Des. Erasmi Roterodami Liber de sarcienda ecclesiae concordia deque sedandis opinionum dissidijs, cum alijs nonnullis lectu dignis

발행: 1533년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE AMABILI

gotium sacerdotio,eluctatu est ad Abbatis dignitatem, petitur episcopi mitra, & mitra,magis opima mitra permutatur . Iam animus anhelat ad Cardi naticium fastigium. Hoc ubi contigit,ambitur corona triplex. An hic tandem conquiescit animus Re/spondeat nobis Iulius secudus, cuius extrema sen eius intolerabilibus rerum suctibus iactata est.De caeteris iudicent ali j.Non est absurdu, quod Diuus Augustinus interpretatur pullos, bona opera no stra,quae nisi ponas in nido ecclesiae catholicae se stranea sunt.Phocion & Aristidesaraianus N Antoninus,alη , complureS multa sortiter,iuste ac pie

gesserunt erga patriam. Laudatur Zenonis conturientia, enocratis integritas,Socratis patientia sed quoniam extra Christum facta sunt, non contulo runt ueram selicitatem.Iulianus imperator immensam pecuniae uim effudit in subsidia pauperu . Sed aduersus Christum. Itidem in multis lifreticis quaedam cximiae uirtutes uix crcdibiles praedicantur. Magna diuitiaru cotemptio in Ebionitis,prodigio se orandi assiduitas in Euchitis,magna abstinentia ac uitae seueritas in Manichcis. Sed hi frustra haec omnia faciebant, quia non ponebat pullos suos in nido ecclesiae,sed in suis quilii tabernaculis nidula ti sunt, eo p conuenit illis illud ueteris prouerbrj, ut

e malo coruo nasceretur malum ouu, di expectatis

turturum

52쪽

Ee eLEs AE eo Neo RDIA nturturum pullis, excluderentur aspides. Nos igitur si quaerimus ueram animi quietem, perseueremus in tabernaculo domini uirtutum,maneamus in unitate ecclesii catholicae,quae est Hierusalem, dc aedissicatur ut ciuitas,cuius participatio in idipsum. re

est enim illa beata quies,de qua dicit alius psalmus: In pace in idipsum dormiam dc requiescam. Quo

niam tu domine singulariter in spe constituisti me. Sion autem mons est Hieroselymae, in quo taber/naculum erat dc regia. Sion autem speculam sonat Hebratis.In hunc igitur monte ascendamus. Quo

modo ascendemus et Contemptu rem terrenam ac

desiderio uitae coelestis.Ibi post longas erroru ambages, post infrugiferas rem humanaru curas de lassati,inueniemus nidum in quo refocillemur,inueniemuS requiem, quemadmodu dicit Psalmus i me quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis re quiescet in mole sancto tuo: Ingrediamur sine macula haereseos, dc proficientes in fide,quae per dile/etionem operatur,faciamus iusticia,non Iudaicam sed Euangelicam,totum quod recte videmur agere deo tribuentes. Vt autem in hunc monte subues mus, simus animi demissione passeres, uiles minis micp precia in oculisnostris,non soliciti de crastino, sed omnem solicitudine proiicientes in eum,cui no si ficura est.Simus innocentia & castitate turtures,

53쪽

DE AMABILIN intelligentes nos no hic habere stabilem sessim, ad coelestem illam Hierosolymam assidue suspire/mus. Auscultemus uoci domini ad uera animi quietem inuitantis: Vcnite ad me omnes qui laboratis ii 5c onerati estis de ego reficiam uos.Tollite iugia metum super uos,& diicite a me,quod mitis sum 8c hamilis corde: de inumictis requie animabus uestris. Iuxta sensum humanum absurdus est sermo.Nam quae requies mitibus 5c humilibus qui conculcatur,ic e sedibus suis exiguntur Aut quae requies ducerilibus iugum Scruitutis nomen est iugum, Sc iuxta

