Liberti Fromondi ... Labyrinthus siue De compositione continui liber vnus. Philosophis, mathematicis, theologicis vtilis ac iucundus

발행: 1631년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

7 LIBERTI FROMON DIcontinuo sic moueri valeant, ut aequali tempore spatium conficiant inaequale. Modus vero omnis alius frustra tentabitur, praeter unicum qui in spatio angustiori, partium infinitudinem, perinde atque in ampliori compingit.. CAPUT XXI. Argumentum quartum Pissicum: Vmbra gnomonis horologi solaris non pro cietur in partemplo directe uersam a sole.

SEnsus,i Mathematica ac praecisa omnis dimensio dicit, umbra gnomonis , siue stili erecti in horologio blari, directe scmper versari in parte auersa a sole, numquam contra solem, aut in latus proiici. Sit,inquam,sol nobis in meridie, umbra stili in malum aquilonarem, non in meridiem,ortum,vel occasum dirigi potest. Falsum tamen hoc est, si verus Epicurus. Cum enim umbra, propter angustias circelli quem circa stilum describit, multo tardius, quam sol moueatur, pergente4 circumeunte per sat multa momenta temporis sole, ipsa in eodem situ defixa quiescere debebit unde cum sol non eumdem situm in principioru fine quietis umbrae obtineat,palam est umbram,si inutio e regione solis fuerit,in fine alium respectum habituram, in latus detorqueri Oporiere. Quod hoc etiam pacto demonstrari potest: Si stilus tam longus esset, ut umbram usque in caelum solis proiicere valeret, vertex axis umbrae in punctuna caeli e regione centri solis caderet, ac pari cum centro isto celeritate in orbem circuiret, paullatim vero a vertice umbrae usque ad terram, ipsum stili

contactu celeritas decresceret,&iuxta stilum tardissimus motus esset. Hoc autem euentu, Vt ex Cap. XIX. XX patet,necesse est longitudinem umbrae in arcum curuari, cum suprema pars citissime, mediae aliquanto lentius, infima lentissime feratur unde consequens planc est, ut si vertex umbrae pari cum sole passu e regione obambulet, ima pars eius quae ad stilum est, retro deseratur, in aliam partem reflexa sit quod nemo hactenus vidit, nemo fam

accepit.

Et vide quid etiam iam occurrit: Non in nodis, siue capite aut cauda draconis euenient lunae eclipses, Dissilia ' Cooste

82쪽

eclipses,cum videlicet in eadem mundi diametro costiterit utrumque idus nam,eis quando sol est in capite,vertex umbrae terrae, si ad caelum solis extenderetur, in cauda sine intersectione quam in caelo solis imaginamur, foret tamen in caelo lunae, ubi lunaris eclipsis accidit umbra a puncto interiectionis oppositae centro stolis largite deflectet, quandoquidem umbrae pars quae lunam attingit, maximo interuallo depressior, & terrae vicinior sit, quam cutimen umbrae quae caelum usque solis se porrigeret unde, segnius multo per caeli lunae ambitum eam incedere necesse est,quam cutimen illud umbrae per orbitam caeli solis, e regione centri solis imcederet. Igitur umbra terrae in caelo lunae nequaquam e regione lis, sed retro aliquantum semper erit. Denique cum sol ad punctum Meridiani mediae noctis pertigerit, nondum media nox nobis erit,neque in axe ipso umbrae telluris versabimur, quia videlicet axis umbrae iuxta superficiem terrae non obambulat e regione centri solis, sed retro necessario, ut ante diximus, relinqui debebit. Quae omnia falsa, sine dubio,, sensus ipse communis reuincit.

A T XXII. Argumentum quintum P0sicum: Ocubus rempupilia sua maiorem simul distincte non videbit.

PYthagoras, inuento quadrato lateris trianguli quod angulo

recto subtenditur, aequali duobus reliquorum laterum qu

dratis, repente laetitia effusus dicitur bovem Musis victimasse: ego vitulum saltem bene pinguem fecissem, si per Christianas leges liacuisset ubi per rubum in Belgio nuper inuentum mihi primum imcidit od iam dicam.

