Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

ne cognosci

Pars I. Disp. III. De Sciemia Dei.

Tos. quam ut

a Deo, ut conditionale futu- absolute suturos , vel ex nentes : v. gr. Poenitentia D. Petri prius ratione cognoscebatur conditionale futura sub tali vocatione, quam futura absolute: Ratio est, quia actibus liberis prius rata Onc competit , quod posita conditione ponantur, quam quod sint absolute futuri. ii V. Objic. I. Futura libera conditionata sunt contingentia; ergo non sunt determinate vera, sed habent indisserentiam ad veritatem , vel falsitatem a ergo non possunt

a Deo a D aeterno dcterminate, & certo C

rnosci . Probatur prima consequentia, quia hujusmodi sutura nullum habent csse ; e igo non postunt habere esic determinatum in se , sed solum esse indifferens In cau

sa. .

Confirm. Omnis denominatio de praesenti debet habere de presenti si minus inmnia constitutiva , saltem ultimam actualitatem; v. gr. ut detur denominatio Antiehristi cogniti, licci non debeat dari Antichiillus , debet tamen de praesenti dari

cognitio, quae in actualitas ultima in o dine ad hanc denominationem a ergo , ut detur ab aeterno haec veritas, si Petrus V caretur , consentiret, deberct ab aeterno dari consensus Petri, qui est ultima actualitas et scd talis consensus non datur ab aeterno; ergo nec veritas illa conditiona

Resp. nego primam consequentiam . Adprobationem distinguo antecedens: Futura Conditionata nullum habciat esse nunc, aut ab aeterno absolute, concedo; nullum habentesie, posita conditione , nego antecedci S,

di distinguo conseq. : non possunt haberexsic determinatum in se nunc absolute ,

Concedo, pro temporc importato PCr copi Iam, & conditionate, nego conscquentIam: Sicut futura absoluta, v. gr. peccatum An

tichristi non habre esse intrinsecum , ac determinatum in se physice ab aeterno , dctamen ab aeterno habet stium csse Iogicum, quatenus habebit suum esse physicum pro tempore importato per copulam, quod requiritur , de sufficit , ut ab aeterno sit determinate vera haec propositio 3 Antichrisus peccabit; siquidem ex Philosopho, exco, quod res cst, vel non est pro tempore importato per copulam , propositio dicitur vera, vel falsa ; ita prorsus futura conditionata habent ab aeterno suum clla logicum, quatenus haberent suum csie physicum determinatum pro tempore importato

Per copulam, purificata conditionc a quod requiritur , & suisicit , ut propositio de suturo conditionato ab aeterno si determinate vera; unde infallibiliter a Deo talis v

ritas cognoscatur. Quare non negamus contingentiam actus liberi conditionale futuri, nec dicimus, solam indifferentiam in causa sui ficere, ut determinate cognoscatur; sed dicimus, praeter indiflarentiam, quam habet actus liber in causa, habere etiam necessario suum esse, vel suum non esse determinatum pro quolibet instanti tum absolute, tum posita quacumque conditione a & hujusmodi esse , yel non esse determinatum reddere cognitionem, ac propositionem de illo determinate veram , vel determinate falsam ab aeterno. Ad confirmationem , licet denominati nes physicae , seu quae habentur a sorma physico existente requirant de praesenti aut

formam, aut ultimam actualitatem, ut d nominacio albi, cogniti, &c. : at denominationes logicae , dc mere intentionales re quirunt ultimam actualitatcm solum logice, quatenus requirunt, ut ultima actuastas habeat esse physicum pro temporc impo lato per copulam , dc prout requirit talis

denominatio; sic denominatio Adami olim

peccantis habetur a peccato praeterito ,

ruod nunc tamen logice cxistit , idemque

icas de denominatione Antichristi peccaturi ; de eodem modo denominatio Petri Conditionale consentientis habetur ab ipsa existcntia physica consensus , non quae sit nunc, aut quae fuerit , aut sit futura a solute, sed quae estet conditionate ; unde nunc tantum logice existit; Et ratio est , quia hoc tantum esse conditionatum rcquiri tur, & lassicit , ut habeatur talis denominatio , & si vera haec propositio , Si P

trus vocaretur, consentiret.

