Renati DesCartes Opera philosophica Renati DesCartes Principia philosophiae

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sans esse,

quoa pratu. diciorum obis

LXXIII.

Tertiam causim esse, quos de rigentis , ad ea, quae Im-sibus prae

I t. attendendo: ct ideo assueti simus A il lis non ex praesenti perceptione, sia ex prae

iudicare.

LXXIV.

causam e e. quia conis

ceptus no

stros verbis,

quae rebus accurate non reDomdent, allia gemus.

LXXV.

rum quae o

21 PRINCIPIORUM PHILoso PHIAE

spectatarum, veritate inquirit, permulta ex iis, quae sic antea judicavit, falsa esse deprehendat; non tamen ideo facile ipsa ex memoria sua expungit, & quamdiu in ea haerent, variorum errorum causae vise possunt. Ita exempli causa, quoniam a prima aetate stellas imaginati sumus perexiguas, etsi jam rationes Astronomicae perspicue nobis ostendant, ipsas esse quam maximas, tantum tamen praejudicata opinio adhuc valet, ut nobis pcrdissicile sit, ipsas aliter quam prius imaginari. Praeterea mens nostra, non sine aliqua dissicultate ac defatig tione , potest ad ullas res attendere; omniumque dissicillime ad illa attendit, quae nec sensibus,nec quidem imaginationi praesentia sunt: Sive quia talem ex eo quod corpori conjuncta sit, habet naturam; sive quia in primis annis, cum tantum circa sensus & imaginationes occuparetur, majorem de ipsis quam de caeteris r bus cogitandi usum & facilitatem acquisivit. Hinc autem fit, ut jam multi nullam substantiam intelligant, nisi imaginabilem , S corpoream, & etiam sensibilem. Neque enim norunt ca sola esse imaginabilia, quae in extensione, motu & sigura consistunt, etsi alia multa intelligibilia sint; . nec putant quidquam posse subsistere, quod non sit corpus; nec denique ullum corpus non sensibile. Et quia revera nullam rem, qualis ipsa est, sensu solo pcrcipimus, ut infra clare ostendetur, hinc accidit, ut plerique in tota vita nihil nisi confuse percupiant. Et denique propter loquelae usum, conceptus omnes nostros verbis, quibus eos exprimimus, alligamus, nec eos nisi simul cum istis verbis memoriar mandamus: Cumque sicilius postea verborum quam rerum recordemur, vix unquam ullius rei conceptum habemus tam distinctum, ut illum ab omni verborum conceptu sep remus: cogitationesque hominum scrὰ omnium, circa verba magis, quam circa res versantur; adeo ut persaepe vocibus non intellectis praebeant assensum, quia putant se illas olim intellexisse, vel ab aliis qui eas rectὰ intelligebant accepisse. quae omnia, quamvis accurath hic tradi non possint, quia natura humani corporis nondum fuit exposita , necdum probatum est ullum corpus existere. videntur tamen satis posse intelligi, ut juvent ad claros & distinctos conceptus ab obscuris & confusis dignoscendos. Itaque ad serio philosophandum, veritatemque omnium rerum cognoscibilium indagandam, primo omnia praejudicia sunt depo-

62쪽

PAns PRIMA. 23nenda; sive accurate est cavendum, ne ullis ex opinionibus olim a se Manobis receptis fidem habeamus, nisi prius, iis ad novum examen revocatis, veras esse comperiamus. Deinde ordine est attendendum ph duis. . ad notiones, quas ipsi met in nobis habemus, eaeque omnes&solae,

quas sic attendendo clard & distincte cognoscemus, judicandae sunt

verae. Quod agentes, inprimis advertemus nos existere , quatenus sumus naturae cogitantis; Et simul etiam & esse Deum, & nos ab illo pendere, & ex ejus attributorum consideratione, caeterarum rerum veritatem posse indagari, quoniam ille est ipsarum causa; Et denique praeter notiones Dei & mentis nostrae, esse etiam in nobis notitiam multarum propositionum aeternae veritatis, ut quod ex nihilo nihil fiat, &c. itemque naturae cujusdam corporeae, sive cxtensae, divisibilis, mobilis, &c. itemque sensuum quorundam quinos assciunt, ut doloris, colorum, saporum, &c. quamvis nondum sciamus quae sit causa, cur ita nos afficiant. Et haec conserentes cum iis quae confusus antea cogitabamus, usum claros & distinctos omnium rerum cognoscibilium conceptus sermandi acquiremus.

