Leipziger Studien zur classischen Philologie

발행: 1890년

분량: 813페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

De Callistus fabula.

269 cum in parte priore, qualem Abrens probabiliter restituit, do

Callistus sermo sit tumulo. Iam cum vis adhibenda sit, ut ex duabus reliquiis unum prodeat Scholium aptum, altera autem pars dubitationi per se non sit obnoxia nominique explicando conveniat, cui appleta Mi, at pri0r pars, quae ab optimo libro abest, referri possit ad verba, quae prope exstant, Hisας δε λίνα γέον quibus Callistus tumulum significari interpretes plerique omnes statuerunt): concedes me iure suspicatum esse inscium librarium propter communem Lycaei Callistusque mentionem, inductum sortasse insuper corrupta lectione ταφῆναι, illud interpretamentum huc translatum cum hoc scholio, quod initio carere videretur, consula8e. Itaque, quantum ratio valet in scholiis, apparet retinendam esse Ambrosiani memoriam solamque nobis respiciendam. Ad hanc autem sabulae sormam, quam HGiodi esse cognovimus, scholium ideo revocandum est, quod huie soli convenit. Nam diversae, quae postea nobi S Occurrent, sormae omnes exitum habent plane alium, eum Callisto aut intersectam faciant aut a terra inter astra abreptam. Scholio igitur addiscimus Callisto, Lycaonis filiam, ursam factam in Lycaeum montem i) pervenisse ibique curae fuisse Mercurio. Quae quomodo inter se cohaereant, sacile vides: etenim quae de Lyeaone seruntur sabulae omnes sedem habent aut proxime ad illum montem aut in eo, ut pateat, cur eius filia in illum fingatur venisse. Mercurii autem partes animum ad ea revocant, quae eius narrationis, ex qua Calli8to a Iunone mutata et a Diana occisa est, Pausanias et simillimae sub fine Apollodorus personatus exhibent: ille VIII 3, 6 ὁ Ζευς' sit ν u6ι1ttio JGal τον maida οἱ προσταΚαις, ον ἐν τῆ γαστρι εὶχεν η Καλλιστω, hic III 8, 2, 5 ωιολομένης δὲ Καλλιστους κεἰς τὰ βρέφος αρπασας εν Ἀρκ adig didωσιν ανατρέφειν Maig. Secum haec minime discrepant, sed supplent Sese invicem, cum

13 In Lycaeo ursam vagantem fecit qui Hesiodi narrationem multo post alieno sensu continuavit i Erat. in Catast. I p. b2 Rob.. de quo infra dicendum erit . Qua re egregie confirmaretur, si opus esset confirmatione, quod scholium huc revocarimus. Diqiligod b, oo le

272쪽

scholio autem communem mentionem habent Mercurii. Iam Vero cum egregie conveniant quod Mercurius praestat officium apud Pausaniam insanti quodque idem apud scholiastam matri, neque ullo pacto potuerit Hesiodus praeterire, quis insantem curasset, nullus dubito, quin utroque coniuncto finem narrationis Hesiodeae recipiamus. Quam hoc recepto iam plenam tenemus. Fuit autem, omnia si recolligimus, haec sere:

Callisto ), Lycaonis ) quem Pelasgus δ) terra olim editus ) genuerat) filiae, patria erat Arcadia.

Adulta a molli virginum ingenio et moribus abhorrebat ac durum sibi elegit venandi studium; itaque ad Dianam se applicavit; quam in montibus seras agitantem comitabatur. Sed Iuppiter pulchritudine eius captus virginitatem ei eripuit. At illa, quid passa esset, dominae aperire veritap er mansit in casto eius choro, tanquam et ipsa etiam esset integra. Quam fraudem non impune tulit. Nam iam utero ingravescente prope diem partus in flumine corpus cum recrearet, a Diana cognita est non conservasso virginitatem' δ), graviterque ostensae statim poenas dedit conversa in ursam. Ita desormata cum turba aequalium relicta in deserta fugere coacta esset, ad patrium se convertit montem Lycaeum, ubi puerum enixa est, cui postea nomen Arcadi est inditum. Tum denique Iuppiter, miseratus cui malorum auctor exstiterat et suum