Si continui planities ex meris punctorum atomis sternitur, c Ius numquam simul distincte videre poterit rem pupilla sua, aut minimo meo unguiculo ampliorem. Qui sic inquies. Quia i quam, tubus ille docuit nos, ad persectam, distinctam rei visi ncm opus esse, ut omnes partes obiecti visibilis in fundo oculi extra mutuum situm, per species suas depingantur: id vero impossibile est,si obiectium latius sit fundo illo, siue tabula tunicae retissit-mis, in qua depingi ipsum oportet, si superficies obiecti amplioris,& superncies tabulae reti sormis compactae sint ex solis pungis. Fac enim superficiem visibilem constare mille, tabulam vero solum

83쪽

centum punctis in orbem dispositis ubi centum obiecti puncta tabulae, sine confusione de extra mutuum situm, impresseris,Vniue sis tabulae puncta occupaueris; reliqua igitur nongenta obiecti pumcta sine pictura competenti erunt ubi enim picturam eam coli cabis nam si picturam picturae intra idem natium supersundas, omnia obiecti lineamenta confundes,& nil nisi confusum chaos oculus ille videbit. Igitur ut puncta reliqua nongenta in unam visionem distinctam cum aliis centum admittantur,locum alium inra- bella illa oculi reperire debent,quod non possunt,quia tabella centum tantum punctorum planitiem habet. Nongentorum ergo punctorum obiecti pictura competens Histincta excludetur, nec videri simul distincte cum aliis centum,possibile erit. Accurrent illico,scio,& ex veteri sua Philosophia reponent pumctorum patroni non opus esse picturam in oculo extendi, sed ad distinctissimam etiam visionem sat esse,si oculus omnium partium obiecti species, intra unius etiam puncti angustias consulas recipiat. Sed profecto nihil intelligo, vel naturam & ingenium visionis non intelligunt isti.Dissimulemus hoc iam tamen,& a veris ad crystallinos oculos,ad lentes, inquam,dioptrarum nostratium,litem transferamus , oculorum suorum nisi aperire dedignantur xiudicio

eos confutemus.

Lens,live vitrum connexum, quod ad obiectum spectat in Belgicis dioptris, tunicarum & humorum anteriorum oculi nostri vera imago, amplissimi obieeti in exiguo papyri spatio imaginem sic

affabre&distincte exprimit, ut omnium picturas partium oculis ipsis videre&distinguere possimus Exempli caussa excipiatur in papyrum species arboris, omnia folia numerare etiam poteris aut si vastus ager admittatur, spicas illas innumerabiles capita conferentes,i vento agitari in papyro miraberis. Numera iam tot spicarum innumerabilium innumerabilimma puncta ,si potes,& in illis papyri angustus numerum punctorum reperias in quibus omnia extra mutuum situm depingas. Non faciet Callicrates ipse, qui complusculos versus Homeri in grano vno milij insculpere ad ostentationem solitus. Quomodo autem Aristoteles tuus, inquies, spatium ibi tot spicis,artitis,& totius Africae messi mo hemisphinriorum ingentis caeli inueniet maximum, non diffiteor, naturae miraculium est, tamen postra dicemus cinueniet.

84쪽

Argumentum sextum P0sicum: Fluuii nusius poterit uigari.

Luui plerique omnes molli, aut praecipiti inclinatione alueir eunt, aut feruntur in mare. In leni aquarum agmine, ex Alberto Magno ,, Geometris docet Daniel Barbarus, in singu Lib.s.cis.la aluei milliaria Italica , siue millenos Geometricos passus, V sufficere devergentiam unius pedis, id est , ut alveus ita perpe tuo inclinetur, devergat, ut in termino Italici milliaris, uno pede propinquior centro terrae sit , quam in principio. Fluvij yero rapidiores . q. aut etiam s. pedum devexitatem habent, qui vero ad sextum aut septimum pedem devergunt , praecipitio Qviolentia aquarum intractabiles nauium ina patientes sunt.

Si autem aluei punctis Epicureis strati sunt,fluuios omnes, tales,&longe magis praecipiti unda futuros, imo post singula milliaria Vno etiam toto milliari quod mirum, imo ridiculum in depressiores futuros assirmo.

Facile insensum huius rei hac cogitatione te deducam. Imaginare tantum unius milliaris continuam ex punctis lineam, cuius iecundum punctum sit depressius primo, tertium secundo, SI iterum quartum tertio, ita porro. Cum enim secundum nori possit esse demissius primo, minori excessu quam punctuali, Nessic de quolibet puncto sequenti comparato cum proxime praecedenti; erit igitur tertium punctum duobus punctis quartum tribus punctis,& ita deinceps,depressius,quam primum;&tandem extremum totius milliaris punctum tot,quot in toto milliari sunt, punctis, propius ad terrae centrum accedet, quam primum. Vnde hoc admirabile accidet ut, inquam, fluuius qualis ferme Nilus qui per sextam circuli maximi in terra partem perpetua & mollissima devexitate decurreret, in fine, litie in ostio suo, contrum terrae contingere debeat ostia igitur Niliac AEgyptus in centro ter

rae erunt.

