Liberti Fromondi ... Labyrinthus siue De compositione continui liber vnus. Philosophis, mathematicis, theologicis vtilis ac iucundus

발행: 1631년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

II LIBERTI FROMON DIpit ubi vero facies detrita est in speculum, color ille aereus eu nescit, nec amplius aspici valet. Dices, saltem lumen in speculo tali insusum conspici sed illud non penetrat in eius profunditatem ergo Lucretibliam in summa omni novi Mathematica superficie. At profecto non facit, sed si tanta est, tam morosa speculi opacitas, ut ne hilum luminis admittar, totum lumen, sine aubio, extra speculum in circumfuis aere remanebit. Quomodo igitur reflecti potest,inquient,cum lumen reflexum, ab eo uod superliciei speculi inhaeret, produci debeat Re . Nullum speculum potentius lumen reflectere,quam orn nino opacum hinc enim chalybeat metallica specula omnium optima sunt, quia nihil, vel minimum luminis intra se sorbent,sed totum regerunt Lumen vero reflexum non alumine speculo immerente, sed a solea agente ipso principali efficitur ,. quod dir clam actionis suae extensionem . ab Occurrente opaco interpellatam sectione reflexa nitituc compensare. Quod vel.ex lege ipsa reflexionis liquet, quae tu semper ad angulos pares angulis incide tiar id est,si radius directus angulo recto inopaeum incidat, reflexus in ipsum recurrit, Meodem angulo resilit versus illuminans: si oblique incidat,obliquatur etiam reflexio,& cum superficie paci parem anguium aperit, cum angulo quo radius directus inciderar unde apparet uniusti eiusdem asentis esse opus, nec ulla ratio superesse videtur, cur lumen superlicis speculi, non undique potius inorbem radiaret, quam actioncm suam ad angulum illum restringeresi, sese sic conformaret ingenio agentis directi. . Nullo igitur experimento .aut bona ratione extorqueri potest, . aut colorem aut lumen quod in corporibus cernimus,sustentari ab aliqua secundum profunditatem omnino S mathematice indiuisibili superficie Nec cetera quae decorporibus nigris,quae opacissima forte omnium sunt, Nesalia pauca quae obiici possunt, me valde mouent, dc in promptu estconfutatio. Sed cur potius non dicimus putet quispiam colorem corporis opaci e prosundo in aerem proximum illuminatum actionem ruam inchoare, etiamsi nihil luminis intret profundum opaci Nam licet nulla sit pars coloris quin duabus aliis constet, quarum vna sit profundior quam altera, proinde sit intra opacum septi ta potest tamen quaelibet posterior partem antecedentem in producenda specie visibili sorte adiuuare, nullam actionem in medio Diyiligo b Corale

142쪽

D E COMPOSITIONE CONTINUI LIBER Is Iopaco usq; ad aerem exercendo,sed incipiendo proxime actionem suam foris,in aere ipso corpori opaco circumfuso nam hoc pacto partes ignis anteriores exterioribus, in calefaciendo aere vicino, opitulantur, etiamsi in partes ignis intermedias nihil caloris producant, ne simile in gradu agat in simile. Haec videri possunt non inepte dicta, sed mihi displicent nam ista ratione, totius crassitudinis parietis colorem semper aspicer mus, ,quandoquidem nulla pars albedinis in profundo parietis demersa, tam longe prima, quam videmus, distet quin facile eam in actione productione specie possit iuuare. si autem speciem ipsa, quamuis cooperante prima albedine, iaculatur, poterit per eam conspici nam species oculum ad visionem eius coloris determinat . a quo ipsa producitur. Quod etiam affertur de igne, est ambiguum cert visi sit, in colore non inuenit locum isti omisnibus experimentis probari possit, nullam coloris particulam mi tere umquam speciem sui per opacum, aut proxime trans opacum actionem suam in distans inchoare alias enim homo foris in lumine solis stans, ex cubiculo per medium murum posset conspici, Mipse speciem sui in cubiculum iaculari.

