장음표시 사용
201쪽
Hba PRINCIPIORUM PHILOIOPHIAE petum globulorum coelestium per corpora B&D discurrentium primae sustinuerunt & si egerunt; sed inter quas nihilominus permulta sunt intervalla satis lata, ut per ipsa particulae aquae dulcis, & salis, nec non etiam aliae angulosae aut ramosae, ex corpore E delapsae, transire possint. Verum infra istam superficiem, partes corporis C minus arctὸ sibi mutuo adhaerent; ac etiam sorte in quadam ab ipsa distantia, multae simul sunt congregatae,quae figuras habent tam teretes & tam laeves, ut quamvis ob gravitatem suam sibi mutud incumbant; nec, quemadmodum aquae partes, globulos secundi clementi undique circa se fluere permittant, facile tamen agitentur, tum a minutioribus ex istis globulis, qui nonnulla etiam spatia inter ipsas inveniunt, tum praecipue a materia primi elementi, quae omnes angustissimos angulos ibi relictos replet. Atque ideo liquorem componunt valde ponderosum & minimi: pellucidum, cujusmodi est argentum vivum.
Praeterea quemadmodum videmus eas maculas, quae quotidi δeirca Solem generantur, figuras habere admodum irregulares & varias, ita existimandum cst mediam Terrae regionem M, quae ex materia istis maculis simili conflata est, non ubique esse aequaliter
densam; & ideo quibusdam in locis transitum praebere majori copi a primi clementi, quam in reliquis; atque hanc materiam prim i clementi , per corpus C transeuntem, ejus partes quibusdam in locis sertius
202쪽
P A R s U A R T A. sortius quam in aliis commovere, sicut etiam calor a Solis radiis excitatus, atque, ut supra dictum est, usque ad intima Terrae pertingens, non uniformiter agit in hoc corpus C, quia facilius ci communicatur per fragmenta corporis E, quam per aquam D: atque altitudo montium cssicit, ut quaedam Terrae partes Soli obversae, multo magis incalescant, quam ab illo aversae; ac denique aliter incalescunt versus 2Equatorem, aliter versus polos, calorque iste per vices variatur propicr vicissitudinem tum diei & noctis,tum praecipuὸ aestatis & hyemis. Hi Unde fit, ut omnes particulae hujus terrae interioris C semper ali- LX. quantulum, & modo plus modo minus moveantur ; non eae sollim Deis c quae vicinis non annexae sunt, ut particulae argenti vivi, & salis, &aquae dulcis, & aliae quaevis in majoribus ejus meatibus contentae; sed etiam eae quae sunt omnium duriis mae,ac sibi mutuo quam firmissime adhaerent. Non quidem quod hae ab invicem plane scparentum sed
eodem modo quo videmus arborum ramos, ventis impulsos agitari,& eorum intervalla nunc majora reddi, nunc minora, quamvis istae arbores idcirco radicibus suis non evellantur; ita putandum est crassas&ramosas corporis C particulas, ita connexas esse atque implexas,ut non soleant vi caloris ab invicem plane disjungi, sed aliquantulum duntaxat concutiantur,& meatus circa se relictos modo magis modo minus aperiant. Cumque duriores sint aliis particulis, ex superioribus corporibus D &E, in meatus istos delapsis, ipsas facit dmotu isto suo contundunt & comminuunt, sicque ad duo genera figurarum reducunt, quae hic sunt consideranda. Nempe particulae quarum materia paullo solidior est, quales sunt LXI. salis meatibus istis interceptae, atque contusae, ex teretibus & rigidis planae ac flexiles redduntur: non aliter quam serri candentis Vir- alidis . .essa rotunda, crebris malleorum ictibus in laminam oblongam potest qVibui φcomplanari: cumque interim hae particulae vi caloris actae, hinc inde per meatus istos serpant, duris eorum parietibus allisae, atque affri- A . ala ctae, gladiolorum instar acuuntur, sicque in succos quosdam acres,
acidos, erodentes vertuntur: qui succi postea cum metallica materia concrcstcntes, atramentum sutorium; cum lapidea, alumen;& sic alia multa componunt. Particulae autem molliores, quales sunt pleraeque ex terra exteriori Edelapsae, nec non etiam eae aquae dulcis, ibi penitus elisae, .l ris, tam tenues evadunt, ut motu materiae primi clementi discerpantur, tumio LX et atque pMiri , .
