Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 화학

421쪽

xo68 DIs P v TATIO XI. sanitas similarium, alia organicarum partium proin pria,alia communis rarisque. Deinde licet plures causae concurrant ad unum effect iam qui est sanitas, tamen non una eademque sanitas ex iisdem causis exsurgit: Alia enim est sanitas senum,juvenum,puerorum, ab iisdem qualitatibus diversimode temperatis r eadem est ratio complexionum,sed inde non sequitur , me statuere, infinitas esse combinationes qualitatum, unde infinitae sanitates. Quae enim" fiant qualitatum conjugationes, si nescit,discat Subornatus ex physiologicis: innumerae enim non

sunt qualitates elementares,ergo nec innumera conjugia, nec innumerae inde sanitates, uti garrit,inde emergent. Atque haec de qualitatibus manifestis, quatenus sanitas ex earum temperie & moderatione oritur,inque illa consistit. LXXXIX. Secus se habent occultae.Hae si dentur in corpore, ex ratione & regula Sennerti & Subornati , erunt innume in corpore sed ullas dari aut inesse in corpore,illa regula demonstrari in sternum nequit; nullas vero dari insuperabilibus argumentis & rationibus evidenter est demonstratum. Si vero darentur innumerae qualitates occultae, innumeras sanitates statuere necessum foret: vel enim sanitas in una est qualitate occulta, vel in concursu &mistione & temperie plurium: sive enim in simplici pcculta qualitate quaelibet ponatur sanitas, sive statuatur in occultarum plurium concursu vel mistione & temperie,innumeras dari oporteret sanitates.si

in simplici & una qualibet,res plana est, & sic neces,

sario innumerae erunt sanitates: si vero incompositis ex pluribus, necessario innumerae dc sere plures

422쪽

DE PARADoxis SECTAE SEN. Icuisquam innumeras oporteret resultate sanitates: quia ex simplicibus,compositorum corporum & qualita tum major semper resultat numerus quam simplicium componentium qualitatum & corporum sit. Innumeras vero dari sanitates & consequenter innumeros morbos est absurdum. XC. At quid opus in his excutiendis tempus terere. Demonstratum est suffcienter,non dari occultas qualitates in corpore, in quibus vel Gitas vel morbus poni posset. Sed ille progreditur meumque

ex textu Gal. l. I. de semine cap. 16. argumentum vellicare nititur.Gal. ait minimam portiunculam veneni momento temporis totum corpus alterare; inde conclusi tam manifestas quam occultas qualitate hveneno corrumpi.Ad haec ille respondet,affecta una qualitate cum subjecto assici totum di sed nihil hoc est respondere: totu enim hic Galeno non afficitur,quia una asscitur sualitas , sed omnes simul assciuntur, quia totum assicitur perit :operatur enim deleterium venenum corruptionem totius,ergo & omnium qualitatum. Exemplo ignis quod pro se affert, suam ipsius rationem destruit: Ignis enim non comburit uti ipse inquit totum hominem,propter frigiditatem qua constat, sed quia aistione aequivoca in

omnes caeteras qualitates,&subjecta elementorum corpora agit,in su i naturam convertendo:agens enim agit ut sibi simile reddat patienS. '. XCI. Deinde respondet concedendo venena minnifestas mutare qualitates, sed non directe dc primario,verum indirectedc consequenter. venena mutaure manifestas qualitates,quia agant in calidum innatum primario et directe , quo laeso & superato am

423쪽

Io o DISPUTAτIo XI. plius salvae nequeant esse elemetares, turpiculaesint nugae dc commenta novae sectae: Primo, cur IriAgis venena in Calidum innatum uti supraelementare est corpus & non occulta qualitas quam in Calidum innatum , quatenus ex elementis & elementaribus constat qualitatibus, agant Θ cum illis actio omnis sit inter contraria unius generis. Qimmodo itaque aget magis in Calidum innatum, quod est ipsis ira, &substantia, quam qualitates elementares caloris nativi, quatenus juxta Galenicos ex elementis conis

stat. Nec enim Calidum illis est unius generis eum occultis qualitatibus ; est enim non qualitas sed subiastantia,& aeque differt a natura occultarum qualitatum & corpore veneni, quam occulta qualitas ab elementis, eorumque qualitatibus. Imo major est convenientia qualitatum occultarum cum elemenis taribus ut in eos agunt, major est eorum convenienistia cum corporibus elementorum, quia qualitas occulta licet differat a qualitate aperta quoad genus proximum, tamen convenit cum illa quoad remotus eum substantia a qualitate quacunque toto genered tarat. Deinde convenientia occultarum qualitatum cum elementis major est, quia ex eleinentaris materiae potentia eas ortas esse demonstrariamus. Sed quid multis opus est probationibus p ipse

