare Virginis Dei filiae, ad quam magnus archangelus venit exclamans : Ave o divinitus gratiis roserta , iam nunc tecum Deus noster; ne me timeas principem regis administrum :invenisti enim gratiam quam Eva progenitrix tua iam pridem perdidit , et concipies et eum paries qui est Patri consubstantialis . . Georgius ' vero laetitia gestiens in haec verba erumpit: . Hodie uni-Versa gaudet creatura, quod angelus pronuntiet: Ave tibi sit, b nedicta tu innocens Christi mater illibata. Hodie serpontis fastus retunditur, vinculum enim damnationis quo primus parens Obligabatur, solutum cst. Propterea et nos tibi acclamamus, ave gratia plena . . 1o9I. Similia in montinentis reperiuntur e cI siarum armeniae, Syriacae, copiae atque latinae. Armenia namque ecclesia ita Virginem ') deprecatur, α Laetitia maestae naturae, o Virgo Maria gratia Pleua , quem Salutem serente annuntiatione portasti datorem tibi legem salutis; penes illum Semper pro nobis intercede . . Praeclarius Syri qui, auctore Ephraemo , de Eva et Maria ' canunt: α Ambae sine noxa, ambae simplices, Maria et Eva: altera mortis nostrae Caussa fuit, vitae altera. . Et ) rursum: a Quemadmodum ex parvulo sinu auris illius mora ingressa et infusa est mors; ita

542쪽

uia et per novam Μariae aurem intravit et insusa est vita . . Sed in Copti Deiparae laudes his verbis prosequuntur: u AVe Maria, ave : ave filia sanctorum quae concepisti regem Deum : ave quae invenisti gratiam: ave pulcra columba: aVe vitae arbor quae est in medio paradiso: ave quae nos ab antiquo maledicto liberasti: ave angelorum gloria: ave electa prae Caclestibus et terrestribus, ipsisque

Cherubim. . Quibus haec consona ) sunt: α Iudicata fuit Eva hac sententia , quoniam Ilios in dolore paries; sed tu audivisti, salue gratia ρlena. . Ex latina ecclesia huc pertinet ) oratio Petri Damiani plurimorum ore repetita: α Te rogo, beata Virgo Maria,

templum Dei vivi, aula regis aeterni, sacrarium Spiritus sancti, benedicta inter mulieres. Redoleat ager sacratissimi uteri tui uaribus cordis mei, ex quo videlicet agro dum unicum illud ac singulare lilium prodiit, omne cum eo virtutum spiritualium germen erupit. Tu enim es caelostis illa terra, quae dedit fructum suum. Te materiam sapientia caelestis habuit, unde templum sui corporis labricavit. Te Spiritus sanctus implevit. Te virtus Altissimi inessabiliter obumbravit. Tu deser preces meas ad filium creatorem

tuum. Immo tu ora pro me, tu obsecra, cuius nimirum vota non possunt despici, Cuius preces in eius conspectu nequeunt Parvipendi . . Atque huc pertinent tum eiusdem praefatio in missa -- nuntiationis, tum ) rhythmus de sancta Virgine, e quo hacc d prompta refero: . Salve iam Virgo seta. Nostrum ave digneris

Ave gratia plena: Ut illud Gabrielis.

543쪽

, Ilic dum te salutat, a Tu solve quod dobemus, Evac nomen commutat: ΑVerte quod timemus , R duc nos Virgo sancta, Impetra quod Optamus, Unde est nequam lapsa. Persice quod Speramus. Praeiverat ') Venantius Fortunatus, cui ista debemus:

, o Virgo insignis, bono licta ad gaudia nata, Auxilium terrae, fulgor, honorque poli.

