Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

181쪽

. Agitatio, est propria viventium actio. ea est,uel. naturalis duntaxat, ut vegetabilium, extensi', dilatatio, &compressio, quibus jugiter expeditur in plantis, & animalibus, alimentosi Sc utilis attractio, & incommodi vel superflui excretio vel e pulsio.

Vel spontanea, naturae animalis, cognoscentis, appMentis,locomoventis. haec a motion sensuum, vel ab interno, vel externo stimulante dependet, quibus cessantibus, Sc ipsa cessat. cum enim natura haec cognoscens, appetens, locomOVens, utpote materialis, corpori sit immersa, sepito animali, naturae hujus agitatio pariter sopitur, vitalibus interim functionibus omnibus vel maxime vigentibus.

Vel libera, mentis humanae, & mentium absolutarum, se ipsas proprio nutu actibus intelligendi, & volendi agitantium. etsi enim naturae illae ab extrinseco etiam . excitentur, & mens humana primas quasque cognitiones a sensibus capiat, .se ipsas tamen, & naturaliter perpetua nec intermisisse agitatione circa intelligibilia movent, & quoties libue-

182쪽

NATu RALiu M. Lib. X. i7s libuerit, peculiari rerum contemplationi, judiciis,ia delectibus incumbunt.

Agitatur autem natura intelligens in hunc modum, in actu quidem intelligendi, sese circa intelligibilia quae ipsam contingunt Vel impellunt, vem fando & convolvendo, reminiscendi autem, in sede memoriae vel reminiscentiae scrutando vel conquirendo quae contemplari gesti in actu volendi, appetendi, & deligendi, sese quasi versus rem petitam incitando & extendendo, in actu rejiciendi vel refragandi, inhorrescendo & se retrahendo.

Nec alio agitationis modo natura cognoscens sve cogitatrix agitatur, quamvis nisi aliunde impulsa non agitetur, & in brutis memoria non excitetur, nisi extrinsecus occurrat, quo in memoriam praeteriti revocentur. XIII. Unde nec hoc ambiguum relinquitur,quo modo agitationes naturae intellectualis, in naturas inferiores, cognoscentem sive cogitatricem, & appetentem, & harum vicissim, in intellectualem imprimantur

183쪽

Natura intelligens, absoluta a senseum motionibus , intelligendi, & volendi facultate donata , nunquam in totum agitatione sui,hoc est, actu contemplandi , sapersedere potest, ne sopitis quidem in homine sensibus, & gravato Organo, Propter retractos a corde spiritus , quin Circa intelligibilia nonnulla, saltem intuitu simplici occupetur. cum enim in unica hac intelligendi, & volendi agitatione, naturae intellectualis vita consistat, non in gis ab intelligendo, quam a vivendo cessare potest ,

At vero natura intelligens, cum ceteris naturis juncta sit, sensibus terrenis hebetatur, & proinde mirum non est, si falsis cogitatricis imaginibus ter-- reri Sc deludi, atque vitiosis humorum exhalatio-sibus obnubilari & perverti sit obnoxia. corpore vero soluta, liberrima nec impedita operationis agitatione, purissimo mentis lumine, veritates contemplari non prohibetur. XVI. Respectus ille quo ceteras naturas sibi jungendas natura intelligens respicit, ipsi est intimus &naturalis. boni enim proprii caussa, ut nempe re

184쪽

NATu RALIu M. Lib. X. 177 rum scientiam sensuum ministerio hauriat, ceteris

consortibus jungitur, & proinde actuali consensu unionis assici ab iisdem idonea est. ted non propterea in genus naturarum materialium, quarum

consensit assicitur, ascribenda, & ordini mentium absolutarum,& simplicium, ad immortalium, eximenda fuerit. quod ut liquido constet, non pigebit, integrum genus consensus, a summo usque ad

singulas species persequi.

XVII.

Consensus igitur quo res naturales, aliae alias, assiciunt, & invicem assiciuntur, est vel naturae similitudinis, vel convenientiae. XVIII. Consensus similitudinis naturae, est mutuus, id est, quo res naturales invicem activitate mutua aD sciunt, & assiciuntur. cujusmodi est naturarum simplicium materiae generabilis, mutuo consensu invicem pellicientium ad congressum & unionem,& hoc pacto prima compositi stamina jaciuntur, item similium simplicium,deinceps in complemeum tum confluentium, &postmodum in genito ex alimentis in augmentum, & in refectionem, in locum deperditarum, ad nascentium.

185쪽

178 E L e M E N T o R ii ΜΣD . Consensiis naturalis convenientiae, est vel mutuus, vel non mutuus. : XX. Mutuus , est naturarum praecipuarum in anima-- libus, cognoscentis, appetentis, loco Ventis , partiumque organicarum & integrantium, jam imchoatarum , invicem ad compositionem exstimulantium,& in justam compositi generandi fabricam , parte, ordine, ac situ debito, invicem am

plexantium. . XXI.

Consenses naturalis convenientiae non mutuus, est earum rerum, quarum natura ingenita conVenientia inter se constat, sed quarum altera, activibtate alterius quam respicit, consensu quidem imbuitur, sed alteram illam ad mutuum consenim provocare non est apta. qui proinde consensis, utpote consistens, non in relatione, quae non ni si mutua est, sed in causialitate, & dependentia, ac respectu unius ad alterum, ut superioris& inferioris, cognati vel proximi, consensus ex respectu dici potest.