Tropter Vbi uel aut anima rationalis indivisibile, nonsum insuenda magnitudini positiva indivisibilia Sine indivisibia

s etiam termino motus, Asini, retineriis explicari potessPbsic efficientiagratiae in Sacramentis.

SExtum argumentum Capitis XXX m. contendit, Angelum,

animam rationalem posse existere in puncto igiturpuncta alia qua esse in continuo.

Sed negant id quotquot puncta Mindiuisibilia respuunt, nec

pauci etiam, qui ea admittunt alis vero elatentiae ambigui sunt. aure scire patin, inquit VasqueZ, an mo iste praesentiae an Tom 1. gelicaeὶ Iimitatam nataram habere debeat ad partem corporis Haistbi 3 p. ii'

lem, o ei solum substantia Angeli,niat,vel nire etia positi puncto 'Itaque si resista ab existentia punctorum, linearum, superfici rum realium dependeat, praesentiam angelicam istis posse applicari, negare omnino orret: nec enim magis iis praesens Angelus esse poto quam chimaera quae nusquim existit. a. Nihilo-Diyiligo b Cooste

143쪽

I32 LIBERTI PROMON DINihilominus, si iam supponamus praesentiam omnino indiuia sibilem, nullam contradictionem inuoluere, sententia D. Thomae& communior facile sustinetur, si inter partes corporeae molis Angelum , non in realibus , sed ituaginariis indivisibilibus consti

tuamus.

Si igitur Angelus nunc spatium diuisibili praesentia occupare, nunc sub praesentia indivisibili esse potest, numquam tamen per indivisibilem praesentiam reale punctum, sed imaginarium tam tum insidet quod pluribus in Metaphysica disserere oportet.

Septimum argumentum ex momentis temporis,puncti magnutudini intuebat. Sed una omnium est ratio,& momenta ista inserius tempori etiam expungemus, nec actio momentanea in reale,sed imaginarium

momer m incidere debet, ut in sequentibus longius prosequemur mutata- esse, ut nostri,seu,n G, ut Aristoteles appellat,nia hil etiam reale positiuum partibus motus adiiciunt alias enimis menta positiva interserere tempori etiam oporteret: nam veluti duratio partis motus,est pars temporis ita duratio indivisibilis κινημ Ave esset futura momentum temporis. Alia quaedam ex Aristotele, ut quod locum vocet finem contianentis,& id genus nonnulla obiiciunt, quae de sine, siue superficie imaginaria unde,ut quidam putant, locum finem immobilem dicit,cum tamen omnis superficies realis loco transferri possit,accipi nihil vetat,aut de corpore ipso continente, non secundum rem, sed secundum praecisionem mentis, ut longum dolatum , non ut profundum considerato. Atque haec sententia quae indiuisibilia magnitudinis, temporis, motus uniuersim respuit, videtur mihi vero propior, sic tamen ut altera,quae D.Thomaeac Scoti auctoritate nixa videtur,sua retineat probabilitatem. In Theologia etiam magnum habet usum, quamquam tamen etiam omnia paene eadem, aut maiori facilitate per

indivisibilia imaginaria expediri possint.

Unicum tamen iam occurrit, quod indivisibile reale videtur postulare nec ei sufficiat imaginarium. Docent enim Theologi iam non pauci,Sacramenta noue: legis Physce,ut instrumentaini, efficere gratiam,vi in ipso indivisibili termino formae prolatae, aut applicationis materiae gratiam istam , totam simul in instanti produci. Si ver,in successiva verborum prolatione,aut materiae motu non est terminus aliquis indivisibilis positiuus, quod agmen partiu

144쪽

nc coMpos ITIO'NE CONTINUI LIBER. 33sueeedentium claudat, nihil in fine absoluti Sacramenti reperire erit,quod a Deo eleuari poterit ad Physieam gratiei productionem: terminus enim imaginarius, cum nihil sit, ad effectum Physicum

nequit elevari.

