장음표시 사용
131쪽
tum est, eam effectum habituram, quam certum est salii non posse Dei praescientiam.
Contra Scientiam mediam Vid. svμ. dicta lib. I cv. III art. II f. IJ, et tolum Molinae systema de Concordia graιiae et liberi arbitrii, quod
in hac scientia radicatum et fundalum est, adversarii surrexerunt multi et acerrimi, qui serventius, qu m par erat , novam, ut dicebant, doctrinam . agressi sunt, ne si praesens imis ineret Christianae
fidei periculum. Res ad sedem Apostolicam delata. Inde famosae congregationes de auxiliis sub tae. mente VIII et Paulo V, in quibus haec quaestio magno animorum aestu diu agitata est inter Domini- canos et Iesullas. Tandem Paulus V anno 16oc disputationibus sinem imponens jussit, ut utraque sententia libere in scholis dogeretur, donec aliud a sancta Sede fuerit decretum; hac tamen lege , ut neutra pars alteram censuris et injuriis lacessast. Hoe
Pauli V decretum ab aliis dein Pontificibus fuit
renovatum. Longe igitur absunt ab Ec clesiae sensu qui propriae opinionis defendendae ardore abrepti contrariam sententiam heraesis insimulant; ut dum Molinis lae Pelagiani, Thomisiae Praedestina liani vocantur. Molinis lae nunquam negarunt gratiam a Deo ipso vim illam et essicaciam habure, qua voluntatem ad agendum excitat, et in agendo adjuvat; quamvis in actu secundo ., ut dicitur, efficax eniciatur per liberum voluntatis consensum. Insuper semper admiserunt necessitatem' interioris gratiae ad singulos,actus, qua non lautum intellectus illustretur, aest et voluntas moveri et roborari indigeat,
132쪽
quam si agnovissent Pelagiani, nulla inter eos, et S. Augustinum de adjutorio gratiae controversia fuis
Haec quidem, quamvis haeresis mnculam abstergant a Molini starum systemato , non potuerunt tamen omnem n d versvntium partium invidiam restiuguere. In primis gratiae ex se efficacis propugnatores multos Scripturae, et S S. Patrum textus opponunt , qui gratiar est Dacis virtutem mirifice extollunt , eamque videntur in intrinseca quadam vi et energia collocare, qua voluntas ad bonum . in salti-hiliter inclinatur. Quomodo , inquiunt, illud Apostoli explicabunt Molinae se clatores : Deus DPenatiar in nobis Pelle, et Persicere Pro bova Moltin talep . . .
Non ait Apostolus, Deum id operari in nobis, ut velle Possimus, quod proprium est gralite sufficien-lis; sed i sum ocile, et Persicere. Alia adhuc multa
Congerunt, quae diluere sorsan non esset adeo disseile. Sed hoc muneris nostri non est, neque o Pe 'nostri indigent Molinistae, qui contendunt, se PSsse omnes Objectionum rivulos unius scientiae mediae sole siccare. Sententia Congruistarum.
