Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 화학

641쪽

x292 DIs PVπATIO XII. forma subordinata veniat ad actionem vel formale officium juxta novae sectae placita nisi specifica cui suberat prius fuerit defuncta vel recesserit, sequitur nullum animal, dum adhuc vivit specifica sua potitur forma veneno infici, sed tunc demum quando priore vel superiore aut specifica Arma, cui suberat se bordinata, perierit: tunc enim forma aliis subordinata actiones suas exserit, alioquin homo semper passionibus ex venencs torqueretur, nisi priyrum &supinorum fumarum dominio coercerentur; quia semper hae in corpore praefuerunt formae subordinatare XCIII. Altera opinio est, quod humores dc

corpus nostrum constent simul ex veneno ut principio materiali, quod dum caeteris mistum sit, &corpus ipsum adhuc integrum, nec per corruptionem in partes suas materiales ex quibus constet, si- lutum sit , non noceat Pullosque suae virulentiae actus exserat et verum ubi per putredinem & eor-rruptionem corpus fuerit solutum, quod tum demum a partibus sitis segregatum & sui juris factum

venenum saeviat de venenatas nocendi vires exserat, natiaramque nostram depeculetur & corrumpat.

XCIIII. Vbi primo notandum, quod D. Sen-nertias iterum , ut semper, antiquitatis veritati obstrepens, & paradoxologus & novator statuat, venena per corruptionem humorum vel corporis in corpore non generariis fieri ex corruptione rerum substantiali, vel qu Riva, sed jam antea actu

642쪽

DE PARADoxis SECTAE SEN irricorpori inhaerentia seluto per corruptionem in partes unde compositum erat & constabat totum, pro- , duci: At quaestib erat, quomodo venenum in corpore generetur: quod generatur in corpore,id actu non praefuit in corpore,neque fuit ejus pars materialis. Deinde hoc pacto non potest corpus infici veneno quin prius totum vel pars veneno infecta, sit in sua principia per corruptionem resoluta, ut sic pars Venenata, ex qua constabat sim operandi & virulentiam suam exserendi consequatur. Et sic nul lum corpus vivum. antequam plene in sua prin-.cipia reselvatur fit venenatum vel veneno corripi

tur.

XCV. Et si ex his sufficienter & luce meridiana clarius appareat, novitatum Sennertianarum falsitas, tamen penetratius rem, ingrvitiam Lectoris excutiemus, & novorum D. Sennerti novaeque sectae principiorum vanitatem ob oculos pone

mus.

Corpus compositum per mistionem plurium genitum , cum perit, selvitur in sua principia materialia , ex quibus erat compositum. Principia illa materialia ex quibus generatur , actu esse oportet antequam res exiisgeneretur , & in eadem rem ex iis generatam resolvi oportet cum perit. Principia . illa sunt constitutiva & essentialia corpori ex principiis generato et qualis itaque est materia, tale materiatum ; qualia materiae principia essentialia, talis

643쪽

ias DISPUTATIO XII.

talis est essentia corporis.Loquimur vero hic de materia in Manente,non transeunt: Sic enim D. Senn.

in auctario Epit. Physic.c. I .fol. is distinguit male riam. Immanens materia est quae sub qKalibet mutatione substantiali manet, & in quaeres ubi corrumpitur, sine novae formae assumptione, deperit: talis materia sunt Elementa corporis misti. Transiens illi est quae non manet in re effeetu,sed mutatur & aliam accipit formam , ita quidem ut priorem recipere non possit. Ita cibus est materia chyli,chylus sanguinis, sanguis corporis sumani. Principia vero rerum

naturalium ipsi sunt duplicia, clia communia, quae

omnibus ex aequo insunt; alia propria quae cuique rei peculiaria sunt. Communia principia esse materiam immanentem dicit, & de illa veram esse regu lam : Res quael bet resiliatur in ea, e qmbus constat. Quocirca loco citato sol. 2 8.phesi 3 8.concludit, mi

scibilia communia manere in mitto, proxima vero generationis principia in animato omni manere nulla. In his enim,inquit D. Seian. nomen & natura di definitio mutatur, quia totum mutetur in totum,

ut sanguis in carnem & proinde regressiis & resolutio non datur ad proxima principia. Ita ex ovo fit pullus, & omnia ovi in pullum mutantur, omnemque potentiam amiserunt, qua regressiis fieri & ex pullo iterum ovum fieri possit. XCVI.Hactenus D.Sennelt. in Aus ar. Epitom. Phys cap. I.fol. 18.thesi 3 8.Proinde tenendum rem omnem naturalem generari per mistionem: mistio enim & generatio,dicente D.Senn. lib de Gai. cum C m.consens & disscap. ia.sol. mihi 3q9. parum differut,decerte nulla generatio illi fit sine mistione.