Hoc solet apte a Logicis , dc a TheoI gis explicari comparando disserentias temporis cum diflarentiis loci; sicut enim haec propositio, Τ urca dormit onstantinopoli, est hic vera, licci 1bmnus , seu ultima actualitas non detur hic , n si tantum logice ; ita prorsus haec propositio de futuro absoluto, Anticliristus peccabit, sicut citatri

haec alia de futuro conditionato , Petrus consentit et , si vocaretur , est nunc Vera , licet peccatum Antichristi , & consensus Petri coniditionatus non dctur nunc physice, sed tantum logice , scii prout requiritur ad has denominationes. VI. Objic. 1. Augustinus de praedestinatione Sanctorum c. s. , dc alibi reprehendit scientiam conditionatorum , ut erroneam

102쪽

neam adversus Semipelagianos . Praeterea c. i . haec habet: Hoc praescivir Deus, quod

fuιurum erat , non quod futurum non eras r

atqui futurum conditionatum non crit futurum ; ergo non praescitur a Deo. Consim. I. ex Navai rete: Uel illa particula conditionalis , Si, se tenet ex parte Dci, ita ut sensus sit , quod si Petrus v

caretur, tunc Deus Illum converteret, dc

hoc importat in Deo imperfectionem, quia dcberct Deus expcctare aliquid extra se addeccrnendum quid esset facturus : vel illa conditionalis se icnet ex parte rerum, ita ut sensus sit , quod attenta natura Petii sub his condition1bus sequeretur consensus; de hoc dici non potest, quia in sola natura liberi arbitrii indifferentis nequit cognomsti effectus determinat . Confirm. h. quia ut sci entia ista conditionatorum esset infallibilis, Ec digna Deo, deberet Deus videre infallibilem connexi nem inter conditionem, dc conditionatum; sed haec connexio infallibilis pugnat cum liabertate consensus, ut patet : Ergo non datur in Deo scientia is haec media.

Resp. cum Fasolo nu. 22 . , dc Mauro , Augustinum non reprehendere scientiam conditionatorum, quae a Semipelagianis admittebatur , sed solum prout ab iis admittebatur s atque adeo damnabat tantum cIus abusum. Se pelagiani utebantur sciemtia ista Divina ad salvandum , quod Deus

daret primam Gratiam ex meritis conditi nate praevifis , ne atroquin esset acceptor Pei sonarum per hoc, quod absque ullo merito daret Gratiam uni, & alteri illam n garet . At D. Augustinus , Sc D. Prosper Oinposuerunt Semipelagianis, quod sicut Deus potest absque ullo merito praevio velle , quod Baptismus conferatur uni Infanti, qui statim decedit, & salvati re; ac permittere, quod alteri baptismus negetur , unde damnatur; ita potest absque ullo merito praevio dare huic adulto primam Gratiam efficacem, Sc negare ii iam alteri, quin sit acceptor Personarum; dc ratio est, quia non distr1buit bona communia , sed bona prinpria, quae potest ad libitum conferre. Hinc Semipelagiani addiderunt alterum errorem dicendo , quod etiam Pueri , qui

baptigantur, obtineant baptismum ex meritis conditionate praevasis. Sed Catholici mnes cum Augustino docent, merita condit nata non este meritas aliter posset Deus quemlibet ad arbitrium salvare, aut damna- e, cum videat tam metata, quam demeri-- condi Orata uniuscujusque sub variis.

Scientia Media .

conditionibus. Quare demerita, aut meriata, quae non sunt, sed edent, non Pollunt,

sed pollent praemiari , vel puniri . Hunc itaque scientiae conditionalium abusum damnat Augustinus, qua salvetur, quod Deus primam Gratiam conserat ex merita, conditionatis; non damnat tamen, sed pluribus in locis admittit hanc scientiam , qua fauvetur , quod Deus absque ullo praevio m rito det nobis primam Gratiam etficacem, vi cujus beatitudinem mereamur, Sc quod praedestinatio ita pendeat a nostro libero a bitrio, ut tamen sit beneficium uni Divinae benevolentiae tribuendum: licet enim Be titudo non sit nobis conferenda , nisi propter merita , nillilominus nullum meritum nostrum praecessit ad actum Divinum praedestinantem nos , dc ordinantem nostrae merita ad beatitudinem obtinendam. Quae omnia citra scientiam mediam salvari non poliunt, ut in sequenti articulo clarius a parebit .

