Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 화학

411쪽

xo 38 DIs PUTATIO XI. 'cum ejus universalitatem tueri non posset, conabatur, actiones suas potiores, non vi contrarietatis in contrarium operando, perficiant. restat ut idem

demonstremus in occultis qualitatibus, quod vid licet hae Utiones suas non perficiant vi contraria in

contrarium.

LXXIII. Dixi in thec 11. disputationis meae de morbis substantiae , occultas qualitates agere per Sympathiam vel Antipathiam. Quae per Sympa

thiam agunt, has Subornatus, non per contrarietatem, sed similitudinem agere ultro largitur. Et scfalsum est primo, quod omnes actiones occultarum qualitatum fiant ab agentibus contrariis in contraria. Verum hic periclitantem situm Praeceptorem D. Sennertum, & regulae Veritatem naufragam phar maco aliquo verius oleto curare satagit. Ait enim quod quando ex Aristotele actio inter contraria esie dicitur, non intelligendum perfectivam,sed destructivam; verum .c od Ganymedes ait,o ait atque Ligur. Hic aut spissam igoorantiam, aut summam mentiendi calumniandique & bonas artium regulas pervertendi impudentiam prodit Subornatus. Viviscatio- inem,uitae conservatiqnem,nutritionem, coctionem antea largitus est Subornatus fieri a calore; atque haeactiones caloris non sunt destructivae vel corruptivi. Neque est quod idcirco destructivam vocare velit, quia in harum productione frigus cicuretur &dOmetur. Frigus non exstinguitur aut omnino expellitur,sed ad temperiem convenientem redigitur,ne que ex sola caloris in frigus actione, hae sunt oper - l. tiones

412쪽

DE PARADox Is SEcTIE SEN. Ios9tiones, sed alia actione caloris maxime aequivoca,

unde sequatur,non rei destruehio sed generatio,vivi-fisatio , & utilissima naturae opera. Nunquid non ipse Subornatus in tradi atu de Calido innato recipitru recitat Aristotelis definitionem coctionis ex 4. lib. meteor. Coctio est perfectio a naturali & proprio calore'oppositis passivis. An coctio sit actio caloris

destructiva, quae definitur quod sit persectio λ hic

tamen non erubescit imPudens ille vitilitigator me nominare sophistam,quod activas qualitates & non per contrarietatem agentium , huic regulae increpitum abeunti,quam rectissime opponam: Sed quod proxime sequitur & impudentius est, & a malitia male signati cavillatoris,a quo hominum genere cuivis bono cavendum esse veriverbio monemur, prO-

sectum est. Ibi enim me soricem in pice haerentem

appellitat, lepidus ille ganeo.

LXXIV. Probavimus occultas qualitates omnes, quae per Sympathiam agunt, non perficere actiones suas vi contrarietatis in contrarium,quod pro regula illa de actionibus enerva'da sufficeret;progredimur nunc ad actiones occultarum qualitatum , quae per Antipathiam operantur, qualitet venena agunt in eorpus nostrum. Quaeritur hic an haec agant in corpus nostrum,quia ibi sit alia quaedam qualitas occulta illi contraria , in qua consistat sinitas & qua laesa

actiones vitae & sanitatis laedantur, de vita demum exstinguatur. Hoc affirmat D.Sennertus & ejus subornatus, de in hac regula situm est fundamentum to- . tum, quo probare morbos substantiae moliuntur novatores; quod ut nunc prophis despiciamus, tempe X xx a LXXV. Oc-

413쪽

LXXV. Occultas venenorum qualitates in nos a gere,fanitatem,ui maxima, qua antecellunt, depecu lari Zc hanc ipsamque vitam saepe celerrime corrumpere, concedo. Id vero non fieri quia agunt in

alias nostri corporis qualitates occultas, sisi examussim contrarias, in quibus sanitas & vita consistat, sed in Calidum innatum , &spiritus vitales insitosque,