ω Mistioni

644쪽

DE PARADoxis SECTAE sEN. 129FMistionis materia illi sunt, sui. ibid. 332. elementa, quae vere, propter qualitates, in quibus excellit ea lor sunt corpora miscibilia, quia mistio juxta Ari- , stotelem est miscibilium alteratorum unio. Calor vero juxta Sennert. in Epito. Scient. naturat. lib.3.

inctionem & definitionem humidi cum sicco. aitque eandem generationis & conservationis misit esse causam, &tam diu mistum in suo statu naturali

durare, quamdiu debita & iusta humidi & sicciper- mistio subjusti caloris dominio persistit: ut itaque a

calore generatur mistum per miscibilium althratorum & colligatorum: unionem,perque eundem conservatur,ita illo pereunte & exeunte,omne corporis mistum, & omne corpus naturale perit: deficiente& corrupto calore oritur putredo.Res itaque omnis naturalis cin recto tamen sensu usurpatis verbis naturalis& violenti naturaliter perit ex putredine &violenter per combustionem. Vti enim mixtum generatur per syncrisin Elementorum & humidi cum sicco, opera caloris,eoque conservatur; ita perit per diacrisin miscibilium corporum seu Elementorum: pereunte calore emphyto syncrisin totius conse vante. Cum itaque res nulla generetur nisi per mi-' stionem, S miscibilium nulla alia sit materia quam Elementa, necessum est rem omnem ex Elςmentis generari , &inea tanquam omnis mistionis partes, per putredinem resolvi. XC VII. ' Res itaque omnis naturalis composita, per putredinem in illa resolvitur principia ex corruptione caloris, ex quibus opera ejusdem caloris permistionem erat generata, di, deinceps conservata. Nullum

645쪽

1196 DISPUTATIO XII. Nullum mistum generatur nisi ex Elementis, & sola Elementa sunt materiamistorum corporum, ne-- que calor aIterius generis quam elementaria corpora miscere potest, neque in alia agere, quia juxta D. Sennert. contraria in se agentia sunt unius genetis&ejusdem subjecti Nullum corpus sublubare cci positum est, quod non sit per mistionem genitM. ImoD. Sennert. tria principiali Cymi coru dicit esse primamista ; Ergo ne corpus sublunare ex elementis constat & compenitur, & in illa resolvitur,

taliquam immanentem.

XC III. . Hinc verum est,quod res quilibet in ea resolvitur ex quibus componitur: quae regula dextreintelligenda propter novatorum, omnes disciplinas corrumpentium,falsam explicationem.Non in quod quidq; proxime resolvitur ex eo erat compositum,ut partibus materialibus,ut in eas resolreretur, neq; id ex quo quid proxime generatur,ex eo erat compositum. Siquidem lac selvitur in tres partes idelicet ircaseum,butyrum & serum,neq; tame ex his partibuproxime sed ex sanguine generatur, in quo nec caseris,nec serum, nec butyrum. Neque ex sanguine prius generatur lac, butyrum & caseus, ut ex horunmixtione generetur lac, sed cum generatur lac esanguine,talis producitur substantia Piae per separationem in tales partes dividi possit. Par e1t ratio ganerationis sanguinis:hic generatur ex chylo, riCRLtamen in chylo sunt actu bilis, pituita, melancholi: quemadmodum elementa sunt in eo & omni mi 1 tanquam partes misti. Vti enim semeta sunt paximisti immanetes,& sub qualibet mutatione fialashatiali manentes,primae,mediet,& ultimet mistoria,CI