Ad id, quod additur : sicut ex Augustino Deus praescivit , quod futurum erat .

non vero quod non erat futurum ; quat nus repugnat , ut praecognoscat futurum

id , quod non est futurum s ita pariter iaeodem sensu praescivit ab aeterno, quod futurum esset, non vero quod futurum non esiet sub aliqua conditione. Ad I. confirm. dico, particulam conditi natim , Si , se tenere ex parte omnium , quae praecedunt Consensum , ita ut sensussi, sica omnia, quae fuerunt facta Judaeis, facta fuissent Τyriis , isti converterentur Aquod nec fert imperfectionem in Deo, ne fert, quod consensus conditionale futurus

praevideatur in libero arbitrio indifferenti, sed in scipso, ut dicemus articulo sequentia

Ad x. dicendum , quod ut scientia Dei

sit infallibilis, non debet videre connexionem infallibilem, seu necessariam inter conditionem , de conditionatum , sed solum

dehct videre connexionem contingentem

infallibiliter ; haec autem habetur praeciso per hoc , quod si poneretur conditio , p

neretur consensus a quod non pugnat cum libertate conscns ..

103쪽

Pars L Disp. ILARTICULUS IL

Muns futura libera eonditionata praeviriantur a Deo in aliqvs Decreso, an in

se ipsis is VII. T TIc est, ut diximus, cardo diLII ficultatis , & praecipua disse so inter Tho stas , & DD. Societatis a Cum enim negari non possit Lilvis scriptinxis , & citra injuriam divinitatis , quod Deus de facto cognoscat, quid Tyrii v. gr. aenent facturi, si praedicatum fuisset illis NanFelium, prout praedicatum fuit Iudaeis,

dubitatur soluin , Num Deus videat consensum conditionatum Tyriorum in ipso Consensu; sicut per scientiam visionis videt futura absoluta in se ipsis; an vero videat in aliquo decreto actu exis tente absoluto ex Parte actus, conditionato ex parte objecti, quo Deus ab aeterno decreverit salvare ΤΡTios conuitionate , scilicet si praedicaretur illis Euangelium λ Posito enim hoc decreto infallibiliter connexo cum consensu Tyri Tum conditionato, videretur hic consensus a Deo per scientiam visionis, qua videntur Gmnia connexa cum decretis liberis Dei, di non per scientiam mediam , qua attin-Εuntur objecta independenter a quovis Huali Dci decreto; ac proinde si Deus videt futura libera conditio nata in his decre-6s , solum datur in Deo scientia simplicis

intelligentiae , di visionis , non vcro me dia . VIII. Dico equidem I. cum Doctoribus Societatis contra Praedeterminantes, & Condeterminantes , Futura libera conditionata non videri a Deo per scientiam visionis in ullo decreto absoluto ex parte actus, con dationato ex parte objecti . Ita ex Angelico, qui quaest. I 4. art. I i. docet, quod Deus mere conjecturaliter videat futura libera in causis suis; si autem ea videret in decreto essentialiter qum iis connexo, non videret conjecturaliter, sed infallibiliter in tali caus atque adeo ex Angelico videntur a Deo

futura libera infallibiliter in seipsis perstientiam mediam. Huic etiam Concluuinni astipulantur Maiderus , LOrca , Duvallius , Petrus a S. Ioseph , Mascarennas , Pennottus , Caspensis , Cavellus , Faber , Ee alii plusiciuam ducenti apud Henao , dc apud Platclium n. I 23. Probatur: Hujusmodi decretum actia existens , in quo Deus videret futura libera

conditionata insalutiliter, deberet esse de- De Scientia Dei.