186쪽

N ATu RALiu M. Lib. X. 1792x11. Consensus naturalis convenientiae ex respecta est, vel unionis sive coniunctionis, vel concursus ac politionis sive situs, vel positionis sive situs duntaxat, vel usus necessarii. XXIII. Unionis sive conjunctionis quidem, est naturae intelligentis ad unionem cum ceteris naturis sibi cognatis & dignitate proximis ineundam, hac lege compositionis, ut, ccteris corruptis, ipsa inco rupta a communione possit recedere. XXIV. Concursus Sc positionis sve situs, serri ad magnetem, ut cum magnete in axem ejus conCurrat, te rae in centro sphaerae lunaris, axe suo diurni motus obverso in austrum &septentrioncm.

Positionis sive situs duntaxat, mobilium coelestium, cujusque ad proprium terminum, oceani ad lunam, ejusque diametrum, sphaerae lunaris secundum axem aequinoctialis in austrum & septentrionem, magnetis axe suo in eundem situm. XXVI. Consensus naturalis convenientiae ex respectu E a usus

187쪽

usus necessarii, est naturae cognoscentis, & appetentis brutorum, ex instinctu naturali, ad alimenta, & cetera omnia petenda,quae ut sibi convenientia agnoseunt & appetunt. x x V I I. Consensus ergo unionis sive conjunctionis quo natura intelligens activitate ceterarum naturarum Cognatarum, ad unionem excitatur, ipsus simplicitati nihil obstat , . utpote cum consensus ille sit caussalitatis & respectus ad ceteras, non vero relationis , qui proinde mutuam activitarem a parte naturae intelligentis non praesupponit , nec Consensus istius, ad coque unionis sive conjunctionis caussa, magis composita dici potest, ex iisdem quorum consensu assicitur , quam si omnis consensus naturalis, & compositionis foret expers. compinstum enim esse, vel constare ex iisdem a quibus in consensum stimulatur, in hujusmodi tantum con-Venientia quadrat, quae ex instinctu aut consensu naturali agunt, non vero in reliqua convenientium genera, non enim quia oceani aquae lunam ejusque diametrum, consensu ab utroque affectie, assequi nituntur, prop terea ex lunaribus naturis compositae censeantur. & quo minus costiposita dicatur natura intellectualis, d modum naturae brutorum,

facit

188쪽

ΝATu R A Liu M. Lib. R i 81ncit omnimoda ejus itidisserentia omnium appetendorum & vitandorum , utpote quae solo rationis lumine dijudicar, cum contra brutorum natura cognostens, & appetens, solo instincita& consensu naturae convenientia sua cognoscit,&assectu prosequitur. adde quod intellectuali sunt operationes peculiares & eminentiores, ad quas ossicio ceterarum inferiorum ipsi minime sit opus.. XXVIII. Natura intellectualis in cerebro immediate cot gitatrici unitur. cogitatrix ipsi cerebro est innexa, & cerebro ut operationum suarum organo utitur. in hunc usum cerebrum idonee constitutum esse necesse est , eique non intermisso spirituum uita lium accessii & recessu opus est. accessu quidem,

cum expergiscimur, & actionibus intelligendi Secogitandi invigilamus, spiritus enim substantia sua interveniens, cerebrum dilucidius reddit,& ejaculationum suarum impulsibus , turbidos halptum dissipat, & cogitatricem ad operandi alacritatem

& agilitatem excitat, recessu Vero, ut sopore ob- . oriente, intentio agitationum mentis, & cogitatricis remittatur, ac cerebrum recreetur.

189쪽

Sine spirituum vitalium ministerio, cerebrum torperet, & operationibus cogitatricis impediamento foret, ut fit retractis ad cor spiritibus, & hiaquibus temperamentum deserbuit, vel ab initio frigidius contigit, vel qui Veterno torpent.

XXX.

Spiritus assivitate cerebro, & agitationibus cogitatricis, & intellectualis, insignem usum parari, plurima experimenta demonstrant.

XXXI.

Et primo quidem, vicissitudinem illam spiri

tutivi ultro citroque commeantium, in sopore, &evigilatione, ipsi per nos non obscure dcprehcndimus. XXXII tecundo, quia Videmus eo operationes intellectualis,& cogitatricis esse actuosiores, acriores,& acutiores, quo cuique temperamentum est calidius. XXXIII. Tertio, quod .iis qui vino incalescunt, spiritu vini in cerebrum ascendente, quamvis alioquin ingenio

190쪽

NATu RALiu M. Lib. X. 18; genio sint tardo sedatove, actiones procedant tumultuosae & turbulentae.

Quarto, quod aestuante cerebro, ut in iratis, fu- riosis, & phreneticis, atque ex cerebri phlegmone, mentis, cogitatricis evagationes, & i actationes oriantur impetuosissimae & violentissimae.

. XXXV.

Quae omnia evincunt, spirituum vitaIium usum cercbro necessarium csse, ad decentes intellectualis, & cogitatricis operationes, utpote quas pro spirituum copia, Scactivitatis eorundem acrina ni intensiores, vel remissiores fieri constat. -- de fit, ut subductis cerebro spiritibus, cessantibus nempe agitationum cogitatricis stimulis, a,iones quidem cogitatricis in totum cessent, intellectu lis vero, quae omnino intermitti non possunt, admodum reddantur languidae.

XXXVI. Unde nec nervorum usus obscurus relinquitur, natura namque intellectuali, & cogitati ice, actionibus intenta , in cerebro, ceterae naturae inferiores, quae nutibus superiorum obtemperant, ut appetens, locomotoriae, motricesque, ac partes corporis,

SEARCH

MENU NAVIGATION