Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

191쪽

18 ELEMENTORUM poris , ab actione cessare non possunt.

XXXVII. v

Cerebrum enim agitationes intellectualis , atque cogitatricis, actionibus suis vacaotis, princeps excipit. inde in organum appetentis, & porro in 'partes corporis imprimuntur, quod respectu quidem cerebri, & cordis fit per fibras partium intermedias , respectu vero cordis, & partium cognatarum, per poros partium, e vicinis & foco cordis

Connexis, in partes cognatas, continuatos, respectu autem cerebri, & partium consentientium, nervi intercedunt, & vicissim inseriorum motibus cerebrum agitatur. . XXXVIII. Nervorum ergo propagines e cerebro & spinali medulla procedentium, in hunc usum Comparatae. Videntur, ut cerebrum sua cum partibus consentientibus communicet, & vicissim e partibus spiritus necessarios hauriat. x XXIX.

Etenim omnia in viventibus, poris & meatibus perpetuis sunt pervia, & transpirabilia, & liquoribus, & spiritibus ducendis idonea, ut facile appareat , spiritus liquoresque , propria pororum &

192쪽

NAru R Atru Μ. . Lib. X. 18ymeatuum actione, hoc est, attractione sive de lutitione reciproca, in mutuum partium usum, ultro citroque traduci. . '

Natura spiritus vitalis, quandoquidem is e fan-gume cordis, & arteriarum ebulliente, exautuat ignorari non potest, utpote qui propterea deprehenditur esse, vapor humidus, calidus, subtilissimus,& proinde iacile ductilis & fluxilis, actuosistimus & acerrimus vitalium semctionum opifex. qui qualis sit, similitudine spiritus vini vegetabili f.

Nervorum non is usus est, ut omnis sensus auctores perhibeantur. nihil enim ad sensum in univer- tum con tribuunt, nisi quod partibus e cerebro necessaria deserendo,ac spiritus ultro citroque trans- . idq). .r gyDRVUetant. speciatim vero vi tui nihil visorius conseri, nisi quatenus Poruseit, per quem ab obiectis immissi , in cerebrum transmittantur. nec auditui aliud auditorius nisi 'quod acris motum excipita saporatorum quidem minimorum nervi vehicula sunt, sed non sola.ad odoratum vero nihil omninopertinent.

193쪽

. XLII.

Ad tactum quod attinet, non minus pars quaevis' alia sentit, quam nervus. omnes Cnim partes Corporis animalis, ex aequo, similares, & integrantes, ut animatae anima sciaticiate, ita tactus csse partici-.

Nec nervus unicum motus voluntarii instrumentum est. sunt enim partes, quae quamVis cum nervo nihil communicant, nihilo secius ad nutum intellectualis , & cogitatricis mobiles sunt. faciei certe Partes pleraeque, variis motibus, sine nervis inflectuntur. motus praetcrea articulorum ostendit, naturam locomotoriam non nervo solimi inesse, sed Se musculis, tendinibus, membranis, ligamentis , ceterisque articulationem instruentibus.

totum denique corpus animale , se ipsum proprio omnium L singularum partium nisu Promovet Scimpellit.

194쪽

ELEMENTORUM

NATURALIUM

L I B. XI.

Theoremata I.

Ctivitas ejacul ationis,est omnibus rebiis na- RUturalibus communis , praeterquam aniplae rationali,& spiritibus intelligentibus, Scabsolutis, qui omnem compositionem & congres

sum cum corpore, ad unum compositum naturale constituendum respuunt. -

Ejaculandi activitas, insigni maximE modo in luce conspicua est. argumento sit, lucis per immane spatium propagatio.

III. .

De luce hactenus existimatum, etsi lucis natura in eo sit, ut reliqua omnia retegat & aperiat, nihil tamen luce esse magis tectum Sc rcconditum.

Hinc vulgo libera haec consessio editur : Iucis naturam omnino esse mortalibus incognitam. A a a Cum

195쪽

Clim contra verissimum sit hoc pronuntiatum rnihil luce, & igne, quae omnium maxime natura sunt analoga, esse potuisse compertius & exploratius.

VI. Etenim lux, & ignis, duabus rebus, quae omnium rerum naturalium maxime sit experientiam & scientiam facere possunt, cognoscuntur, luce nimirum propagata, & calore.

Calor sensiam taEtus non contactu Qtummodo excitat, unde qualis sit non dissicile fuisset discernere; ni vel praejudicium ex alior lin Crrore con-Ceptum, mentem occupasset, vel falsa appellatio qualitatis nimium invaluisset, sed sensorium etiam serit, dividit, penetrat, dissipat, destruit, quod corporum est, vel corpusculorum subtilissimorum, magno impulsu incussorum, & corpora sci dentium , quorum Proinde natura latere non potest VIII Lux ipsa, ut e longinquo transmissa ,& in sensum, sive cyrganum visus, per suam substantiam per-

. cipiem

196쪽

NAT uRALIuM: Lib. XI. 189cipienda ; penetrat, & naturae intelligenti contrectanda & consideranda, & proinde contingens , &contacta, occurrit.