Atque in his paucis, praecipua cognitionis humanae principia contineri mihi videntur. Praeter caetera autem, memoriae nostrae pro summa regula est in- LXX vi. sgendum, ea quae nobis a Deo revelata sunt, ut omnium certissima, ori esse credenda; Et quamvis sorte lumen rationis, quam maxime clarum & evidens, aliud quid nobis suggerere videretur, soli tamen au- reptio ο-ctoritati divinae potius, quis proprio nostro judicio, fidem esse ad- si σhibendam: Sed in iis, de quibus fides divina nihil nos docet, mini- c. mia

me decere hominem philosophum, aliquid pro vero assumere, quod ML ii non verum esse nunquam perspexit; & magis fidere sensibus,hoc est, inconsideratis insantiae suae judiciis, quam maturae rationi. 2

perceptis assotiri.

63쪽

PRINCIPIORUM

rum mare.

PHILOSOPHI EPARS SECUNDA.

De principias rerum materialium.

T si nemo non sibi satis persuadeat res materiales existere, quia tamen hoc a nobis paulo ante in dubium revocatum est, & inter primae nostrae aetatis prajudicia numeratum, nunc opus est, ut rationes investig mus, per quas id certo cognoscatur. Nempe quicquid sentimus, procul dubio nobis advenit a re aliqua, quae a mente nostra diversa est. Neque enim est in nostra potestate essicere, ut unum

potius quam aliud sentiamus; sed hoc a re illa quae sensus nostros assicit, plane pendet. Quaeri quidem potest an res illa sit Deus, an quid 1 Deo diversum: Sed quia sentimus, sive potius a sensu impulsiciarE & distincia percipimus materiam quandam extensam in longum, latum, & profundum, cujus variae partes variis figuris praeditae

sunt, ac variis motibus cientur; ac etiam essiciunt ut varios sensus habeamus colorum, odorum , doloris, &c. Si Deus immediate per se ipsum istius materiae citensae ideam menti nostrae exhiberet, vel tantum si essiceret, ut exhiberetur a re aliqua, in qua nihil esset extensionis, nec figurae, nec motus; nulla ratio potest excogitari, cur 'non deceptor esset putandus.Ipsam enim clare intelligimus tanquam rem a Deo, & a nobis sive a mente nostra plane diversam ac etiam clarit videre nobis videmur, ejus ideam . rebus extra nos positis, quibus omnino similis est, advenire; Dei autem naturae plane repugnare ut sit deceptor, jam anth est animadversum. Atque ideo h comnino concludendum est, rem quandam extensam in longum, latum & profundum, omnesque illas proprietates quas rei extensae convenire clare percipimus habentem, existere. Estque haec rcs extensa, quam corpus sive materiam appellamus. Eadem ratione menti nostrae corpus quoddam magis arctὶ, quam reliqua alia corpora conjunctum este, concludi potest, ex eo quod' per-

64쪽

perspicuh advertamus dolores, aliosque sensus nobis ex improviso advenire; quos mens est conscia non a se sola proscisci, nec ad se T III

posse pertinere ex eo solo quod sit res cogitans, sed tantum ex eo σὲ armquod alteri cuidam rei extensae ac mobili ad j uncta sit, quae res humanum corpus appellatur. Sed accuratior ejus rei explicatio non est hujus loci. Satis erit, si advertamus, sensuum perceptiones non referri, nisi III. ad istam corporis humani cum mente conjunctionem, S nobis qui- . dem ordinariὸ exhibere,quid ad illam externa corpora prodesse pos- vij. bis oui

sint, aut nocere; non autem, nisi interdum & ex accidenti, nos do- revera M incere, qualia in se ipsis existant. Ita enim sensuum praejudicia facile V Ideponemus, & solo intellectu, ad ideas sibi I natura inditas diligen- n. ramosi,

ter attendente, hic utemur.