Inter oppositas paries mediam, atque ideo certiorem , luti orem que viam invenisse sibi visus est aresius nobilis ex Societate Jesu Theologus. Qui eum seculi sunt, Congruistae .vocantur, quia effica-iniam gratie ponunt in contemperatione quadam et congruitate cum internis animi affectibus. Non omnes
133쪽
eodem modo suam gententiam explicant, si lamen explicant, et non magis involvunt quaestionem; nam post aliquas verborum ambages iterum in unam aut aliam ex illis partibus incurrunt, quas devitare Conati sunt. Gratiae, quas Deus homini largitur, inquiunt, lates non sunt ex se, ut repudiari non possint: verum nunquam desunt Deo gratiae auxilia, quae hominis statui ita sunt attemperata, ut De Usea largiendo voluntatem cerio ad suum instectat imperium, et per eam ipsam, quae voluerit, Ope retur. Porro gratiae congruitatem admittunt, non consequentem, quae jam supponit liberum voluntatis consensum conditionale praevisum; sed antecedentem, quae petitur ex intrinsecta gratiae dotibus, ex ejus intensione, suavitate, contemperatione cum ingenio, indole, et affectibus in voluntate dominantibus. NO- his videtur I.' ejusmodi gratiam vere esse ex se, id est ex sua natura essicacem. Quid enim est gratia, ex Se essicax, Disi quae antscedenter ad praevisum Munialis consensum certo et insallit,iliter essectum est habitura Τ a.' Non differre hanc sententiam ab ea, quae essicaciam gratiae reponit in morali praemotione, seu delectatione moraliter victrice: unde
et iisdem, qui bis x illa, dissicultatibus premitur. Redit
enim hic idem argumentum , quod supra contra Augustinianos urgeri posse ostendimus; scilicet congruitatem illam, quaecumque illa sit, non ita in sallibiliter producere effectum, ut possit esse idoneum tandamentum praescientiae divinae, quae quidquid
futurum est, non morali tantum, sed absoluta, et ineta physica certitudine praenoscit.
134쪽
His facillime te expediunt omnes illi, qui scientiam mediam in subsidium vocant suae sententiae. Dicunt autem, Deum non tantum videre, eam esse gratiae cum humana voluntate congruitatem, ut m raliter certum sit, esseclum esse secuturum; scdeliam praevidere per scientiam mediam , hominem revera consensurum huic gratiae, si detur. Ita omnis
dissi euitas tollitur; ita Deus dici potest essectum consequi absoluta et insallibili certitudine, quamvis
ex ipsiuη gratiae essicacia aut congruitate moralis tantum certi ludo nascatur. Cum Augustinianorum systema odem, quo illud Congruis larum, malo laboret, eodem etiam posset remedio curari. . En, quantus sit usus scientiae mediae t Est ergo etiam medicina.
Sed praestat finem imponere huic materiae,
quippe nullas nobis in hac controversia partes esse initio professi sumus. Sussicit, si ea in luto collocala sint, quae ad fidem Catholicam dignoscuntur pertinere. Si quis plura desiderat, et ad discutiendas diligentius Theologorum sententias se Physice Prae determinatum , aut victrici delectatione impulsum sentiat, consulere poterit Theologos, qui rem su-sius, uberiusque tractarunt.
135쪽
I. suadem fere est hujus quaestionis, quam Pri
ris tractandae ratio; ita enim sibi inlime ' connexae sunt, .ut qui in uua erraverit, in altera necessario . Ossendat. Novatores, qui gratiae vim tribuunt invincibilem, cui voluntas relucturi non possit, gratiam sussicientem prorsus repudiant. v Deus . . . volu -- tatem movet, ait Calvinus Lib. II Institiat. ωρ. . ,. XIII n.' Io J, non qualiter multis saeculis tra- is ditum est, et creditum, ut nostrae postea sit et . - ctionis molioni aut obtemperare aut refragari; is sed illam emuletido. Illud ergo toties a Chrys stomo repetitum repudiari necesse est: Quem in trahit, uolentem trahit o. Sio et Synodus Dordracuna ... v Distinctio illa gratiae in sufficientem etis' efficacem minime nobis probatur. Retineant eam is sibi Bellarminus et Arminius; quoscunque enim in Spiritus Sanctus ii aliti, illis . non tantum dat