. Ecce tuus florens uterus quae pracstitit orbi, Te generante, fide nos paradisus habet. , Quid sumus aut suimus Z quos merserat Eva profundum, De limo in caelum nos tacit ire sinu. iosa. Ut autem omnium quae adduximus ratio perspiciatur, in timuinque pateat vinculum quo cum immaculato Virginis conceptu eadem cohaerent; operae pretium suerit ad ea animum ad-Vertere quae subiungimus. Quisquis itaque originis labe insectus maculatusque concipitur, is ex pracscripto catholicae professionis censori ciusmodi dcbet de quo verissime affirmetur, peccasse ) illum in protoparcntibus, cum iisdem fuisse seductum, acquievi Meserpenti, huius praedam CVaSisSe, ad infelicem eorum numerum pertinoro qui ) natura sunt filii irae, poenis primae condemnationis obstringi, prostratum ab ipsis primordiis iacere, nasci ad dolorem ac benefica indigere manu qua sublevatus recreetur. At vero licet Do haec Virgini adscribere, aut haec vel hisce similia de Virgine existimare 3 Reputentur animo quae ex Commentdriis Veterum, ex operibus patrum atque ex libris ecclesiasticis ')lὶ In lavilem virginis, opp. p. l. liti. Vili. enim auetor mortis per tortuosum serpentem morionaeop. VI. pag. 287. Α-B. suacia e oontra beatae Mariao auctor itae per Ga-24 nom. V i 2. hrielom arehaneolum salutis auxilium misit Exae enim N Ephos ii. a. suasit dia lus. ut eomoderet ethum vetitum: Mariae M Quibus iuverit nonnulla addidisse. Itaque nuntiavit angelus. quod eoneiperet per obedientiam vulgatus illi lephonsus serni. xli. de a. Maria pag. promissionis filium. Eha eompilens prohibitu in pn-385. in ecliret. pp. to et . T. I. principio seribit: mum et sibi noeult et vim: Maia uaria etineipions . Per hane ereo auetor vitae auetorem mortis palen- nobis datum sitium. stetit sis. Ix. s. l seriptum est . ter damna, it dum per mulieris stium damnavit mu- puer χattis est nobis, flua datus est nobis, et se-lieris pereatum . Aeriptum est fraeli. xxv. aa.ὶ enim minis profuit et viris. illa inim in animo furto ra--tιum pee ιι a muliere coeptum est, et nos per pere visa est divinitatis essentiam, aitestante sanetas illam morimur. Et l. Tim li. id.ὶ iterum, Adam Trinitatis Gen. lii. 22.ὶ oloquio, reee Adam fiactus non eat aetiueres, mulieν rem a ducta. Ita e eon- est quasi tinus ea nohis: Maria autem humilem sotrario, a muliere e pii roparatio vitae, per euius fi- eonstetur Domini esse ancillam. Sane a Maria per M lium Dominum nostrum ictum christum omnes re- dientiam humilitatis obumbratur a virtute altissima surgimus, quia i I. cor. XV. II seriptum est. ει ι dixinitatis; Eva per eorruptionem eoneipiet g et in emis Adiam omnes mori Iur, ira et in chria o -- lore parions. xuh viri potestata fuit. Maria per mones riviferabuntur. v Tum pergit: a videamus ergo sterium spiritua soneti sde eoneipiens. gaudio pariens: qualiter tibi istae duae mulieres distent. Ad Evam indo reges et priuelpes ovantes eius eupiunt subiici

544쪽

deprompsimus. Continuo apparebit hanc suisse christianae antiquitatis concordem ratamque doctrinam: Ι. Virginem nequc fuisse cum

Eva seductam, neque in transoersum cum eadem abreptam: II. ne

puncto quidem temporis Virginem aut serpenti acquieoisse, aut illius dolo ae fraude a Deo fuisse divisam: III. latam in Evam

condemnationis sententiam nullatenus ad Vironem pertinere, noetie ad imam pertinere poenas quibus cum Eoa universum mulieriam pura multatiam novimus: IV. non minus a similitudine prae-ricaniis Eoae Virginem dissidero, quam a similitudine serpentis Gabriel, et a similitudine Adami peccantis Christus abhorruerint :immo V. Mariam prae Eoa spectandam esse tamquam vitam Pracmorte, tamquam Iliam Dei prae mancipio satanae, tamquum illius modicamentum, tamquam splendidum et mclgnificum illitis pre

tium , tamquam eam quae dialolum reiecerit, draconis caput contria Perit, moerorem primae matris dissol erit, gaudium ab ea amissum recuperarit, deperditam ab ea Vatiam inuenerit, sola benedicta quac Prostratam matrem creaerit, quae lapsum hominum genus in rectum statum restituerit, quac ut laetitia maestae naturae affulserit, quae benedicta et ad gaudia nata at ilium terrae exstiterit,

potestati. Exa da paradiso mittitur ad exilium. Maria δε εxilio huius se si elevatur ad ea lum. Exa posse.

