Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

tia, cum aliis coirent, & coalescerent, distracta, debitum ordinem, L situm capesserent, aversa, inpositum conventcntem reclinarentur. XXXVIII.

Vel si omnia ab initio in praesentem structuram& compositionem collocata taesunt, non alia ratione potiti ste in constanti societate, ordine, Sc indissolubili vinculo, perseverare, certum est, quam si continuatis eorundem ponderum nisibus, quibus antea coaluerant,& ordinata fuerant, etiamnum ad se invicem attineant, & proprium ordinem, Scsitum tueantur. huJus rei veritatem ostendunt, partes distinctae & intcgrantes cujusvis formati naturalis, & omnia quae vinculo naturali cohaerent, ut si revellere coneris, renitantur. XXXIX. Quae vero ex his corporibus primis universum integrantibus, vel ad usus necessitatem, vel ad operis elegantiam & admirationem,perenni motu agitari oportuit, vel semel saltem consensti termini, queni motu naturali peterent, hoc est, affectu, &respectu positus directi, vel adversi, ad certum alterius corporis axem, ut convenientis, afficienda& imbuenda fuerunt,ut termino isto continue submoto, eundem jugi motu persequantur. Hisce

52쪽

Hisce consequens est, axes illos quos in coelcstibus corpora, vel directo positu observant, vel motu continuo persequuntur, non esse lincas imaginarias, sed corporibus istis naturales, utpote juxta quos particulae amicae aliis corporibus, convenientibus & consentientibus, extenduntur & diriguntur, Sc secundum quos utrinque e polis suis, vires suas substantiales consentientibus ejaculando impertiant, ad modum magnetis. x L I.

Ab axibus istis consensu assici comperimur, exemplo lunae, & oceani, & quae axi ex adverso subjacent, & quae loco circuli opposito subjecta sunt, longe lateque usque ad quadrantes circuli. unde si qua in aspectibus astrorum essicientia est,

eam tantummodo generalem esse , minime vero secundum genituras specialem, atque candem , si qua est, ad diametrales duntaxat oppositus, non vero ad aspectus quadratos pertinere, manifestum est.

53쪽

ELEMENTORUM

NATURALIUM.

Theoremata I.

FUSImilitudo & dissimilitudo in naturalibus,

& inde amicitia & inimicitia, alias praeter--M ea varietates affectuum L ponderum peperit, cujusmodi in materia rerum gignendarum conspicuae sunt. partes enim in materia generabili solutae, activitate agentis, & innato calore materiae, quem agentis activitas in actum deduxit, non quidem resolutione ultima, sed quatenus gener tioni sumit, heterogeneae ab heterogeneis rec dunt , & homogeneae liomogeneis aggregantur, donec ex multis homogeneis coalescentibus constitutae, & in ordinem integrantium redactae partes, se suapte natura ad locum &situm cuique incomposito debitum reserant, atque hac ratione integram compositi naturalis fabricam consti

Partes a se invicem mutua activitate assedita, actus

54쪽

ELEMENT. NATu R. Lib. III. -

actus istos exercent, suo pondere naturali, ad se mutuo petendum & amplexandum, inclinatae Scimpulsae. unde merito pondus hoc dicatur, cum situs & positus partium, tum unionis Sc coalescemtiae, ad unam absolute rem constituendam,hoc est,

unum compositum Physicum. III.

In seminibus Sc materia generabili omnes partes compositi generandi insunt, non eo ordine ut m composito quod generetur, sed ut in resoluto. formatio fit, non ab externo formatore, generatio enim est intima materiae generabili, neque a virtute formativa una, quae in semine sive materia generabili resideat, quae qualis. sit,& quid praestet,&quomodo, intelligi non potest, sed ab ipsis partibus compositi generandi, ex ea congerie qua inmine sive materia generabili jacuerunt, exsolutis, omnibus se invicem cossensu St appetitu unionis asscientibus, & singulis in debitum ordinem compositionis pondere suo naturali cocuntibus. IV. Et quia dum partes se veteri nexu exuunt, &similes ad sui generis similes advolant, a dissimilibus seu heterogeneis refugiunt, ex assectumaturali

55쪽

3 ELEMENTO Ru Mrali dissidii, quinta species proditur ponderis naturalis, fugae.

Generari, est tantum earum rerum quae ex se mine, & materia generabili oriuntur, ut plantarum, animalium brutorum, & hominum. VI. Inter partes ad compositum generandum con- Currentes, Ceteris naturis innexa est natura aliqua omnibus praee minens, quae est functionum, motuum, & actionii ii principium & caussa. in plantis quidem sine sensu, in animalibus brutis ex sensu, & praecognito seu praecogitato, in hominibus,

praeterea etiam ex praeintellecto. . . VII.

. Animalia bruta, ad convenientia persequenda, non ducuntur, nisi moveantur , vel sensu naturali, hoc est, instinctu naturae, respectu objectorum non praesentium, vel si objectum fuerit praesens, nisi consensu naturali, ab objectis quae sensu percipiunt, assiciantur. sensus enim & cogitatio objecti in brutis ad hoc non susticit. VIII.