PQ se currere, sed etiam ut re ipsa currant m. Diuitiaco by Gorale
136쪽
Calvini vestigia premunt Iansentani, qui omnem quoque gratiam pure sufficientem auferunt. Idque necessario fluit ex Systemate victricis delectationis. Unde Jansenius, postquam illud docuerat, quod
totius systematis summam Constituit, nempe hominem necessario operari bonum aut malum, prout ut terrena aut coelestis delectatio vim suam victri-Cem exserit in voluntatem, haeci addit Lib. IV de gratia Chr. ωρ. X . . . . Sed, utrumlibet fiat, nimis erit sufficiens 'gratia; sed vel efficax, vel itam inem cax, ex qua operatio nequidem possit sequi, - nisi ejus . nefficacia per aliam suppleatur . . . M. Unde bene notandum in sensu Iansenti gratiam quidem distingui in efficacem, et inem cacem, non autem in emcacem , et sufficientem. Non semper vincit gratia; et quae non vincit inefficax est: at minime sum ciens. Haec gratia, quam etiam Parvam vocat, Operatur, quidquid operari potest; sed vires non dat sum cientes ad bonum, neque feri potest
ut effectum consequatur, nisi novae gratiae necessione convalescat, et vires acquirat delectationi oppositae superiores. II. Theologi Catholici omnes gratiam necessitantem respuunt, et communi consensu do aent manere cum gratia efficaci libertim voluntatis consensum. Inde consequitur, eos gratiam sum cientem admittere; hac enim sublata homo necessario ageret, cum non haberet vires sufficientes ad oppo Xitum. Qua nunc ratione gratia possit dici sufficiens, qua ratione ab emeaci disserat, diverso modo ab illis exponitur, pro sententiae, quam circa gratiae
137쪽
efficaciam sequuntur, diversi late. De his superiore cap. locuti sumus; iande plura dicere supernuuinest. Haec tantum addere liceat, quae Thomistarum sententiam spectant, et quae dissicile non erit, mu- talis quibusdam vocabulis ad eorum, qui AD ubniani vocantur, doctrinam. applieare. Neminem credo tantae esse perspicacitatis, ut, quae illi de gratia e seseaei et sum ciente docent, mente assequi valeat. Quis enim intelligat, eam gratiam sufficientem vocari posse, quae revera non sufficit, si quidem talentibus Thomistis effectum non oonsequitur, nisi accedat gratia ei ficax physice promovensΤ An non rectius insufficiens diceretur, quae suo semper fraudatur essectu, et ideo fraudatur, quia vires non
tribuit ad honum operandum suffc.entes Τ Neqtie ista inter se cohaerent, quod auxilium ejusmodi, quod ad actum nun sum cit, sussciat tamen ad cul- pam: quod ii, qui gratiam ad implendum praeceptum necessariam non habent, illud tamen implere valeant, et rei sint, nisi impleant. Quemadmodum, quod ii, qui vi insuperabili praedeterminantis gratiae
Bguntur, possint tamen resistere, et hoc ipso praemium mereantur, quod non obsistant. - Sed de his satis est.
Quoniam ergo nihil de Theologorum sententiis
diceu dum superest, Novatorum quoque et Ianse ni starum perversi errores a nobis consulati sint superiori capite, totam hane quaestionem unica Pro positione absolvemus.
138쪽
Datur gratia Mere et prUrie susciens. Paos. I. Ex Scr*t. Deus Iudaeorum gentem . vitinae similitudine adumbrans ait Isaiae V . . . Iudicate inter me, et vineam meam. Quid est, quod debui ultra facere Mineae meae, et non feci γ vectavi ut faceret ustas , fecit autem labruscas . . . Proverb. I 24 . . . Vocaol et renuistis; extendi manum meam , et non fuit, qui amiceret; demexistis
omne consilium meum, et increstationes meas neglexistis . . . Actor. VII 5i . . . Dura ceroice et in imcumcisis cordibus et auribus pos semper Spiritui Sancto resistitis ... II Cor. VI. . . Ad Moantes exhor tamur, ne in Mactium gratiam Dei reci istis ....
