In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

246 IN LI B. I. CAP. III. juraveritve aliquid, non ad ipsum jus imperii sed ad modum administrandi pertinens , sive

ad modum utendi illo jure: & tum non imminuerit imperium. Utrum autem fecerit,

ex ipsa proinissi 8c jurisjurandi formula, dictione, argumento judicandum est. Multum enim interest, facultatem imperandi promittendo jurandove ad ringat determinetve Princeps, an voluntatem declaret. Potest fieri, imo solet

fieri, ut Princeps absolutus juret, se jus sine ambitione & odi dicturum, consuetudines patrias non neglecturum , bonorum civium consilio usurum,& quae alia ad laudem & virtutem boni imperii pertinent. In quibus, si nulla formula facultatem agendi imperandive imminui constat, manet summum imperium : nec promisso tali, etiam jurato, aliquid decedit. Quod enim velis dicere, qui jurat se hoc non facturum, aut facturum, is sibi facultatem aliter faciendi adimit : Verum est, quantum ad virtutem & ossicium jurantis attinet. Sed summa civilis potestas non nisi

expressa formula diminuitur: i. e. aut communicando, aut ex parte vel amplius abdicando.

ut si quis juret: hanc partem potestatis ego solus non exercebo, sed socios agnoscam hos illos- ver aut si quid praeter promissa fecero, judicabunt & punient me illi istive. Priore modo

communicaverit majestatem : posteriore abdicaverit. Qui enim puniri & judicari potest,

non habet summam potestatem. Cum autem summa potestate revera praeditus aliquid pro mittit, oblisatur naturaliter Deo, cui omnis sum

372쪽

IN LIB. I. CAP. III. 247

summa inter homines potestas subdita est. Sed quoad civilem obligandi rationem, non superest facultas, quae obligationem summae potestatis exequatur; & reposcat promissa eo modo, quo ipsa summa potestas etiam ab invitis reposcere & impetrare potest. Fieri enim nequit, ut aliquis sit & maneat summa potestate pra ditus tamen cum civibus de exercenda illa summa potestate contrahat, per modum perfectae obligationis, quae alteri parti jus det cogendi. Qui enim haec duo convenire & in una sede morari fecerit, ille, quae fieri non possunt, fecerit, & quae intelligi non possunt, dixerit. Exempla familiaris, & maritalis imperii non

satis huc congruunt. ουκ ες δόλου υγει ab ἐρρωμνηη ωκων. Alia enim est ratio potestatis non summae, alia summae. Quamquam ubi eandem rationem subeunt , nihil proderit comparatio instituto Grotii. Certe maritus, si aliquid promisit uxori, quod cum natura matrimonii &potestatis maritalis pugnet, non erit accurate loquendo maritus. Huc autem vergere debet comparatio. Neque possum omnino probare verba Grotii,quae sequuntur: Fatendum tamen,

id ubi sit exprimi casus, ut modo dixi, clarius debebat in arcilius quodammodo reddi imperium haec δ obscure, nec satis animose dicuntur sve obligatio duntaxat cadat in exercitium a-ἰHu Me etiam dire te in ipsim facultatem.Prιο- re θecie actus contra promissum Destin erit injussu quia,ut alibi osendemus, vera promisso jusdat ei,cui promittitur: altera autemspecie erit et-4 sam

373쪽

r48 IN LIB. I. CAP. III.

iam nullus defectu facultatis.Hactenus equidem explicari commode ista possitnt: & prioris speciei, in privilegiis quibusdam exempla sunt. addi tamen debet ad illa verba, quod ve promissio jus det ei, cui promittitur, jus istud non constare obligatione perfecte mutua sui vocant ii promittens sit tum ma potestate proprie praeditus. Ad alteram speciem explicandam