Graaeoru proverbiu, Seruis nultu est ociu. Sed qui ad Christi exemptu mites sunt, icrram postident: de qui iuxta mundu humiles sunt,in Christo subli/meS sunt,pertingentes usq; ad coelum: de qui placi/do Christi iugo submittunt colla, uere liberi sunt. Submittunt autem qui citra disquisitionem fidunt illius promissis. Sequamur prophetam mystago gum, qui e uestibulo nobis ostendit in amabilia, pulchra,cb suspicieda sunt atria domini, quan

placida sit in illis animorum requies. Nunc ex atrio ostendit nobis altaria domini,quae sanctior εἰ pub chrior templi pars est. Altaria tua domine uirtu/

altarium Ors

54쪽

templum domini,dc sanctissimu iusiurandum crat, iurare per templum & altare. Ncc fuit impune do mino dixisse,soluite temptu hoc. Sed ista nihil aliud erant quam typi rerum spiritualium. Propheta dum haec loquitur, aliud quoddam tabcrnaculum

non manufactum contemplatur, alia uidet altaria, , quς sic admiratur,ut attonitu uerba deficiant. Qubdam enim hunc sermonem, Altaria tua domine,re

serunt ad superiora, i, dilecta tabernacula, quam dilecta altaria. Augustinus annectit proximis, pabser inuenit sibi domu, turtur nidum, ut appositive sequatur,altaria tua,ut intelligamus ipsa altaria esse nidos,in quibus conquiescimus. Mihi rectius uide tur,ut sermo sit inabsolutus,quo magis expriman tur admirantis ametus.Sic quia videmus principis domu magnifice extructa stupefacti dicimus, Pa/latium regium.Et quemadmodu hic emphasis est,

in uoce regium,ita in prophetae uerbis maῖna emphasis est,in pronomine,tua. Tu unus cs dominus . uirtutum,& hqc tua sunt altaria,te digna,tibi grata. Rursus pro uirtutum,Grscis est de quo prius admonuimus,Hebraeis Sabaoth,hoc est,eviercituum. Iteratio ad hoc fit, ut intelligamus ecclessiam licet iuxta mundu contemptam dc inermem, tamen protectore deo excrcituu inuictam esse,at

55쪽

N DE AMABILI haee sunt altaria quae uitulorum,hircoru & arietum sanguine cruentantur. Dominus iam olim per os

Esaiae hoe uictimaru genus fastidiebat . Quid igi

turmeus spiritus est,re spiritualibus ulistimis det ictatur.Non gaudet caede pecudum, sed mortifica/tione cupiditatum spiritui relinstantium. Si amore Christi mactasti in teipso pecuniae studiu, 5c quod prius abditu pro deo cole as,nunc erogas in membra Christi , gratissimam deo uictima immolasti. Si iugulasti luxum de libidinem e lurcone factus sobrius,ex incontinente castus, accepta deo hostiam mactastLSi laesus a proximo,in gratia Christi compescis effervescentcm animia, ac uindicta remittis,

gratissimu deo sacrificiu obtulisti. Si fide firmus de charitate seruens tua omnia te , totu tradis uolum rati diuinae paratus di mortem & gehenna subire, si sie illi uisum fuerit,gratum holocautoma posuisti domino uirtutu . Hic est cultus rationalis siue spiri/tualis,& hostia uiuasancta ae deo places,ad quam eum obsecratione nos hortatur ApostolusRo. 1M Ita deus no delectatur uapore thuris,aut myrrhat, aut Storacis,sed amat sumtum spiritualem,uota ac preces piarum mentium,gratiarum actionem,& sacrificium laudis,quo deus gaudet honorificati. Per has uictimas iter est ad uiciendum salutare dei, qui