Quod agentes, percipiemus naturam materiae, sive corporis in '' i V 'universum i pectati, non consistere in eo quod sit res dura,vel pondo Miuram rosa, vel colorata, vel alio aliquo modo sensus assiciens; sed tantum in eo, quod sit res extensa in longum, latum & profundum. Nam duriit.. . quantum ad duritiem, nihil aliud de illa sensus nobis indicat, quam

partes durorum corporum resistere motui manuum nostrarum,cum in illas incurrunt. Si enim quotiescunque manus nostrae versus ali- ten inerem. quam partem moventur, eorpora omnia ibi existentia, recederent eadem celeritate , qua illae accedunt, nullam unquam duritiem

sentiremus. Nec ullo modo potest intellisi, corpora quae sic reced rent idcirco naturam corporis esse admissura, nec proinde ipsa in duritie consistit. Eademque ratione ostendi potest, δέ pondus, &colorem, & alias omnes ejusmodi qualitates, quae in materia comporea sentiuntur, ex ea tolli posse, ipsa integra remanente: unde s quitur , a nulla ex illis ejus naturam dependere. Duae vero adhuc causae supersunt, ob quas potest dubitari, an V. vera natura corporis in sola extensione consistat. Una est,quod multi existiment, pleraque corpora sic posse rarefieri , ac condensari, ut monὸ ct d. rarefacta plus habeant extensionis quam condensata; sintque etiam nonnulli adeo subtiles, ut substantiam corporis ab ejusdem quanti- et . .ἰ' tate, atque ipsam quantitatem ab extensione distinguant. Altera I rumorem est, quod ubi nihil aliud esse intelligimus, quam extensionem in f longum, latum & prolandum, non soleamus dicere ibi csse corpus, . sed tantum modo spatium,& quidem spatium inane; quod sere omnes

sbi persuadent esse purum nihil.

65쪽

Eam non

posse ullo alio

26 PRINCIPIORUΜ PHILOs OPHIAE Sed quantum ad rarefactionem & condensationem, quicunque ad cogitationes suas attendet, ac nihil volet admittere nisi quod clard percipiat, non putabit in ipsis aliud quidquam contingere , quam figurae mutationem; ita scilicet, ut rara corpora illa sint, inter quorum partes multa intervalla existunt, corporibus aliis repleta ; & per hoc tantum densiora reddantur, quod ipsorum partes ad invicem accedentes, intervalla ista imminuant, vel plane tollant : quod ultimum si aliquando contingat, tunc corpus tam densum evadit, ut repugnet ipsum densus reddi posse. Atqui non ideo minus tunc extensum est, quam cum partes habens a se mutuo dissitas, majus spatium amplectitur: quia quicquid extensonis in poris, sive intervallis, a partibus ejus relictis continetur, nullo modo ipsi tribui debet, sed aliis quibusvis corporibus, a quibus intervalla ista replentur. Ut cum videmus spongiam, aqua vel alio liquore tum gentem , non putamus ipsam, secundum singulas suas partes m sis extensam, quam cum compressa est & sicca; sed tantumna do poros habere magis patentes, ac ideo per majus spatium esse dissusam. Elisane non video, quid moverit nonnullos, ut mallent dicere rarefactionem fieri per augmentationem quantitatis, quam ipsam hoc spongiae exemplo explicare. Nam risi cum aer aut aqua rar sunt , non videamus ullos ipsorum poros qui ampliores reddantur, nec ullum novum corpus, quod ad litos replendos accedat ; non est tamen rationi tam consentaneum , aliquid non intelligibile essing re , ad eorum rarefactionem verbolenus explicandam, quam ex hoc quod raresant, concludere in ipsis esse poros, sive intervalla quae:mpliora redduntur, & novum aliquod corpus accedere, quod ipsa implet; et si hoc novum corpus nullo sensu percipiamus. nulla enim Tatio nos cogit ad credendum, corpora omnia quae existunt debere sensus nostros asscere. Ac rarefactionem perfacile hoc modo, non autem ullo alio, fieri posse percipimus. Ac denique planὸ repu- .gnat aliquid nova quantitate, vel nova extensione augeri , quin simul etiam nova substantia extensa, hoc est, novum corpus ei accedat: Neque enim ullum additamentum extensionis vel quantitatis,sne additamento substantiae, quae si quanta & extensa, potest intelligi, ut ex sequentibus clarius patebit. Quippe quantitas a substantia extensa in re non differt, sed tantum ex parte nostri coaceptus, ut di numerus a re numerata. Ita

scilicet

66쪽

PARs SECUNDA ' Σ Rilicet ut totam naturam substantiae corporeae , quae est in spatio m/νuis Hydecem pedum, pollimus considerare, quamvis ad istam mensuram decem pedum non attendamus; quia plane eadem intelligitur in quisis, qualibet istius spatii parte ac in toto. Et vice versa, potest intelligi ct numera- numerus denarius , ut etiam quantitas continua decem pedum, etsi ad istam determinatam substantiam non attendamus: quia planhidem est conceptus numeri denarii, sive ad hanc mensuram decem pedum, sive ad quidlibet aliud reseratur; & quantitas continua decem pedum, etsi non possit intelligi sine aliqua substantia extensia, cujus sit quantitas, potest tamen sine hac determinata. In re autem fieri non potest, ut vel minimum quid ex ista quantitate aut extensione tollatur, quin tantundem etiam de substantia detrahatur; nee vice versa, ut tantillum de substantia detrahatur, quin tantundem de

quantitate ac extensione tollatur.