ros ex sua earne naseontes homines transmisit ad in

feros, benedieta Maria ex sua prose natos dirigit adesolos. Ex earne Exso dientitur filii hominum, x hea. De Mariae sillo renati non dieuntur filii hominum sod filii Imi. Ut quid ulterius immoror protrahendo plurima' Exa obfuit. Maria prosuit. Eva luxit. Maria illuxit. Sileat orgo nune a seminis per heatam Mariam mortifer et male suasibilis sibilus. quia lain sumus omnes redempti per floriosae virginis Mariae situm Cadat et improperium Evae . quia universi sumus laeti

per partum sanetas virginis Mariag. . Tum pag. 2M. eoneludit i a risultet et laetetur relebrando hune diem soletnnitor et ristianorum eaterva. quia hila quam destruxerat Exa . reparatur per beatam Nariam. con sonant haee ea missali Morarabum pag. 4GA: Maisi stati tuae parum erat eondidisse omnia quibus t

sea imponeres, nisi hominis lapsum, cui servirent reparando reformares. Quippe reeidisse Gam lueius nostri parentem . quid posteris miserius nobis p verum gratiae pignituding te. Domino. ohumhrassa Mariam . quid sol ius' Genuit illa flebiles et perituros eo epit ista Deum hominem pristinae ruinas reparatorem. Coeidit homo intilleis eulpae mas, auseopli ex Maria hominem qui nos redimeret Deus. Spreiosa Dei patris sponsa, atque situm Dei paritura, a Meulis praeelecta . oret pre nobis pla interventila. ut pia lis Oxpiati Patrem eum Filio et spiritu sanetoxoethus siseeris eum Maria laudemus, atque sine fine mul unuin in Trinitare Deum adoremus in secula

in Pontife marianis r . Cum aurora ait finia noetia et origo diei, morito per auroram designatur virgo Maria. quae finis damnationis et origo salutis sult. snis vitiorum et origo virtutum. Oportebat enim ut aietat per seminam mors intraxit in orbem. ita per seminam vita rediret in orbem : et ideo quod damnavit Eva, alvavit Maria , ut unda mors oriebatur. inde vita resurgeret. illa eonsensit diabolo st vetitum pomum eomedit. Meundum illud. lti it de I Mιυ eleomedit, inulique tiro; ista eredidit an to et nislium pmmissu eo epit. secundum illud, ecce conise pira et portela Ilium . illa eomedit pomum ad moristem, ista eoncepit stium ad salutem. illa peperit in dolore. ista generavit in gaudio. Illa suit de solo viro predueta. sed produxit virum et seminam; haee autem produeta suit δε viro et semina, sed solum virum preduxi illa dicta est Eva, hute dierum estare, quia per hane mutatum est nomen Evae. Are, inquit. grassa plena, Dominus lectim: quasi die ret, illa fuit plena pereato, sed tu plena gratia: illa fuit maledieta in multaribus. sed benedicta tu in mulieribus : ruetus ventris illius suit maledietus Caiu. sed fruetus ventris tui erit honestetus Iesua..

545쪽

e quia ex integro ira primm sententiae eoeclusa, et cui plena bene dictionis gratia fuerit restituta, cuius tandem pulcritudo eo immensitatis excre erit, ut migenitum qui ipsa est pulcritudo, in suimetimius amorem immaculata rapuerit. Ergo si auctoritate regimur, si conspirationem christianae antiquitatis Scripturas ena rantis veremur, etsi quid sit consequens, quidve Vicissim repugnans introspicimus ; hoc unum superest colligendum , a quavis originalis culpae contagione Dei param fuisse liberrimam.

ARTICULUS III.