non iussicit addere: Neque inde tamensequitur, ita promittente superiorem dari aliquem ; nullus enim is asitus non redditur hoc casu ex vi severiore , sed ipso jure. Hoc tamen sequitur, ita promittentem non esse eatenus superiorem, adeoque actum nullum esse ob defeetiun facultatis , sive ob abdicatam in tantum facultatem superioris. De hac enim quaestio erat. Exempla Regum absolutorum, ad multarum rerum observationem obligatorum opus habent diligenti discussione. De Hebraeis Regibus erudite disquirit & dubitat hoc loco magensilius noster. In caeteris locum habere debet, quod ante diximus, quomodo Rex scilicet obligetur, an per modum Voluntatis declaratae &sne imminutione summi imperii, vel per modum facultatis ademiae, sive deminutae summae potestatis. Utriusque enim generis exem-vid. Gia G pla fiant. Non parum discriminis etiam subitvv kςι jusjurandum Principis, ex forma & fine. Alius i. , i. 'r' enim jurat, ut fiat Princeps: ita ut nisi juratus haec dc ista promiserit, Princeps fieri dc esse nequeat. Alius autem jurat, ut jam factus Princeps ; & suturus Princeps etiam absque

374쪽

IN LIB. I. CAP. III. 249

jurejurando. Ibi jusjurandum conditionem adipiscendi Principatus notat: hic inter solennia delati Principatus noscitur. Ibi βαα- νοριον plerumque cernitur , id est, regnum non vere-regnum: hic absolutae unius potestati saepe fit ut nihil decedat. Sed haec non nisi perspecta penitus jurisjurandi formula , omnibusque in ea pragmaticis momentis consideratis , solide dijudicantur. Quaerit amplius Grotius: quid si addatur, si reodem fallat ut tum regno cadat prespondetque: ne sic quidem imperium desinet esse summumsed erit habendi modus imminutus per conditionem , ta imperium temporario non absimile. Posset aliquis dicere: haec ad subtilitatem disputandi , quam ad usum vitae & morem civiliter loquentium & philosophantium aptiora esse. Semper quaerendum το δεναlον cum Aristotele. -lον autem vocat, non quod cogitando ut possibile aut impossibile concipimus: Sed quod fere solet ita accidere. Temporarium autem imperium, pro imperio Vere summo non agnosci, ante diximus: caussa enim, ob quam temporarium est non perpetuum , aliquid continet, quod cum summi' imperii natui a pugnat. Et qui usum vitae in oculis habent , non putat dari exemplum Regis absoluti , cui tamen summa potestas sub clausula commitaria, tradita sit. Quod autem in vita fieri non solet, vix attenditur ciuilia tractantibus. Et exemplum Sabaeorum

resis hic notatum, sicut barbariem sapit, ita in

L s iis,

375쪽

rso IN LIB. I. CAP. III.

iis . quae auctoritatem facere possunt, numerari non debet. Certe, qui sub clausula commissoria regnum accepit, non est et νυ πευθυ-

νγ , sed eo ipse judicio populi subjicitur :

cui & cognitio tali clausula attribuitur, an rex fidem fefellerit. Ut existimare possis , si non hunc esse ipsum casum , qui mox g. X V II. exprimitur si quid sit additum ,

quo intelligatur regem cogi aut puniri posse) valde tamen cognatum ac vicinum. Licet enim Regis ipsius voluntatem unicam velis attendere, &ad eam, totam exauctorationem ita referre, quasi sponte & ultro pactus esset; ego vol6 summam potestatem mihi traditam ita exercere, sicut bonum Legem decet, aut, si aliter agam, regnum commisisse videbor; ut valeat illa distinctio & ille sensus qui g. XVIII. exprimitur: illuc tamen redeundum erit a consequenti, ut sponte & ultro το ἀνυπευθυνον a se abdicasse, id est, potestatem non suinmam accepisse rex talis censendus sit. Quare civiliora in judicando loquendoque I. de rep. a secatum Bodinum nil verear assirmare, cum recitata jurisjurandi formula , quo se Henricus Polonis, postquam rex eorum electus esset, obligavcrat, Hac formula , inquit, non regiam majestatem sed Principis, id est,in Republica prιmι , conssitionem sapit. Extat similis sormula , Stephano Batorio, cum Polonorum rexap.Chytrae. creatus esset, a Proceribus praescripta 3, cujus

Chron. in fine legas: Et si quod absit) in aliquibus --

Xlii P g ramentum meum violavero nullam mihi incola

e regno

376쪽

regni omniumque provinciarum uniuscujusque gentis obedientiam praestare debebunt: imo ipso facto eos sis obedientia regi debita tiberos facio ; absolutionem nullam ab hoc meo juramento a quoquam petam, neque ultro oblatam suscia

piam. Quid judicandum sit, jam diximus.

