장음표시 사용
91쪽
Argumentum nonum P0sicum: Sine macuo, mel partium penetratione , aut replicatione pro
priam condensationem corporum expedirem possunt Epi
V Eteres omnes atomorum hyperaspitae vacuitates per uni-uetia corpora disseminaverunt, quarum dilatatione &liori hiatu ipsa rarescerent, aut constrictione densarentur. Ita ex Lib.8.ei 3 disciplina icuri Boethus apud Plutarchum venuste satis sitam y vere modum explicat, quo aer frigore nocturno intra Pororum suorum inanitates contrahitur,' mane radio solis ictus, iterum dehistit, expanditur. Sine talibus enim inanitatibus au partium penetratione, aut certe replicatione condensationem non posse explicari intelligebant. Elegerunt vero potissimum vacui- Latem, quia durissimum, incredibile existimabant, corporum partes, quas tam pertinaciter inuicem resistere experimur, intra adim sit tium naturaliter posse compelli Replicatio etiam corporum res insolentissima est, extra omnem experientiam, dc vires naturae. In aliquam tamen ex tribus istis viis discedendum esse, sic ostenditur. Vel enim inter puncta vacuitates sunt, quae rarefactione diducantur, &condensatione conniueant, vel certe omnia continuavi immediate inter se connexa sunt. Si immediate connexa comtrahi debeant,aliter prosecto non possunt,quam si unum punctum
spatium alterius proximi intret, aut nisi in corpore illo rationpuncta replicata fuerint, quorum praeientiae per condensationem minuantur,i dicatur corpus condensationes dem modo contrahi,quo angelus,quando intra maiorem sphaeram replicatus, accisis praesentiis suis redigit se ad minorem.' Sit enim aer unius palmi,aut,si mauis,sit mille punctorum continuus,& sine misceta vacui, dico, nisi puncta antea replicata su rint, non posse condensari , siue ad spatium minus redigi in penetratione mutua eorum. Nam si mille puncta continua erant, totidem etiam puncta imaginaria sic enim concipimus,&loquimur continua implebant redigantur ergo iam ad quingentorum
punctorum imaginariorum spatium, id sane fieri non poterit, nisi
92쪽
in unoquoque puncto imaginario bina puncta realia compingantur. Debet enim per condensationem punctum unum loco scis uere,&in proximum spatium punctualetrantire,in quo aliud punctum inuenit,nec tamen inde expellit, ne omnia simul puncta suos locos ita deserant ut spatium aequale occupent ante, post condensationem , quemadmodum euenit dum linea mille punctorum sine condensatione aut rarefactione loco transfertur. Quispiam fortasse existimabit Mae etiam contra Aristotelis sententiam valere,nec posse in ea,condensationem sine vacuo, aut Penetratione, aut replicatione partium expediri sed falletur iste, nec formauit quam debet, infinitudinis in partibus continui imaginem. Verum hoc postea , nunc dispiciamus qua probabilitate per Vacuum, penetrationem,uel replicationem Epicuro defendere possint corporum condensationem. Et primum de iis, qui desperantes posse omnia absurda trium istarum viarum perrumpi, Omnem propriam Philosophicam condensationem respuunt, contenti sola vulgarL
CA PV XXVII. Frustra euadere tentant, negando quidquam, nisi mulari
condensatione osse naturaliter condensari. QVidam cito se, unico saltu, condensationis hoc Labyrintho expediunt, id est, propriam condensationem negant. Propriam voco, de qua passim Aristotelivi Philosophis sermo, per quam corpus sub eadem partium multitudine minus spatium
Praeter hanc vero est alia vulgaris, quae fit per expressionem
corporis tenuioris ex poris alterius crassioris sic conden latur spongia,quando compressione manus, aqua vel aer intra poros eiusdelitescens expellitur. Verum hac condensatione vulgari partes spongiae non minus spatium quam ante occupant, quia spatium intra latera pororum aqua vel aer, non partes spongiae antea occupabant. Vnde cum expressa aqua partes spongiae in locum eius ubintiant, implici motu locali spatiummnum deserunt, inuadunt alterum , nec
magis propries Philosophice condensantur, quam acies militaris quae per multare prius expansa, ad dimidium milliaris se con-
93쪽
trahit sectis vero foret, si ante spongiae compressionem,pori essene occlusi, totum spatium intra extremam spongiae superficiem comprehensum, partibus spongiae, non ali corpore per xtim, oppletum esset tunc enim sine propria condensatione ad minus
spatium redigi spongia non posset.
