In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Hinc illa importuna & violenta r Majestas quidem non potest communicari; sed jura maj satis possunt communicari. Quod non dixerit, qui, quid majestas, quid jura majestatis sint, quamque hae partes ad totum habitudinem dc necessitudinem habeant, intelligat. In enuinmerando quoque , quia deseruntur quodammodo ab Aristotele , non modice discrepant

: . , , ac tumultuantur. Grotius selecta e meteribus. - . loca adducit: sed res explicatione opus haber.

v. pol. 14. Aristotclον enim loco, qui hic laudatur, non id agit, ut jura summi imperii , sive partes

summae potestatis enumeretr sed ex partibus civitatis, alibi plenius enumeratis vid. Iripo 6 4. γ'I, 8.) tres praecipuas sconsultores , magistraim, judices) totidem capitibus explia eat , & quomodo se in diversis rebuspublic1s diverse habeant , sive quomodo ex Varietate earum varietas rerumpublicarum dignosci debeat, ostendit. Nam consultare, non est pars imperii proprie dicti, aut facultatis regendi rempublicam : sed maxime decet eum, qui illa facultate feliciter usurus est. Imperio enim constituitur aliquid: consultatione prospicitur, ut recte constituatur. Sed, quia tamen consilii publici in civitate vis &usus i perium semper comitatur sive quis solus secum deliberet, sive alios adhibeat) non insolens visum est Aristoteli, exempli ilhistrioris loco ponere summa rerum genera, de belu , depace,foederibuου, legibus, judicris,tributis; quae ad summam potestatem , ejus vll eaercirium pertia

332쪽

IN LIB. I. CAP. III. . 2o

pertinent. Quod & Rhetoricorum primo, fecit. Sicut nec Histomus constitutum fuit, enume ratione partium summae potestatis ex arte

& subtiliter defungi; sed pro re & negotio

summatim ώe τυπω quaedam designare. Notabilibus autem Thucydidis & Dionysis Halicar- lib.sa. pag. nasei locis Grotio laudatis, adde Dionis Cassi 4 4 edit. auctoritatem, apud quem Maecenas suasurus Vechol. Augusto, quomodo summae potestatis jura , munia magistratuum, legum , in se traheret, solusque & jure regio imperaret, has partes

ut omnia, qua in rem esse videbuntur,tu ipse cum optimatibus constituas,sive lege lata sentias; n mine depopulo contradicente aut adversanter ut bella vestro arbitrio gerantur ; reliquique omnes imperata faciant: ut magistratuum comitia vos habeant auctorcte ut honor G, praemia, poenas vos

partiamini : ut legis vim satim obtineat, quic- , quid tibi adhibito optimatium consilio placuerit. Haec omnia compendio dicta videri par est. Quo etiam spectant ex funioribuι illi, qui numerum , non sententiam Aristotelis retinentes ad haec tria revocari omnia debere con

tendunt : fiu belli, jus legum ferendarum, jus

333쪽

ao 8 IN LIB. I. CAP. III.

Amic de I, magistratuum creandorum. Adduntur postea 's' duo: jus ordιnandi religionem ius cudendi m

netam. Ad jus belli referuntur, Im foederum faciendorum, &jus legationis. Sed nec foedera tantum belli caussa fiunt, & legationes saepe in pacifica negotiatione versantur. fure magis tuum facile judicia comprehendi credide rint , qui magistratus nullos nisi judiciorum caussa agnoscunt. Legum ferendarum jure mutita comprehendi posse, & a veteribus com- prehensa eile, dubio caret. Sicut & illud certum est, cum legum ferendarum potestate, jus

iudiciorum ita connexum esse , ut alterutrum

saepe nominari pro utroque, aut pro tota summa potestate, compertum sit. Sunt, qui jus puniendi, jus belli ,jus judicandi ,jus magistratuum creandorum, jus legum ferendarum, id neo numero posuisse videntur. Sed cur jus