cretum praedeterminans , aut condeterm i-nEnsa aliter non connecteretur infassibiliter cum consensu conditionato et atqui si esset praedeterminans, aut condeterminans, me teret libertatem talis consensus s ergo nequit consensus liber conditionale futurus a Deo praevideri in ullo decreto actu existente. Major patet. Minor hic supponitur ex dicendis in de Gratia. Dices. Quare negata scientia media, nequit dari decretum praedefinitivum consenissus conditionale futuri , quod non violet ejus libertatem, cum in sententia Societ tis Deus praedefiniat de facto actus bonos liberos nostros absque eversione libertatis Resp. in tantum dari posse in sententia Societatis decretum praedefinitivum . consensus liberi , absque eversione libertatis , in quantum hujusmodi decretum supponit scientiam mediam de tali Eonsensu : sic nim potest voluntas impedire , ne fuerit ab aeterno scientia media de consensu , de consequenter impedire potest decretum prae- definitivum talis consensus ; unde cum in frustrabilitate Divini decreti praedefinitivi bene cohaeret in sententia Societatis liberiatas consensus praedefiniti, non secus ac cum infallibilitate Divinae praescientiae de pe cato Antichristi cohaeret libertas Antichriasti ad non peccandum . At negata scientia media in Deo, decretum intenti vum nostri consensus ita esset infrustrabile , & esse tialiter Ionnexum cum consensu, ut simul esset inimpedibile a voluntate creata : -- de esset eversuum libertatis . Non posset enim voluntas nostra impedire decretum Divinum directe , ut patet , cum non sit actus nostrae voluntatis a nec posset illud impedire indirecte , hoc est impediendo scientiam mediam praerequisitam ad illud,

cum in sententia Praedeterminantium , &Condeterminantium haec scientia non praeia supponatur; ergo hujusmodi decretum esset essentialiter connexum cum consensu ,& inimpedibile a voluntate , atque adeo esset eversivum libertatis. Ratio autem brevissima , cur decretum praedeterminans, & in communiori sentemtia etiam praedefinitio antecedens scientiam mediam , & universim quodcumque ante cedcias inimpedibile, & incompossibile cum utraque parte contradictionis evertat Iibertatem , est, quia voluntas sub hoc decreto praedetcrminante ad consensum nec potest ponere dissensum in sensit composito , componendo scilicet praedeterminationem

ad consensum cum Giensu a quia in

104쪽

abasio IV De

Iis praedeterminatio supponitur incompossibilis cum dissensu ; nec posset ponere disi sensum in sensu diviso , noc est dividendo

a se praedeterminationem ad consensum , & a gendo illam a cum supponatur inimpedibilis a voluntate tum directe, tum in directe , ut ostendimus; ergo voluntas sub tali praedeterminatione simpliciter non posset ponere dissensum , unde rueret libertas a non secus ac voluntas sub visione beata caret libertate ad peccandum, cum non possit peccare neque in sensu composito , neque in sensu diviso. Confirm. conclusio s quia cum a plerisique Thomistis negetur praedeterminatio Divina ad malum , eo quod faceret Deum auctorem peccati, non possct in his decretis praedeteminantibus videri a Deo dissensus , sed peccatum s unde in sententia

Praedeterminantium ignoraret Deus peccata , quae Pontari Voluntas , posita aliqua conditione. Confirm. x. auctoritate Scripturarum, NPatrum; Ex Scripturis quidem , quia si futur conditionata praeviderentur in decreto actu existente , & conditionate praed

terminante , indigna fuisset Christo Domino illa exprobratio facta sudoeis dicendo ,

Si in Dro , ct Si ne , m. nam poterant Judaei respondere: ideo Tyrii converteremtur , quia Deus decreto suo praedeterminante decrevit eorum conversionem, si iis

praedicaretur Euangelium : nostram autem converfionem non decrevit. Ex Patribus veros quia inepte quaererent, cur v. g. v iuerit Deus Diabolum , Sc Adamum Crea re , cum praeviderit eos Peccaturos a si nim in Deo daretur decretum conditionate praedetcrminans , idem esset quaerere , cur voluerit eos creare , cum praeviderit Peccaturos ac quaerere , cur voluerit eos creare, cum voluerit eos creare, & ad peccatum praedetei minare quod esset SS. Patribus indignum.