Verum plurimi etiam negant hanc Physicam Sacramentorum efficientiam & prosecto res debilissimo pede fulcitur, si non nisi per indivisibilia ista positiva valeat consistere. Nam inprimis incertum est, an motus localis sit res quaedam distincta a mobili& spatio: omnes enim Theologi Nominales id negant. Quod si verum esset, nulla indivisibilia realia, imo nullae landitus partes successiuae erunt in materiae Sacramentorum loca li applicatione haec quippe applicatio motus quidam localis est. Si igitur verba formae Baptismi, exempli caussa, ante ablutionem absoluantur,quid in termino ultimo ablutionis,eleuabitur ad gratiae productionem, si sorte Nominalium schola non fallatur, Se motus ablutionis non sit accidens reipsa diuersum ab aqua de sp tio in quo exercetur abluti, Ne igitur Physica Sacramentorum efficientia si talis aliqua in ipsis est inter spinasutas Philosophicas adhaerescat,i difficultet extricetur,magis cum aliis quibuidam inclino,aut labor,ut dicam, aquam ipsam quae est materia remota Baptismi,Chrisma, quod est materia remota Confirmationis,&c. in primo instanti imaginario extrinseco immediate post absolutum Sacramentum, producere gratiam,materiae vero motum applicationem quae materia proxima solet appellari esse caussam talis productionis sine qua non, non autem Physicam Remotae enim Sacrament0rum materiae,no eius applicationi, vim abluendi animam, gratiam infundendi passim tribuunt SS. Patres vulgatum enim est istud Augustini Vnde ista virtus aqua, ut corpus tangat, se cor ablua, Et hoc Na Tracti .etianuni Lustrales aqua, extergendi facultate 'ssopum superam o I ἡVbi aquae ipsi, non motui eam baptizandis applicanti,vis illa diui Bap. natribuitur. Deinde actio illa naturalis quae circa corpus exercetur, & superis naturalem alteram significae,qua Sacramentum in anima gratiam operatur,ab aqua,aut oleo,&α fit aqua enim corpus abluit,oleum emollithnon ab eius motu ,relicatione, nisi tamquam a caussa sine qua non igitur erisimile est, ab eodem principio actionem lupernaturalem quae ad gratiam terminatur, egredi. Quod etiam

145쪽

Si vero successiva materiae applicatio ante ultimorum verborum forma pronuntiationem absoluatur, plerique verba ipsa te minantia&consummantia Sacramentum credunt assumi ad gratiae productionem. Quomodo autem possunt, inquies, nisi in nne pronuntiationis sit aliquod is is, siue mutatum-esse ditiuum.

quod esse possit Phys cum instrumentum Dei PRespondeo tamen, id non esse necesse nam vox non sic est in perpetuo fluxu, quemadmodum localis motus,cuius partesinter se repugnant, nec duae umquam se mutuo expectant Trobabile enim est, particulas aliquas soni iaccessita productas intra idem breue rempus cumulari posse Minuicem expectare unde finita tota verborum formae pronuntiatione, primo instanti imaginario extrinseco, reliquiae aliquae soni superstites adhuc sum, quae a Deo ad ef-nciendam gratiam eleuari potanti ut proinde opus non sit termi . num soni indivisibilem ad hunc effectum quaerere, ubi soni habemus partem. Quod eodem argumento ostendi potest, quo Su

Ira, terminorum Istorum acerrimus pro Pistor, totam sonorum

senem aliquo termino indivisibili concludi contendit. - Forma Sacramenti, ait, ea oratio aliqua quatenus rediutintegrum

inperfectum sessum, qaisensus in aliquo instanti intrinsece consum

matur per aliquem senum, qui in eo inomia ditur,o realiter em Assit, tamquam reatis inmin- toti- soni pracedentis. Cuiussignam est, inquit, quiain eoinstanti ita consummata oratio, ut in eo multiplicentur se ebriantur species in auritu ergo durat in ta instanti

aliquid rei, pertinens ad complementum merborum seu orationu. Quae ratio, si quid valet, non tantum terminum indivisibilem,sed partem soni eo instanti superesse, existere probat nam a solo indivisibili termino species loni ad auditum non potest multiplicari partes enim soni sunt, quae speciem sui iaculantur, non termini imdiuisibiles nam alias termini isti soli, Nesseorsim a partibus audiri possent: cem tamen in sententia Peripateticorum non magis sint reuera sonitetsi Suarra statim sic appellauerit 'uam punctu ouantitatis sit quantitas Argumenta etiam, quibus Cap. xxxvI solam colorissuperiiciem videri posse negauimus, huc ex parte retrahi Mapplicari post int. Sed quid hic adhaeres Z Ipse Suareet alibi diserte, I ' P Soηus,tis.,non habet propraeseum esse insuccessoneransi sens:nam, sola me uera pluos partea eius mul manen statiquamdiu permanent in esse