Ponitur aliter exemplum dubitationis ad hunc locum pertinentis: Si parte aliqua summae potesatis sese Princeps abdicet,seu ea se non usurum promittat, tamen nisi vel illam potestatem in alterius manus refignet cum hoc effectu,uti ejus habeat contra quosvis, etiam inum Principem,ui istam tuendi ac quosvis eum turbaturos reprimendi; vel concilio Procerum aut populi facultatem det se contra faciat in ordinem redigendi ; in legem quidem natura peccabit illam iterum usurpet, quominus tame id faciat M subditis prohiberι nonpotes,ac validi erunt actus,qui hoc caseu de facto suscipiuntur. Hic nisi singillatim,& distincte certi casus explicentur, non erit vel lucis vel utilitatis multum in tali disputatione. Ut Princeps aliquis se potestatis summa

parte abdicet seu ea se non usurumpromittat tamen in incerto relinquatur, penes quem illa a Principe abdicata pars imperiist,puto non posse contingere. Si ergo constat, penes quem

illa pars imperii sit, quam Princeps ejuravit, etiam constabit, a quo contra quemcunque videfendi possit. Quicunque enim e. g. habet unum jus majestatis, is contra non habentem etiam Principem, qui hic non spectatur ut

Princeps naturaliter id tueri posse intelligi-

377쪽

2sa IN LIB. I. CAP. III.

tur : nisi disertis verbis aliud convenerit. Deinde, ubicunque Princeps partem surrimae potestatis abdicavit , quoniam ea nec abesse nec pro derelicta a republica haberi, aut penes quem sit ignorari potest, mixtus rei publicae status sit necesse est. Tertio, in mixto statu naturale est, ut qui jura majestatis non sua, id est , penes alios constituta invadant , virepelli possint ab iis , quorum jura invaserunt. Ni ii quod quarto) difficilior nodus

est, in communi jure. e. g. si quaedam jura majestatis in mixto statu Princeps cum Optimatibus communia habeat, eaque sibi soli trahere incipiat, neque in descriptione reipublicae dictum sit, quid tali casu faciendum. Aut si quaedam in tali statu jura solus Princeps ha-Deat, iisque abutatur. Debebant haec atque italia praeveniri legibus rem publicam describentibus. Neque non potest ratiocinando colligi, quid facto usus. Sed multis cautionibus in deliberando animus distrahitur. Jam si squinto) Princeps concilio Procerum aut populo facultatem dedit n ordinem redigendi contra promissa facientem, non video cur non queat prohiberi facere, aut cur facta valere debeant. Qui enim facta punire potest, etiam impedire poterit, ne fiant. Imo , qui concedit

alteri jus puniendi in se , ille multo magis concessisse intelligitur jus inhibendi. Et qui judicium de facto suo aliis detulit, ille etiam facultatem statuendi, an, valere debeat factam, commisisse putatur. Nisi disertis verbis a

liud

378쪽

IN I 1 p. L C A P. III. a

liud ostendatur. Neque credo, io voce subdiatorum argutias quaeri. Neque enim quid promiscue subditis liceat, quaestio est: sed quid concilio Procerum, quid populo liceat, quibus Princeps eam, quae describebatur, facultatem dederit. Iterum hic notandum est, talem facultatem Proceribus aut populo a Principeoon deferri in republica simplici. Cur autem in mixto statu, aliqua pars suo jure nequeat uti, dissicile dictu est. Addenda sunt, quae mox apud Grotium sequuntur. f. enim XVu, ingreditur Gratius, & ad 9. XXI. pertexit arduam, neque in hunc diem satis expeditam quaestionem de statu Reipublicae mixto: ubi majestas, quantum ad partes, in diversis sebjectis consistere animadvertitur. Id est: potest fieri ut hoc jus, aut haec jura majestatis sint penes unum ue illud aut illa penes Optimates: aut aliter. Quot enim genera mixturae talis dari possint, disputant. In quo mihi semper placebit, usum & exempla vitae intueri, dc Taciti judicium in nonnullis sequi, quod ille de forma reipublicae ex omnibus simplicibus mixtae tulit: Dilecta ex his ta . A. as constituta reipublica forma laudari facilius ,