Apocalyps. III ao, Dominus ait. . . Ecce sto ad ostium et Pulso ; siquis vertierit mihi fanuam , in. trabo ad illum . . . . Ex his aliisque Scripturarum testimoniis perspicuum est, Deum multa conferre hominibus gratiae auxilia, quibus adjuti poenitentiam agere possent, et fructus serre honorum operum , et vitam Deo gratam institustre; quamvis haeo auxilia saepe esseclum non consequantur, quia gratiae reluctatur voluntas. En ergo gratias, quae dant vires ad honum snsficientes, quin tamen bonum efficiant. Paca. II. Ex Ecclesiae decisionibus. Arausicanum II anno 529, cam XXV ita statuit . . . M IIoc se- is cundum fidem Catholicam credimus, quod acce-- pla per Baptismum gratia omnes baptizati Christo
139쪽
o auxiliante et cooperante, quae nd salutem animaeu pertinent, possint et debeant, si fideliter laboraren voluerint adimplere . : . n. Ab Innocentio X, et Alexand. VII proscripta, et tanquam haeretica damnata est ista Jansentana propositio ordine II . . . M Ititeriori gratiae in statu naturae lapsae nunquamu resistitur. ...is Hic aperte capitalis ille Ianse. manorum error Perstringitur, quod gratia omnis sit effeax, quod semper id omne essiciat, ad quod essiciendum a Deo datur: ex quo sequitiar nunquam illi humanam resistere voluntatem. Paos. III. S. Augustini auctoritate. Nullius potest esse in hac causa m0jor et ponderosior auctoritas,qunm S. Augustini. Sed ille multis in locis hane gratiam adstruit, quae sufficit ut vocatus veniat, et quae tamen respuitur. Huc omnia illa pertinent,
quae supra citata sunt Hac ρ arte III.' ea . I g. I Prop. IIJ. Nom qui dicit, liberi arbitrii esse gratiar consentire , vel ab ea diisentire, is hoc ipso gratiam adstruit sussicientem. Hanc ita agnoscit August. , Ut etiam rationibus confirmet, quarum praecipua haec est, quod praecepta Dei nec utilia , nec justa serent, neque poena dignus haberi posset, qui ea violaret, nisi grat,a adesset, quae vires daret relative sussi eientes. Sic in Psal. XCl nit ....is Nori
m cessat satanas suadere malum, sed non cessat Deusis admonere bonum. Salarias autem non cogit invitum; is in tua potestate est consentire, aut non Consentire .....
Ei lib. III de libero at h. cap. XVI n.' 4s. . is Ex eo quod non accepit, nullus reus est; ex eo vero, quod non facit, quod debet, juste reus
140쪽
m est: debet nutem, si accepit et voluntatem libe-Μ ram , et sussicientissimam facultatem . . . n.
CAVILLATIONES QUEDAM AVERSA RIORUM.
DIGUNT I. Q Gratia sussieiens est inutalis , et perniciosa et I .' qui item inutilis , quia nunquam sortitur erusectum : u.' perniciosa , quia ad hoc unum servit , ut hominein reum essiciat, et in culpam conjiciat graviorem.
BESP. Si gratia sussiciens esseelum non sortitur, illud contingit ex vitio volunt alis libere renitentis. Vitium ita homine est, non in gratia , quae dat polentiam agendi expeditam, ac vires operi ponendo pares; neque neces- Sario essectu suo destituitur . sed ideo datur, ut seu lusexSerat bonorum operum. Hinc omnes Theologi in eo conveniunt , quod gratia sumetens Dei donum sit, cum magna salviis utilitate conjunctum. Omnes tanquam impiam et blaspheinam repudiant illam Jangenii sententiam, quae ait, gratiam susscientem talem esse, ut velit Daemoneam hominibus dari. Omnes quoque sequentem PropoSitionem damnant, ah Alexandro VIII proscriptam . . . ,. Gratia sussiciens statui nostro non tam utilis , qua in νε perniciosa est; sic ut merito possimus dicere: A gralia
is suffciente libera nos Domine . . . m.
DicusT II. Gratiae sussicientis assertores Nunquam Explicare poterunt, in quo ejus utilitas consistat, aut quid demum sit haec gratia. Sunt enim inter illos non Pauci, qui mentem suam ita explicant, ut diceres, gratiams Ussieientem eam esse, quae non susscit: nut ideo sus ficietatem diei posse ad agendum, quia semper dat POSse agere, sed nunquam dat ngere ;. quod Prorsus absonum est, et monstro quid simile. Ergo etc.