203쪽
r64 PRINCIPIORUM PHILoso PRIAE atque in multos minutissimos & quam- maxime flexiles ramulos dividantur : qui ramuli terrestribus aliis particulis adhaerentcs, componunt sulphur, bitumen, & alia omnia pinguia sive oleaginea, quae in fodinis reperiuntur. LX li I. Atque sic tria hic habemus,quae pro tribus vulgatis Chymicorum2- ,, ἡ principii , sale, sulphure ac Mercurio sumi posunt, sumendosci
ri,iiii ct licet succum acrem pro sale, mollissimos ramulos oleagineae mat e 4mst is riae pro sulphure, ipsumque amentum vivum pro illorum Mercurio.
s. γ, ,hὶ Credique poteli omnia metalla Ideo tantum ad nos pervcnire, scindant. quod acrcs succi per meatus corporis C suentes, quasdam ejus particulas ab iis disjungant, quae deinde materia oleaginea involutae, atque vestitae,facile ab argento vivo calore rarefacto sursum rapiuntur , & pro diversis suis magnitudinibus ac figuris, diversa metalla constituunt. Quae fortasse singula descripsissem hoc in loco, si varia
experimenta, quae ad certam eorum cognitionem requiruntur, fac
re hactenus licuisset. LXIV. Jam vero consideremus terram exteriorem E, cujus fragmenta quaedam mari delitescunt, alia in campos extenduntur, alia ind. origina montes attolluntur. Et notemus inprimis, quam facild in ea possiti ηιium, intelligi, quo pacto sontes & flumina oriantur;& quamvis semper
in mare fluant, nunquam tamen ipsorum aqua desciat,nec mare augeatur aut dulcestat. Quippe cum infra campos & montes magnae sint cavitates aquis plenae, non dubium est, quin multi quotidie vapores, hoc est, aquae particulae vi caloris ab invicem disjunctae, acceleriter motae, usque ad exteriorem camporum superficiem, atque ad summa montium juga perveniant; videmus enim etiam plerosque istiusmodi vapores, ulterius usque ad nubes attolli; ac facilius per terrae meatus adscendunt,ab ejus particulis sussulti,quam per aerem,cujus si uidae ac mobiles particulae, ipsos ita sulcire non possunt. Postquam autem i sti vapores sic adscenderunt, frigore succedente torpescunt, & amissa vaporis forma rursus in aquam vertuntur; quae aqua descendere non potest per eosdem illos meatus, per quos vapor adscendit, quia sunt nimis angusti; sed aliquanto latiores vias invenit, in intervallis crustarum si ve corticum, quibus tota exterior terra conflata est; quae viae ipsam oblique secundum vallium & camporum declivitatem deducunt. Atque ubi istae subterraneae aquarum viae, in superficie montis, vel vallis, Vel campi terminantur,
ibi sontes scaturiunt, quorum rivi multi simul congregati, flumina
204쪽
PARS Q UARTA. Isscomponunt & per decliviores exterioris terrae superficiei partes, in
mare labuntur. Quamvis autem assidue multae aquae ex montibus versus mare LXV. suant, nunquam tamen idcirco cavitates ex quibus adscendunt,posia Cur mδυ sunt exhauriri, nec mare augeri. Haec enim terra exterior, non potuit modo paullo an id descripto generari, nempe ex fragmentis quin m corporis Ε, in superficiem corporis C cadentibus, quin aqua D multos sibi patentissimos meatus, sub istis fragmentis retinuerit: per quos tanta semper eius quantitas,a mari versus radices montium redit, quanta ex montibus egreditur. Atque ita, ut animalium sanguis in eorum venis & arteriis, sic aqua in terrae venis & in s uviis circulariter fuit. Et quamvis mare si salsum, Alar tamen aquae dulcis particulae in sontes adscendunt, quia nempe sunt tenues ac flexiles, particulae autem salis cum sint rigidae ac durae nec secitd in vapores mutari , nec ullo modo per obliquos terrae meatus transire possunt. Et quamvis assiduὸ ista aqua dulcis in mare per flumina revertatur, non ideo mare dulcescit, quia semper aequalis quantitas salis in co
Sed tamen non valde mirabimur, si sorte in quibusdam puteis, amari valde remotis, multum salis reperiatur. Cum enim terra multis rimis fatiscat, seri facile potest, ut aqua salsa non percolata , usque ad illos puteos perveniat; sive quia maris superficies aequu
205쪽
LXIX. De nitro aluorue δε- Iibus , a satimarino H- verss. LXX. De vaporibus , Diritibus, ct exhalationibus