Hinc porro fiet, ut nulli aquaeductiis commodi deduci, nulli canales, nisi praecipites, d aquarum incontinentes cimo ut nullus Diyitia ' Cooste

85쪽

nullus baculus i quod effusissime rideas in aliter possit versus

centrum terrae inclinari , qui pars ima tanto interuallo sit centro terrae propinquior parte suprema , quanta est totius baculi longitudo. Hoc , ne forte non intelligas, volo. Vidisti quandoque Germanos milites hastas illas decumanas humero gestantes spiculum quod retro est, aliquantulo tantum elatius est, quam pars anteriora ima quae terrae solet defigi ii Epicuro tamen credis , spiculum , dum hasta sic in humero iacet, tanto est a centro terrae remotius parte altera quae ante est , quanto, si haec pars anterior terrae defixa esset , Ἀρ- culum recta in caelum spectaretri nam in utroque hastae situ pars superior est tota longitudine hastae eleuatior a centro emrae, quam ima Vel si hoc est familiarius dum iaces in loci , corpore a capite ad pedes molliter declivi, sic ut caput uno palmo sit , quam pedes , elatius , non minori interuallo caput superat distantiam pedum a centro terrae, quam si corpus in pedes erectum foret id est , palmus unicus est aequalis longitudini sex pedum in corpus tuum sex pedibus longum sit. Nec tantum dicis, risus ergo haec a me dicuntur reuera enim opinioni Epicuri omnia haec euidenti sequela adhaerent, x eadem demonstratione, qua in alveo fluminis usi iam sumus, manifestari possunt.

CAPUT XXIV. RArgumentum septimum Fbsicum:

zleraque, aut omnia adficia corruerent. Hoc praecedentia aliquot argumenta Mathematicis

accenseri, sed tamen etiam physicis possunt, quia in mate-tia sensibili versantur. Vt autem aedificia firmiter, extra periculum lapsus consistant, ad perpendiculi normam fieri, id est linea recta ince trum terrae spectare debent unde turres, ne cadant, oportet an-gulis rectis superficiei terrae insideant. Id autem in plerisque aedificiis seruari nulla ratione poterit , nisi vanae sunt atomi Epicuri. Nam retracta huc Capitis viii figura, sit AB CD.

terrae

86쪽

terrae superficies,&puncto M. sit turris aliqua imponenda. Dico

ruituram, quia axis eius non linea recta, sed curua,vi ab axe horizontis imaginario deflexa respicit terrae centrum linea, inquam, M LI. Nam a puncto M. ut ipsi adfatentur, non potest breuiori& directiori via ad centrum terrae I per veramin realem punctorum quantitatem incedendo, perueniri, quam descendendo per punctum L. id est, per lineam reuera obliquam. Itaque turris in puncto A.aut B.aut C. aut D.ad perpendiculum excitata, in directo horletontis axe,vi extra ruinae periculum erit: uia a quatuor illis punctis lineae rectissimae ad centrum terrae I. ecurrunt, nempe A EI BII &c. sed omnibus aliis punctis imposita minabitur ruinam. Diximus enim Cap. xv quatuor solum viis Mathematicere ctis,iuxta Epicurum, a centro exiri posse ad circuli circumferentiam, aut certe, si aliquanto plures ut exempli gratia,etiam LLO.&tres aliae, quae reliquos tres circuli quadrantes in duas partes aequales similiter secent, paucae tamen comparatione curuarum erunt ceterae enim omnes lineae a centro I. in quodvis pun-

87쪽

ctum segmenti Α Ο item OD. m. eductae, rectae nullatenus

esse possunt. Igitur si demus o tineribus recta a centro circuli ad circv ferentiam transiri, ut in schemate Cap. XV vides esse concessum, octo solum turres in circumferentia tali extrui poterunt ad M, thematicum perpendiculum imo istarum Octo non omnes lineae, sed media tantum, siue axis a vertice in mediam basim decurrens, erit perpendicularis ad terrae superficiem, reliquae vero lineae circumstantes,parte sua inferiore versus axem declinabunt,ut cum eo in idem punctum concurrere possint, antequam ad centrum terrae perting. ant sicuti in praesenti schemate lineam, L. obliquam cum recta Oi cernis concurrere. Hinc ergo etiam earum octo turrium latera pendebunt extra Mathematicum, praecisum perpendiculum.