1ὶ Callistus nomen, quod in Catast. in Ursae maioris titulo deest, exstat ib. Iu Arctophylaeis signo et in scholio Theocriteo ae constaret vel patris nomine; Lycaonis enim filia sola dicitur Callisto, nunquam Themisto aut Megisto, quod moneo contra Robertum in Press. Myth. I ' p. 304 adn. 2.2 De patris nomino consentiunt Erat. et schol. Theocr. Error sub- osse videtur in Apoll. Bibl. III 8, 2, 2. cf. supra p. 237 adn. 1.3) Cf. lag. Tl M. Fuες ἔψεγένοντο At καονος αντιθέοιο

273쪽

De Callistus fabula.

simul sanguinem curans, Mercurium misit, qui infantem educandum Maiae committeret in Cyllenio monte habitantii), matrem nutriret. Τalem fere Hesiodus Graecis exhibuit Callistus historiam, quam primus litteris mandasse existimandus est. Nec dedecet, Opinor, poetam haec rerum conformatio, quanquam, quid ipse praestiterit, quid vatum superiorum sollertia finxerit, hodie non iam licet probo discernere aut definire. Sed quisquis summam laudis meruit, videmus sabulam olim nihil nisi genealogicam iam vero humanam laetam: nam quae de miro Arcadum eponymi ex ursa ortu olim serebantur iam ita exculta amplificataque inVenimus, ut necessitas quaedam et aequitas divina in omnibus compareant. Quae amorem spernit, haec ab Iove domatur nec tamen frangitur, sed, quanquam ab hoc nobile seri in utero pignus, nec spiritu nec loco cedit priore, Mum Suum patronam celans, dum fraude detecta ab illa erepta humana specie punitur. Deserta partum edit, periturum, nisi quis opem tulerit. Sed in summis angustiis Iuppiter suorum meminit: ipsam, quae iam satis superbiam luerit, custodiae Mercurii tradit; puerum, quae nobilissima est in Arcadia, nutrici mandat, suturum magnae genti8 auctorem. Haec sane non omnia apertis verbis indicata sunt, sed mentem poetae reddidisse ideo potissimum mihi videor, quod per compilatores ipsos Servata est ratio, qua Diana commota esse dicitur, ut comitem specie privaret: neque enim ob Vanam

suspicionem ) haec in poenam incidit immerito, sed quia deam

fefellit noxia. Quae ratio aperte expressa mihi indicio est cetera quoque ita concepta ac proposita fuisse, ut Callistus sata non ex fortunae iniuria, sed ex illius mente repeterentur, ut narratio spiritum acciperet Vere tragicum. Apud posteriores Hesiodus narrationi suae magnam qui-1ὶ Cf. Apoll. Bibl. III 10, 2, 1 Mαῖα Λιὶ συνελθουσα ἐν α'ocis τῆς ΚνMaii ης 'μῆν τίκτει. 23 Falso Hyginum, cum rem male intellexisset, narrationi verba intulisse 'cui dea pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit

poenam' ceterorum consensu evincitur.

274쪽

dem, sed non tantam quantam ex8pectaveris forsitan auctoritatem paravit. Nam praeterquam quod Callistus quam ascivit genealogia postea vulgo recepta est: quod ad ipsam attinet fabulam, ex Hesiodo pendere solum vidimus Amphidem, ab eo certe non dissentire Polygnotum; addere nune licet Palaepha tum, quem in sabula interpretanda ab eis, quae Hesiodus narrasset, prosectum esse libelli στερι artis rων inscripti docet caput XV Mythogr. Gr. ed. Nesterm. p. 282): Καὶ ὁ σιερι Καλ

τουντας ἰδοντας εἰσελθοῖσαν μὲν ἐμὶ την τῆς αρκτου κοίτων, μηκέτι δ' ἐξεποιιένην, εἰλεὶν ως ν κορθ αρκιος ἐγένετο. Nam in venatu mutata Callisto non lacile potuit diei nisi si Diana auctor fingebatur. - At de Aeschylo ne hariolari quidem licet, Euripidis do Callisto verba α λεχέων απέβας τεzραβαμοσιγDioις dubito an non ad Hesiodeam, sed ad aliam revocanda sint sabulae formam, quam infra p. 295 indicabo. II.