Ganymedes in tractat. de morb. substant. cap. 2. quaest. I. inquit, hos esse morbos occultarum qualitatum,cum corporis humani qualitas occulta abalia qualitate occulta petitur. Et venenum hominis corpus ingressum, non caliditatem, non frigiditatem, humiditatem vel siccitatem petere, scd congeneres qualitates; hic iterum observa istorum male seriat

424쪽

ν in

Da PARADox Is SECTAE SEN. Io Irum contradietionem. Cum hic dixerit qualitates , occultas agere in occultas,posteil non semel sed mutatoties ait venenum agere directe jn Calidum nativum. Nota absurpissimas contradictiones. XCII. Quando concedit δc necessario concedit , in laesione vitae & vitalium actionum Calidum innatum directe & primario affici & laedi,

necessario, quoque concedit δc statuit , occultas venenorum qualitates agere in qualitates elementares earumque temperiem , quia Calidum innatum ex elementis eorumque qualitatum temperie ortum esse sufficienter demonstratum est. Deinde

mera est petitio principij & falsitas, non posse salva

esse elementa, eorumque qualitates, si pereat Calidum innatum, di Calidum innatum non posse sal- vum esse, qualitatibus elementaribus pereuntibus, quod neutra pars aliam sustentet vel foveat. XCII. Tertio, quod prolixe .deblaterat occultas

qualitates non esse ex elementorum qualitatibus aut contextas vel factas, me hic non ferit, diverticulum inane petit probando occultas qualitates non esse ex elementis , cum probare deberet occultas qualitates non agere in elementares,hoc enim erat probandum; quae mea sit mens de occultis qualitatibus, supra exposui. Quarto,quod inquit Sennertum sus- scienter probare, quod Galen. non neget occultas qualitates de occultos morbos in Institui. dc lib. de Gai. cum Chym.consensu εc dissimendacium est. D.

Senn. ibi aliquid dicit, sed nihil probat. Deinde subjicit non opus esse ut probetur, Gal. statuisse venena tantum in occultas qualitates agere, caeteris salvis: sustinere enim quod in corpus nostiu agant. Verum de haec

425쪽

io , D I s p v T A et I o X1.S haec responsio frivola & nulla est. Non enim in

quaestione erat,an venena agant in corpus nostrum,

hoc enim aperte fatetur & scribit Gal.ipsaq; abunde testatur experientia ; sed in quaestione erat hoc, an

agant in corpus , quatenus manifestas vel occultas

ejus qualitates primariis & per se laedant corpus enim non laeditur nisi per qualitates, nec enim corpora agunt vel patiuntur,nisi mediantibus qualitatibus activis vel passivis) juxta rationem & argumentum D. Sennerti, quod omnis actio sit inter contraria unius generis , unde cum occulta qualitas non sit unius generis cum aperta , sequitur quod in apertas agere nequeat& idcirco quia in corpus nostrum

agat,necessario ibi dari occultam qualitatem in quam agat: hoc ut ex Gal. probet jussi, meque si id ex Gai probare possit, causa cessiirum stipulatus su m. Atqui ille probat vel amrmat sussicere, quod occultae qua litates etant in corpus nostrum,id vero probandum non est quod simpliciter nemo negat,videlicet quod

in corpus nostrum agant venena, sed hoc probare debebat, quod in occultas qualitatesagant, earum' que laesione morbos excitent. Hoc cum probare nequeat , nihilominus effrons ille & depudicatae seontis cavillator,exclamare non erubescit, me causa

cecidisse.

XCII1. Quinimo notetur &hoc,quod cum pro bare deberet qualitatem occultam veneni agere in qualitatem occultam corporis sibi directe contrariam,ut excitet morbos & mortem inserat, ille probat venenum agere primario in Calidum innatum, quod ipsi nec qualitas nec occulta qualitas est , nec genere convenit cum occultis qualit tibus, &cui ut sub-

426쪽

DE PARADox Is SECTAE. SEN . Io 3 substantiae nulla est cum qualitate contrarietas.Quo effato pr0rsus ipsius luxatur & perit regula, quod omnis actio sit inter contraria unius generis, & sibi ipsi contradicit in react. de morb. substanti th. I. quaest. I. ubi dicit venenum diriste agere in occultas qualitates,& occultas qualitates agendo congeneres

generare morbos.