Lucis natura cognita, quod & ex aequo de igne,&de ceteraruA rerum naturis suo ordine dici potest, per rationem similitudinis & proportionis,

reliquarum omnium naturae aperiuntur.

Rationem enim similitudinis & proportionis, singulorum naturae, & operationis, in rebus naturalibus moliendis, summus opifex uniformiter observavit. XI. Rerum natura cognita, cum affectiones necessariae, quas scire ad scientiam rerum naturalium maximi interest, demonstrantur, tum quae falso rebus attributa sunt, unde' in devios errores intellectus abripitur, facile discutiuntur.

XII.

Natura Iucis patefacta , ignorari non potest, Solem ad instar luminaris , vel igo is , tantam motus concitationem & jactationem subire non

197쪽

posse, quantam sustineret si annuo motu raperetur.

XIII. Sol purissimis lucis emicationibus constans, communis omnium visibilium quui lampas constitutus est, ut in superioribus patuit. - XIV. Ex Solis a terra distantia,& inde annui orbis amplitudine, quocunque modo, & quicunque eam deprehenderint, inanifestum est, rapiditatem annui motus Ilus triplo , vcl etiam quadruplo esse majorem, quam diurnae revolutionis terrae agitutionem. XV.

Impos sibile est, facem ullam, id est, lucis, vel ignis ejaculationem, in tanta circum gyrationis rapiditate, quanta est annui motus, hoc est, in concitatione propemodum incomprehensibili, incxtinctam persistere. quia, ut supra ostensum est, in omni lucis, vel ignis ejaculatione requiritur, reciprOcatio aeris sive medii, in locum minimorum C,Culando excussorum, quam rapidissimo motu extingui ncceste est.

198쪽

XVI.' Annuus motus, vel est Solis, vel sphaerae lunaris, centro suo id est, centro terrae, eclipticae longitu- .dinem decurrcntis. non enim datur tertium.

Sed chm ex ipsa lucis solaris evidentia, naturam eius contemplanti liqueat, impossibile esse, Solem, salva sua lucis ejaculatione, citissimo illo motu serri, relinquitur, sphaeram lunarem, cum terra,

ceterisque inclusis , annuum motum in ecliptica peragere. atque ita nunc sexto argumento demon- strativo, tellurem, non vero Solem, annuum motum obire, eVicimus.

Soli autem assectionem hanc, ut ipsi propriam& debitam, asserere, dissicile non est: quod nimirum sit, omni um effectitum,& mutationum in inferioribus, causo generalis, & particularis, remota, & proxima. XIX. Corpus enim solare, ut est ingenti molis ampli- tudine, nequaquam omnibus per ambitum suum

locis, qui plus septuplo major est ambitu terne, unius &ejusdem naturae intelligi potest. Quod

199쪽

Quod idem etiam maculae, quae passim in discol ejus visuntur, ostendunt. XXI.

. Et proinde lucis solaris ejaculationem, posita

revolutione Solis circa proprium axem , uniformem activitate esse non posse satis constat. XXII. Hoc omnium locorum experientia lucul enti Is- me demonstrat, qua comperimus, praeterquam quod omnibus diebus exhalationes Variant, prrtempora, nunc aestuosis praeter modum, & causticis, nunc septicis, nunc malignis & pestiferis halitibus acrem oppleri. XXIII.

Quos e superficie terrae educi patet, primum, quia terrae proxima his maxime in sestantur, dein quia istorum lues animalia, uae capite in terram prono sunt, prima corripiat. XXIV: Halitus autem istos diversos, essectus esie proprios radiorum Solis, ut caussarum essectricium, materiam varie scindentium & frangentium, negari

200쪽

.. gari non potest. cum alia caussa non compareat. XXV.

Sed radiorum Solis omnium, & quacunque parte corporis solaris procedentium , eundem scindendi & rumpendi modum csse, qui dici potest, chin, si hoc ita foret, quotannis in iisdem regionibus, & secundum easdem anni tempestates, iidem cssectus, vel certe non nimium a prioribus disserentes perpetuo existercnt. XXVI.

. Hinc est quod Sol , non simplicem solummodo caussae generalis essicientiam, sed multiplicem caussalitatis effectivae differentiam , effectibus per

inferiora loca variandis , exercere deprehenditur. utpote qui revolutione sui circa proprium axem in eclipticam , omnes ex ordiue prisprii disci plagas terrae obvertit, interea dum L ipsa temra motu suo diurno, & annuo, loca quaeque Solem respicientia , mutare nunquam desinit. qua ratione fit, ut Sol identidem alios L alios differentis activitatis radios ad nos ejaculando, & materiam variis modis assiciendo & disponendo, atque e terra & aquis omnimodas exhalationum disserentias abscindendo , quae supcrne in materiam

subjectam decidant, ejusdemque dispositionem al-B b terent,

SEARCH

MENU NAVIGATION