Nunc tempus est transire ad exquirendam alteram quae ante aetatem Alexandrinam manifesta apparet sabulae formam, cuius tamen memoria quartum Saeculum non Superat, quanquam indicia sunt, unde et hanc perantiquam e88e colligas. Ex duobus testimoniis, quae per seriptores sola ad nos pervenerunt, Certam. Hom. et Hes. vs. lil sq. Rg.)ΗΣ. αυταρ ἐμει δμηθη γομεν, Ἀρτε/ιις ἰοχέαιρα - ΟΜ. NaλLστω κατέστεφνεν αα αργυρέοιο DOio.

et Apollod. Bibl. III 8, 2, 4 εἰσὶ δὲ οἱ λέγοντες, ως Ἀρτεμις

αυτζν κατετοξευσεν, ἔτι τὴν reaρθενέαν οὐκ ἐωυλαξεν intellegitur hanc formam a priore eo tantum differro, quod Callisto ob amissam virginitatem a Diana non conVertitur in ursam, sed transfigitur sagitta. Cave enim inde, quod in Apollod. Bibl. huius formae mentio narrati0ni eorum inserta est, qui Diuili eo by Gorale

275쪽

Da C llistus sabiast.

Callisto primum a Iunone mutatam, deinde a Diana inter- laetam dixerunt, conicias in hae quoque utrumque statuendum esse, siquidem iniquum est atque ab8onum eam, quae Semel peccaverit, bis puniri, primum a Iunone formae iactura, deinde uece etiam a Diana i). Ac quis tandem ferat deam laesum pudorem etiam in ursa persequentem 3 Iunoni igitur locus nou relinquitur, sed comitem lapsam ipsa domina mortifera poena asticit. Quae sabula, cum poetas dum versibus certant eam brevissimo significantes indueere licuit, tum quidem

ineunte IV saeculo, cum ALCIDAMAS sophista certamen conderet - nimis abscondita esse non potuit.

Age nunc videamus, sitne eadem agnoscenda in NUMMORUM aliquot ARCADICORUM signiS. Principatum eorum, qui huc revocandi sunt, numero tenent et varietate Orchomeniorum nummi aenci: itaque ex his proficiscendum. Altera eorum series, E OMEN IIJΝ -ὶ nomino signata, formis leviter variatis in parte adverSa dextrorsus spectantem ostendit Dianam spone quam in nonnullis canis subsedit), cum, posito genu dextro dextraque manu reiecta,

li Qui primus Callisto a Iunone conversam a Diana occidi incit sic Paus. VIII 3, 6 et schol. ad Hom. Σ 4S7 hoc crimen sic effugit, ut iram et vindictam Callistus uni daret Iunoni, cuius ἐς χάριν Diana deinde ursam

eonficeret.

2, ΕΩχour νον vetus esse nomen oppidi et Areadici et Boeoti ei inseriptiones docent, cf. Meister Dial. Graec. II 89. 3ὶ Cervam sibi visus est dispicere Friedlaender Arch. Zeit.' 1864 p. 135 . Sed canem ceteri omnes agnoscunt. Canis Dianam comitatur etiam in eis Orchomeniorum nummis qui Caesarum aetate prodierunt i cs. 'Journal os Heli. Stud.' 1886 p. l00ὶ atque etiam attributa erat in templo prope Acacesium sito Dianae statuae, quam Paus. VIII 37, 4 sic deseribit: υρτεμις μὲν παρα τὸν Λ ἐμητρα Drri κεν αμπεπομεν dgouα ἐλάφου καὶ ἐπὶ τῶν ωμων φαρέτραν εχουσα, ἐν δὲ taῆς χερσὶ τοῦ μὲν λαμπάδα ἐχει, etsi δὲ

δράκονtας δύο ' πιχρα δὲ την 'χρτεμιν κατακειται κυων, Olαι res DFιν εἰσὶν ἐπιτοδειοι. Fortasso et qui formam nummariam scalpsit statuam

reddidit; sed quam imitatus sit, nec suspicari licet, cf. 'Journ. os Heli. Stud.' 1886 p. 100.