Hoc quoque ad risum adiicio. Nullibi in toto circuli terrae ambitu erecti sine inclinatione stare valebimus, nisi in illis punctis

octo, quae rectas a centro ad circumferentiam terminant. In AOD &c igitur erecti Z in Mathematico horimntis axe consistere poterimus, at nequaquam in N. m. sed incuruari necessario nos oportebit, cum discrimine ne in nasum decidamus.

CAPUT XXV.

Metumentum octauum, sicum: Continuum contem ex in sibilibus sine macuo

interiecto non potui.

Hoc cum cura animaduerti. Plerosque omnes Veterum, qui magnitudinem ex atomis compegerunt, etiam vacuum quoddam singulis intertexuisse ita enim de Leucippo, Democri-IO, Epicuro narrat Laertius & profecto acutius & penitius mihi videntur texturam illam intro exisse, quam i qui hodie sine mixtura inanitatis continuum suum agglutinant ex immediatis perpetuis atomis reuera enim magis consequenter philosopharentur,1 proximis duobus qui stibet punctis modicam saltein ubique inanitatem interlicerent. Quod demonstras hac Aristotelis ratione potest. Punctum puncto proxime additum, vel ipsum tangit, vel non.

Si non tangit igitur vacuum inter utrumque intercedit, Cum partes alias Dissilia ' Cooste

88쪽

tes alias quantitatis realis medias, quae puncta non sint, haec sententia respuat.

Si vero punctum unum alterum tangit igitur ei illabitur, &i

netrat, neque extensius aliquid cum eo, quam sine eodem facit. Hoc est, quod Aristoteles toties iterat indivisibile,oxime adiarum indivisibili diuisibile extensim facere nequit.

Non ignoro hanc Aristotelis rationem vulgo contemni ab aduersariis. 6nne,inquiunt,duo puncta aliquid amplius sunt,quam unum Sane, sed non fuit tam obtusus, ut hoc etiam non viderit Aristoteles aliquid, sine dubio amplius sunt, si numerum spectes, sed non idcirco statim faciunt unum continuum extensius nam incompositione Physica, anima &corpus plura sunt, quam solum corpus, tamen sic uniuntur,ut non constituant compositum maioris extensionis quia videlicet pars una collabitur in situm suae compartis. Hoc autem idem euenturum duobus proximis punctis,sic ostendi potest. Punctum res omnino indivisibilis est secundum extensionem, ergo, si nullo inani, aut pleno interposito, unum ad contactum alterius admoveas m possibile est,ut extra situm eius emaneat: nam per se primo tangere ipsium debet, cum omni extensione partium careat, nec secundum aliquid fui tangere, & secundum aliud extra situm eius remanere possit. Hic clamant,vi fatigant se admirando nostram, Aristotelis allucinationem , qui concipere mente non valeamus , quomodo duo indivisibilia per se primo sese tangant, M tamen extra mutuum situm in diuersis immediatis spatiis sint. Iam intelligo prosecto, quam vere ille apud Augustinum: Non Lib. de

possum longiturinem qua adhuc nutum latitudinem assumpserit,cogitare.si enim um aranea in animo constituero quo nihil exilius selemus videre, occurrit mihi etiam in eo tamen or longitudo perse, εὐι- titudo, es altitudo qua qualescumqueμι, esse ramen negare non possum. Difficillimum, inquam, esse humano intellectui sensibus assuefacto aliquid indivisibile M praesertim punctum , undique circumcisissimum,cogitare Loquere subtilissime Nominalium:vis Gregor.

scissimum Hs, ne dicam imposιile mutuari punctum. 'Nam quia super quolibet obiecto visibili atomo etiam in radio ast. i solis oberrante basim visualem diuisibilem constituimus,limaginario ac intellectus, quamdiu corpori immersus, visum maxime inter sensus imitari in conceptibus luisconsueuerunt, idcirco here 3 min,