quam evenire, aut si evenit, haud diuturna esse potest. Ita autem incedit Grotius, ut j. XVIII.& XIX. removeat apparentem mιxturam , deinde j. XX. ponat exempla vera mixtura, quae tamen ut postea monebitur, dubitatione non caetent. Ceterum sicut apud Veteres, ipsumque Aristotelem vocabulum mixtae rei

379쪽

as 4 IN LIB. l. CAP. III.

publicae non uno modo sumitur , nec raro de mixtura non vera usurpatur : ita hodie plerumque confunditur id, quod ad modum administrandi pertinet , & mixturae quandam

speciem habet, cum eo quod ad ipsum statum reipublicae pertinet , in quo solo quaerenda

mixtura est. Forte igitur non inconsultum fuerit temperamentum a mixtura distinguere;& hanc ad statum si ve formam reipublicae, illud ad modum administrandi statum referre. , Quo tensu dicere licuerit, regna quaedam Arastocratice temperata squantum ad modum exercendae summae potestatis) non tamen Aria socratice mixta, quantum ad formam sive st tum ipsum. Removendae etiam sunt ab hoc argumento species sturia mixtionis ; ex pluribus monarchiis, ex pluribus Aristocratiis et quae nec evenerunt unquam, & ex falsa definitione mixtae formae procuduntur. Sed haec amplioris sunt disquilitionis Nobis adGrotium revertendum est. Qui exemplum divisae per partes subjectivas summae potestatis h. g. et iam hoc ponit: Sic cum unum esset imperium Romanum, factum tamen sepe est, ut alius orien

tem , alius occidentem teneret, aut ut tru etiam

tripartito orbem regerent. Sed haec populariter i. e. Vulgi non sapientum more dicta intelligi par est. Accurate loquentibus, distinctio rerum nominumque semper in promtu erit hoc modo: Quoties duo Imperatores, unus Occidentale, alter Orientale imperium tenue re , plena uterque potestate , tum nomine

unum

380쪽

Is Lis. I. CAP. III. 26

unum fuit imperium Romanum: re vero ipsa, dc accurate loquendo, duo fuerunt regna distincta. Quoties duo aut tres Imperatores Imperium indivisim tenuerunt , ut alter sine altero non posset decernere; non fuit accurate loquendo regnum seu monarchia, sed Ar socratia Duumviralis, Triumviralis. His in

exemplis nulla talis divisio summae potestatis facta est , de quali hic sermo est. De regni Francorum divisione in plura regna , diximus in Lothario I. Exemplum, quod ex Platonis tertio de legiabus Grotius assert, non minimum habet du- ιιι.bitationis. Ponuntur ibi τρεῖς πιλαu tria rem Stephan. gna, ρο βαειλευοφνω πιλεις τρεῖ , totidem urbes 3373. qua regnantur. Illi reges adstricta potestate utebantur, non infinita & libera, &, si limites potestatis excederent, coerceri poterant SI a suis civibus , de a ceteris duabus civitatibus. Quod si ex modo concessae potestatis imperarent, & cives ita imperantibus parere dedignarentur, iterum reliquarum civitatum duarum reges civesque unius civitatis refractariis civibus obviam ire , eosque in Ordinem redigere debebant. In hoc enim instituti totius nervus fuit: τὸ ἀνα ἀι δύο ἀν

At duae civitateου adversus unam legibus semelpositu non parentem auxilio essent. io. Serranus ad

fabulas Doriensium refert haud dubie, quia non satis consentit cum aliorum historia) αυ θέσυνσ χάριν assumtana svitat ad demo

SEARCH

MENU NAVIGATION