scis est de huius psalmi. Videbitur deus deoru in

56쪽

EccLESIAE CONc ORDIA r Sion.Preces acceptae sunt, quae fiunt cum fide:& in nomine Christi,gratiarum actio,non tantu in pro speris,uerumetiam in aduersis immolanda est. Sa/crificium laudis ita gratu erit, si iuxta Pauli doctis nam, quicquid facimus siue in uerbo siue in opere, non in gloriam nostram, sed in gloriam dei taci,

muS.Haec oblatio uere munda,quia spiritualis, per uniuersum orbem iugiter offertur in altaribus ccclesiae. In hoc nido tuti coquiescimus ad icmpus, quia altaria non sint hominu,sed domini uirtutum, cu

ius uoluntati nemo potest resistere, qui per simplisces dc humiles coli uoluit, qui pusillis impertire uo/luit dona regni coelestis. Quo nomine & ipso patri gratias agit in Evangelio:Abscondisti h a sapien vitiistibus dc prudentibus,& reuelasti ea paruulliata pater quoniam sic placitu suit ante te. Non est quod

metuas mundum aut Satanam,si te rccipit in tabcrnacula sua dominus uirtutu . Ille tuetur quod insibtuit ille regit ambulans in medio suorum,ille consismat quoa secit,Dominus uirtutu tuetur, rex gubernat,deus euehit ad regna coeloria. Rex meusMde isus meus. Similiter loquitur Psal. 3.Tu es ipsc rex meus & deus meus.Hoc proprie potest ad Christuetaesis principem accomodati. qui Psalmo i loqui tur: Ego aute costitutus sum rex ab eo, super Sion montem tactu eius.Sub ditione dei sunt uniuersa.

57쪽

Et daemones agnoscunt omnipotentem & contre miscunt,scd fidei vox haec est peculiaris. Rex meus S deus incus.Nemo potest dicerc Dominu Iesum, nisi in spiritu sancto. Passim iamcn audiuimuSuo

ces appellantium Dominum Iesum. Sic nemo po/test dicere:Rcx meus & deus meus,nisi qui se plena fiducia dci uoluntati permisit, & ab hoc uno prae inium sternς selicitatis expectat. Alius pselmus populum illum beata pronunciat,cui dominus est de

us.Item quum ali js aliquot scripturae locis,tum Le/uitici is ita loquitur dominus: Pona tabernaculum meu in medio uestri, & no abissciet uos anima mea.

Ambulabo inter uos de cro deus uester, uos p eristis populus meus. Quem hic regem appellat, post appellat legislatorem. Itaq; si legem agnoscimus, pareamus illius legibus.Si dcum agnoscimus, nihil supra cum diligamus,imo nihil omnino diligamus quod no propter ipsum diligamus. Nomine regis illud admonemur,quod sanguine Christi redcmpti sumus a tyrannide diaboli,& pro turpissimo si/mul & crudelissimo domino uenimus in ius semetitissimi regis.Hactenus mystasogus siue hicropha

ta noster, ostendit nobis amabile domini tabcrnat culum,introduxit in atrium, comonstrauit altaria,N hostias spirituales.Nunc ostendit nobis eximi Oi

illos ac dco dignos sacerdotes, sacria operant . iu

58쪽

EccLEsIA si correo RDIA sytemplo dominL Beati,inquit, qui habitant in do/ mo tua domine , in secula seculorum laudabunt te. Qui sortes sunt in fide,qui radicati in charitate,iam habitant,non in atri js, sed in domo domini. Nam habitare stabilitatis uerbum est. Et quare sunt bca tirNum quod abundent opibus, aut praefulgeant honoribus aut assiuant deliciis Nequacp. Quam ob rem igitur Quonia,inquit,in secula seculorum is laudabunt te.Ecce tranquillam domum,quam replperit sibi passer,ecce quietum nidum, quem reppe rit sibi turtur.Hic est enim supremus finis,ad quem

coditus est homo,ut aῖnoscat,amet, & hymnis ce lebret conditorem, redemptore, ῖubernatorem ac remuneratorem suum. Iuxta sevium humanu qui

laudantur potius beati uidentur Φ qui laudant. At in rebus diuinis,secus est. Deus enim nullius laudi, bus fit selicior.Est enim sternus sons omnis gloris.