Confirm. δ. quia decreta, in quibus Deus videret infallibilitet actus liberos conditi nate futuros , deberent elie necessaria , dc infinita; Necellaria quidem, quia aliter claretur obj ctum, de quo Deus interrogatus dicere posset, Ignoro a quod repugnat Divinae cognoscativitati . Deberent etiam esse infinita , saltem terminative , dc virtualiter relate ad quamcunque Creaturam liberam, quia de quolibet Homine, vel Amselo deberet Deus scire , quid vellet sub

infinitis variis circumstantiis. Sed repugnat,

hujusmodi decreta esse necessaria , cum

scientia Media . 89

Deus possit nihil decernere de possibilibust

aliter non esset plene liber et repugnat e

iam , quod sint infinita de quolibet indivia duo poisibili , ut ipsi Adversarii fatentur a

Absurdum est, inquit Gonetus disp. 3. de vo.

Iuntate , fingere in Deo infinita deerera eo ditionata eirea infinitas fere eombinationes

possibiles. Unde Joannes a S. Thom. qu. I dicit, tantum sciri a Deo illos eventus co ditionatos , qui connexionem habent cum hoc Universo condito, non reliquos: ergo Deus sutura libera conditionata non vid in decretis.

IX. Prob. denique conclusio, ouia hujus, modi decretum subjective absolutum , Mobiective conditionatum, in quo Deus Praevideret futura libera conditionata , est essentialiter superfluum; ergo non est admittendum . Probatur antecedens : hujusmos decretum vel poneretur ut objectum , ira quo tamquam in medio cognito Deus cognosceret futura conditionata, vel ut ca sa eorumdem purificata conditiones sed ne que deservit ut objectum habens rationem medii ad cognoscenda sutura conditionata τcum possit ea Deus cognoscere immediate

in se ipsis , ut potest futura absoluta , 8c possibilia, juxta superius dicta ; unde sicut

esset superfluum decretum, in quo Deus videat possibilia , necnon decretum , in q ovideat futura absoluta , si mere deserviat

ut medium , & non ut causa futurorum alta est essentialiter superfluum decretum , in quo Deus videat futura libera conditi nata, si illud non deserviat ut eomin ca sa : atqui neque hujusmodi decretum de servit ut causa futuri liberi conditionati a non solum quia everteret ejus libertatem,

ut hic supponimus ; sed etiam quia ad ponendum cssectum, purificata conditione, rem

quiritur , dc sufficit decretum omnino a solutum , quod ponatur conditione purificata a ergo decretum praevium absolutum dumtaxat ex parte actus, & conditionatum ex parte objecti non destruit ut causa s

turo: um conditionalium, atque adeo est

mnino superfluum. Certe per Adversarios ut sectrus in instanti Α consentiat , in ficit decretum praedeterminans absolutum , quin requiratur decretiam ullum conditi natum; ergo ut Petrus purificata conditi ne consentiat, sussicit etiam decretum prindeterminans absolutum , quod purificata conditione extitit , quin praerequiratur ut causa consensus ullum decretum conditio.

natum: Sicut voluntas, quae est causa .com

sensus i lassicit quod ponatur purificata com

105쪽

po Pars I. Dis . III.

ditione, quin debeat ante conditionem prae- cxistere, ut possit consensum causare.

Confirm. Decretum conditionatum, quod ponitur ab Adversariis, purificata cotulati ne non daretur; ergo nullatenus potest cau-1are consensiura . Probatur antecedens, quia

purificata conditione habetur cfiectus abs lutus ; ergo tunc rcquiritur causa absolute cxiliens s atque adco requiritur decretum volens absolute causare consensum libet um aErgo decrctum conditionatum , quod vellet, si, tunc non daretur .X. Dico 2. Futura libera conditionata videntur a Deo in seipsis per scientiam mediam indepcnd cnter a quovis dccrcto actu excitente. Ita DD. Socictatis , & plusquam his ioo. alii Auctores , ut diximus in prima Conclusione, ac praescrtun plurimi Sc

xes etiam Uiuversitates.