XCIIII. Ex hoc etiam effato quo adserit, occultam qualitate agere in Q idum innatum, eoque laeso mortem inducere,duo sequntur doctrinae Sen-nertianet &Subornati contraria.Primis quod novum ritur morborum similarium genus in substat. Calidi innati r ait enim venena salvo calore elementari, facere aegrotare& mori hominem In tract. de

morb. sinst. Quaest. vh) quod non raro accidat in peste. Vbi primaria notanda est contradictio; Ait n.

in eodem tradi .quaeli. 8. Calido innato a veneno si-perato,salvam non esse amplius elementorum unio- .nem, quae in viventis calore consistit,eorumque rationem salvam esse non posse,illo letis.Sequitur vero riovum morborum genus simnarium partium in Calido innato,quia venena faciunt hontinem aegrotare dc mori , idque non quia uni is qualitates element ves, vel calorem Hementarem uti ait: agunt enim directe & ptimo in calidum innatum; quia itaque homo non aegrotat & moritur,ob hoc quod venena non agant in elementares qualitates, sed dis recte impetant ealidum innatum per hoc aegro tet & moriatur homo necessum est in Calido innato dari morbum. Sed Calidum innatum est pars es sentialis materiae corporis, & est substantia dicente D.Sennerto; at in materia di substantia corporis non

427쪽

dari morbum sed in accidentibus, non semel sed multipliciter docet D. Sennertus in Institutionibus:& opiniones eorum, qui morbos non sollim in constitutione accidentali,sed & essentiali statutini,strenue refluat.Hic aute Subornatus statuit quia venena agunt in Calidum innatum, quod illi est de subastantia corporis & σωμα,egrotare & mori hominem. XCV. Praeterea absurdum foret statuere, causam instrumentalem lsoximam animi ad omnes actiones vitae non laedi , laesis omnibus vitae & natu rae actionibus. .Tale instrumentum D. Sennertus&ejus 3ubornatus, statuit Calidum innatum. Omnis enim actio laeditur, laesis proximo animi instrumento, atque illud D. Sennerto est Calidum innatum, ut est lubstantia &c. Neque est quod reponere velint,Calidum innatum agere per calorem Mementarem sibi inhaerentem, quia ipsemet anima utitur calore elementari , teste D.Sennerto, ut instrumento immediato.Neque calor elementaris est instru mentum calidi,uti causae principalis, neque eo mediante

animae sed Saec superius satis discussa sunt. XCVI. .Tandem & in hoc sibi contradicit subornatus Ganymedes , quod mortem naturalem velit fieri consumptione & perditione caloris nativi, . Violentam vero salvo calidωinnato;& cadaver fieri, sive absit sive adsit calidum innatum, uti loquitur

Subornatust in tract. de calore innato sol. I 6. cum hic statuat venena vehementia, quae primo & dir cte agunt in Calidum innatum, vitamque corporis nostri substantiam , cujus nobilissima pars est Calidum innatum in quo vita consistat, celerrime corrumpere , imo instar ignis totum comburentis per dcte.

428쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. Io Isdere. Sed quis, ut innumeras iliorum Fanaticorum novae spar conditorum absurditates Meonti adictiones commemoret,bonas hocas perdere velit,sufficit aliquos monstrasse , cum simul omnes vix quis quam computare & recensere possit. XCVII. . Procedimus ad examen thesis 3 3. Hirclamat Subornatus me affingere D. Sennerto alienam mentem & petere principitia; Veriam Sub

ornatus cum rationibus.veris causam amplius su sit nere nequit, ad cal umnias dc mendacia convertitur: hic itaque nota & adverte, lector amice, strenue mentiri subornatum, ac mendaciis&calumniis velle rem defendere: ait enim quod I. Excellentissimus D. Sennertus, occultam quandam qualitatem salvo calido innato, a venenis perire non statuit, sed pas-sm venenum peculiari antipathia nostrum Calidum 'innatum petere & dissipare contendat; quod cum