Sed quicunq; illu laudat, hoc ipso beati sunt quod

laudant. At non omnes illum laudant qui canunt. Gloria tibi domine sed in quorum cordibus habi/ cessitat charitas quod est uinculum persectionis, & eravitat pax Christi, ad qua uocati sunt, qui in unum corpus coaluerui, sese in mutuo cohortatur in piabmis & hymnis 5c canticis spiritualibus in gratia, cunentes in cordibus suis dco.Quod si uoce corporea laudandus est deus,Psallamus spiritu psallamus de h x meute

59쪽

DE AMABILI

mente.Non est spetiosa laus in ore peccatoris, non est grata deo symphonia, ubi vocibus cocordibus dissonant animi,denti cxtra domum dei, quae cnecclesia,non est hymnus acceptus dco.Si uolumus esse beati,sic unanimes laudemus deum, quemad modum laudant Angeli,inter quos nulla est dissensio. Vniuersa creatura suo quael more laudat do/minum. Neq; enim coeli tantum enarrant gloriam dei,sed omne animantium genus, ipsa elementa ecquicquid ex his gignitur dum ipso aspectu codito ris omnipotentiam,sapientiam ac bonitatem nobis declarant,clamitant laudes dei. Eo p in psalmis,ec in Cantico trium puerorum, non tantum sol ec lu/na, sed εἰ pecudes de pisces,& montes & colles, de maria & flumina, inuitatur ad laudandum nomen

dominicioli spiritus imprj, 5c homines mali no in uitantur ad hac symphoniam, quia per hos, quod quidem in ipsis est,blasphemia potius afficitur no/men domini. Sed quid sibi uultq, addit prophe/- taan secula seculorum laudabunt te.Quo loco sub ηcitur,Sela. Quod Hieronymus uertit semper. Tametsi sunt qui negent eam uocem aeternitatis habere significationem, quod in scripturis nusqua repe/riatur praeterΦ in Psalmis, & interdu his locis ubi nulla sit sternitatis significatio.Proinde existimantidem pollere Sela,quod diapsalina,quod indicium

60쪽

erat mutandae melodiae. Nam psalmi uocibus aemusicis organis canebantur. Habent autem & ho/die musici signa quaedam quibus admonetur,m tandam esse cantionis rationem. Nel enim omnis harmonia,cuiuis sententis cogruit.Sic de in comoe/diarum deuerbi js tibis modos quosda accinebant, aut sertasse prscinebant,ex quibus populus intellis gebat sententiae genus,grauis esset an secus. In hoc certe psalmo ab hac clausula uidetur esse alterius argumenti exordium. Sed hoc utcunq; habet, certe uerba in secula seculorum declarant qternitatem,ut non possint quadrare in templum quod erat Hie rosolymis.Id enim non ita multo durauit ultra du centos annos. Quanc ν Iudaeorum uulgus sibi pera

suaserat legem di illius templi relisionem usq; ad mundi finem duraturam.Quemadmodu Romani sibi persuaserant, Capitolium fore sempiternum, quu hodie Romae ne uestigium quidem Capitolii possint ostendere, nec Iudaei templi sui Hierosoly/mis. iud igitur templum uidebat oculus propheticus in quo sine fine laudaretur nomen domini.Ea nimirum est ecclesia catholica. Sed qui possit esse

perpetua laudatio, quu mortales sint qui laudante Haec ecclesia laudatrix domini, consummationcm expectat,finem nescit. Et sicut in prjs charitas nun/quam excidit,ita laudatio dei,hic exercetur,in coclisli 3 perficitur

SEARCH

MENU NAVIGATION