276쪽

sinistra quam porrexit arcum tenet, tanquam Sagittae, quam modo emisit, spectet essectum; in aversa sinistrorsus spectantem seminam passis manibus resupinam cadentem, pone quam insans aut iacet supinus aut humi sedons dextram ad illam tendit es. Imlhoos Blumer, 'Monn. gr.' p. 203 No. 246 et 247. tab. L 10. Catal. Mu8. Brit., Pel0p. ed. Percy Garduor p. 190. tab. XXXV 15). Prae ceteris insigne est exemplum Berotini asservatum, quod

proposuit; in hoc enim semina fluitante veste induta magnam sinu recepisse Sagittam conspicitur, quae in reliquis aciem oculorum iam fugit. Altera series, distincta litteris se pro pleno titulo positis, forma non dissert, nisi quod in exemplo quod Frieulaender 'Areh. Zeit.' 1872 p. 79, 4) repraesentavit semina

adversa figura, dextromus conversa saeto cernitur, cum sinuosa

vestis delapsa inferiora corporis circumsuit; alterum descripsit ImbooLBlumer, 'Moun. gr.' p. 203 No. 248. Duplici huic seriei adnumeranda est altera Species, quae, plerumque litteris EP notata, in adversa parte caput cum casside exhibet aut barbatum aut imberbe, sed in aversa Dianam arcum tenentem aut eodem quo in superioribus nummis habitu cf. Proheseh-Osten Ined. tab. ΙΙΙ 98) aut rectam assistentem talarique tunica vestitam es. Prohesch-Osten ib. III 97. ImhooLBlumer p. 203 No. 249. Cat. Mus. Briti, Pelop. p. 190 t. XXXV Isi). Utraque species quin Orchomeno assignanda sit A re a d u m, dubitatio non iam potest nagei, cum quod Prohesch-Osten p. 277 quae deseripsit exempla loco Orchomeni ipsum se invenisse affirmat, tum quod non Dianae modo par atque eadem emgies genu posito arcum tenentis in Heraeensium nummis frequens est, qui adversi Minervae caput prae se serunt cf. Imhoos- Blumer p. 194 No. 226-228ὶ, sed ipsa femina cum insante plane eodem habitu motuque atque est in Orchomeniorum quod ImhooDBlumer repraesentavit exemplo redit in averso nummo ME SYAPI EslN nomine signato, qui adversus caput Iovis laureatum exhibet es. ImhooLBlumer p. 200 No. 244. t. Ε 9). Diu enim, praesertim cum exempla satis integra nondum praesto essent, nec de origine nec de forma ac propterea ne de inter-

277쪽

I a Callistus fabula.

pretatione quiuem nummorum constabat; nam vulgo tribuebantur Orchomeno Boeotorum, qua de causa interpretum conatus

signa explieandi eludebantur: Sestini enim Aetaeonem ad rupem alligatum sel. Paus. IX 38,4), Head olim Numism. Chroniele' 1873 p. 110) Atalantam et Venerem cum Amore, Friedlaendersigno acturatius cognito Nioben cum uno ex liberis agnoscere sibi videbatur. Denique ImhoosBlumer Uiener num. Zeitschr 1877 p. 25 et postea 'Monn. gr p. 200 sq.), cum allato Methydriensium nummo evinceret de Orchomeno Arcadum cogitandum esse et adhibita domestica Callistus sabula signa explicaret, rem expedivit atque absolvit. Neque enim alia poterit reperiri sabula similis, quae Arcadum res ita contingat, ut informam nummariam recepta esse credi possit. Quare qui contra diceret, quantum scio, nemo exstitit. Palam vero eadem nobis occurrit sabula in argenteis, qui artificiosa sua sorma praestant, Pheneatarum nummis, qui adversi eaput Cereris, aversi Mercurium habent, qui sinistrorsus currens dextra caduceum tenet, sinistra puerum gestat; cum

vero ad inscriptionem σὸ EslΝ interdum litteris paulo minoribus adiectum sit pueri nomen Ap x interpretatio gigni non est dubia. Exstat autem duplex sorma: exemplum alterius persectioris, quam Rud. Keil cZettsehr. s. Numism' ΙX p. 35 not. 1ὶ ad Praxitelis auctoritatem i) revocavit, proposuerunt Friedlaender-Sallet 'Κdnigi. Mlingkab. Berlin' t. II 153), alterius Rud. Keil Z. s. Numism.' IX t. II S) et Perey Gardner in Mus. Bri t. catal. Pelop. t. XXXVI T).