146쪽

Denique improbari solide non potest, Sacramenta per particu-

Iam sinam ultimam successiuam,producere gratiam non tu instanti, feci successive, in breuissimo tempore. Duas enim praecipue ob LazioriCs negant multi id fieri. Primo,quia gratia non habet contrarium positiuum expellen dum ab anima, Meus est infinitae virtutis agens, quod temporeriori eget ad agendum- Sed reponi facile potest, silccessionem productionis gratiae, ex Parte solius instrumenti prouenire, quod est ens successivum sbrius scilicet aliquis, aut motusὶ nec effectum suum aliter producere Potes quam pareticulatim,&itavi parti caussae instrumentalis parseriectus respondeat,.& toti totus cum enim nulla parcentis successivi intra instans temporis verum eb imaginarium existat, Physice etiam aliquid in illo instanti efficere non valet; usia cnim efficiens Physica effectui suo necessario debet coexistere.

Secundo tamcn,Verba Sacramentorum,inquiunt,non operam

tur, nisi post completam suam significationem hanc autem non habent, nisi in termino ultimo indivisibili, qui claudiciolius pronuntiationis agmen

Verum ostendimus ante, vocem aut syllabam nouissimam,finita pronuntiatione significatione tota , breuissimo tempore fortasse in aere permanere quod sorsitan ex reliquiis sonitus campanae probari potest quasaliquantulo tempore audire perseueramus campana quiescente hunc igitur sonum intensiue S, tentae diuisibilem non te tuum soni indivisibilem, qui nullus est)potest Deus pro Physico instrumento arripere.

Si tamen sonus sit ens tam successivum, quam motus localis, nec ulla vel minimae in eo particulta te inuicem expectent, Deus

statim ab initio ultimae syllabae quae etiam sonus diuisibilis, successivus estin gratiae productionem poterit inchoare, syllaba ista, . tamquam instrumento successivae actionis uti, simul tempore quidem quo ultima syllaba sensus orationis perficitur,sed posterius natura; cum prius sit syllabae sonum pronuntiari, quam ad aliquid

efficiendum assumi. Durabit autem ista successiva gratiae productio quamdiu Deo placebit: nam alias quaelibet minima successiva. vltimae syllabae particula sufficit ad osationem dc sensum eius consummandum.Vt enim oratio plenitudinem significationis suae habeat, est impertinens,utrum ultima eius syllaba breuius abrumpatur a longius producatur, per continuam partium successivorum

147쪽

ri visa stet et FR M NDI soni eiusdem specie multiplicationem. Potest igitur Deus minore Minore sine fine, parte integrali successiuae ultimae syllabae uti, quia in ipsa orationis sensus satis plenus& absolutus est, ut opus non sit partibus eiusdem specie sequentibus, quae proli-bitu pronuntiantis possunt in breue, aut in longum extendi. Atqui hac ratione, magna verisimilitudine potest eorum opsenio sustineri, qui gratiam a Sacramentis istis successivis existimant successive produci. Sed in characteris tamen Baptismi, Confirmationis Ordinis, productione difficultatem maiorem prouideo nam gratiam omnes Theolos ex gradibus quibusdam intensiuis , qui successive effici possint, componunt, non pauci vero characterem intensiud maluisibilem faciunt i unde consequens est, vi indivisibiliter, in instanti postulat produci. Verum maxima varietate, incertitudine Thomistarum , Scotistarum . Nominalium , Neutralium scholae ventilant hunc Characterem, & in valde ambiguo est, habeatne gradus quosdam