Quidam igitur nonEpicurei tantum edetiamPeripatetici,disnia
cultate absterriti egant aliter umquam corpora condensari,quam vulgariter ωper expressionem corporis rarioris ex meatibus,poris alterius densioris.
Sed difficile non est eos refellere. Nam inprimis, raritas & densitas, omnium sententia, dispositiones quaedam sunt ad formas substantiales dici vero nequit, formam aliquam esse, quae corpus alterius specie partibus materiae suae interlici postulet nec enim
forma terrae, aut alia quaevis flagitat mixturam alterius corporis, etiamsi aqua terrae permisceatur in eodem luto. Omnis tamen forma eiusmodi mixtionem postulabit, in ista sententia , praeter eam cuius materia est omnium , citra partium penetrationem, densissima nam ubicumque minima est raritas, ibidem erit materiae per alicuius alterius corporis interiectionem intersectio unde fiet,ut omnes sormae, quae aliquam raritatem, siue densitatem non summam flagitant, quales omnium animalium, plantarum, lapidum, metallorum, praeter fortasse aurum, sormae sunt materiae suae discontinuationem natura sua postulent ., quandoquidem
nulla unius potior, quam alterius partis praesertim in metallis,Ninanimatis homogenijsin sit ratio, omnium uniuersim partium in ultimas atomos suasvi puncta ditaturionem, α ut Chymici loquunturhcalcinationem naturaliter exigent. Alia igitur est raritas, id densitas, praeter vulgarem quae materiae continuationem nota. dissbluunt, sed modi quidam materiae sunt, quibus partes omnes inter se proximi nullo alio rariori, aut densiori corpore interte to deuinctae , nunc ad maioris, nunc ad minoris spatij mensuram componuntur tali enim partium densitate, aut raritate formae quaedam substantiales , ad obeundas rite suas functiones, indigeat. Secundo, incredibile est, nullum in uniuerso corpus esse purum sincerum,excepto unico corpore densissimo. Cur enim unus sautem puri aeris, in toto elemento tam vasto, palmus non potest inueniri atque is frigore potest densari neque tamen per alterius
corporis interpositi expressionem, cum sit aer sincerus , nec potis vllis
94쪽
vllis pectoratus, qui alterius extranei intra se mixturam recipiant. Tertio, nullum alias corpus uniformiter rarum, nisi in partes omnes suas usque ad ultima puncta lissectum,assignari posset unde tot semper oporteret esse puncta interiecta corporis alterius speciei,quot sunt puncta corporis uniformiter rari Cuiusnam autem, obsecro, speciei sunt tot illa puncta singulis acris, aut aquae uniformiter rarae punctis intertextat Aquam lane quandoq; purissimam, ac summa partium unitate perspicuam, homogeniam cernimus, quae tamen summam nonaum densitatem est adepta, sed raritatem adhuc aliquam , dc quidem uniformem habet quis vero ibi senius, quae apparentia alicuius alterius cmporis non aquei, quod singula quae puncta a proximis abscindat, & eorum ubique continuitate inter Ilet, Omnis aqua, quam sincerissima existimamus, impurissima erit4 valetudini maxime inimica,si res ita habet.