Et quamvis sorte nonnulli aliud dicant, non puto tamen ipsos IX. aliud ea de re percipere; sed cum substantiam ab extensione, aut quantitate distinguunt, vel nihil per nomen substantiae intelligunt, ν- - avel consulam tantum substantiae incorporeae ideam habent, quam ' omita falso tribuunt corporeae,hujusque substantiae corporeae Veram ideam finis riis

extensioni relinquunt, quam tamen accidens Vocant,atque ita plane sura eone istud efferunt verbis, quam mente comprehendant. Duquamm-

Non etiam in re di sirunt spatium, sive locus internus, & sub t T 'stantia corporea in eo contenta, sed tantum in modo, quo a nobis ΩQ. Hconcipi solent. Revera enim extensio in longum, latum & prosun- e, modum, quae spatium constituit, eadem pland est cum illa, quae consti- ter s. tuit corpus. Sed in hoc differentia est, quod ipsam in corpore ut singularem consideremus, & putemus semper mutari quoties mut tur corpus; in spatio vero unitatem tantum genericam ipsi tribuamus , adeo ut mutato corpore quod spatium implet, non tamen e tensio spatii mutari censeatur, sed remanere una & eadem, quamdiu manet ejusdem magnitudinis & figurae, servatque eundem situm inter externa quaedam corpora, per quae illud spatium dete

minamus.

Et quidem sicild agnoscemus, eandem esse extensionem, quae XI. naturam corporis & naturam spatii constituit, nec magis haec duo I misis in , se mutuo differre, quam natura gencris aut speciei differt a natura individui; si attendentes ad idem quam habemus alicujus corpo- stantia eor-ris, exempli causa lapidis, rejiciamus ab illa id omne, quod ad coria p*r D 2 poris

67쪽

XII. Luomodo ab eadem diei

rat in modo, quo concipι-

28 PRINci pro RUM PHILoso PHIAE poris naturam non requiri cognoscimus: nempe rejiciamus primo duritiem, quia si lapis liquefiat, aut in pulvisculos quam minutissumos dividatur, illam amittet, neque tamen ideo desinet esse corpus; rejiciamus etiam colorem , quia vidimus saepe lapido adeo pellucidos, ut nullus in iis esset color; rejiciamus gravitatem, quia uam vis ignis sit levissimus, non ideo minus putatur esse corpus; Acenique rejiciamus frigus, & calorem , aliasque omnes qualitates, quia vel non considerantur in lapide, vel iis mutatis, non ideo lapis corporis naturam amisisse existimatur. 1ta enim advertemus, nihil plane in ejus idea remanere, praeterquὶm quod sit quid extensum in longum, latum & profundum; quod idem continetur in idea spatii, non modo corporibus pleni, sed ejus etiam quod vacuum appellatur. . Est autem differentia in modo concipiendi; nam sublato lapiade ex spatio vel loco in quo est, putamus etiam ejus extensonem esse sublatam, utpote quam ut singularem & ab ipso inseparabilem spectamus: sed interim extensionem loci, in quo erat lapis,

remanere arbitramur, eandemque esse , quamvis jam ille locus lapidis a ligno, vel aqua, vel aere, vel alio quovis corpore occupetur, vel etiam vacuus esse credatur. Quia ibi conscieratur extensio in genere, censeturque eadem esse lapidis, ligni, aquae , aeris, aliorumque corporum , vel etiam ipsius vacui, si quod detur, modo tantum sit ejusdem magnitudinis ac figurae, servetque eundem situm inter corpora externa, quae spatium illud determi

nant.