intensitios, an non. Si enim in intellectu proxime residet, Ut crodit D. Thomas, aut in voluntate, ut mauult Scotus, fortasse naturam habituum supernaturalium qui in istis potentiis sunt, &eorum intensionem imitatur si vero in essentia animae proxime defixus est, res est magis ambigua. Si tamen gradus nullos intensium habeat, non producitur ab instrumento successivo, in tempore, sed a permanente, in instanti; ut ab aqua, Chrismate,&c aut vocibus finita pronuntiatione paullisper in aere haesitantibus. Quod etiam transsubstantiationi accommodari potest, si existimetur indecens, ut corpus Christi actione succemua sub diuersis accidentium panis, Vini partibus constituatur potest , inquam , transsubstantiatio fieri tota simul in ultimo instanti prolationis verborum, vidO- q. 7s. et D. Thomas verum non a termino aliquo positivo soni,' 7 sed ab extremis defugitivis verborum reliquiis, quae finita prolatione, minimo tempore supersunt, & illico disperguntur.

CAPUT

148쪽

DE COMPOSITIONE CONTINUI LIBER I37

CAPUT XXXVIII. Tempus etiam ex partibi in infinitum diuisibilibu ,sine ulla

positivorum instantium mixtuia componi. HActenus ostendimus magnitudinem partibus sine fine diuisibilibus constare, nec ulla iis indivisibilia copulantia intertexenda,aut terminantia adtexenda esse idem nunc de motu successivo,, tempore oportet demonstrare.

De motu locali sic potest ostendi: Si spatij quod pertransitur magnitudo habet partes proporti

nates infinitas, quarum una prior est, altera posterior igitur corpus quod sine replicatione per tale spatium mouetur, debet inmitas partes transire, unam post alteram,partesque in eo motu successu uae erunt etiam infinitae: nam unicuique parti spati permanentis, sua pars motus successivi respondet. Idem demonstrari potest in motibus successivis,qui ad qualitates intensibiles aut extensibiles terminantur termini enim eorum motuum partes infinitas continent,unde, per infinitas partes successivas motus debent acquiri. Si vero motus in partibus successivis infinitus est, igitur & tempus quod aliud nihil est,quam partium successivarum motus duratio) similem infinitudinem contrahit, ut recte olim Aristoteles ostendit E punctis etiam e magnitudine positivis superficiebus, lineis, punctis,nulla in motu locali nec in eius tempore momenta,seu instantia positiva possunt remanere.

Ratio est quia si nihil est in corpore mobili, aut in spatio, quod non sit diuisibile in infinitum igitur nihil etiam est, quod indiuisibiliter& sine successione a tali mobili transeatur: nam omnis diuisibilis pars spatij a parte diuisibili mobilis per partem motus secundum successionem diuisibilem pertransitur. Si ergo sint aliqui transitus secundum successionem indivisibiles, sue instantanei, debent necessario esse transitus, quibus indivisibilia corporis mobilis transiliunt indivisibilia spatij sic punctum mobilis transit in instanti punctum spatij linea lineam, superficies superficiem: si linea tamen in latum,superficiem in profundum, id est, versus illam dimensionem, secundum quam sunt indivisibiles, moueantur. Nam ut linea transversim siue in latum mota, lineae alterius transi S uers

149쪽

I38 LIBERTI PROMON DIuersalis latitudinem quam habet nulla mytransiliat,item ut superficies stuperficiei profunditatem quae etiam nulla est)penetrer, non indiget tempore Omnis vero transitus spatis diuisibilis a mobiali diuisibili, aut spatij indivisibilis a mobili diuisibili, aut spatij diui-ssibilis a mobili indivisibili id est, si alterutrum, vel spatium, vel mobile sit diuisibile fit in tempore. Igitur ad indivisibilem transitum requiritur indivisibilitas utrimque, tam ipsius mobilis, quam spatii unde si mobilivi spatio nulla intertexta sunt indivisibilia, nulla etiam in motu κιν- , nulla in tempore positiva instantia

poterunt esse.