puniendi, a jure judicandi divellatur, noniatis cauilae video. De ordine enim & contextu naturali, ut sic dicam subi non eli nulla eruditae philosophiae ratio) nihil movebo. Lampadius ita incessit, ut res, quae tanquam materia summae potestati subjiciuntur , divi- Derepubl, deret in sacras & profanas ε, has rursum in civiales & bellicas. Qua via non difficulter reperies , quae huc pertinent. Sed haec ipsa partitio deducit nos ad nodum, qui Gordio non explicatior multis videtur. Quia enim summa potestas circa Omnes res, perlonas , actiones in civitate jus suum explicat tueturque , noniaeo promtum fuit, reperire partes in diviadendo

334쪽

I N LIB. L CAP. 1 u. aos dendo. quibus nil praeteriretur, quibusdam in

arctum omnia tanquam carcerem concludentibus ; aliis prae studio multiplicandi non divi dentibus rem , sed frangentibus. Medium iter ingressum esse Grotium merito dixeris, cujus haec est partitior Summa potestra seu majestas regit civitatem aut L. per se ue versando vel circa I. universalia, condendo tollendovelleges, vel circa sacra profanaa. Singularia, eaque veli. directe publica, quae sunt vel

foederum . . . . res , ut . A- . dominium eminens. vectigalia, . . alia.

a. privata sed ad publicum ordinaca, ta , scilicet controversias diri mendas judiciis.. a. per alterum, expediendo negotia, vel per ma stratus, it curatores alios, legatoa dce.

, His partibus f XVII. addit summitatem , ist est, τε Οἰνινπἀθυναν. . Sed illa summitas ipsae - . . ., o appel-

335쪽

a Io IN LIB. I. CAP. III. appellatione majesatis ac civilis passatis &imperii, ut hic accipitur, continetur. Unde plerumque additur summa potestas civilis equia hic non de ea potestate, quae delegatur aliis, mandaturve, ted quae delegat manda

que, non derivo, sed de fonte sermo est. τα verbo non respondet summitati :1equitur tamen, ut summum sit&-ειον, quod eo υΘ-ον est. Quando igitur vulgo definiunt mayestatem summa legibmquesoluta pol sate: res una Θεξηγηlικῶι estertur. Si enim humma, etiam legibus soluta. Jam,potestatem legum ferendarum, legibus ipsam solutam esse, ultro intelligitur. Se enim per modum legis nemo obligat. Nec figura carent illae locutiones ,

cum quis sibi legem ipse dicitur posuisse. Sic etiam, qui supremam habet judicandi potestatem , ab alio non judicari potest: de hoc

uoque nomine ἄγυπέυθ tui est. Ut partemingularem summae potestatis constituere τὸ α νυπεωλωον, non sit opus. Potest haec philosophia usui esse , illam pervulgatam quaestionem , an Princeps legibus solutus sit, tractantibus. Si enim constat esse sermonem de Principe, qui jure; si non nomine, regio est, id est, qui omnem summam potestatem habet, non est locus dubitationi & disputationi. ' Vidit, nec tamen expedivit hoc magnus vir Deobus Gothostedus in Ulpiano suo. Explicat in ista orarione legem 31. D. de P. de Principe Romano :

336쪽

IN LI A. I. CAP. III. 2It

debere, in qua Princeps omnino legibus solutus esset; & jam expectare deberet Lector, an