Latinorum patrium formiorumque interPretationes de perbis Anchangeli Luc. I. 28: eodem Pertinentes Syrorum Graecorumque commentariae ducta eae catechismis con nimio, et cum his omnibus cohaerens splendidum omnino argumentum, quo immaculatus De arae conceptus inlidius stabilitum

Io93. i quid nobis esse cordi summopere debet, illud prosecto est ut splendori ac praestantiae textus cuius propriam vim germanamque significationem exquirimus, splendor ac praestantia commentariorum respondeat quibus idem aperitur atque illustratur. Ιamvero quemadmodum splendidissimus est nullique secundus textus qui Gabrielis salutatione continetur; ita splendidissimi et ad faciotidam fidem inprimis accommodati videri debent commentarii, qui ex unanimi patrum scriptorumque ecclesia Sticorum con Sensione PePetuntur. Eiusmodi commentarios in praesentia reseremus, illosque primum commemorabimus quos a latinis doctoribus si equentatos scimus.1o94. Itaque ) Ρetrus chrysologus adductis ') verbis, aue gratia plena , Dominus tecum, continenter subdit: a In hac voce oblatio est, oblatio muneris, non simplex salutationis ossicium. Ave, hoc est, accipe gratiam. Ne trepides, ne sis sollicita de natura.

Gratia plena. Quia in aliis gratia, in te tota gratiae 'i pariter veniet plenitudo. Dominias tecum. Quid est in te Domitius ' Quia ad te non visitandi studio venit, sed in te novo nascendi illabitur

546쪽

sori sacramento. Adiecit Congrue: benedicta tu in mulieribus. Quia in quibus Eva maledicta puniebat viscera, tunc in illis gavdct, honoratur, suspicitur Maria benedicta. Et facta est vere nunC mater Vi Ventium per gratiam, quae mater exstitit morientium per naturam . . Ubi vero iteratis curis idem enarrat testimonium, sic habet: . Ave gratia plena, Dominus tecum et videtis quibus est Virgo oppignorata muneribus. Aoe gratia plena, Dominus tectim. Ave, hoc est accipe. Quid γ virtutes munerum non pudoris. A

gratia plena. Haec est gratia quae dedit caelis gloriam , terris Deum, fidem gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Hanc gratiam dc tulit angelus, accepit Virgo salutem seculis redditura. A e gratia plena. Quia singulis gratia se est largita per pamtes , Mariae vero simul se totam dedit gratiae plenitudo. Dominus tecum. Ergo erat ) cum Virgine, qui ad Virginem miserat. Prae

cessit nuncium suum Deus, scd a Deo non rccessit: teneri locis

non potest, qui omnibus habetur in locis: ct totus ubique est, sine quo nihil est totum. Benedicta tu inter mulieres. Vero benedicta, quae et Superni conceptus meruit gratiam, ot snstulit integritatis coronam. Vere benedicta quae et divini germinis suscepit gloriam, et regina totius extitit castitatis. Vere benedicta quae suit maior caelo, sortior terra, Orbe latior: nam Deum quum mundus non capit, sola cepit. a Tradit igitur Chrysologus, Mariam propte

rea dici plenam gratia, quod ρLenitudo ipsius gratiae Patrisque

genitus se imi dederit atque cum ipsa naturae societate copularit.

Sed aliam ne idcirco praeterit gratiae plenitudinem, qua Virgo ad

tantum pictatis sacramentum idonea reddo tur Z Non modo illam

i serm. CXLIII. pag. Isid. eol. I. B D. . et p. ssa. eos. l. A. I s ba,ilanus Pauli postremus operum Chry-aologi editor hae utitur adnotatione: a Suspiretur soro a se aliquis, eredidi a Chrysologum , Mariam vi xinem iam christum Dominum eone pisse quum ab angelo salutaretur: quod eruendum putant ab illo Hieronymi epist CXC. ad mineipiant: saneta Maria, quia conceperaι eum is quo omnis montudo dirinitatis Atibi aι remorari er. plena fratia salutatur. Ego tamen aegre admodum erodam Nigronymum et Chrysologum aliosque. si qui alit sunt, ab reeis exam elii nensu in re eompertissima aberra M. aliisque patribus repugnas e qui christum a virgina eonreptum eredunt in ipsa lanium eviloquii elausula et post Viminis amensum. Augustino Milieet form. XVIII. de saneiis, Gregorio Magno lib. xvlll. Moral. eap. xxvii. . Basilio sol elensi orat. de annunria . . lo-hanni damaseeno lih il . de sde orth. eap. II., Be nardo ae . iv. super mustia est, sedulio lih. a I. Paseh. . Prudentio in rami. eon. homune ontias . Bu-perto lib. de spiritus saneti operibus ea P. IX. ete. detreo cli solvis ot Hieronymi ete. testim nia σmollire et in reetum Masum deflectere opus est. Consulas uelim doetissimum Serer exoreil. xxv l. Pa a. . ubi hise latius dis lat. . verum nulla prorsus adest neeessitas Hieronymi et Chrysologi testimonia si emolliondi sive defeetendi. Quum enim geribunt. Μ riam ideireo gratia plenam salutari, quod eum renis perit in quo habitat omnis plenitudo di inlicitis eorporaliter . partim vulgatissima utuntur prolepsi, et partim supremum reserant sonum e quo omnia Virginis demta progesaeuntur.

