Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

Sol totus lucidorum emicationibus collucet, ex Sole similes lucidorum ictist in proximum coeli medium inseruntur. Sc inde in aliud & aliud remotius coeli medium, Sc tandem similibus minimorum ictibus per aeris substantiam excitatis, ad nos missilia Solis trajiciunt, ita ut similiter per omnes psanetarum sphaeras, & ultra editissimam

sphaeram Saturni propagentur. unde omnes planetae lucem suam mutuantur. XXVII.

Ex his constat, corpus solare esse ejusdem substantiae cum cceis sui medio. est enim totum nihil aliud quam focus lucis, qui ad perpetuam lucis activitatem ex vicinis partibus coeli est somentandus, cum alias nec Soli materia praeberi ad perpetuos missilium suorum ictus, nec per coeli immane spatium, in ipsa coeli substantia, similium lucidorum ictus moveri possint, si nempe substantia Solis sive lucis esset omnino diversa a substantia medii.

XXVIII. Ignis eiaculationes sunt rapidissimae, Sc pro materia crassa, compositiore, Sc proinde facile dissolubili, facile ac cito extinguuntur,& minus late sparguntur. . 'Lucis

62쪽

NATu RAL Iu M. Lib. III. 1 1XXIX.

. Lucis ejaculationes sunt subtilissimae, & in materia sive partibus subtilissimis, & minus compositis, ac simplicioribus, & proinde diutius durare, per simpliciora ali, propagari possunt.

XXX. Visibilium emissiones, visum moventes,sunt Omnium maxime minimorum subtilissimorum. XXXI.

Corpora naturalia a propriis internis, & externorum mutuis ictibus sunt solubilia & corruptibilia , quia partium materiae nexus, ab impulsibus undique incursantium & tundentium continue la

xantur.

. XXXII. Ab interno quidem, variis modis pro natura partium componentium mutantur, ab externo vero omnibus modis pro natura rerum quarum ictibus fiunt expositi.

XXXIII.

Res nonnullae naturales; licet per se inertes videantur, aliorum tamen activitate actuosae vel in primis redduntur.

63쪽

XXXIV. Nubes vel exhalationes nonnullae , ventorum materias differentium immixtas cohibentes , ubi activitate Solis in actum ejaculandi deduci coeptae 'sunt, impetuosissimos nonnumquam ventorum datus emittunt. XXXV.

Ovum sine fotu torpens, ubi calore foventis, vel alio externo, vis mascula excitatur, mira dii cursatione partium materiae invicem petentium &declinantium agitatur. XXXVI. Quaecunque in natura vim aliquam activam exerceant, respectu aliorum, ita posita sint necesse est illorum respectu, ut agentium ictus ad alia illa perferri Sc transmitti postuat. XXXVII. Solem igitur luce sua in haec inferiora summae activitatis esse non dubitatur, itemque lunam, non tam luce mutuatilia , quam minimorum propriae materiae transmissionibus, attestante fluxu Sc refluxu maris.

64쪽

NATu RALIu M. Lib. III. XXXVIII.

Praeter Solem & lunam, & annui motus viam, nulla corpora vel mobilia coelesti , essicientiam aliquam mutationum, & disserentium cssectuum in hisce inferioribus, exercere possunt.

Non coelum stellatum, ad cujus immensitatem, integra sphaerae lunae, non est minimae arenulae instar, non ipsae stellae fixae, quarum ne unius ex mi nimis quidem ulla proportio magnitudinis ad globum telluris est effabilis, ita ut nullam cssicientiam distinctam, nec coelum stellatum, nec ulla fixarum in haec inferiora edere possint.

Non corpora planetarum, utpote quae nec lucis . 'alienae reverberationes, nec debiles propriorum minimorum cjaculationes, e tam longinquo intervallo a terra, cum lucem illam nequeant, ad nos transmittere valeant. nam quod de lunae objici possit tam insigni activitate, ejus propinquitas ad terram, cum illorum a terra distantia nequaquam est comparabilis.

. Omnibus rebus naturalibus, suae cuique naturae

65쪽

ue 8 ELEMENTORUM sive materiae sunt excussiones peculiares, omnes excussionibus ignis, vel caloris, vel lucis, similes &homologae.

Essicientia corporum naturalium una est communis , perpetua minimorum emissio Sc ejacula

XLIII. Vires essectivae sunt, in frequentia & impetu impulsuum majore & minore. X L IV. Modus agendi est, in ratione minimorum illorum fragminum incustarum varia, materiam tundendi, scindendi, frangendi, mutandi. . Ρ O R I S M A I. Ex hac animitate rerum naturalium, baculandi Fa naturae minima, similes jaculationum ictus in aliam mat rium excitandi, manifesta est carisa propria proxima, cujubque materiae fractionu, digesionis, mutationis, corruptionis nataralis. . XLV.

omnis res naturalis, eodem genere actionis, &modo, & agens est, & patiens. Quae

66쪽

XLVI.