PRINCIPIO RuM PHILO OPHIAE alta est atque ipsorum sundus; sive etiam, quia ubi viae sunt satis latae, facit E salis particulae , a particulis aquae dulcis, per corporis duri declivitatem sursum a tolluntur. Ut experiri licet in vase, cujus labra nonnihil sint repanda, quale est AB C; dum enim aqua salsa in eo evaporatur, omnes ejus orae salis crusta vestiri solent. Atque hinc etiam potest intelligi, quo pacto in montibus nonnullis, magnae salis moles instar lapidum concreverint. quippe aqua maris eo adscendente, ac particulis flexilibus aquae dulcis ulterius pergentibus, solum sal in cavitatibus, quae casu ibi suerunt, remansit, ipsasque implevit. Sed & aliquando salis particulae, nonnullos satis angustos terrae meatus pervadunt,atque ibi nonnihil de figura & quantitate sua d perdentes , in nitrum, vel sal ammoniacum, vel quid simile mutantur. Quinetiam plurimae terrae particulae oblongae, non ramosae , ac satis rigidae, ab origine sua nitri & aliorum salium formas habuerunt. Neque enim in alio sitae sunt cae formae, quam quod illorum
particulae sint oblongae, non flexiles: nec ramosae, ac prout de caetero variae sunt, varias salis species componunt. Praeter vapores ex aquis sub terra latentibus eductos, multi etiam spiritus acres, &oleagineae exhalationes, nec non vapores argenti vivi, aliorum metallorum particulas secum vehentes,ex terra interiori ad exteriorem adscendunt: atque ex diversis corum misturis omnia stilia componuntur. Per spiritus acres intelligo particulas succorum acrium, nec non etiam salium volatilium, ab inviccm sejunctas, S tam celeriter se commoventes, ut vis qua in omnes partes moveri perseverant, praevaleat eorum gravitati. Per exhalationes autem, intelligo particulas ramosas, tenuissimas, oleagineae materiae, sic etiam
motas. Quippe in aquis, & aliis succis, & oleis, particulae tantum repunt ; sed in vaporibus, spiritibus, & exhalationibus, volant. Et quidem spiritus majori vi sic volant, & sacilius angustos quouque terrae meatus pervadunt, atque ipsis intercepti firmius haerent,
206쪽
PARs Q U ARTA.& ided duriora corpora efficiunt, quam exhalationes, aut vapores. Cumque permagna inter haec tria sit diversias, pro diversitate particularum ex quibus constant, multa etiam ex ipsis lapidum, ali rumque fossilium non transparentium genera oriuntur, cum in angustis terrae meatibus inclusa haerent; ipsiusque particulis permiscentur; Et multa genera fossilium transparentium, atque gemmarum, cum in rimis & cavitatibus terrae primum in succos colliguntur , &deinde paulatim, maxime lubricis & fluidis eorum particulis abeuntibus , reliquae sibi mutuo adhaerescunt. Sic etiam vapores argenti vivi, terrae rimulas & majusculos meatus perreptando, particulas aliorum metallorum, sibi admistas in iis relinquunt, & ita illam auro, argento, plumbo, aliisque impraegnant; ipsique deinde ob eximiam suam lubricitatem ulterius pergunt, aut deorsum relabuntur; aut etiam aliquando ibi haerent, cum meatus per quos regredi possent, sulphureis exhalationibus impediuntur. Atque tunc ipsae argenti vivi particulae, minutissima istarum exhalationum quasi lanugine vestitae, minium componunt. Ac denique spiritus & exhalationes , nonnulla etiam metalla, ut ars, serrum, stibium, ex terra interiore ad exteriorem adducunt. Notandumque est ista metalla, sere tantum adscendere ex iis partibus terrae interioris, quibus fragmenta exterioris immediate conjuncta sunt. Ut ex. gr. in hac fgura, Versus V , quia per aquas cuchi non possitiat. Unde sit, ut non passim omnibus in locis metalla rc periantur. Notandum etiam haec metalla, per terrae venas versus radices montium solere attolli, ut hic versus v, ibique potissimtim congregari, quia ibidem terra pluribus rimis quam in aliis locis fatiscit; &quidem in iis montium partibus, quae Soli meridiano vel Orienti obversae sunt, magis quam in aliis congregari, quia major ibi est ca-Ior , cujus vi attolluntur. Et ideo etiam in illis praesertim locis, a staribus quaeri solent. Neque putandum est, ulla unquam sodiendi pertinacia, usque ad