646쪽

DE PARADoxis S EcΥAE SEN. I ex iis generatur & constat omne mistum,ita sanguis& lac non generantur existis partibus tanquam corpora misia,neque hae partes in quae secer fiuntur sunt horum, ut milia sunt, principia: Deinde non constat quippiam eo,ex quo per substantialem mutationem generatur, neque ejus forma &essentia manet in generato, nec in illam re luitur, totum enim in totum convertitur: & potioris natura & definitio perit, neque manet ej us forma, sed ita perit,ut res ex eo 'genita tum perit priorem formam recipere nequeat, unde pereuntes anguine non fit lutio sanguinis inchylum, cibum, & priora, ex quibus ini- mediate primum & dein mediate genitus est. Co pus itaque naturale compositum non resol 'itur in

id ex quo per mutationem substantialem est proxime vel remote genitum , nequae ex iis partibus in quas proxime per secretionem quandam dilpescitur. generatum est, ut principiis misit materialibus, sed resolvitur in ea principia materialia' ex quibues

Omnes primo generantur & ultimo resolvuntur: intermedia enim corpora ux principiis pii mis ge- 'nita principiorum rationem nullatenus sustinere

queant.

IC. His prae missis, Sen nertiani dogmatis absiar ditatem & blasphemiam facile cognoscet candidus Lector.Partes rei in quas per corruptionem resolvitur , necessario fuerunt illa materia aut principia ex quibus res genita est, & quibus constitit, & quae essentiam rei materialem constituerunt; sanguis&semen per corruptionem solvuntur in partes aliquas quae sunt merum venenum: ergo sanguinis essentiari substantia constat partim ex veneno, di VenenO-

Nnnii sum

647쪽

x298 Drs PUTATIO XII. sum quid eli. Sic thrombus sanguinis in corpore

corruptus, & extra Vasa putrescens fit venenum, quia ex venenata parte in quam per resolutionem solvitur, constat. Sic pars corporis in gangraenam corrupta, fit saepe venenatat; ergo ex veneno genitar& cadavera inhumata in pestilentem & venena tam abeunt corruptionem, ut aerem inficere & pestem excitare possint. nstant itaque juxta D. i Sennert. tam principia nostrae generationis & corporis humani & animalium essentialiter ex venenodi sunt venenosa, quia per corruptionem & putredinem , quae est corporum naturalium ultima, &

in sua principia, ex quibus nata & coalita sunt, re selutio, Glvuntur a itaque sunt partes in quἀs rerra=lvitur, eadem sunt principia ex quibus erat generata. . suacia principia esseηtialia,υιu rei essentia Principia νenenata rem venenatam connituunt. Atque haec est prima & maxima quae ex hoc tritalido D. Sennertiwmmento ebullit absurditas. Vertam ne id mire I, lector honorande, qua enim bruta audacia &quo fundamento nixus hominum animantium corpora statuit ex Veneno constare: vel ex partibus venenosis, essentiam eorundem constituentibus; e

dem barbarie intractatu de Formarum origine sub personati sui Spertingeri nomine D. Sennerti fol.

2 . effutire non erubescit, majora animantium corpora continere omnium istorum animantium corpuscula, seis formis constantia , quae ex iisdem per

corruptionem generantur: quorum nu merum fer, me infinitum esse asserit: adeo ut cquus ex scarabarispine innumeris, aliisque bestiolis & vermibus qui Per corruptionem ex eius cadavere sile prosiliunt pene

648쪽

pene infinitis actu constet: ait enim ibidem fol. 3x. has formas sub ordinatas cum flais materiis, seu animalcula ista facere ad constitutionem corporis,talique eguisse corpore canem, leonem, equum dic. de qua blasphemia in creatore superius uberius egimus. C. Deinde S hoc notandum quod D. Sennert. . s. praxeos cap. 3. dum affirmat generari in eo ore venena id probare nititur verioribus Rudii & alio rum doei totum sententiis sine causa rejectis ex eo quod corpora nostra ex principiis venenosis, ex quibus velut partibus generata sint& coalita, constent Quod si verum sit, venenum non generatur in corpore, siquidem principia materialia immanentia exqvhus generatur corpus, & in quae reselvitur, non