Principatus Romanus γλαος esset: ille declinata directa reipondendi via oblique videtur negare velle : nisi quod ad extremum distinguit inter summam Principis Romani arbitrauns m aammιseranda repabuca leu potestatem άίοκραlουκlis ei & in eum translatam; &privilegium Augustum, ut appellat, seu solutam legibus majestatem : tanquam res diversias. Quamquam autem nemo non videt, hoc privilegium Augustum, ut vocatur, in potestatea 'οκρουειχη necesIario contineri: non est tamen de caetero repudianda tanti viri industria,

quando nova quadam solertia ostendit, de quibus legibus Ulpianus loquatur, cum Principem iis solutum pronuntiat. Uuerelis autem,& distinctionibAs ibi allatis, vix est opus. Qui enim Principem, etiam plenissima majestate praeditum, solvat lege divina naturali & gentium,nemo reperietur.Nisi quis veteratores aulicos nominare velit, qui nec ipsi tamen quod clanculum insusurrant, aperte profiteri audeant. Sed id μροσδὶ ιν est. De positivis legibus & civilibus quaeri, res ipsa loquitur. De ι unitate autem itidem nihil expedit Gothostedus: nec Dionis narrationem, qua huc lib. s3. Pertinet, vel totam exprimit, vel recte interpretatur.

De singulis, ut Grotius enumeravit, partibus summae potestatis, paucissima annotabimus. De Iure siummarum potestatum circa

O 1 sacra

337쪽

1 o IN LIB. I. CAp. IIII

sacra, a Grotio ipso habemus libellum postis humum , eruditum sane , sed qui alicub1 desideret ultimam manum. Et quis in hoc arguinmenro sine offensione enaviget Illi, qui Augustanae Confessionis nomine imposita aliunde conscientiis onera soli Deo exonerarunt, gloriari hic suo merito possunt; quod ius circa sacra summis potestatibus salvum sacrumq; conservare cupiant. Nisi quod imperandi parendique, ut sunt res humanae, abusus aliunde potest accedere. Ex illis, qui venerabili Veteris Ecclesiae praescriptione Pontificum placita fere tuentur , exquisitae vir doctrinae Petrus de Marca, Archiepiscopus nuper Tolosanus inde Parisiensis, in praeclaro opere de Concordia Sacerdotiita Imperii ea scripsit,quae eruditum lectorem de multis opportune possunt submonere. . Qui

Reformationis nomen unice concupucunt , habuerunt virum eximium, Nicolaum Ved

lium, qui in opusculo de Episcopatu Constantini Magnι, majorem veritatis, quam partium rationem habuit : cui se non paribus armis opposuit Gulielmus ApolloniusAdito iure maj satis circa sacra. De fure nomothe/ico cepius

I. de rep. io . mentio fit, in hoc ipso Grotiano opere. Boἀ-nus ita αυερο ζt: legem umversis S singulis civibus dari posse, libere, ides.sine necessario sup

morum, aut aquatium , aut ιnferiorum consensu.

ita populariter explicat. Superiores enim n mo habet hactenus , quatenus potestatem legum ferendarum habet. Sed nec aequales habet, qui totum sus nomotheticum sibi vin- . a dicat

338쪽

IN LIB. I. CAP. HI. I 213 dicat. Sed qui partem habet juris nomotheti

ci, cum eo participare possunt alii, in tantum aequales , In quantum aequaliter ad eundem effectum, id est, ad ferendam legem concurrunt. Inseriorum hic nulla ratio est. Si enim eorum , qui hoc nomine dicerentur, necessarius esset consensus ad ferendam legem, eat nuS non possent accurate loquendo inferiores haberi. Eveherentur enim ad aequalem &communem essicientiam in hoc genere.

Distinauit leges doctissimus Feldenus in Sust fiores Inferiores. Haec, ut ad popul/rςm i. eip usum inepta, adeoque repudianda, non sunt;

si praesertim non obliviscamur , ut priVat ,' i irum voluntas in legem ire possit, non esse a jure & facultate privati, sed a summa potest te, unde etiam dependet; atque adeo nulla necessitate nos compelli, ut caussam Sc vim it I μιοειπιαω geminemus : ita non minimis involvitur tricis rei totius explicatio. Fides re-Tum contractarum, pactorum observantia jure naturae praecipitur : ut & effectus dominii. Hoc ius naturae lex civilis partim confirmat, Partim interpretatur: est, ubi pro conditione objecti & circumstantiarum limitat. Secundum hanc legislationem , quae paciscuntur Privati aguntque, cur leges , si quis accurate loqui velit, vocari debeant, nihil est caussae. valent ex lege, vim legitimam habent, atque adeo vim legis habent, id est, a lege: effectum habent, quem lex decernit. Si voluntatem Privatorum omnem, quam lex civilis ratam

