In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

I96 IN LIB. I. CAP. III

loco notandum, illa verba , quod commodo re publica facere posset, habere vim i estringendi& temperandi, non ampliandi, quod concessum est. Ag. V l. ad finem capitis nobilissimam orditur disputationem de humma potestate, totamque eam philosophiam tam erudite exequitur, ut ingentia aliorum volumina, gravitate dc utilitate doctrinae vicerit. Prauatur de difficultate rei, partim consiliis eorum, qui temporibus & negotiis sitis servire potius , quam

veritatem exquirere ac tradere maluerunt , in-

Vecta; partim per ignorantiam solidioris disciplinae, contracta; unde nihil nisi confusum& impeditum expectari fas est. Mihi semper visa est & illa caussa non in ultimis habenda,

quod Aristotelis in hoc genere philosophia

aliter, quam fieri debuit, accepta est. Qui enim credunt, Aristotelem omnis civilis doctrinae placita contextu pleno partitoque it in Politicis tradidisse, ut nulli veri investigationi locus supersit, illos statim haerere & suis dare & comminisci necesse est, ubi suo loco, aut ordine aliquid frustra quaerunt, aut diversa diversis non erudite comparant conciliantve, aut interpretandi disjecta arte destituuntur. Longe est utique verissimum, quod &semper credidi, & a doctissimo nostro Conringio non minore animo, quam scientia vulgatum gavisus sum : opus Politicum Aristotelis

non conscriptum esse, ea ratione & via, cujus& artifex summus habetur ipse , M specimen

322쪽

IN LI p. I. CAP. III. Is in Ethicis Nicomachicis apparet ; sed pluribus

in locis, vel populariter, ac citra gravius definiendi dividendique studium , vel permixtim, vel non sine hiatu defectuque, rem geri. Id adeo an vetustatis injuria, aut eorum culpa, quorum manibus propagati sunt libri Aristotelici , sive etiam iptius Philosophi quodam consilio , illustria quidem ingenii summi Scin comparabilia documenta edere, totum a tem doctrinae, quam secretam esse etiam Alexander optavit, contextum haud vulgare, aggressi, nonnihil disputationis video inter eruditos relictum. Caeterum in tam nobili argumento , de summa civili potestate, prιmo oragianem ejus aequum est indagare: ad singula , Grotio diligenter tradita , procedendum est. Summa potesas civilis, etiam imperium dicitur: & apud juniores, majesms; qua voce Antiqui saepius pro summa dignitate usi sunt. Auctor librorum ad Herennium Majestas Re mys publica es, in qua continetur dignitas ta ampliatudo civitatis. Quia tamen illa reipubl. majestas , omnes suas rationes a summa potestate sive imperio suspensas habuit, factum est, ut eadem appellatione , summa potestas comprehenderetur. Itaque Cicero ,jus de Fin. I,' majestatis atque imperii coni ungit. Et disertis verbis majestatem describit per dignitatem, am- de Invent plitudinem, POTESTATEM ,populi Romani. uui ui friginem summae civilis potestatis ab hypothesi ferinae illius vitae, quam illi satum naturalem hominum male appellitant, repetere in v. Hobbes. N , stituunt e. s.&6.

323쪽

is 8 IN LIB. I. CAP. III.

stituunt, vix ullum alium suae philosophiae

usum possunt ostendere, quam ut illiusmodidissertationibus praestantia & necessitas imperii, tanquam oppositu contrarii, ostendatur: sicut, qualis futura esset hominum vita, si religio abessiet, & Divini Numinis providentia negaretur . interdum proposita confusionis multiplicis imagine declarari solet. Igitur summa potestas, non ab humano tantum facto, sed a jussu divino & lege naturae , sive tali facto humano , quo juri naturae Obtemperatum itur , arcessenda est. Qui enim societatem praecepit, is societatis ordinem de Ll, I. praecepit, ut supra dictum est. Unde Cicero , nihil tam aptum esse ad jus conditionemque natura , quam imperium, dixerat. Cum adhuc duo tantum essent, foemina viro parere jussa est : hinc liberorum in. parentes obsequium , parentum in liberos imperium , lege eadem naturali sancitum est. Cujus sensus non alius equidem fuit aut esse potuit . quam iste: ubiacunque est societas, ibi sit ordo imperandi &parendi. Ubi sunt, qui liberis, qui parentibus comparari possunt, ibi sit imperium & obsequium. Cur natura aliquid imperfectum spectaret ad societatem tendit natura : ergo ad perfectiorem societatis speciem, quae est civitas. Ergo ad civitatem, ut est perfecta, id est, ut non corpore tantum , sed spiritu Ec anima quasi constat. Civitas autem sine imperio, nihil aliud esset, quam corpus sine anima. Et