generatur in corpore, neque enim elementa ex quibus generatur, &in quae resolvitur corpus, in corpore generantur. Cum igitur quiritur, quomodo venena generantur in corpore, ineptissime responde- tur, Corpus ex venenis, de quorum generatione iticorpore quaeritur, constar tanquam principiis materialibus,neq; etiam in semine, neque in sanguine neque cum illis ut insit generatur in iis venenum.Sed pergamus in excutienda opinione & dogmate α Senn .de Veneni in corpore generatione. Vbi falsus' est in tradenda hac doctrina ta varius de inconstans& sibi pro suo more temulente contrarius est.lib. T. PraxeOS par. Σ.cap. . generationis veneni in corpore

causam statuit,&in eo ponit,quod sit ex formis sub- ordinatis, has sub variarum substantiarum & formarum aliarum atque aliarum ordine sibi sude dentium informatione cum suis propriis accidentiis manere posse, quia cu'aliquid coriumpitur forma

649쪽

xsoo DISPUTATIO XII. tantum determinatumque ejus formae quae corrumpi dicitur temperamentum seu subjectum cum suis accidentibus pereat, manentibus illaesis aliis formis subordinatis, cum suis accidentibus. CI. Quomodo vero hae formae subordinatae in corpus deveniant, demonstrare nititur hoc ipso, lib. V I. prax. pari. a. cap. 3. quod animalia plantis & animalibus venenatis vescantur, uti constat sturnos cicutam, & anates busones, gallinas araneam, & ciconiam & lupos pisces devorare serpentes,quibus cum iterum cibi loco utatur homo, fieri ut venenata illa substaritia, quae in plantarum di animalium alimenium stibiit, eisiper umM eomones in varia ormassis mutata, tandem in hominis alimentum cedit & liis mista sepe longo tempore non nocet: at ubi ab aliis secreta fuerit,&sola extiterit exemplum ponit paulo post in semine &sanguine) homini nocere incipit, & venenum evadit, & praecipue si copiosius &saepius tale alimentum sumptum iit. Hactenus opinio & verba D. Sennerti. CII. Primum dogma in hac opinione quod est de fotmis subordinatis, secunda, & tertia, & quarta hujus operis disputatione falsitatis &immensae absurditatis satis superque convictum&explosum est. Et hic seipsum suisque verbis jugulat. Si cnim in qualibet mutatione & corruptione intellige substantialem ultimata forma corrumpitur, nulla in re ulla potest amplius esse forma, quam quae corruptae proxime succedit. Dum enim in variis rerum sibi ordine succedentibus corruptionibus, ea quae prima inmisto& composito corpore, est specifica, perit,il lisque succedens, Min ordine mutationum omnes

similiter

650쪽

DE PARADOXIS SECTAE SAN. xsors militer proxime praecedens per alterius generationem corrumpitur, quod unius generatio sit alterius corruptio, nulla istarum formarum a prima ad extremam usque in re manere potest; nullaque e prioribus sic manet in re quapiam , ut pereunte aliqua subsequentium illae in re delitescentes&subordinatae, prodeant. CIII. Verum uti varius est. & inconstans, alium, quo formae illae venenorum,quas hic e sebordinatarum classe vult esse,veniant in corpus,& formae undem subordinentur, adfert modum. Ait enim cum cibis & alimento ex animalibus & plantis conquisito & parato perferri in corpus dum homo comedat animalium plantis venenatis aut veneno imbutis nutritorum & venenatis bestiolis vel animalculis pastorum carnes ; substantiam illam venenaram per

varias coctones in variasserisas mutatam, tandem in alimentum cedere homini; unde venenum in humo

res,semen,& substantiam corporis nostri perveniat, neque prius quam ab aliis quibus mistum est subsantiis, per corruptionem earum separetur, no

ceat.

CIV. Futilis hujus commenti absiarditas ut eluceat, sciendum,quod omne alimentum fiat per substantialem mutationem, in qua pereunte forma cibi chylus, chyli sanguis, & sanguinis generetur caro. quodque omnes hae alimentorum formae sibi mutuo succed cntes secundum D. Sennertum non sindi immanentes sed transeuntes, uti ex paulo supra allegatis D. Sennerti verbis constat. Talis autems ibi mutatio βbstantialis ut totum vertatur in totum, veluti dicente D. Sennerto sanguis in carnem ct chylus insan-N n n n 3 gMycm

SEARCH

MENU NAVIGATION