Quarto,experimento certo constat,aquam,aut acrem intra vas
undique conclusum, ad spatium angustius, non per expressionem
partium heterogeniarum alius corporis, contrahi. sic enim hieme lagenae, & alia vasa, conglaciato intus humore, ob metum vacui rumpuntur quod haud dubie non fieret, si partes humori permixtae in proximum tantum spatium exprimerentur operculato enim undique vase erumpere foras nequeunt intra vasis igitur capacitatem permanerent,vi totam, perinde atque ante conglaciationem,
sine periculo vacui implerent. Aliud illustre, manifestissimum exemplum nupera Psycl-logiorum inuentio nobis suggessit. Fistula votae capitata, instar longi urinalis inversi,est, quae aqua inferne non tota repletur superiora enim & globum capitis aer complet.Hac fistula intensionem& remissionem frigoris hieme metimur. Si acrius gelet,aqua in tubo metu vacui ascendit, quia aer in superiori fistulae parte frigore contrahitur: si frigus remittit, aere se relaxante, aqua desidit. Cum autem in superiore fistulta cauitate,ubi est aer, nullum sit foramen, quo fistula respiret, dici Mn potest, aerem, per expressionem alterius corporis intermixti, ad minus spatium rigore contrahi; quia nulla est via, qua extra fistulam quiduuam foras exprimi valeat. Idem igitur omnino aer, nullius alterius corporis accessu, aut decessu nunc maius, nunc minus occupat spatium.
95쪽
Alii cum Veteribus per iacuitatessi losasfugam moliunt . quam tamen non es in cile obstruere i
VEteres Epicurei, aliique olim atomorum aduocati, magno consensu per vacuitates quasdam corporibus ubique permixtas condensationis difficultates estu re conati sunt huic enim fini Mist. lib. t. Λακιππο υνι μιαροιτο - συνε - πα,, ἀμα σωμπία διαμ 7 .Hi ειυμα νῶ, Mucippino Democritus uniuersum non esse continuum,sed corpora vacuo interiecto distincta esse dixerunt. Poteram vero hanc vacui confutationem, ut satis procul olim ab Academia, Lyceo, Stoa reiecti,protritique praeterire,nisi quosdam hodie iterum in inania ista pronosvi labentes cernerem. P oblM. Densari se coire aqua nun alia ratione potis, inquit Casman- Maria q-ο nus, ex disciplina magistri sui Patriiij, praeterquam quod vel aerem per atomos sis intermisum in alia impina partes, unde sum firmet in aιomos acuisibi intermissos interim resideat, quos auarata estrario acta mox aperiat. Id est,uel nulla alia,praeter Vulgarem,condensatio esse potest, vel certe defendi non potest, m1 pervacui beneficium. Lib. de Gallorum eruditissimus Adrianus Turnebus sustinens lamen C-' ς corpusculorum quoddam flumen essὸ Nec verendum es, ait, ne penetrando, corpus corroris alterius locum obsideat. Sant enim inani ratesquadam interposita re qua radi elabuntur.nec enim summa rerum ita conferta est, ut non crebra inanitates interiecta sint. Id declarat aer qui mori laxus remis Desi, modo fissus es contractus. Eius enim laxitas est raritas, quid aliudes obsecro, quam foraminum eius diluviis eius contractio, quam foraminum compressio, ut minutiora. sint quam prius 'alioqui cum se laxat aer, ecquod tandem corpus acua eius stati implei' .m se densat, nonne in eadem residii 'Id adebs.b oculos ab Herone inuneumaticis subiicitur, ut nemo qui legerit,
contradicere quidquam possis Heronem tamen legi, & adhuc contradico,Turne . Quae enim illa tam inuicta Heronis argumenta Eadem plane quae Turnebi. Quod scilicet aliter intelligi nequeat, quomodo lumen per Excm immotum,aut vitrum penetret quod si vas aere undique, sine permixtis inanita bus, plenum sit,concipi non possit,qua ratione, Vel Disiligo b Cooste
96쪽
DE COMPOSITIONE' CONTINUI LIBER. 1 vel minima alterius corporis particula ei inferciri valeat walia eiusdem commatis.