Prob. Non potest Deus sutura libera conditionata videre in ullo decreto, ut Ostendimus in conclusione antecedente a nec potest ca videre in causis proximis, utpote Indinerentibus f ergo debet videre in seipsis, non secus ac futura libera absol

Confirm. Ideo futura libera absoluta videt Deus per scientiam visionis in seipsis, ctiamsi possit ea pariter videre in complexo scientiae medi. e de tali actu sub tali auxilio , di decreti de conferendo hoc auxilio , aut in decretis praedefinitivis juxta superius dicta, quia sutura absoluta libera pro instanti quo erunt, habent solum indifferentiam extrinsecam in sua causa ; in

scipsis vero habent determinatum esse, aut detcrminatum non esse : Atqui hoc etiam dicendum de futuris liberis conditionatis quippe quae pariter , purificata conditione, aut determinate essent , aut determinave non essent , cum non possit dari medium inter haec duo contradictoria a parte rei , ut supra ostendimus; ergo etiam futura li- hera conditionata videntur a Deo in scipsis. Idcirco autem diximus, non posse dari m dium inter determinate esse , & determi-Nate non esse, quia unumquodque per suum esse , vel per suum non tae habet necessario determinationem ad existendum, aut ad non existendum; sed inter esic, de non esse non datur medium , eo quod sint is maliter contradictoria; ergo nec datur m dium inter elle determinate , & determinate non esse a parte rei pro quolibet imitanti , eo quod haec sint contradictoria ae-

MValentet , ut diximus, cum de scientia

De Seientia Dei

visionis , & advertit MartineZ controv.

disp. v. sect. L.

Dices : Vel consideratur futurum conditionatum in priori ad dccretum, di sic prae scindit ab esse, vel non esse s vel consid Iatur in posteriori ad cecretum, & sic determinationem habebit a decreto , non a seipso: ergo futurum conditionatum nequica Deo videri in se ipso independenter a

Resp. futurum conditionatum non coninsiderari in priori ad decretum, quod esset ex parte hypothesis , sed in priori ad de

cretum absolutum , quod actu sit; sicut enim actus liber debet esse a dccreto Dei oblativo concursus indiffcrentis , ita etiam

debet tae a voluntate creata; sed futurum. conditionatum non consideratur ab Adve sariis tu priori ad voluntatem , quae esset,

scd in priori ad voluntatem , quae actu sit Crgo neque considerari debet a nobis in priori ad decretum , quod esset , sed in priori ad decretum absolutum , quod actu si . Hoc posito dicendum , quod in post riori ad decretum, quod esset, si purifica-rctur conditio, futurum conditionatum habeat cssc dctarminatum, non quidem a de-

crcto, utpote indit serenti, sed ratione sui, quatenus in quolibet instanti vel de heae

determinate esse, vel determinate non e se, cum non detur medium inter haec contradictoria ; atque adeo in priora ad quodcumque decretum actu existens potest a Deo determinate cognosci futurum condi tionatum . Ec sensus est , quod decretum Dei actu existens non sit medium , in quo. futurum conditionatum cognoscatur, lice diverum sit , quod hujusmodi suturum purificata conditione non csset sine decreto a quo dependeret: Ad cum modum , quo

possibile cognoscitur a Deo independentera decreto actu existentc, quatenus nullum decretum liberum est medium, in quo cognoscantur pollibilia, licet verum sit. non

cognosci a Deo ullum pollibile, quod possit poni a parte rei independenter a decreto, a quo causetur.

ARTICULUS III.

M. Bjic. r. Nequit Divinus inteli ctus ab ipsis objeetis creatis determinari ad ea cogi,oscenda; ergo non via

det sutura libi ra conditionata in scipsis is sed in decreto absoluto ex parte actus , de

106쪽

2 aestio VIII. De

conditionato ex parte obj ecti. Probatur amaecedens a. si aeterminaretur ab objectis creatis, indigeret illis ad cosnoscendum; flequia cognitio Divina identificatur cum es-1entia Divina, id co indigeret illis Deus adesiendum , atque adeo non esset Deus imd cpendens, di a se. becundo , quia nihil potest determinare cognitioncm Divinam , si nihil sit : sed futurum pure conditionatum nihil est ; e

Tertio , quia quod non est , nequit d

aeri nare intellectum creatum ad aliquid cognoscendum ; ergo a fortiori intelleetum Divinum , qui vi alia independenter ab imfluxu objecti potest omnia cognoscere. Quarto, quia quod non est actu cognoscibile, sed 1 olum cognoscibile , si existeret, non potest, sed solum pollet a Deo cognosci ; atqui quod non est , sed essa , non est actu cognoscibile , sed solum csset cognoscibile , si extiteret, cum cognoscibilitas identificetur cum cntitate , de sit pasitio entis s ergo si entitas futuri condition es non datur , sed darctur , huiusmodi o Icelum non est , sed solum cssct cognost,