Simili modo, nisi in qualitatibus,ut calore, exempli caussa, sint termini quidam indivisibiles, qui graduum intensionem aut extentionem copulenr, vel terminent, nulla etiam in motu alterati nis κινέ-nae, aut in eius intrinseco tempore instantia erit reperire. nam omnes partes caloris diuisibiles acquiruntur per alterationem successive,nullae in instanti.

Possunt etiam instantia copulantia temporis iisdem fere argu mentis, quibus similia magnitudinis indiu iubilia refelli. Nam si partes temporis praeteritae Muturae concurrant de uniantur ad instans,vt partes lineae ad punctum, ut passim docent, eodem modo instans partibus extremis temporis intime assistet, quomodo punctum copulans lineae partibus assistit, id est, extensionem successivam nullam artibus praeteritisin futuris addet,

sed intra durationem earum Riccessivam utrimque se retrahet,&duplici duratione,una intra praeteritum, altera intra futurum,qu dammodo replicabitur uti Capite XXXIV. punctum intra partes linea quas copulat, replicandum dicebamus unde momentum, quod vocamus praesens, reuera simul praeteritum futurumpothis erit. Reponent nobis,instans pCesens inter praeteritum tempus S futurum esse medium, o extra utrumque conlistere nullas enim partes successivas continet, cum omnis omnino, etiam minutissima temporis pars prius tosterius habeat. Verum hac imaginati gemella de simillima est illi, quae inter partes lineae, & extra ipsas,ita punctum abiungit,ut spatium reuera

medium obtineat quod si foret, nulla superest caussa, cur tempus non componatur ex meris instantibus, uti, linea ex puris punctis. Si enim instans durationem inter paritatemporis mediam habet,

150쪽

pori addit, Lindiuisibile diuisibili & consequenter etiam indiuisibili alteri additum, aliquid maius&extentius faciet. Corrigenda igitur haec imaginatio tam circa momentum praesens,quam circa punctum est,nisi sententiam Aristotelis in atomos Epicuri funditus velimus dissoluere. Aliter ergo respondet Hurtadus. Momentum praesens non distrahi a praxerito situro,sed potius praeteritum 3c futurum attrahi ad praesens a momento. Si inseras, sequi inde, partes aliquas temporis praeterit S futuri sibi coexistere,, intra momentum praetens colligi, quod est impossibile, quia omnes partes temporis sunt successivae respondebit: ulgampartem determinatampose iis s.

simul totam esse, rationesuccesionis,sicuti ratione impenetrabilitatis non possent esse ut in eodem loco a verὸ partes indeterminata Physe. posse coexistere, ci se tangere .

Sed frustra nititur nam omnes, sine ulla exceptione temporis partes vocet determinatas, vocet indeterminatas, aut quomodocumque lubet successivae sunt, nec patiuntur se teneri intra angustias momenti uti nec ullae omnino lineae partes naturaliter rediagi possunt intra spatium puncti. Deinde,momentum copulans videtur inutile, ineptum ad ODcium ad quod solet destinari, videlicet, ad copulandas veravi reali

continuitate extremas utrimque temporis partes. Quando enim momentum praesens existit, nullae ei utrimque cociniunt partes temporis praeteritae enim iam elapsae sunt, futurae nondum appulerunt: igitur momentum utrimque a partibus abscissum in medio relinquetur, cum res existens extrema non- existentia realiter unire

non possit.

Verum, Me in rudis ingeni, inquit Hurtadus, diffcultatibia ira succumbere, ut aperte ostendam itus esse impares vires, nec se post

coistinens flum deducere,sed camentaeferre lapides, est arenam sine calce. nam propter dis ultates componendi te in ita relinquis satis incompte incompositum. Quibus igitur argumentorum tibicianibus Hurtade, hanc difficultatum molem sustines 3 Prino, inquit, tempus habet veram se realem compositionem, oreret ne retita per se, es non aggregatio ex pluribus lusa motus quo caltim mouetur est unus sed non est πη- pux, ergo compositin. Sed petit principium nam de motu caeli par est omnino, imo ea dem difficultas. Secundὸ, ait, probatur, quia cominuum permanens habet composi- 1 sionem

SEARCH

MENU NAVIGATION