Sed primum soluitur, negando lumen esse corpus Est enim accidens, quod in eodem patio cum subiecto suo esse potest,
imo debet. Secundum, quod difficultatem in hac materia maximam continet, explicabitur infra cum sententia Aristotelis. Sed experime tum etiam manifestae,ut putat,vacuitatis Hero,& ex eo Turnebus hoc nobis obiicir.
Si pilam vitreamperforaveris, se perforamen*hunculum in eam immiseris,diligente adforamen adplumbaveris,ore interiore aerem elicies, magnas intus relinquetur inanitas cuius argumentum hoc fuerit. Si enim pri quam externus subeat aer,siphonem digito opem laueris, se in aquam inuerteris, amoto digito humor succedes, sum sums in pi ixumferetur. Sane faciet; led non quia vacuum in pila illa vitrea, sed aer admodum rarefactus fuit, qui frigore aquae subito inhorrescit M se contrahit, aquamque metu vacui sursum
Falluntur igitur Hero, Turnebus, existimantes siphone illo uniuersum acrem e pila exsugia pars enim una solum extrahitur, remanet altera, rarior tamen S extenuatior, ut totum illud pilae spatium valeat implere. Cum enim pertinax contiguitas aeris ad superficiem concauam pilae, non sinat acrem auelli, tamen sipho vi attractrice oris, aliquam partem exsugat, aer in pila residuus ista attractione violenta expanditur, quousque pilam totam complere possit. Raritatem enim, densitatem bio motu locali, sine alteratione praeuia,induci posse, est etiam alibi in comperto. Alia quaedam vacuitatis argumenta ut vasis, quod cinere impletum tantumdem aquae videtur capere, ferri candentis, quod substantiam jgnis inanibus quibusdam poris videtur combibere)puerilia fere iam sunt,& nemo trium dierum Peripateticus est, qui nesciat respondere
Ceterum, vacuum nullum in natura rerum esse, infinitis exemplis non tam probare, quam obruere eos possumus. Quis nescit plurima organa hidraulica, &fontes artificiales non alia de caussa, quam ad propulsandum vacui periculum, flueres quae ancilla ignorat, liquorem,extracto inserne epistomio, si vas superne nona spiret, stare tamquam congelatum, nee effundi qui puer adeo puerilium nescius , ut corio illo suo orbiculari silices platearum 3 non
97쪽
n Iaztraxerit, aut attrahi ab aliis, cum admiratione non conspexerit quis nescit, vasa aenea ingentis spissitudinis, instar vitre rum frigore dirumpi quis aquam per quantaeuis capacitatis siphonem, exsucto acre, magna abundantia pleno tu sponte sit bires Atqui haec , 5 sine fine alia plura operatur unicus meis
Cur vero natura tam accurate contiguitatem inter corporum
superficies conseruet,caussa est, ut influentia caeli per omnes usquequaque mundi angulos, spatia traiici possit, quod interposito vacuo fieri nequiret vacuum enim adtionis continuitatem mperpetuam illam ab agente usque ad patiens catenam abrumpsIn Zeno ret. Pulchre de Stoicis Laertius. Docent, inquit, se τις κοσμυ
sens, m ac concorriam. Sed insignem solum vacuitatem, inquiunt, non paruam&angustam natura refugit. Quod enim tam intolerandum uniuer malum, si alicubi continuitas eius paullisper dehucat, ut rarefactioni, condensationi corporum locus aliquis esse possit 'acui-e: mes ait Turnebus, omnibus corporibus inserit narura, ne sis aliditate continuata constarent omnia, excluso lumineo calore quae corpora cum suis dimensionibus esse credin nihil hic rerum gerere Iisset sed probabilius necessitatem talis vacui ad rarefactionem S condensationem inducendam referemus. Verum nec sic long8 euadit Turnebus nam ipse mox subdit Ochera in inanitas assa quaedam lates patens, quam refugit natura , cuius caussa miracula molitur, o grauia sursum pessit quae tamen effi poten. Ecce, quomodo postquam seneitram solum aperuisse , iam ostium totum pandit . it enim iam vastam etiam vacuitatem posse essici artem id essiciendi per vitream pilam, immissum siphunculum ex Herone nos docet, quam iam paullo ante re
Igitur assirmo, paruas illas vacuitates quibus corpora per rarentur, ruptis parietibus coituras saepesin magnas lacunas, valde noxias uniuerso nam si aqua, exempli gratia, tot pusillis inanitatibus foraminosa est, cum in centuplo maius spatium per rarefactionem naturaliter expandi possit, eadem etiam natura centuplo maiore inanitates aequo animo tolerabit.