547쪽

non praeterit, sed magnifice extollit, quum Eoae maledictae Mariam omonit benedictam, quum Eoae per naturam morientium m tri Mariam opponit per gratiam matrem Misentium, quum Mariae asserit quod superni conceptus meruerit gratiam, quod mundo salutem reddiderit, atque Omnibus sire caelestibus stoe terrenis mam

turine, fortitudine atque amplitudine praecellat. Io95. Vetustus auctor ) sermonis in natali Domini, qui inter Augustini dubios censetur, de archangeli verbis scribit: . A salutatione incipit, qui salvationem in lingua portavit. Sileat nunc a seminis, sileat tortuosi serpentis male suadibilis sibilus; ad matrem Domini nostri angelus est loquutus: asee, inquit, gratia Plena, Dominus tecum. Gratia resertur pro culpa, plena dicitur non Vacua : impleta est ergo gratia, et evacuata est culpa. Hoc modo et is ipsa venerabilis Virgo nostra in suo cantico plausit: esurientes in levit bonis, et dioites dimisit inanes. Ave, inquit, gratia PlenG, Dominus tecum: tecum in corde, icculta in vetat re, tecum in utero, tecum in auxilio. Fides a terra in caelum erecta mi: huic Christus infodit, et per ipsam in templum pudoris intravit. M Tum insequentia ' cnarrans verba pergit: α Benedicta tu inter mulieres, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Ede, inculpabilis semina, inviolabilem virum; et sic seminam salvabis et virum .n Ea igitur plenitudine gratiae ditata Virgo fuit, quae ipsam undequaque repleverit, repleoerit in corde, rePlevcrit in venire, reple erit in utero, reple erit auxilio. Cui quidem auxilio referri in acceptis debet,

quo i Virgo inculpabilis femina praedicetur, sicuti Christum Ariam inuiolabilem profitemur; et quod per Virginem tam feminiae quam

et iri salutem obtinuerint.1 96. Confert vulgatus Hildephonsus animam Virginis cum reliquis quotquot sunt sanctis , atque in ea comparatione =ὶ defixus ait: . Quod si anima iusti cuiuslibet sedes est sapientiae , teste Scriptura ; multo magis huius anima quam Spiritus sanctus sic implevit etiam ante conceptionis horam, ut salutaretur ab angelo. Ait enim : are Maria gratia plena, Dominias tecum , henedicta tu in mulieribus. Ad quam ita mox ingressus Filius Dei, qui est virtus

548쪽

10 9ot sapientia Patris, sic replevit, sicque possedit, ut in ea Vc hum caro fieret: et habitavit totus Deus in homine. Et ideo totus in nobis , quia totus Deus in ea fuit, ac per hoc quem cacliet terra non capiunt, totum concepit Virgo de Spiritu sancto, ct peperit pro salute mundi Deum ut hominem. Ideo, dilectissimi, cogitate cum omni integritate fidei, cogitate , inquam , animam huius Virginis, quia commercium tanti muneris non scire digne nec cogitare possumus. Quoniam haec cst anima illa beata , porquam auctor vitae ingressus est mundum, por quam omnis mal

dictio soluta est priorum parentum, ct caci estis ben dictio in toto venit mundo. Haec est Virgo , in cuius utero omnis ecclesia sui arrhatur. Coniuncta Deo socilere sempiterno creditur. α De laudibus vero eidem deserendis deque cultu exhibendo subdit: . N Ino mortalium est qui digne possit huius sacratissimae Virginis laudes dicere , neque possit musteria quae in illa completa sunt verbis explicare. Tamen admodum quantum coicnda sit, ostendit Gabrici arcti angelus i ad eam missus venerabiliter, dum eam prior salutat ex officio debitae venerationis, et collaudat gratia plonam , quam benedictam pracdicat inter omnes mulieres, moxque matrem assuturam Domini. Alioqui nisi esset non tantum ultra mulieres, Verum etiam meritis ultra homines, tantus archangelus non tantam ei exhiberct salutationis gratiam , nec tales tantasque inferret laudes. α Non ergo tum primum quum Deum concepit, sed omnino ante conceptionis horam Virgo enituit gratia plena.