Quae res aliam impulit, eadem in se prius impulsum recepit. quae in aliam externam ejaculationum ictus intulit, eadem in suam materiam prius similes ictus immisit. quae ab alia impulsuum ictus pertulit, eadem similes ictuum impulsus sibi injicere coacta est.

PORISMA II. Corpora naturalia ictibus. impulsibin minimorum edendis , perpetiendis, m bolorum explosionibus homologum niter se exercent, . patiuntur. XL VII.

a Minimorum singulorum impulsus quoque est minimus, sed minimis consertim aliis super alia subito incussis, impulsus in immensum augeri posset.

X LVIII. Quae conserta exitum moliuntur ex arcto, aerem vel aliud amne corpus mole & impetu pari contra irrumpens admittere coguntur, ita geminata pressione, geminato impulsu exprimuntur. X LI X. Emicationes minimorum c corporibus, in sphae-H a rana,

67쪽

ram, nisi quid obstet, sparguntur, ad modum lucis, ignis, & visibilium.

Lucis emicationes omnium longissime pertingunt, vel ea de caussa, quod imites alias per aeris vel coeli medium excitant. post hasce, visibilium, post has, ipsus ignis, & deinceps aliarum rerum, aliae aliis sunt crebriores, vel rariores, impetuosiores, vel segniores. PORISMΛ m

Visim non sit in infanti, sed in spatio temporis licet bis

. LI. Visibilium, qua talia, emicationes sunt omnium subtilissimae, post has lucis, tum acrium, ignis, caloris, aliorum quaeque suo ordine, ut rerum documenta & experimenta satis ostenduF.

LII. Lucis natura est omnium naturarum materialium purissima, L maxime sincera.

68쪽

NATu RALI u M. Lib. III. Ur. LIII.

Lux Solis purissimis minimis luc dis illustrat, Scmedium visus, & ipsa visibilia omnia, quorum emicationibus visum moventibus , medium nisi illustratum non tingitiά. cetera vero lucida, purissimis lucidis impurioribus aliis admixtis, lucis impurioris, & coloris alicujus apparentiam movent, medium autem illustrare non possunt, nisi quatenus luce sibi a Sole communicata lucent. LIV. E ASol luce sua, sine alterius interventu est visbilis, cetera lucida quae lucem suam a Sole particia pant, luce Solis sunt visibilia. Cetera visibilia, dis ferenti quodque lucidorum & non lucidorum, lucis & umbrarum interstinctu attemperata, suae cujusque naturae emicationibus, per medium lumine . Solis praeillustratum transmissis, visibilia reddun

Colores appareot, Pus, e lucidis per corpus aliquatenus umbrosum transparentibus , hoc est, e lucidis modica umbra distinctis. . L VI. croceiu, e lucidis cum pluscula umbra admixtae

69쪽

Ruber, cum major quam in croceo umbra lucidis minimis intermiscet9r.

L VIII. Fufiis, castaneis,fusim, copiosiore quam in ullo praedictorum umbra lucidis intercedente. LIX. Ceruleus est, e luce in pellucido admodum pro

fundo , & spisso.

Niger, ex umbroso est

Ex caeruleo Sc rubra commixtis, fit purpureus. LXII.

Ex flavo Sc caeruleo confusis, apparet , iridis.

et XIIT . Albus, e lucidis in minime umbroso, & maximh denso Sc compacto.

Candidus, e lucidis in minime umbroso, & compacto quidem, sed luce liberius interlucente.

70쪽

Ceteri, prout in lucis & umbrae rationibus ab his recedunt, & pro colorum simplicium varia inter se permistione Sc fractione, ad apparentiae elegantiam & suavitatem. LX V1. Omnis ista colorum varietas, ab una luce simplici tinctoria, Sc illustratoria pingitur, ut qui non aliter in rebulapparent, quam in iride, hoc est,ar cu disci solaris in nube aquosa, vel pluVia .repraesentati. I. XVII.

Eiaculationis solaris missilia omnium longissi-mς sparguntur, impetuosissime, & confertissime incidunt, quod multiplici in inferioribus experimento constat, adeo ut ne millesimam quidem virium Sol valeret, si totus igneuiesset. LXVIII Activitas lucis solaris in mundo planetario omnium naturarum activarum,& motivarum, activitatem eiaculatricem, & motivam excitat. quis enim dubitet, si subito lux solaris e mundo auferatur, quin momento tota istarum activitas, & agi

SEARCH

MENU NAVIGATION