interiorem terram posse perveniri: tum quia exterior nimis est crassa, si ad hominum vires comparetur; tum praecipue propter aquas intermedias, quae eo majore cum impetu salirent, quo profundior esset locus in quo primum aperirentur evum venae, sessoresque
eorum ML stura. varia lusi iam, auarumque
terra interiore ad eriteriorem perveniam
Cur nam memnibus terrae Iocis metalla in
-.m inmeniantur iuradicibus mentium, versus Meridiem O
207쪽
168 P RivcrPIo Ru Μ PHILoso PHIAE LXXVI. Exhalationum particulae tenuissimae, quales paulidante descriptae I ' sunt , purum amin solae componunt, sed tenuioribus spi- agi μνω. rituum particulis facise annectuntur, illasque ex laevibus & lubri cis ramosas reddunt; ac deinde hae ramosae, succis acribus ac metallicis quibusdam particulis admistae, sulphur constituunt; & admistae particulis terrae, multis etiam ejusmodi succis gravidae, faciunt bitumen ; & cum solis particulis terrae conjunctae, faciunt argillam; &denique solae in oleum vertuntur, cum earum motus ita languescit, ut sibi mutuo planὰ incumbant. Sed clim celerius agitantur, quam ut ita in oleum verti possint, si sorte in rimas & cavitates terrae magna copia assiuant, pingues ibi& crassos sumos componunt, non ab limiles iis qui ex candela recens exstincta egrediuntur; ac deinde, si quae sorte ignis scintilla in istis cavitatibus excitetur, illi sumi protinus accenduntur, atque subito rarefacti, omnes carceris sui parietes magna vi concutiunt, praeserti in cum multi spiritus ipsis sunt admisti: &ita oriuntur terrae
Contingit etiam aliquando, cum hi motus sunt, ut parte terrae disjecta S aperta,flamma per juga montium coelum versus erumpat. Idque ibi potius fit quam in humilioribus locis; tum quia sub montibus plures sunt cavitates, tum etiam, quia magna illa fragmenta, quibus constat terra exterior, in se invicem reclinata, faciliorem ibi praebent exitum flammae, quam in ullis aliis locis. Et quamvis claudatur terrae hiatus, simul ac flamma hoc pacto ex eo erupit, seri potest, ut tanta sulphuris aut bituminis copia, ex montis visceribus ad ejus summitatem expulsa sit, ut ibi longo incendio sussciat. N vique fumi postea in iisdem cavitatibus rursus collecti, & accensi, facile per eundem hiatum erumpunt unde si, ut montes nonnulli crebris ejusmodi incendiis sint infames, ut aetna Siciliae, Vesuvius Campaniae, Hecta Issandiae, &c. Denique, durat aliquando terrae- motus per aliquot horas, aut dies; quia non una tantum continua cavitas esse solet, in qua pin-
ἡ - -&inflammabiles sumi colliguntur, sed plures diversae, terra
tui sie v. multo sulphure aut bitumine satura disjunctae: cumque exhalatio in per aliquot unis accensa, terram semel concussit, aliqua mora intercedit, priuiaris i. quam flamma per meatus sulphure oppletos, ad alias possit pere
o. . . . vi hic supcrcst ut dicam, quo pacto in istis cavitatibus samma
208쪽
possit accendi, simulque ut explicem ignis naturam. Particulae ter- is 60 restres, cujuscunque sint magnitudinis aut figurae,cum singulae seor- ' sim primi clementi motum sequuntur, ignis formam habent; ut ' 'etiam habent aeris sormam, cum inter globulos secundi elementi volitantes, eorum agitationem imitantur. Sicque prima & praecipua inter aerem & ignem differentia est, quod multo celerius h
jus quam illius particulae agitentur. Jam enim supra satis ostensum est, motum materiae primi elementi, multo celeriorem esse
quam secundi. Sed alia etiam est permagna differentia, quod etsi
crassiores tertii elementi particulae, quales sunt eae quibus constant vapores argenti vivi, possint aeris formam induere, non tamen ad ejus conservationem sint necessariae, ac contra ille purior sit, minusque corruptioni obnoxius, cum solis minutissimis particulis constat. Crassiores enim, nisi calore continuo agitentur, pondere suo deorsum labentes, sponte exuunt ejus formam. ignis autem, sine crassiusculis corporum terrestrium particulis, quibus alatur & ren vetur , esse non potest.