dicit ad vel sarius,saltem pro suo lubitu agitis & quicquid in buccam venit, regerit. In hoc solo Sennerti usque Subornati candorem probare licebit ,& an veritatem defendindi studio , an vero calumniandi, vitilitigandi &falsa novae sectae paradoxa defendendi libidine scriptitent, notabis. Nunquid D. Sennertus ex hoc vult probare,dari morbos totius substantiae , & occultarum qualitatum , quod omnis actiost inter contraria unius generis, quocirca omnis occulta qualitas,cum non 1it ejuschem generis cum manifesta,necessin iis agat in occultam: agit Vero occulta qualitas venctorum in corpus nostrum, idque aegrotare cuti ait Subornatus α mori facit. Non vero vi argumenti Sennertiani potest agere in aliud quid, quam occultam qualitatem , cum qua in genere

429쪽

conveniat & in specie maxime discrepet; Δ hoe ipso vultD. Si ancrius ostendere & probare, dari occul- 'tas qualitates quas ad constitutionem & integrita tem & sanitatem 11 milarium constituendam aeque putat pertinere, quam symmetriam ex temperie manifestarum. Vnde lib. I. Instit.cap.3. ait, non tum quatuor primarum qualitatum symmetria, similarium parctim sanitatem absolvi, sed & nobiliores & occuleiorest alias qualitates ad eam requiri, derit ex occuItis qualitatibus ipsi in similaribus datur sanitas, ita etiam in iis dari morbum amrmar li. a. Inst. p. I. cap. a. cum inquit. Deinde putat similarium morbos reperiuntur in partibus similaribus morbi occultarum qualitatum, velut vocant i nemo vero eos ita vocet praeter Sennertum ejusque secta, riosὶ totius substantiae seu formae s nota sormae cuti. reliquae nobiliores, praeter primas qualitates , mu

tantur. .

XCVRI. Statuit itaque D. Sennertus, dari in corporibus nqstris occultas qualitates in quibus consistit sanitas. Hanc sanitatom laedi 8im istae occultae qualitates patiuntur & laeduntur ab occultis qualitatibus , cum omne agens agat in contrarium sui generis: quapropter ex hoc quod venena agant in corin pus nostrum, & id aegrotare & mori faciant, agant autem in occultas qualitates, concludit, non tantum dari in corpore occulias qualitates,sed & in illis consistere sanitatem, & has neeessario ab aliis occultis

unius generis laedi,cum res occulta qualitate agentes in nos, causantur morbos. Venena autem agunt in nos occultis quainatibus, Ergo aguntinno 1tras occultas qualitates, in quibus illa Sennertiana sanitas

430쪽

DE PARADox Is SECTAE S E N. Io 77ςonsistit,ut testatur Ganymedes,in tract. de morb. subfl .th. a. quaest. I. non vero in Calidii innatum,di recte & peculiari antipathia& primo ut ait Subornatus, quia Calidii innatum est σῶμαι & corpus uti diserte dicit sebornatus in tract.de morb. substant.lib. c. non qualitas, non occulta qualitas. Quocirca nec directe neci eculiari antipathia, occulta veneni qualitas petit Calidum innatum, quod Qbstantia esst,&cui nihil contrarium; non vero qualitas: & quod antipathia & sympathia proxime fundetur in qualitate & per eam immediate ut proximo animae vel

formae instrii mento excerceatur. '

XCl . Vides itaque amico te istor ex mente D. Sentierti, qualitatem ocet ultam agere directe & primario in qualitatem occultam, non in calidum innatum primo dc peculiariter di singulari antipathia,ced in occultas unius generis qualitates. Hic vides an non ex mente & doctrina Sennerti sit, quod dixi, qualitatem occultam a veneno occulta qualitate agente peti debere, si homo aegrotare & mori deberet, idque salvo Calidbinnato, quod nequaquam a venenis impeti possit, sive sit superelementaris sive es ementaris substantiae; & cum revera sit esementaris sit bstantiar& qualitatis, nequaquam ex mente subornati laedi posse. Sed monstretur locus apud D. Sennertum, ubi dicit vcnenum peculiari antipathia agere in calidum innatum:qui si detur,vel solus sufficit ad evertendum omnis doctrinae suae de morbis substantiae fundamentum. C. Nunc demum apparet, amice lector,eum desperare defensione articuli novae suae sectae quo inor

SEARCH

MENU NAVIGATION