quis dubitandi locus relictus est, Decalogum

324쪽

IM Lip. I. CAP. III. I99

recogitantibus ξ ubi parentum imperium sancitur. Sicut autem praeceptum de honore parentum, obsequioque illis debito, etiam apud ethnicos ita acceptum magistra natura, ita explicatum est, ut parentum vocabulo omnes

significarentur , qui aliis provisu imperioque' consulunt: ita multo magis, qui Sacris literis philosophiae accuratioris lumen debent, Omnem imperandi parendique ordinem, qua talis est, ex illo Decalogi ductamine arcessunt. Accedunt tot loca Scripturae, quae summam potestatem civilem a Deo esse, Dei vice in terris fungi, luculenter testantur. Qui λισμὸς praesertim multum gravioris philosophiae habet: nempe, quod civilis potestas, sive civile imperium, Dei in terris vices suppleat. Imperium Dei continet totum mundum: quod exequitur Deus, tum aliis modis, tum constituto illo ordine imperandi & parendi, quo uterentur, quicunque legem Dei de societate colenda agnoscerent. Id demum meri facti est humani, an summam potestatem velint uni committere, an pluribus, & quibus seorsum modis describere statum Reipublicae instituant. Constat ergo, ut civitas sit civitas, finemque suum consequatur , institutum a Deo lege naturae ordinem imperandi parendique, in quo ex ipsa Dei voluntate & naturalis rationis di stamine aliquid summum sit, ac a nemine dependens , neminis arbitrio subjectum, Deo uni ut subditum , ita secundum& vicarium: quae est majestas seu potestas. I N sum-

325쪽

roo IN LIB. I. CAp. III.

summa civilis, modo in unius persona, modo in pluribus, aut tota republica residens, prout formam civitatis constitui contigit. Prorsus non possumus probare eos, qui non nisi remedium corruptae naturae, in imperio & civili ordine agnoscunt. Si primaevam naturae sanctitatem retinuisset homo, non minus tamen

imperio , & imperandi parendique ordine usus effet, quam societate, quae sine tali ordine , homine indigna esset. Ordo imperandi& parendi, divinum & pulcherrimum institutum , Omni naturae rationali ita destinatum est, ut societas & multiplicatio sine eo cogitari nequeat. Hoc ordine nec coelestes spiritus earent. Frustra enim exceperis: homo, si non peccasset, sponte fecisset, quae facienda erant: nulla vi, nulla fuisset coactione opus. Imperium autem vim & coactionem, δάοιμὶν

ποκωι , designat. Quid enim Z an Angeli boni cogendi sunt, ut voluntatem Divinam faciant i an , quia sponte & libenter alacri. terque faciunt, Deus ipsis non imperati an, cum in civitate oderunt peccare boni virtutis amore , in bonos nullum est imperium ὶ animperium non est imperium , nisi in malos exerceatur, nisi distringat securim, id est, nisi faciat, quod nollet facere, quod per se nunquam eligeret, si faceret unumquodque civitatis membrum, quod ordine imperandi parendique continetur Tollatur e mundo necesse est , id quo mundus continetur ; enatura hominum, id quo humana & socialis