Homines nullum unquam instinctum vel sensum

nati

56쪽

NATu RALIu M. Lib. III. 49 naturalem in se ad objectum petendum experiuntur aut deprehendunt, sed simpliciter ex cognitione objecti permoventur.

Hinc tam est evidens quam ipsa lux Solis, in animalibus brutis, naturam illam supra ceteras suae Compositionis naturas eminentem, csse permixtam CX iis naturis quarum consensu vel instinctu assicitur, & proinde minime esse simplicem, Sc ideo resolubilem in illa ex quibus conflata est Sc composita.

in homine, naturam illam praeminentem non esse permixtam ex aliis, sive petendis, sive compositionem ejus ingredientibus, ctim si qua compositionem ejus ingrederentur, ea non possint esse alia, quam quae petat, Sc in alimentum silum conquirat, quorum nimirum consensu naturali ducatur, sed nullius omnino consensu naturali duci certum est,& proinde absolute esse simplicem,& proinde irresolubilem, utpote cum non habeat in quae resolvatur.3 I.

Natura quae est cognoscens Sc intelligens, ca- G dem

57쪽

so ELEMENTORUM dem est & impellens, unde ut incrementum viarium motoriarum , ita etiam' siabstantiae accessionem capere potest. XII.

Natura simplex corpore soluta,& quae sit coniunctionis cum corpore expers, actiones intelligendi, volendi, & movendi, per se, sine admini. culo alterius, edere potest. x1II. Ex his anima humana describatur, Substantia simplex, in molem extensa, secundum substantiam partium indissolubilis, conjunctionis, cum ceteris partibus generationis &compositionis, appeteA,

corpore corrupto incorrupta remanens, & te recolligens, activitatem Sc Vim CXternorum, Partium simplicitate & unitate eludens, natura inter omnes naturas generabiles eminens , intelligens, agens libere, ex scnsu & cognitione, Sc asserui sensitivo convenientia persequens , Sc adVersa refugiens, non vero ex instinctu, vel consensu naturae, suopte pondere se ipsam,& organa coiporis connexa movens & impellens. Sejuncta a corpore, similiter se ipsam & externa proprio nisu impellens, intelligens, ita ut in actus intelligendi subina de deduci queat ab intelligibilibus proportionali-

58쪽

NATu RALI ubi. Lib. III. s rbus, voluntarie agens, a mobilibus proportionalibus mobilis, incorruptibilis. immortalis.

XIV.

Jondus vel impulsus alius est naturalis, alius

violentus. . XV.

Naturalis, secundum omnes species gravitatis considerari potest, estque quo res se ipsam impellit, hoc est, nisum gravitatis propriae in sese recipit.

. XVI.

Violentus, consideratur tantum in prima specie gravitatis sive ponderis, estque impulsus ab externo impellente impressus, vincens proprium pondus vergentiae ad centrum.

XVII.

Impulsus naturales, in inanimis quidem, sent ad se invicem in ratione consensus vel assectus cujusque nuuralis, materiae, molis, & suus cuique rei semper est uniusmodi. in voluntariis & spontaneis, sunt in ratione virium motoriarum , conatus Vel voluntarii, vel spontanei, & organorum, a que in ratione ex rationibus hisce composita. id naturis G di sim-

59쪽

sa ELEMENTO Ru Msimplicibus absolutis, sunt in ratione virium narae motricis, nisus vel conatas liberi.

XVIII.

Impulsus violcnti considerantur, vel in proeria corporum materia, quorum sunt impulsus, vel e tra propriam substantiam externa pulsant & invadunt.

. C. t

Qui in propriam materiam vertunt, ipsam continue subruunt, qui in externa incumbunt, ipsa vel sensim deterunt, vel subito destruunt. γ

Corpora naturalia.perpetuis minimorum suo rum ictibus, & intra, Sc extra sese, actuosa sunt.

Impulsus violenti sunt unicum & principale principium activum omnium in natura actionum

transeuntium.. XXII. .

Quorundam impulsuum tam rapida est violentia , ut materiam quam invadunt, quamque vicinam eontingant, momento disjiciunt, quales sunt ipsius ignis. Ignis

60쪽

NATu RALiu M. Lib. III. 13XXIII. Ignis materiam i laneam quam invadit, ictuum suorum violentia, perforat, in cavernulis fragmina ignea disjecta coacervatim sine ordine invicem incidunt, x cum in istum modum incomposita angusto contineri nequeant, sed patentius spatium desiderant, invicem urgentia Sc prementia, magno impetu erumpunt &prosiliunt.

TXIV.

Magno igne in cubiculo accenso, animadvertimus, aerem undique qui in cubiculo est, continuatum exteriori quatenus per rimulas licet, versus ignem rapi, in locum acris qui igni proximus erat,& in flammas cesserat , ac in locum fumi vel fuliginum per caminum exeuntium, lignorum autem, vel cespitum strue, quam ignis prehenderat , disjecta, ignis subito extinguitur. Sed sit tantum subinde fomitum commode suggeri posset, quantum identidem ignis absumpsit, incendium jugiter d rare posset.

XXV. .

Lucis, etsi similis ejaculatio, alia tamen nati

ra est.

SEARCH

MENU NAVIGATION