Quippe nomina loci aut spatii, non significant quicquam di ver

sum a corpore, quod dicitur esse in loco; sed tantum ejus magnitudinem, sturam, & situm inter alia corpora designant. Et quidem ut ille situs determinetur, respicere debemus ad alia aliqua corpora, quae ut immobilia spectemus: Ac prout ad diversa respicimus, dicere possiimus eandem rem, eodem tempore locum mutare, ac non mutare. Ut clim navis in mari provehitur, qui sedet in puppi manet semper uno in loco, si ratio habeatur partium n vis , inter quas eundem situm servat; & ille idem assidue locum mutat, si ratio littorum habeatur, quoniam assidue ab unis rec dit , & ad alia accedit. Ac praeterea, si putemus terram moveri , tantumque praecin procedere ab Occidente versus Orientem, quantum navis interim ex Oriente in Occidentem promovetur ;dic

68쪽

PARs SECUNDA as dicemus rursus illum qui sedet in puppi, locum suum non mutarer quia nempe loci determinationem, ab immotis quibusdam coeli punctis desumemus. Sed si tandem cogitemus, nulla ejusmodi puncta verὸ immota in universo reperiri,ut probabile esse infra ostendo tur; inde concludemus, nullum esse permanentem ullius rei locum, nisi quatenus a cogitatione nostra determinatur. Disserunt autem nomina loci & spatii, quia locus magis expres- XII se designat situm, quam magnitudinem aut figuram; & e contra, se iis is, magis ad has attendimus, cum loquimur de spatio. Dicimus enim Ostium. frequenter unam rem in locum alterius succedere, quamvis non sit accurath ejusdem magnitudinis, nec figurae; sed tunc negamus illam idem spatium occupare; ac semper cum ille situs mutatur, dicimus locum mutari, quamvis eadem magnitudo ac figura permaneat ; Cumque dicimus rem esse in hoc loco, nihil aliud intelligimus, quam illam obtinere hunc stum inter alias res; & cum addimus ipsam implere hoc spatium , vel hunc locum, intelligimus praeterea ipsam esse hujus determinatae magnitudinis, ac fi

gurae.

Atque ita spatium quidem semper sumimus pro extensione in Iongum, latum & prosundum. Locum autem aliquando conside- Misi istis ramus, ut rei quae in loco in internum, & aliquando ut ipsi exter- ms, pro num. Et quidem internus idem planc est quod spatium; exte nus autem sumi potest pro superficie quae proximὶ ambit loca- λ iis istatum. Notandumque est, per superficiem non hic intelligi ullam μνημα corporis ambientis partem , sed solum terminum, qui medius est inter ipsum corpus ambiens, & id quod ambitur; quique nihil aliud est quisi modus: vel coeth intelligi superficiem in communi , quae non si pars unius corporis magis quam alterius, sed eadem semper esse censeatur , cum retinet eandem magnitudinem ει figuram. Eis enim omne corpus ambiens, cum sua supersciemutetur; non ideo res quam ambit, locum mutare existimatur, si eundem interim stum servet inter illa externa, quae tanquam

immobilia spectantur. Ut si navim in unam partem a suminis lapsu , & in contrariam a vento tam aequaliter impelli supponamus, ut situm suum inter ripas non mutet, sicile aliquis credet ipsam manere in eodem loco, quamvis omnis superscies ambiens

mutetur.

Vacuum autem philosophico more sumptum, hoc est, in quo XVI

D 3 nulla

69쪽

ut detur euam, eis qua nulla

riani sis rer. XVII.

Vacuum ex

nou cxclud re omne cor pus

XVIII.

emendan

dum sit prinjudicium de

vacuo abs lutesumpto.

nulla planὸ sit substantia , dari non posse manifestum est, ex eo quod cxtensio spatii, vel loci interni, non differat ab extensione corporis. Nam cum ex eo solo, quod corpus sit extensum in longum , latum & profundum , recte concludamus illud esse su stantiam; quia omnino repugnat ut nihili sit aliqua extensio, idem etiam de spatio, quod vacuum supponitur, est concludendum equod nempe cum in eo sit extensio, necessario etiam in ipso sit substantia. Et quidem ex vulgi uid per nomen vacui, non solemus signiscare locum vel spatium in quo nulla plane sit res, sed tantummodo locum in quo nulla si ex iis rebus, quas in eo esse debere cogitamus. Sic quia urna facta est ad aquas continendas, vacua dicitur, cum aere tantum est plena; Sic nihil est in piscina, licet aquis abundet, si in ea desint pisces; Sic inane est navigium, quod comparatum erat ad vehendas merces , s solis arenis, quibus frangat impetus venti, sit on stum; Sic denique inane est spatium, in quo nihil est sensibile, quamvis materia creata & per se subsistente plenum sit; quia non δε- lemus considerare, nisi eas res quae a sensibus attinguntur. Atqui si postea, non attendentes, quid per nomina vacui & nihili sit intellia gendum, in spatio quod vacuum esse diximus, non modo nihil sensibile, sed omnino nullam rem contineri existimemus; in eundem errorem incidemus, ac si ex eo quod usitatum si dicere, urnam in qua nihil est nisi aer, vacuam esse, ideo judicaremus aerem in ea