LXXVI. Verum hoc falsum esse demonstrare nititur hac regula, quod omnis actio fiat a contrariis ejusdem generis, unde concludit occultam qualitatem,non agere in Calidum innatum,non in spiritum vitalem insitumque, sed in occultam qualitatem, &ex hoc falso praesupposito texit novum suum de moris his substantiae seu occultarum qualitatum dogma. LXXVII. At si Calidum innatum non est occulta

qualitas sed substantia,& substantiae uti talis est nihil

est contrarium,& tamen occultas venenorum qualitates primo agere in Calidum innatum, ex ipsismet eorum scriptis probetur equitur quod occulta qualitas,per antipathiam agens,dum in nos nostramque naturam & corpus agit, non agere ut in contrarium aut crantrariam qualitatem. Et quod vel hoc ipso solo corruat omne fiindamentum, cui iiovum suum de morbis substantiae in occultisqualitatibus dogma superstruit; Calidum innatum non qualitatem , nec occult m qualitatem sed substantiam & σωμα esse Subornatus in tract. de morb.subst. quaest. 6. exceptia .resp. s. diserte ait. illud C*lidum innatum disertudi conceptis verbis ait Subornatus in eodem tractati quaest. T. excepi. r. resp. s. V nena agentia per occulta. qualitates primo adoriri & destritere, idque ex &

414쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. IO6x ex & cum suo D. Sennerto idem in responsione ad quintum meum argumentum repetit, dicitque venenum peculiari Antipathia Calidum nostrum innatum petere & dissipare. LXXVIII. Si itaque venenum occulta qualitate& per Antipathiam agens, primo agit in Calidum innatum,idque non ut qualitas,nec occulta qualitas, sequitur falsum esse, quod omnis occulta qualitas non agat nisi in occultam qualitatem. Deinde quod ideo non sit occulta in nostro corpore quaerenda, ponenda vel concedenda qualitas in quam agat. dum in corpus nostrum agit. Venenum iraque corrumpit, quod directe agatjn Calidum innatum ejusque rubstantiam corrumpat.

LXXIX. Cum itaque non agat in corpus nostrum,

nisi id ab illo pati sit aptum &ipse Subornatus intracto. de morb. subst. quaest . q. sequela 3. resp. 3 dicit, md patiens non recipit ad modum imprimentis,sed recepti vitatis suae, necessario danda & concedenda est passiva potentia in corpore nostro, cujus merito vis veneni in id agere possit,&velut qualitates apertae agunt ut artifex in materiam subjectam, quae necessario sic est affecta, talique potentia, pan sua praedita,ut aist ionem agentis recipere teneatur: ita & occultae agunt in corpus nostrum , seu ejus temperiem, calidumque innatum. Et ut actio artificisagit in materiam, potentia obedieritiali affecta, ita actio qualitatum, quae est instar artificis, in materiam quaepotentiam habet passiva, quae sit analoga,& ad instar potentiae obedietialis:quo sensu dixi qualitates agere in corpus passiva obedientia praedi tum. Quod estatum innoxium & verum, quantis X xx 3 calum-

415쪽

xosa Drs PYTATIO κLcalumniarum flagellis sit caesum a Subornato,passim in vitilitigatoris scriptis videre est, qui non animo veritatem indagandi sed veterem philosophiam cotilutulandi & bonos criminandi RKapsodias cum suo

praeceptore adversus me constaburravit. LXXX. Progredimur nune ad disputationis nostrae thesin sq,ut Subornati teretismata,& verba terintiata quibus obstrepit , abstergamus. In illa tale erat argumentum nostrum primum : Si innumera sunt indicibilium venenqrum genera , quorum quodlibet occultam dc peculiarem sibi contrariam qualitatem impugnat , unde morbi pro cujusque veneni & occultae qualitatis laesae ratione emergunt, necessum est innumera incognitorum & indicibilium morborum agmina invehi, quinimo tot dari sanitates, quot dantur occultae qualitates morbi, &sic etiam innumeras esse sanitates. Quae opinio ut in novarorum cerebellis recens nata , ita & antiquitati ignota,& veritati &sanae philosephiae horrida &absurda est. LXXXI. Sed quid hic respondet Subornatus λNegat in sy IIogismo majoris partem antecedentem, videlicet quod innumerabilia indicibilium venenorum genera in nos agant ; Rationem suae negationis hanc adsignat, quia non omnia venenorum genera, omnibus animantibus aeque sunt venena , quod alia sint venena caprarum, boum, ovium, quae homini r

bus non noceant. '