326쪽

IN LI R. I. CA P. III. zoresti si divinus ille ordo imperandi parendique

denegaretur humano generi , ut humanum est, ut a Deo ad societatem honestissimam conditum instructumque est 1, & a corruptionis eventu suspenderetur res, qua id quaeritur , ut fiat, quoad ejus fieri potest, quod ante corruptionem fieri debuit. Denique , omnem philosophiam practicam corrumpi necesse est, si solvatur illud vinculum: quo Deus naturae & legis naturalis auctor, cum . rebus a se creatis, praesertim cum homine ita jungitur , ut ordinem semel humano generi attributum servari in pcrpetuum, Vicesque regnatricis potestatis suae, societatum humanarum ordine ac dispositione dispensari velit. Ex

plicavit nobis ipse quod ex Ethnicis pleriq;

interim agnoverunt) in sacris passim Script Tis , quo consilio, quem ordinem, qua sanctione instituerit: ut ad ambages se referre, hic

nihil aliud sit, quam luci tenebras offundere. Sed & illa ipsa, quae hanc philosophiam in Sacris illustrant, referri debent ad legem Divinam naturalem, omniumque primam: unde series tota rerum divinarum & humanarum

procedit. Ratio hujus consilii tam est manifesta, ut actum agere videri possit, qui verbosus hic esse velit. Quando igitur in hoc ordine civili ad imperii humani fastigium ascenditur, id est , quomodo divino imperio cohaereat , inquiritur : statim apparet, cur potestas civilis gubernandi civitatem, summa dicatur. Philosophi ratione , non Oratoris

327쪽

roa IN LIB. I. CAP. III.

pompa utetur, qui dicet: summa est potestas quae majestas etiam dicitur) quia aliam non agnoscit superiorem, niti divinam: summa, quia Deus, qui constituit eam, sibi secundam, proximam, ist est, inter humana summam facit: summa, quia in ordine divinitus praecepto opus est aliquo summo , ὰ quo caeteraoninia pendeant, & ad quod referantur in

civitate aut coetu imperantium parentiumque : summa adhuc clarius , quia Deus , ut civitas sit civitas, aliquam ei potestatem dedit, quam nihil supergrederetur ; quae vices Dei cuncta gubernantis in certo coetu referret, quae legis munus, omnem harmoniam concinnantis , vivo quodam praesentissimoque ministerio obiret: summa, quae non impeditur, non suspenditur, non iudicatur ullo humano arbitrio, aut vi cogente; nisi per a ma aut scelus: summa, quia nihil veneratione

sanctius, nihil fastigio augustius, in humanis rebus habetur: supra quam, & contra quam , 3. pol. 6. & sine qua, in civitate nil geri potest; cum sit, ut brevissime &verissime Aristoteles loquitur, in civitate ubique summa potestas. Haec potestas,

hoc jus non mutat naturam suam , sive in unum conferatur, sive apud plures resideat. ut civitati insit, tam est naturale, quam naturale est, ut anima insit corpori ad constituendum hominem. Ut autem uni, pluribusve permittatur, ad naturam civitatis nihil, ad usum temporis, & commoda nationum plurimum interest. Quantum discrepent, quae-

328쪽

IN LIB. I. CAP. III. 2o3

cunque aliunde dependent, fiduciaria, precaria , reVocabilia, temporaria, vicaria, tuis locis ostenditur. Non recte incedunt circa hanc philosophiam de origine civilis ordinis &summae potestatis multi eruditorum. πιμquius non satis consentire sibi videtur in has ta ii. quaestione. Modo dicit: Imperium esse a juro Lia. natura , non praecipiente , sed suadente. Modo I, 1s, 4. illud Salomonis Per me regre regnant) ita e plicat:est perinde aesi diceret, quod Dei ordinatione sumina defluunt , nascuntur fontes, crescunt segeteου ,germinant arborει , illuminat Sol, humectant Luna ta Mera. Haec autem sunt

ejus generis, ut per comparationem a natur

libus ad moralia in humanis respondeant jurinaturae praeceptivo. Unde parum accurate mox

dissimillimi generis res , tanquam ejusdem generis prioribus continuans adjungit: es hominum alii legunt, alii scribunt, alii arant, seminant. Neque sufficit dicere: Imperium a I λς Α Deo essepermissive ta approbative: si de rationa& ordine imperandi parendique universe loquamur. Neque satis explanate aut erudite mox ad imperii certi exemplum & significatu non eodem , qui huic disputationi proprius est, transiliendum est. Quis praeterea non videt, quam secure& negligenter ista dicantur:

Ergo quod Reges quo vocabulo omne imPerii δε i& magistratuum genus se intelligere , iaepe s ni. ait a Deo fini datio creati , in hunc sensum es

defendi 2 accipi oportet, quod MENTE IPSIUS TALITATAcITOQUE EIVS IVISU, PERMISSU VEL IMPERIO

329쪽

ro4 IN LIB. I. CAP. III.

PERIO dentur ant, creentur, eligantur ab homiambus. Ambiguus animi sit necesse est, qui permissu, vel imperio, dicit. Et mens tacita,

tacitumquejussum quid sit, vix intelligi potest. fusum enim ut sit jussiam, promulgari debet.

ubi promulgatum est, non amplius tacitum recte dixeris. Neque accurate disputant, qui commemoratis civitatum , imperiorumque , quibus vis initium dederit, exemplis dc Bodinus haec fere sola attendit) divinitatem originis , de qua nobis hactenus sermo est, obscurare; totamque de jure quaestionem cum facto humano confundere aggrediuntur. Quamquam nec historiae congruit φορυων illud: plerisque imperiis vim dedisse originem. Nisi voce imperii rursus aliter utamur. Necesse est enim fuerint prius constitutae, id est, ordine imperandi parendique compositae civitates,

antequam vis eis inferretur. & libertas adiameretur: neque unus multos cogere potuit ,δntequam coiisset inter multos societas, cujus

viribus aliquis utens. aut quae suis ipsa viriabus freta aliis populis vim inferret. Ut esset in omni humana societate imperium, id est, ordo imperandi ac parendi, adeoque potestas civilis, a Deo & lege naturae est. Quis aut quomodo eam invaderet , ab illo coetu ad

hunc transferret, aliter atque aliter exerceret,

facti humani est, saepissime a jure alieni. Neque tamen admittendum est, quod nonnulli sumunt, omnem civilem potestatem armis in hos aut illos partam, injustam esse. Datur enim

330쪽

IN LIB. I. CAP. III. 2 os enim justum bellum, quod non dissimiles pro

ducit effectus. Neque mera vis est, cum victi victoris imperium subeunt, sicut infra suis locis declarabitur. Exerrant & illi a vera explicatione civilis potestatis , qua summa est in quaque civitate, qui Pontifici Romano, absolute summam in omnes summad potesatos potestatem tribuunt: id est, id dicunt, quod ponendo tollitur , nec dicendo intelligi pQxς sta cori , ii sicut candide agnoscit Fernand/M ' μι- οῦ δέ t. ii. 1 ῶdemonstrant multi omnis ordinis gravissimi- seqq.que viri, qui olim Majestatem Imperatoriam ab importunissima illa iam γα vindicarunt, nobili opere Goldasii in unum conductI, prae scriptione Monarchia S. Rom. Imperii. Possitne addi, quae in Gallia agitata sunt apud Pluanum anno IJ6I. tib. 28. & Gramondum annis hujus

iaculi XU. XXV. & XXVI. lib. I. Uis. Quid ad illa Contet enim paret, observatu dignum est Polit. ΗΠ, 6.1. Quomodo ab aliis verita hujus doctrinae infestetur, Grotius ipse paulo 'post ostendet. Summam civilem potestatem, dici a junioribus majesarem , supra dictum

est: partes autem eius, jura m satis Vocant Partes, inquam, sive potentiales, ut Grotius in

fra f. i 7.) sive essentiales, ut alii nominant Nam qui essem majestatis, aut consequentia , aut adjuncta appellant, satis ostendunt , se . quid is majestas, quibusque rebus constet, &quales illis res sint, ignorare. Et sane dici non potest, quanta solidioris philosophiae imperitia hic laborent vulgo Politicorum libelli. Hi

SEARCH

MENU NAVIGATION