De aetate, qua totum hoc genus percussum Sit, in universum quidem nummorum periti consentiunt: Post pugnam Leuctricam Arcades coepisse cum omnino aere uti tum fabula8

adhibere domesticas docet Rud. Keil p. 33 sq. cl. Utr. Κdhler,

Mitth. d. arch. Inst.' VII p. q. 6); tum enim excitabatur, quae Lacedaemoniorum principatu ad illud tempus oppressa iacuerat, communis originis propriaeque virtutis conscientia ). Spatio

l) Inventionis tamen laudem Veii sealptori reservavit neque aliter iudiearunt ImhooDBlumer et Gardner, 'Journ. of Heli. Stud.' 18S6 p. l01.

278쪽

autem pugnam subsequenti ut tota quae huc pertinet series nummorum aeneorum assignanda Sit, Sententia iuclinat Im-

booLBlumeri p. l97ὶ, neque aliter iudicasse videtur Neil aut P. Gardner in M. B. catal. p. I 82 8qq.: at Head in Hist. num. p. 377 consentit de Orchomeniorum et Methydriensium, sed dissentit p. 375) do nummis Heraeensium, eum hos intra annos 322 et 280 collocet, causa, ni salior, hae commotus, quod horum forma mino quam illorum persecta est. Eidem tamen tempori omnes pariter ascribere coactus sit, Si quis de consilio in signis agnoscendo sentiat cum Uellio, qui p. 34 sieiudicat: 'Unter dem LitissusA der arhadischen Eiubet labe egungund in unuerhennbarem Gegensaige dagu Wird die Stammsagebetont in dem Typus der gehiessenden Artemis und der Zum Τode getrossenen Kallisto mit dem Arhaskinde.' Ae profecto et Orchomenios ) et Heraeenses in scimus inde a principio aversos suisse a consilio omnes Arcades in unum foedus consociandi et contra populares arma tulisse eum Lacedaemoniis. Methydrienses, qui participes fuerant condendae Megalopolis es Paus. VIII 24, 4), quam maxime est probabile luter eos fuisse, qui non multo post in patriam redirent, dum a Megalopolitanis Thebanorum auxilio vi reducerentur cs. Diod. XV 94); medio autem tempore formam Orchomeniorum receperant; fuerant enim, ut Pausanias VIII 27, 4 Seribit, ἐκ των συντε- λουντων ἐς 'Onosιενον, et utriusque oppidi conditor, ut idem VIII 3, 3 et 36, l refert, dicebatur Orchomenus; poStea ruraus

τικον GDντελοῖσαν invenit Paus. VIII 12, 2. Ab hae igitur parte Keilii sententiae omnia lavent. Nec temporum ratio ei repugnat didrachmarum quas Pheneatae effigie Mercurii Areadem ge8tantis ornaverunt formam eodem modo explicanti. Pro-

279쪽

De Callisius fabula

277bavit i) enim hos nummos argenteos tempori sere pugnae apud

Mantineam commissae asSignandos e88e, cum tanta inter Arcades dissensio exorta esset, ut cum Megalopolitanis Thebanisque soli starent qui proximam tenebant regionem cf. Xen. Heli. VΙΙ b, b) contra eos qui mediam et septentrionalem terrae partem incolebant, quorum socii Lacedaemonii et Athenienses

erant.