89쪽

minimum quid apprehendamus, aliquam ei magnitudinem dare

solemus,4 mente eam concidendo,particulas quidem toto minores, sed tamen extensionis alicuius etiam retinentes secimus,ac difficillima prorsus, aut nulla umquam sorte mentis analysi ad punctium unciique imperavi indiuili bile rem illam deducimus Periclutetur quisque secum, valde fallar, aut subtilitati suae nimis impense blanditur, nisi sic expersti se amrmet. Itaque existimo,istos qui tam facile punctum puncto proximum concipiunt, veram puncti imaginem perdidisse, quam Aristoteles Ionailis habuit, & pro Mathematica atomo, Physcam substitu re,qualem in radiis per fenestram illapsis ludentem saepe conspicumus. Talis igitur Physica, vulgaris una atomus tam alteri proxime deinceps, quam globulus precarius globulo in rosariis nostris, esse potest, Mathematica vero & omnino indiuinbilis atomus non potest quod acute intellectum a Leucippo, Democrito, Epicuro,

&illis veteribus, ideoque non atomum atomo immediate, sed modica interiem inanitate consuerunr.

Non possunt ergo duo puncta se totis extra mutuos situs in diuertis spatiis immediatis esse: quialiterii dico si contigua sunt,&sine interuallo se premant,inui m confundentur, cum profunditate, & omni extensione,qua unum a situ alterius recedat,careant. Non intrant mutuum spatium, ed capitella tantum conserunt,

inquiunt.

Vere puncta sua tamquam rotundula quaedam capitella globulos cum omnibus suis dimensionibus sibi deformant, qui sic cogitant. Alias si imaginatione sua capita duo plana inprimisvi superficialia sibi concinnent, ac deinde immediate coniungant, nisi phantasia me mea decipit, penetrabunt so,ac mutuos situs coniundent, quia line profunditate utrimque sunt, qua se repellant. Et idem eueniet, si duarum linearum latera ut sic dicam' aut cuspides punctorum inter se proxime, cum containi componantur.

Non eueniet, iterum inquient sed punctum tangit punctium, quia extra situm eius est, Ac nihil tamen spatij ima nari intem iacet, cui vel quantitas punctualis inseri possit, ideoque sine ulla intermedia inanitate,& penetratione est ei proximum. Quod enim absurdum, aut dissicile duorum punctorum praesentias ad duo proxima puncta imaginaria, non ad idem, mente conciperes Nescio quid ipsis sit, certe est difficillimum mihi: & mentior, aut ipsi iterum allucinantur, quia spatium imaginarium, ad modum

90쪽

dum Epicures continui, e solis imaginariis punctis consarcinant, S id tamquam fundamentum, aut exemplar quoddam, ad cuius instar reale continuum contexant.

Verum, quandoquidem imaginarium spatium imaginarium tantum,id est, reuera sit nihil ,nec magis punctis, aut aliis partibus, . quam chimaera capite lauda, constet, non oportet spatium reale ipsi sed ipsum spatio reali conformare sic entin entia rationis ad realium imaginem solemus fingere. Igitur inquirendum ante omnia de textura realis continui, deinde iuxta filum ac tamen eius, continuitatem spatij imaginarhoportet consuere.

Dico itaque falsum eos fundamentum supponere, de perperam duo proxima imaginaria puncta in spatio imaginario, quae a duabus realium punctorum praesentiis respiciantur, statuere. Ex infinitis enim partibus contortum spatium illud chimaericum imaginari oportet, non punctatim tessellatum, ut continuum Epicuri. Inter ergo duorum punctorum realium praesentias, quae distincta spatij imaginarij puncta respiciant, extensio imaginaria necessario intercedit, nec ad mutuum contactum ut saepe iam repetitum duo realia puncta venire possunt, nisi se penetrent,&in unum spatia imaginari,punctum collabantur quia totis se tangere debent, nec secundum unam partem incontactu, &secunctum alteram extra ipsum esse valent , quandoquidem partibus careant. Itaque ropter summam suam tenuitarem puncta, omnia indivisibilia Natim atque leuissimo contactu immediato in mutua , ut sic dicam, oscula peruenerint, ita se inuicem quodammodo rapiunt, ut intra se conustere amplius non possint..

Sapient ergo Vielestus, Hussus, alij in Epicuri sequela ho

die, si non saltuatim eum uno pede, sed utroque gradatim sequantur,vi atomis, sto, vacuum eius permisceant id est, rem ab Aristotelevi bonis omnibus Philosophis omnium occisissimam denuo resustitent. Et hoc quidem argumento non tantum pura puncta finita Epicuri, sed Leucippi, Democriti, & nouissime Ioan In L. Vianis Maioris in ita consutantur. 7

SEARCH

MENU NAVIGATION