339쪽

rr IN LIB. I. CAP. III.

habet, aut irritam non reddit,legem vocare Ue. lis,quis non videt largius te vocabulo legis abuli 3 Diximus alibi non carere figura illam locutionem : rei sua legem dicere. Quod & interpretantur di onere de re seua ,seuis rebus modum ιmponere et & ad testamenta quoque accomm

dant , in quibus voluntas te toris lex dicitur per similitudinem quandam ; sive quod lex eam tueatur, sive quod legislator, si interr gatus fuisset, de tali vel tali dispositione test toris, eam approbaturus fuisse credatur: sicut n. meehg. ς psis xur apud Fernandum Vissequium. Cujustitim. 1. lib genstris frequentia apud JCtos exempla, le- r. s.s n. 29. gem dicere, id est, pacisci: quamquam & a paciscendo distinguitur legis dictis, ut sit conventio contractui in continenti adjecta. Lex ve

ditionis, & similia. Proprie huc pertinet, quod Institui. de Theophilus, cum posuisset primo Latinam phra-

succςss. sinποικ- legem bonorum venditorum, non perb*R' explicat, sed per ορον, inquiens s , δρον Iδιαπιπρο ισκοφ νων. Apud agri mensores legem

agris dicere , est finire agros, sive limites agris ponere. Vox Praetoris Feldeno allata non ostendit, pacta conventa privatorum leges esse proprie dictas, sed ut valeant, ex legibu4 & voluntate legislatoris habere. Igitur tam diligenter enumerat auctoritatem legislationis naturalis civilisque: Pacta, inquit, conventa, qua neque dolo malo, neque adversus legos, plebisc ta, senatusconsulta, edicta Principum, neque quo fraus cui sat, facta erunt, servabo. Hoc non est ex

pactis conventis leges proprie dictas se re ,

L se sed

340쪽

IM LIB. I. CAP. II L 2Is

sed ea legibus proprie dictis moderari ac tueri. Haec ad leges Inferiores Feldeni, in quantum ipse extendi voluit. Meliori jure ista appellatio conveniret illis statutis, quae municipium aliquod aut urbs, natio, provincia, magistratus denique aliquis, permissu & indultu summae potestatis condit. Cujus solius est & manet proprium , leges condere. Unde etiam leges illae, sive inferiores , sive particulares velis appellare, a summa potestate tolli pose sunt semper. Ita ne semper, inquiest Quid, si non revocabili privilegio, haec potestas alicui provinciae concessa sit 3 In omni ejusmodi concossione reservatur jurisdictio suprema in Provinciam aut urbem. Nam si magistratui aliquid tale concessum est, ille non esset magistratus, nisi a summa potestate dependeret,

ab eaque judicari posset. Ubi ergo manet in aliquem ordinem potestas judicialis, ibi ex deliino , nullum est privilegium , quod non

per modum poenae amittere possit, quicunque a summa potestate judicari potest. Neque

censetur privilegium concedi cum abdicatione omnimoda lummae potestatis. Hoc enim

esset ex subdito sibi, non subditum facere.

Qualis mutatio status disertis clarisque verbis exprimenda scilicet esset. Nec immerito Bodinus censet , omni privilegio summae potestatis eam clausulam seu cautionem, Quod sine mea fraude sat, etiamsi verbis non enuntietur , naturaliter inesse. ius belli comprehendit, quicquid ad armatam reipublicae tute- . . . . , Ο lam

SEARCH

MENU NAVIGATION