LXXXII. Videamiceleehor,quem crepitum,str pitum&pulverem in vetulis saltantibus excitet, det sine 'mente sonum obstrigillator. Etsi venena certa affligant certa animantium genera, nec Omnia

noceant

416쪽

noceant homini, & saepe quod homini pro cibo

sit, alii cuidam bestiae sit venenum,& contra: tamen non sequitur innumera ponam incertum numerum di tamen longe maximum pro certo) non esse venena quae corpus nostrum impugnent. Non exigua pars a rei medicae magistris scriptis consignata dc evulgata est,& haec maxima pars eorum quae scimusά

est minima horum quae ignoramus , quod latiori probatione si indigeret, in summo hoc omnium sapientum consessu quam evidenter & dilucide probari posset. LXXXIII. Secunddait me dicere in dii ha thesi,

omne venenum cor petere, quod falsitatis arguere ipse Subornatus morosophus non veretur a sed quid non audeat, qui semel verecundiae fines gnaviter est transgressus p me ponere in citata thesi omne venenum primo cor petere, id pro sua calumniandi libidine iterum mentitur; verba mea haec sunt. Venena directe sisbstantiam nostram humanam , maxime juna temperiem quablatum or praecipue easiri or humidi, inquasanum fundatur , aeripere es' corrumpere , ct corrimiasique facultati , elinque humido archigeno in cordepotissimum radieato nocere , celeriterrue vi flua pernitisιά or potenter eo*- or naturam n ramplum

dare

Ex his quis concludet omne venenum primo cor petere dixi. I. Omne venenum proprie dictum substantiam nostram directe petere. a. Eam juxta temperiem qualitatum praecipue calidi & humidi depeculari. 3. Vitali facultati, quae in calido nativo & ejus spiritu in corde potissimum radicatis consiliit, nocere. q. Potenter corpus nostrum Sc, Xxx ' naturam

417쪽

ro 64 D I s P v Υ Α T I o XI naturam pessundare. Cum dixi venenum in subiastantiam& corpus nostrum directe agere, nullam partem corporis exclusi,quae non a communi vel pe- ωliari sibi & in specie etiam magis adverso veneno

possit corripi & corrumpi. - Deinde maxime nocere temperiei qualitatum,

praecipue calidi & humidi , & in hoc fundatam esse

sanitatemvi vitam, & id potissimum in corde radi-c ιum esse; Qui dicit venenum nocere maxime calido innato, quo caeterae partes non destituuntur, &per quod vivunt, idque in eorde potissimum radi, cari , quia id fons est calidi innati, quatenus jugiter substantiam calidi influentis producit , quo insitum restauratur & conservaxur , & alitur jugiter in toto corpore & omnibus partibus, an ille dicit omne venenum primo cor petere

LXXXIV. Et si dixissem,quid hoc ad rem p neque

enim argumentum meum labefactat, quo statuo tot morbos occultae qualitatis, quot venenorum genera in nos agunt ; sit enim non omnia cor petunt, sed alia alias & diversas partes, ratio mei argumenti mihilo minus immota manet, quod in illa quam adoritur parte,necessirio danda foret occulta qualitas, quae a specifice sibi contrario veneno patiatur, unde mor-

LXXXV. Etsi igitur Subornatus garrit,non omnia venena in hominem agere, neque omnia cordi proprie nocere, tamen manet hoc quod innumera sint, quae Blum hominem adoriantur, sive primo cor sive alias partes corporis humani infestent. Vnde ait, non necessario innumeras qualitates occultas incor-dς chiri,quia omnia venena non agunt in cor.Verum

etiamsi

418쪽

DE PARADox Is SEC T'AE S E N. Io6s etiamsi non omnia agant in cor, tamen innumera pratter caetera reliquum corpus vexantia remanere

posse quae cor directe infestant, negandum non est. Deinde nec ego dixi vel scripsi innumeris occultis qualitatibus, obsitum esse lum cor, quia innumeris selum possit infestari venenis:sed hoc dixi, innum meras occultas dandas qualitates, in quarum qualibet sit peculiaris sanitas, quia innumera sint peculiaris generis venena,quae quamlibet peculiariter infestent,ex quarum laesione innumeri morbi & integritates,&innumerat sanitates,quod est absurdum.. LXXXVI. Et vitilitigator subornatus cum videat se cum suo praeceptore falsa dogmata suae vanae sectae . defendere non posse, quascunque huc controversias quocunque modo pertrahere conantur,ut lectorem abducant, eique sucum facignt. Quo spectat hoc

quod mentiuntur,me dicere omne venenum cor petere :quod si dixissem, meis rationibus nihil noceret, nec fraudi esse posset quibus impugno eorum falsas opiniones. Neque falsum dixissem,neque a doctissimorum virorum sententia alienum quid protulisissem: Definit enim Mercatuis Duncanus, Aponensis & Mesue. aliique ab arte clarissimi venena, quod

sint corpora cordi inimica humanae naturae corruptiva.