98쪽
DE COMPOSITIONE CONTINUI LIBER. 87 Deinde innumerae illae vacuitates in uno corpore tam angustis parietibus distinctae, caelestes,, ceterorum agentium influxus notabiliter interpellarent, distorquerent, diminuerentque. Tertio, maxima etiam spatia quandoque naturaliter euacuanda fore, sic potest ostendi. Corpora quaedam sunt quae rarefactione in maximam amplitudinem extenduntur, ut aqua vitae, pyrius puluis m. nam flammam grani unius , centies vicies quinquies millies maius rasmo. spatium , quam granum ipsum, occupare Snellius expertum se dicit. Igitur vacuitates quae in grano pulueris adstrictae erant, toties largius diduci possunt , ingentibus tandem foraminibus dehiscere. Potest enim aliquo artificio puluis vase sic includi, ut flamma eius totum aerem vase expellat,&alium nullum,ad complendos flammae hiatus, admittar. Denique, quot punethrum crassitudinem inter duos quonibet grani pulueris inanes poros interlicere placet trame cum puluis ubique eiusdem sit raritatis, isque fistulosus, plurimos per totum ipsum vacuos meatus discurrentes fateri est necesse unde paucorum punctorum interuallo esse discretos. Cum autemper rarefactionem inflentur, tumescant inanes illi meatus, oportet parietes interiectos tendi, extenuari:, quandoquidem hi paucornm punctorum crassitiem habeant, modica statim rarefactione ad superficiei tenuitatem , siue puncti nius crassitudinem redigentur , quae aucta rarefactione dirumpetur, sic omnium foraminum inanitatulae, ut sic dicam, in unam insignem inanitatem rescindentur , ac uniuersa grani pulueris puncta eiicientur in flammae circumferentiam . Computent enim Epicures, non sufficient omnia pulueris puncta ad texendam tam magni ambitus flammae extimam superficiem. Vnde sequitur hoc absurdum, deridiculum totam flammam esse unam tantum sine corpore superficiem, totum spatium inter latera eius tam turgida , esse vacuum. Quod vero de grano vnico pulueris demonstramus, potest de modio, α mensura quacumque.