Sed cuiusmodi plenitudine 7 Oua nimirum Dudari pro dignitate non

PO et, qua super Omnes mulieres omnoque Uiros extolleretur, qua

Mel ipso angelorum Obsequio digna esset, qua coniuncta Deo D dere sempiterno creditur, et proPter quam in Dei genitricem -- lecta omnem maledictionem primorum Parentum dissolWit, et caelestem benedictionem unioerso mundo conciliarit.

Io07. Hinc ' Paulus diaconus exaggerata primum Virginis amplitudine , illico exclamat: . Sed quid primum, carissimi, qui duo

Ibid. pag si I. eol. 2. D. vel pag. Mo iadom vero pertinent quae habemur aer n. iit. p. ass. . et da eorum h.Wirginis Marias eapp. ill-VI-i I. papa. Is 4M-4o7. ubi inter petera lepimus: a Ave plena meis Iasti gratia, plena Deo, plenaqua gloriar is eireumdant .irginum lilia. is Melant virtutum praemia. Tullia nu hos lurisera. quaa illustras malum Et aidera: deastata turris eburnea. eolorata rosa purpurea : ut prostarnatur legis sellea. eommendata est tibi romisphaea. Cum sis salus et honor hominum . maior mi. rona viminum. tihi doeus non haheas terminum persolvatur iure post Dominum. . αγ Lue I. Is si sertia. in Del parae assumpt. para 267-268. apud Martentum veit. aeripit. T. lx. Ia

549쪽

potissimum de tantis nobis est virtutibus decerpendum p Quandoquidem nihil cxile vel modiocre, sed totum Summum est quod dicatur. Quae enim , dilectissimi, huic beatae Virgini virtus deesse potuit, quando gratiarum omnium charismatibus plena fuit 3 Sienamque inusitato antea modo summo eSt Salutata ab angolo: a

gratia plena, Dominus tecum. Quid rogo iustitiae, quid sanctitatis Virgo haec indigere potuit, quae efficaci adeo misericordia gratiae plenitudinem accepit Z Aut quis potuit in eius anima vel corpore iocus esse vitiorum, quando ad vicem caeli continentis omnia, Domini essecta est templum p Haec est revera illa domus de qua per Salomonem ) dicitur, salvo scilicet alio quo ecclesia signatur intellectu: Sapientia aedificaoit domum, caecidit columnas septem. Septem namque Virginalis haec domus columnis sussulta est; quia veneranda haec mater Domini septem sancti Spiritus donis, idest, sapientiae et intellectus, consilii et sortitudinis, scientiae et pietatis atque timoris Domini ditata fuit. Quam talem utique aeterna Sapientia essecit, quae digna omnino esset eX qua ipse Carnem assumeret , inaestimabile scilicci pretium salutis humanae. Quid dignius hac, fratres carissimi, Virgine Z Quid sanctius in humani generis serie potuit exoriri Z Cui nullus patriarcharum, nullus Prophetarum,

nullus antiquorum , nullus sequentium patrum, nullus prorsus poterit hominum comparari. Nam quomodo huic quisquam aestimabitur conserendus , quando praeter virginitatis excellentiam , tantae sublimitatis supereminet Ductu Nec mirum si haec tam mirabilis Virgo cunctorum celsitudinem transcendat mortalium, quum in hac parte etiam beatorum excellat meritum angelorum . . Norma igitur

ad quam exigi debet plenitudo gratiae qua Virgo refulsit, ex praestantia divinae maternitatis desumenda est. Eam enim aeterna Sapientia talem utique si cit, quae digna Omnino esset eae qua ipse carnem assumeret. Praestantia autem divinae maternitatis omnes

finiti limites supergressa ad ipsum in iti consortium adspirat. Plenitudo igitur gratiae qua Virgo decorata resplenduit, mentem vincit cogitationemque praetcrvolat. Et sane quum de pleniturine agitur, tria potissimum spectari possunt, intenato, eoetensis caque triplex, temporis, copiae et subiecti, ac tandem comparatis. Porro si auctorem nostrum interroges, intensis suit Maelma, quand