Cordi inimica dicit in arte Medica l. s. c. a. Duncanus quia temperamentum cordis & calorem nativum,principaliter dissolvunt, licet alias etiam partes laedant. Haec itaque eruditissimorum verior est sententia; omnia venena cor petere, Nin his esse quaedam,quai licet cor infestent, nihilominus vim peculiarem priterea obtineant,qua hanc vel illam partem

419쪽

1566 DIs P v TATIO XI. prae caeteris furiose & vehementissimὸ affligant. Atiaque id ipsa confirmat experientia; quod quodcunque venenum sive vesicam, sive cerebrum, pulmo nesve graviter assiciat, simul cor ipsum vehementerdi directe impetat; quod evidenter ex actionibus eorgis laesis non per Sympathiam , ut fit procedente

tempore magis, in partium caeterarum morbis, sed statim abinitio. Ita vesica a cantharidibus,pulmonea spongia marina, cerebro ab ura venenata ab e

tremo pedis digito seriam irrepente laesis , simul statim & in initio laedatur cor , & gravia cordis symptomata continuo simul incidant, quod infallibilis experientia testatur. Verum hanc litem , quia causae meae nec prodest nec officit, huc pertrahere

nolo,nec pertractam volo.

LXXXVII. Sed pergit vitilitigator, & cum videt

non posse obtineri ex argumento Sennertiano, quod detur morbus & sanitas in occultis qualitatibus, ipse alia via probationem sed incassum etiam aggreditur. Piima nova ratio pro ista opinione haec est. Freitagius non negat occultas qualitates, & occultas qualitates egr te operari, unde tale texit argumentum. Quot dantur occultae qualitates activae , tot dantur etiam occultae passivae ; Sed

innumerae dantur occultae activae: ergo,&c.Verum

nec vera est hypothesis, nec proposito argumenti. Hypothesin quod attinet : Freitagius non negat, dari posse occultas qualitates in corpore humano, sed necessario dari, ad constituendam sanitatem, &operationes ejus perficiendum, hoc est quod nigat,& probari non posse affirmat. Deindc propositio amgumenti falsa est, non enim necessario tot dantur

occultae

420쪽

DE PAR AD Oxxs SECTAE SEN. os occultae passivae qualitates quot activae, quia omnς venenum agere directe in unum Calidum innatum asserit Subornatus: Calidum vero innatum non est occulta qualitas, dicente eodem Subornato,sed illi est corpus superelementare. Vnde primo appare*falsitas propositionis, quia ipse attestante actio occultae qualitatis directe cuti inquit fertur in Calidum innatum , quod ipsis esciubstantia & propridspiritus, ut vult D.Sennertus lib. I. Institui. cap. s.& subornato Sperling. in tract. de morb. substant.& Calid. innat. Vnde falsum est, occultam omnem qualitatem activam, necessariis praesupponere pecvliarem occultam qualitatem passivam ejusdem generis in quam agat. Vnde etiam non dantur tot objecta pathua, quot occultae qualitates, quia omnes qualitates venenatae in unum agunt Calidum inna tum , unique calori nativo insidiantur. Sed praeter hoc demonstratum est,Calidum innatum esse secundum substantiam & qualitates ex elementis: Agunt igitur innumerae qualitates occultae in qualitates

elementares numero paucas.

LXXXVHI. Ille vero pergit vitilitigando & garriendo, quod putem, tot dari sanitates , quot causae sunt sanitatis , se autem putare sanitatem esse unam. Sed primo falsum est unam esse sanitatem, distat ex Galen. lib. I. de sanitat. tuenda , ubi unam & insectilem sanitatem non dari, sed aliam atque aliam, pro modo temperaturae docet Galenus. Secundo non dari unam sanitatem licet in genere una esse possit sanitas quae in plures dividatur , in quibus vere consistit . species discat ex Institutionibus D. Sennerti lib. I. Institution. cap. q. alia cnim est sanitas

SEARCH

MENU NAVIGATION