99쪽
Sed neque per penerratione artium quantitatis
R Eiectis igitur vacuitatibus istis iamdudum obsoletis, plurimi
hodie ad penetrationem partium decurrunt. In condensatione, inquiunt, partes corporis quae ante Xtra mutuum situm erant, per illam compressionem incipiunt se ingredi S penetrare, quae in rarefactione aenuo extrahuntur, S panduntur in ordine ad locum. Cogita cultrum, qui vagina sua nunc conditur, nunc eximitur, iudem huius Philolbphiae habes imaginem sic enim fere una pars continui intra aliam se insinuat cum penetratione dimensionum tamen, quod cultro M vaginae non a cidithae deinde se educit. Haec tamen penetrationis, ad expediendam condensationem, via vetustis illis in mentem non venit, quia nimis contumaciter corpora inter se confligi, & ab eodem spatio inuicem se repellere, ac plurima natura miracula, netrationis fuga existere cernebant. Pulveris nostri pyrij necdum tamen vires turias in penetrationis metu conspexerant. E maxima bombarda, quam duplicem canoam vocant, globus ferreus ad obliquum emissus, intra duo minuta temporis vix motu fessus terram pertingit, tuot annus Principem
Dum V Vilhelmum Hassiae Lanigrauium aliquando riculumscisse mihi indicabat, ait alicubi Tycho. Igitur ad duo circiter milliaria Belgica globus expuitur antequam decidat in terram, cum singulo quoque horae minuto,id est, parte horae sexagessima, o oo. passuum, siue milliare sere Belgicum praetervolet. Historiae etiam cum ingenti admiratione basiliscum illum Mahometis II. Turcarum Principis loquuntur, qui Too librarum sphaeram tanto turbine excutiebat,ut montes etiam totos,aiunt, paucis ictibus comminueret. Quas etiamttempestates in cuniculis subterraneis puluis iste ex- Lib. 4. eap. citet, nuper in Meteorol. nostris diximus. Et breuiter, formidandi illi fulminum impetus,terrarumque agitationes fugam penetrati nis etiam pro caussa habent. Videtur igitur nimis longe natura penetrationem refugere,quam ut tanta eam facilitate admittat in omni condensatione.Duo enim Diyiligo b c obste
100쪽
DE COMPos ITIONE CONTINUI LIBER. 8s maxima naturae Odia, vacuum,& partium quantitatis penetrationem, ab experientibus, nec iniuria Vocantur, propter quorum sugam nulla non moliturvi patrat miracula Aristoteles etiam nullo fortiori argumento, lumen non esse corpus ostendit quam quod aerem penetret Mnsi δυο σιωπιδα - δενατυ ανὸν ἄ-άμνω, Lib a. 7.
duo enim corpora, ait, non possunt in eodemsimul esse . - D. Thomas etiam, Scotus, Muniuersim Theologi dotem sub In Ma . tilitatis corporis gloriosi explicantes, penetrationem corporum sola Dei virtute supernaturali posse induci affirmant, ideoque beneficium illud supra naturae debitum esse imo acutissimum Durandi ingenium ita hic haesit, ut negauerit etiam virtute diuina penetra ltionem istam posse fieri. SS. Patres deinde ingressum Christi Domini ad discipulos ianuis clausis, egressum ex utero depulchro,
caelo rumq; in ascensione penetrationem in maximis diuinae omnipotentiae miraculis ponunt. Si corpus erat, ait AugustinuS, I hoc se .io.
surrexit e sepulchro quodpependii in ligno, quomoa per ostia clausistrare potuit Si comprehendis modum, inquit, non in miraculor
ubi issicii ratio, ibi est ei ad ratio. Eadem aut 1imilia Gregorius, aliique Patres passim. Et reucra difficilis est imaginatio, quo modo corpus unum cum naturali partium extensione per alterius soliditatem,ad modum spiritus se transfundat. Respondent tamen vulgo, distinctorum corporum penetrationem, non tamen partium eiusdem corporis,naturaliter esse imposis bilem. Quasi dicas, aer aquam penetrare nequit,acris tamen partes se penetrant, si frigore condensentur. Verum tam leui paratae responsioni numquam potui firmiter acquiescere. Cur enim continuitas illa, siue unio integralis partium continui tantas vires habesivi claustra naturae quodammodo aperiat, pamtes intra mutuum situm admittat, quae inter se discontinuataeic 'tinacissime ab eodem loco se repellunt Quid si illa unio quae sententia Nominalium est,i valde probabilis j nihil reale extremis suis superaddat . Sed unio ista, inquiunt, non propria aliqua virtute, sed Dei manu id facit, qui occasione unionis partium, unam partem aliam ingredi permittit, non facturus alias, si non essent per unionem colligarae. Verum legem istam diuinam nulla reuelatione, aut firma ratione probant.
