Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

201쪽

193. ELEMENTORUM terent, & ita pariter omnis generis foetibus& proventibus inscri ora foecundando, unus multiplicem caussarum & cssectuum naturalium, artificis naturaedis pcnsationem, in genere caussae generalis, & particularis, remotae, & proximae, eXequatur. XXV II.

Lunam ex irradiatione Solis, nullius insignis cD sectus in inserioribus caussam existere, satis ipsa sibi manifesto indicio est.

Etenim luna semper quidem paulo plus dimidio sui orbis, sed non secundum candem partCm, a Sole illustratur, unde pro ut partem illustratam, vel advertit terris, vel avertit, variarum figurarum apparentia oritur, quae documento est, corpus lunare' sipissim ac minime pellucidum esse , utpote quod lux solaris non alte penCtrat. XXIX. Hinc manifestum est, lucis e luna reverberationem, in oppositum tantummodo Solis tendere, ut quae non e profundo, sed e superficie, ut e speculo repercutitur, & proinde tota lunatione, praeterquam in plenilimio,lucem lunarem parcissima propagatione ad nos reflectere.

202쪽

XXX.

Ipsa lunae facies pallida, luxque illius liagitida& quasi marcida, & dubio, nec manifesto sensit caloris nobis accidens, debilem admodum lucis lunaris ejaculationem ostendit. XXXI. Ex his ut necessariis, necessaria conclusio est: frustra lunae, secundiam crescentem vel decrescentem lucis apparentiam, facultatem & efiicientiam vulgo attributam, variandorum. quae terra, mari, aere, contingunt, tum humorum, L medullarum in animal ibus, succorumque in vegetabilibus augendorum, nec non concharum, ostreorumque im-

. Plendorum, nisi forte hujusmodi quid in plenilunio experiamur. XXXII.

Proinde nec eclipsis quilaris , caussa defectiva esse potest , rerum in inserioribus novandarum, cum per nocte. aliquot continuas, quibus in iam vilunio luna tota latet, ex desectu quidem lucis, nullae insignes mutationes deprehendantur.

203쪽

XXXm.

Ad haec, lunam luce mutuatitia Solis, trullatenus aestuum maris caussam esse, nec irradiationem Solis in luna quicquam praestare, ad aestus maris concitandos, inde liquido constat, quod nihilo minora aestuum incrementa contingant in novilunio,quam in plenilunio.

x XXIV. Quoniam ergo dubium non est, lunam omnino, clim aestuum maris, tum aestus incrementorum unicam caussam esse, reliquum est, ipsam propriae se stantiae viribus trajiciendis in oceanum actuosam esse, hoc est, ejaculatione peculiari suae naturae minimorum , oceani aquas in. consensum sui pellicere, auctius & impensius tamen in congressibus cum . Sole. XXXV. Lunae ejaculatio propriae naturae minimorum, quibus oceanum ad se inclinat, magneticae ejaculationi analoga est. XXXVI.

Minima magnetica , ejaculatione sortissima e magnete prorumpere non dubitabit, qui illa per tabulae lignum profundum & densum penetrare

204쪽

NATu R AL Iu M. Lib. XI. 197 consideret, cum scilicet pyxide nautica mense im- . potita, Magnes sub mensa e regione pyxidis in orbem circumducatur. XXXVII. Eadem autem magna copia exire, & instar nubeculae juxta polum magnetis volitare Sc agitari, satis inde colligas, quod nisi conserta serrum admotum subirent, nequaquam id tanto nisu ad magnetem valerent impellere. XXXVIII. Quod vero minima magnetica consertim ε magnete exsilientia, ubi eo spatii pertigerint, quo illa impetus eiaculandi extulerit, certa inter se servata eundi Sc redeundi vicissitudine , magnetem identidcm repetant, attactu nimirum CongenCrum particularum succedentium amata, in locum nempe minimorum excussorum , sequentia demonstrant. XXXIX.

Et primo quidem, quod non alio principio movendi intelligi possunt, ferrum quod subiere ad magnetem rapere , quam , se ipsa denuo Versus magnetem impellendi, quod non aliud esse potest, qu in pondus unionis & conjunctionis cum magnete.

205쪽

198 ELEMENT. NATu R. Lib. XI.

Secundo, quod magnes non posset in multa. Ω- 'cula magneticam vim tervare inexhaustam nec 1mminutam , nisi identidem reponerentur , quae sine intermissione conscita copia exissent.

XLI.

Tertio , notissima haec experientia, quod vires magnetiCae, quas V. g. culter eX amictu ad polum magnetis imbibit, sine mora cultrum destituunt,& in magnetem revertuntur, si culter raptim juxta polum magnetis, etiamsi magnetem non tangat, traducatur, isque confestim iterum Vires magne ticas hauriat, cum leviter tantum ad polum magnetis affricetur.

x L Il. Simile autem huic affectioni minimorum magneticorum redeundi ad polum magnetis , unde prosilierant, nisi quatenus ferrum quod affricueris, abripiat,deprehenditur in exhalationibus ventosis, quae ex consensu naturali, vel directe, vel oblique, pro ut forte eve&e sunt, retr' inclinant ad eandem plagam, unde ortae tuerint. Occa

206쪽

NATHRALiu M. Lib. XI. 199 XLVI. Oceanus geminum quasi polum mobilem in coe- Io respicit, ad quorum utrumque illius aquae successivis fluxib s & rcfluxibus contendunt. X LIV. Luna enim unam & eandem semper diametrum terris obvertit, secundum quam minimorum suorum emicationes in oceanum demittit, unde fit, ut quatenus luna in orbita sua, ejusque punctum Oppositum, continue procedit, catenus loca fluxus & refluxus per ambitum oceani perpetuo in

tentur.