Nec tamen foederis adversarii Callistus Arcadisve personas eo consilio in nummos recipere poterant, ut ad communem omnium Arcadum originem provocarent, sed ita tantum, ut propriam 8uam in nummis repraesentarent sabulam, hau quoque ratione Studia sua manifestantes; nam, ut ait Xenophon in Heli. VI b, 6, εστραττον ἐαν τε κατα χώραν την πολιν και TOIς πιπρίοις νοιιοις χρῆσθω. Propriam autem suisse Orchomeniis

Callistus, Pheneatis Arcadis quodammodo sabulam facile demou-strari potest. Quod quidem apud illos Dianae cultus eximio honore floruit es Paus. VIII l3, l. 5, il), apud hos Mercurii, quippe quem apud se natum praedicarent sci. Paus. VIII 14, 10ήχεων δε τι/Mυσιν Ἐριιῆν Φενε&ται ιιάDσrcta, i 6, l; l , b. HeadΗist. num. p. 37S), id aperit, cur Dianae figura in illorum, Mercurii in horum nummis appareat; et quia et ipsi Dianam magnopere colebant cs. lin hool-Blumer 'M. gr.' p. 197), Heraeenses ab Orchomeniis deae figuram mutuati in Suos numm08 tranStulerunt. Sed inde, quod ταφος ΛακDσrους, ut ex Paus. VIII 3b, 8 Verbis elucet, non multum a Mothydrio aberat oppido Orchomeniis olim subiecto, efficiendum est Orchomenios in suis finibus Callisto a Diana transsxam gloriatos esse. Item Pheneatas Arcadem sibi vindicasse puerum a Mercurio ablatum infra

p. 28J) videbimus. Ergo Orchomenii cum Methydriensibus et Pheneatae nihil aliud secere quam Stymphalii, cum Sua signaemgie Herculis ornabant, aut Tegeatae, cum Cepheum Tele-

280쪽

phum Steropen repraesentabant, eadem omnes aetate. Tegeatarum vero exemplum monet, Nellii conieeturae ne nimis confidamus. In Tegeatis enim haec deficit, quippe qui foederis

partes tenere peraeveraverint et tamen ad nummos signandos

propriam adhibuerint sabulam. Deficit etiam in tertio, quod e Callistus fabula petitum est, signo i). Descripsit enim delineavitque Comnos Revue numism l865 p. 16l sq. t. VII binnummum argenteum, cuius in parte adversa inter litteras RA i. e. A AAΩM dextrorsus spectans Iovis caput apparet laureatum, in averga puer nudus, humi Sedeu8, dextra solium, ut videtur, tenens, sinistra in terram innixus; subscriptum est E.

Sed quoquo consilio Callistus sabula a singulis adhibita

est, id certum videtur, omnibus illis signis, utpote quae eiusdem sint regionis et eiusdem temporis, eandem Subesse fabulae formam. Iam igitur certo comperimus, quid in ipsa fabulae patria, cum Megalopolis conderetur, de Callisto sit creditum, modo constet de interpretatione. ImhooLBlumer, 'Monu. gr.' p. 201 Signa ad Pausaniae revocavit narrationem, ex qua Callisto a Iunone in ursam mutata a Diana confieitur, insans a Mercurio ab interitu servatur, quanquam in nummis Callisto integram habet speetem hum,nam. Ita enim argumentatus est: 'On 8ait combien ii repugnati si l'art antique de representer des metam0rphoses ac- complie8, et qu'On Se contentati generalement d'indiquer Iochangement d'une figure humat ne en animal par I'addition dequelque petit attribui -. Si un signe caracteristique de eo genre init de taut a Kallisto, o est gans douto uni quement aeauso do la difficulte de trouver un moyen, elair et simple ala sols, de signater tu changement gur un espace aussi rostreintii Dubitanter ad Areadem Lycaonemve aut ad Callisto etiam alias in nummis Areadicis figuras rettulit Percy Gardner in Mus. Brit. catal., Pelop. p. 18b sq. in nummis Mantinensium arg. caput cum casside barbatum et Iin parto aversat caput nymphae), p. 100 in n. Orchomeniorum aen. rursus caput cum casside barbatum et lin p. aversat virum armatum , p. 20l sin n. Tegeatarum aen. iterum liu p. aversat virum armatum . Cf. etiam 'dournal of Heli. Stud.' 18S6 p. 98.

SEARCH

MENU NAVIGATION