contentum non esse rem subsistentem. Lapsque sumus sere omnes, a prima aetate in hunc errorem, pr pterea quod non advertentes, ullam esse inter vas & corpus in eo contentum, necessariam conjunctionem; non putavimus quicquam obstare, quo miniis saltem Deus essiciat, ut corpus, quod vas aliquod replet, inde auferatur, & nullum aliud in ejus locum succedat. Jam autem, ut errorem illum emendemus, considerare oportet nullam quidem esse connexionem inter vas & hoc vel illud corpus particulare quod in eo continetur, sed esse maximam ac omnino necessariam, inter vasis figuram concavam & extensionem in gencresumptam , quae in ea cavitate debet contineri: Adeo ut non magis repugnet nos concipere montem sine valle, quam intelligere istam civitatem absque cxtensione in ea contenta, vel hanc extensionem

absque substantia quae si extensa: quia, ut saepe di etiam cst, nihili nulla potest esse extensio. Ac proinde si quaeratur quid fiet, si Deus

austrat

70쪽

XIX. Ex his ι

PARs SECUNDA . 3Iauserat omne corpus quod in aliquo vase continetur, ullum aliud in ablati locum venire permittat' respondendum est, vasis latera sibi invicem hoc ipso sore contigua. cum enim inter duo corpora nihil interjacet, necesse est ut se mutuo tangant, ac manifeste repugnat ut

distent, sive ut inter ipsa sit distantia, & tamen ut ista distantia sit nihil; quia omnis distantia est modus extensionis, & ideo sine substantia extensa esse non potest. Postquam sic advertimus substantiae corporeae naturam in eo tantum consistere, quod sit res extensa; ejusque extensionem non .esse diversam ab ea, quae spatio quantumvis inani tribui solet; facilὸ qtia δεν, cognoscimus seri non posse, ut aliqua ejus pars plus spatii occupet- una vice qua Mia, sicque aliter rarefiat, quὶm modo paulo ante explicato; ut plus sit materiae, sive substantiae corporeae in vase,

cum plumbo, vel auro, vel alio quantumvis gravi ac duro corpore plenum est, quam cum aerem tantum continet, vacuumque existimatur, quia partium materiae quantitas, non pendet ab earum gravitate, aut duritie, sed a sola extensione, quae semper in eodem vase est aequaliS. Cognoscimus etiam fieri non posse ut aliquae atomi, sive materiae XX. partes,ex natura sua indivis biles existant. Cum enim,si quae sint,necessario debeant esse extensae quantumvis parvae fingantur,possumus seu adhuc unamquamque ex ipsis in duas aist plures minores cogitatio- ura os

ne dividere, ac proinde agnoscere esse divisibiles. Nihil enim possiis mus cogitatione dividere, quin hoc ipso st noscamus esse divisibile; atque ideo, si judicaremus id ipsum esse indivisibile, judicium nostrum a cognitione dissentiret. Quin etiam si fingamus, Deumessicere voluisse, ut aliqua materiae particula, in alias minores dividi non possit, non tamen illa proprie indivisibilis erit dicenda. Ut etenim effecerit eam ὶ nullis creaturis dividi posse, non certe sibi ipsi ejusdem dividendae facultatem potuit adimere; quia fieri planὶ non potest, ut propriam suam potentiam imminuat: quemadmodum supra notatum est. Atque ideo absolute loquendo, illa divisibilis

remanebit, quoniam ex natura sua est talis. Cognoscimus praeterea hunc mundum, sue substantiae corpo- XX r. reae universitatem, nullos extensionis suae fines habere. Ubicunque Demenim fines illos esse fingamus, semper ultra ipsos aliqua spatia indefinite extensa, non modo imaginamur, sed etiam Verὰ imagina- t umbilia, hoc est, realia esse percipimus; ac proinde etiam substantiam

SEARCH

MENU NAVIGATION