XLV.

Ejaeulatio haec minimorum lunarium , a quibus oceani aquae per totum ejus ambitum, ex Consensu peculiari convenientiae inclinantur , ad situm ad lunam, ejusque diametrum, in diversum ponderis Vergentiae ad centrum terrae, non potest non esse,& validissima jactu, & confertissima minimorum copia , utpote quam non tantum ad maximam lunae a terra distantiam porrigi necesse est, hoc est , non modicum ultra ducentas lunae semidiametros, sed ad spatium aliquantum supra aversam oceani partem protensum, unde particulae

207쪽

miuimae lunares, quas .impetus ejaculandi huc unque pertulit, lunam repetant, ut de minimis magneticis respectu magnetis demonstratuin est, & aversam oceani partem in eundem modum asticiant, quo adversa oceani pars assecta fuit. n on enim dotur alia ratio aversam assiciendi. XL VI,

Quod de quotidianis lunae in signa Zodiaei limgrestibus vulgo observatum, quasi in his regimen aliquod sit rerum in inferioribus contingentium, id

partim errore visus ex apparentia, partim deceptione mentis ex credulitate, factum est. XLVI Duo autem sunt quae hoc probant: annuus motus sphaerae lunaris, & ipsorum signorum contemplatio. XL VIII. Integra sphaera lunaris, orbitam menstruam cum luna, ipsamque terram vehens, ut in annuo orbe progreditur, interea dum luna in propria orbita totam lunationem absolvit, ipsa necdum unum examussim dodecatemorium perficit, ita ut, quamvis nobis e superficie terrae aspectantibus, luna videatur , secundum apparentiam , singulis lunationibus

208쪽

NATu RALIuΜ. Lib. X s. - 2. Inibus duodecim signa percurrere , revera tam Cnnon ante cclipticae longitudinem permeet, quam II. lunationes cum Una tertia paulo amplius, cxpleat, atque hinc ipsam lunam nullos omnino porsethgressus in signa Zodiaci obire, certum est.. X L IX. Signorum ipsorum nullam cssicientiam esse, ad inferiorum contingentiam , inde liquet, quod eorum ratio, ut ab aequinocti overno dependens, tota sit ab instituto motus coelestes inchoantis, ab eclipticae L aequinoctialis sectione mobili, S per totum Zodiacum ambulatoria.

Nec luna per apparentiam, congressiis ceterosque schematismos cum aliis planctis perficiens, ca' de causia potentior cvadit, quam est extra schematismos. patet, primo, quia ipsa per sic parum valida, nulla virium incrementa capere potest ex aliis, an tam longinquum ejaculari non valentibus.

Secundo, quia nunc ex hypothesi annui orbis terrae, orbibus planctariis interpositi, deprehenditur luna cum ceteris planetis , ipsique planetae inter se , longe alio positu concurrere, ad aspectuum apparentiam, quam antiquitas existimavit.

209쪽

LII.

Unde irrita etiam recidunt, quae vulgis ex aspectibus, Sc ingressibus planetarum capiuntur praesagia.

Annui motus coelo, secundum plagas suas diversas, distincta est efficientia in inferiora, mutationum varietate imprimis evidens. hanc experimento quotidiano notabilem reddunt, ipsae aeris constitutiones, quas, secundum quatuor anni te Pora, ut a punctis aequinoctialibus, &solstitialibus inchoata, non satis tempestatibus istis congruentes cxperimur. cujus discrepantiae caussa est , quod jam ab exordio mundi, aequinoctia, & solstitia, ad duo integra signa cum gr. I 8. I 8 . in praecedentia recesserunt, & quod proinde, quamvis post actum aequinoctium vernum, Solis major elevatio,& mox ad maximam properans, mitius coelum efflagitet, frigora tamen, rigoresque aeris, ac perturbationes, in tertium plerumque ab aequinoctio mensem, perstent, cssicientia nempe , & natura plagarum hyemalium, in quibus terra in aequinoctio, rutam diu post aequinoctium, versatur. Quis vero dubitet, quin in principio rerum, aequinoctia, & solstitia, congruenter cflictentiis plagarum annui motus

210쪽

NATu RALIu M. Lib. XI. et o 3 vise, collocata fuerint, adeo ut si nulla aequinoctiorum anticipatio fuisset, anni tempora, Solisque vices, tempestatibus suis, atque aeris constitutionibus, optime convenissent.

LIV.

Causia praecessionis aequinoctiorum in eo esse non potest, quod vel stellae fixae a sectionibus aequinoctialibus recedant in consequentia, vel ipsae sectiones a stellis in praecedentia. coelum enim sidereum, ut immensum, sic etiam est immobile. circuli, aequinoctialis, & ecliptica, extra considerationem tramitum motus annui,&diurni, revera in comio non existunt, sed cogitantur tantum, propter dictorum motuum apparentiam.

AEqualis anticipationis aequinoctiorum motum, terra, non annui motus systema, facili opera peragit, per deflexum axis, & aequinoctialis terrestris sic cundum eclipticam in consequentia, qua ratione fit, ut cum in nostra sphaerae positione,terra descendit, V. g. versus locum aequinoctii auctumnalis, hac intorsione & inclinatione proprii aequinoctialis in eandem partem, in quam in orbita sua annua progreditur , Sol appareat jam altius ascendisse, &aequinoctium peregisse, ante quam terra ad pristi-C c a num

SEARCH

MENU NAVIGATION