550쪽

quidem nihil exile uel mediocre, sed totum summum est quod de gratia Virginis dicatur. A l extensionem vero quod attinet, statui sie debet. Si consideretur tempus, cum ipsis Virginis primordiis gratia conserta fuit. Virginem namque aeterna Sapientia talom utique effecit, quae digna Omnino esset, ex qua ipse carnem nasumeret. Si consideretur copia, donorum nullum censeri potest exclusum.

Ouae enim huic beatae Virgini uirtus deesse potuit, quando pG-tiarum omnium charismatibus plena fuit 8 Atit quid iustitiae, quid sanctitatis Virgo haec indigere potuit, quae re aci adeo miseri

cordia gratiae plenitudinem accepit 3 Sin vero consideretur subι Ctum, non animam magis quam corpus sibi gratia 'ὶ vindicavit. Ouis enim potuit in eius anima rei corpore locus esse vitiorum, quando ad vicem caeli continentis omnia, Domini effecta est templum 8 Restat comparatio, qua edocemur nihil dignius hac Virgine, nihil sane ius in humani generis serie oriri 'in minisse. IO98. Eam dein profitetur doctrinam ) Paschasius Ratbertus, qui Propterea sanctitate nativitatis Virgiuis asserta, pergit: . Quod si

Praeclara sanctissimae Virginis nativitas universaliter tam Sancta et tam gloriosa iure colitur et veneratur; quanto magis ipsa quando

ab Angelo lavi gratia plena officiosissimc salutatur 3 Nam cum dicit

ei, ave, Caeleste Venerationis obsequium exhibet. Cum nutem dicit, gratia plena, ex integro iram expulsam ostendit, et restitutam gratiam declarat: cum dicit, benedicta tu, fructum benedictionis demonstrat, quia quando Spiritus sanctus in pam advenit, totam desecavit a sordibus Virginem et docoxit, ut esset sanctior quam astra caeli. . Numquam ergo irae divinae obnoxia fuit Virgo, quae originalem gratiam ab Eva deperditam recuperavit. Quamquam

Quod ne sane imimis quidem in hoe mi.

itiae agone eone itur. Illorum enim nemo est qui non debeat rem Paulo eonqueri . a ntia anam legemen membris meis. romynon em ι si mentia meae. σι e Ii Atm me in I se premiι, quae est in meminoris meis.

I tti autem sunt Ieremias et Iohannes sin aulari Dei henescio antea sanetiseati quam in lueem prodirent Quid ergo de virgine arbitrabimur, quae 'caei adeo miserisordis gratiise menit inem a cepit, et eum qua nuutia antiquorum, nuutia aeque iatim patrum, ratilius proratia potest hominum misparari y Illi laeunetanter utram a nativitatem insisti atquo eae alau in maeulatam deferemus.14 Da partu Virginis pag. I. apud Luram Reh Hum Spirileg. T. XII. . 1 uiuaee Tomi Mi. . Merbastini essi orti in pinoso lane. Dontem adornat egregium prospero o seu lum de partu Virginis, quod an illidesensi lotetani aretilepiseopi, an Pasehasli Bad horai corbeiae abbatis os t. iam olim addubilaveram quum primum Spiellegii tomum ederem in Iurem. Verum noster Iohannos Mahillonius lMe. II. Aet M ord. a. Bened. in observati ad vitam a Ililde- sonti eum remissimis argvmontis PMehasii Radhorti asa eomprobarit; visum est ea ipsa argumenta heia adseribere, queis praedietum opuseulum, quod nune a me integrum profertur. Radiatis Maeratur. a Tum ipsa Gniinus a uiuenta subtexit, quaa tamen non eiusmodi visa sunt Andruario in vindie. Semir. V. Ddes'. nom. MDCCxta l. ut omnem penitus dubit tionem e medio tollerent.

SEARCH

MENU NAVIGATION