Cum enim globuli secundivlementi, occupent omnia intervalla LXXXI. circa Terram, quae satis magna sunt ad illos capiendos, ct sibi mutuo omnes ita incumbant, ut uni absque aliis moveri non possint eis iuri si sorte circulariter circa proprium axem ,quamvis materia primi elementi, omnes exiguos angulos a globulis istis relictos replens, in ipsis quam-celerrimὰ moveatur, si tamen non habeat plus spatii, quam quod in istis angulis continetur, non potest ibi habere satis virium ad particulas terrestres, quae omnes a se mutuo, & a globulis secundi elementi sustinentur, secum rapiendas, nec proinde ad ignem generandum. Sed ut ignis alicubi primum excitetur, debent aliqua vi expelli globuli coelestes, ab intervallis nonnullarum particularum terrestrium, quae deinde ab invicem disjunctae, atque in
sola materia primi elementi natantes, celerrimo ejus motu rapiantur & quaquaversus impellamur. Utque ille ignis conservetur, debent istae particular terrestres esse LXXXII. satis crassae,solidae,atque ad motum aptae,ut a materia primi elementi sic impulsae, vim habeant globulos coelestes, a loco illo in quo est ignis, & in quem redire parati sunt, repellendi; atque ita impediendi ne globuli isti, rursus ibi occupent intervalla primo elemento relicta, sicque vires ejus frangendo ignem exstinguant. Ac praeterea particulae terrestres, in globulos istos impingentes,
209쪽
χρο PRINCIPIORUM PHILoso PHIAE non possunt ab iis impediri, ne ulterius pergant , & egrediendo ex eo loco in quo primum elementum suas vires exercet, ignis mam admittant, abeantque in sumum. Quapropter nullus ibi ignis diu remaneret, nisi eodem tempore aliquae ex istis particulis terrestribus, in aliquod corpus aere crassius impingendo, alias satis solidas particulas ab eo disjungerent, quae prioribus succedentes,& a materia primi elementi abreptae, novum ignem continuo ge
Sed ut haec accuratius intelligantur, consideremus primo varios modos quibus lignis generatur, deinde omnia quae ad eius conservet-tionem
210쪽
fonem requiruntur, ac denique, quales sint ejus effectus. Nihil usitatius est, quam ut ex silicibus ignis excutiatur ; hocque ex eo fieri
existimo quod silices sint fatis duri & rigidi, simulque satis Diabi-Ies. Ex hoc enim quod sint duri & rigidi, si percutiantur ab aliquo
corpore etiam duro, spatia quae multas corum particulas interjacent,& a globulis secundi elementi solent occupari, lito fiunt angustiora,& ideo isti globuli exsilire coacti, nihil praeter solam materiam primi clementi circa illas relinquunt; deinde ex eo quod sint Diabiles , simul ac istae silicum particulae non amplius ictu premuntur, ab invicem dissiliunt, sicque materiae primi elementi, quae sola
circa ipsas reperitur, innatantes, ignem componunt. Ita si A sit si-Iex , inter cujus anteriores particulas globuli secundi elementi com bicui sunt, B repraesentabit eundem silicem, clim ab aliquo corpore duro percutitur, & ejus meatus angustiores saeti, nihil a plius nisi materiam primi clementi possunt continere; C vero eundem jam percussum, cum quaedam ejus particular ab eo separatae, ac solam materiam primi elementi circa se habentes, in ignis scintillas
Si lignum, quantumuis siccum, hoc pacto percutiatiar, non id- LXXXV. circo scintillas ita emittet, quia clim non adeo durum si, prima ejus pars quae corpori percutienti occurrit, flectitur versus secundam, Itii. eamque attingit, priusquam haec secunda flecti incipiat versus tertiam. Sicque globuli secundi elementi, non codem tempore ex multis eorum intervallis, sed successive nunc ex uno, nunc ex alio
discedunt. Atqui si hoc lignum aliquandiu & satis valide fricetur, et inaequalis ejus particularum agitatio & vibratio, quae oritur ex ista frictione, potest ex pluribus earum intervallis globulos secundi et menti extatere, simulque ipsas ab invicem disjungere, atque ita in
Accenditur etiam ignis ope speculi concavi, vel vitri convexi, LXXX multos Solis radios versus eundem aliquem locum dirigentis. Quamvis enim istorum radiorum actio, globulos secundi elemen- h. iacti, ii pro subjecto suo habeat, multo tamen concitatior est ordinario rem Solis. eorum motu, & cum procedat a materia primi elementi, ex qua Sol est conflatus, satis habet celeritatis ad ignem excitandum, ra-
diique tam multi simul colligi possunt, ut satis etiam habeant viarium , ad particulas corporum terrestrium eadem ista celeritate agitandas.