Dile a Dco. Res p. haec omnia probare , quod neque a ostit Deu, ab aeterno cognoscure futura a toluta in seipsis: Neque dicas. ea cognosci in prauci ia aeternitatis , cum ostenderimuS, ea non esie ab aeterno praesentia Deo realiter , sed tantu ui objective . In forma distinguo antecedens . dicquit Deus ecterminari ad aliquid cognos. cndum ab Oolcctis

creatis tamquam a conditionibus , nego stamquam a via tute influxiva , aut ratior

Ad I. prob. Dcus cognoscit, quae debet cognosccre, etiamsi mini praeter ipsum paysicc existat; unde nullatenim indigct Crcaturi S . Sicut autem requiritur elle possibile Creaturarum, ut pollit Dcus eas cognoscere ut Pollibiles , S ut possit eas ponere ;ita rcquiritur futuritio conditionata , aut

absoluta objecti , ut pod i Deus illud cognoscere prout esset , vel erit ; quod nullam inducit in Deo indigentiam , aut d pendentiam , nisi grammaticaliter , dc intcnsu non involvente imperfectionem in Deo. Quarc distinguo antecedens; indige-rct Deus obiectis creatis , quatenus Divi- Mus iniurius maerequireret cile logicum illorum ad ea coginoscenda, prout essent, Pu a uicata conditione, concedo, esse physicum,

Scientia Media . 9 I

minare Divinam cognitionem , quod non est, nec physice, nec logice, seu quod nec

est, nec esset, concedos quod non est physice, sed est logice, seu quod non est, sed

esset, nego ma; orem , di distincta minore,

nego consequcntiam.

Ad 3. nego consequentiam . Disparitas est , quia Intcilectus creatus indiget obj eto tamquam virtute partialiter influx1vae

ad cognitionem a dc ideo si non sit physice , nequit determinare intellectum cre tum ad cognoscendum , quia quod physice non existit , nequit causare et at relate ad intellectum Divinum, objectum creatum se habet ut purum determinativum, & ut pura conditio , quin debeat influere aut per

seipsum, aut per speciem impressam in Divinam cognitionem : quod autem non est

physice , potest esse hujusmodi conditio , si habeat esse conditionatum, seu logicum. Ad . distinguo majorem et Quod non est cognoscibile neque cognoscibilitate objectiva intrinseca , & physice existente , nec cognoscibilitate objecti va extrinseca , & I

gice existente, nequit a Deo cognosci, Conincedo, quod non cst cognoscibile cognoscibilitate intrinscca. sed est cognoscibile c gnoscibilitate extrinseca per denominati nem a potentia cognoscitiva potente illud repraesentare , nequit a Deo cognosci, nego malorem, & distinguo minorem a Futurum conditionatum non liabet cognoscibilitatem intrinsecam id cntificatam cum physica eius

cntitate nunc existente, concedo; non sa-bet cognoscibilitatem extri: accam, nzgo minorem, dc consequcntiam : Sicut Cnim possibilia , nec non critia cliimaerica habent solum cognoscibilitatem extrinsecam , de logicam, ita fututa conditionata.

XII. Oblic. 2. Ratio potis strua , cur ab Autia oribus Societatis admittatur in Deo scientia media, cst, quia aliter falvari non poliet Divina Providentia relate ad Creaturas liberas qua lii eras; sed haec ratio non probat, immo potitis pi obat Oppositum e go non datur scientia inedia . Iaior patet, quia nis Deus per scientiam mediam praevideret actus liocros conditionale futuros, puta conversio.acm Petri , si vocarctur , dum praedellinat Parum , & vult illum salvare , vel conferrct auxilium praedete mmando Parum ad conversioirem, non salvaretur libellas talis conversionis ; vel consurret auxiliuin indiflci ens, & lam pos sci Petrus non converti. Unde potiet Deus dicere: Si novis lem, quod auxilium colla

tum clici inefficax, non dedissem hoc, sed

aliud.

107쪽

sa Pars I. Disp. III.

aliud i quod dedecet Providentiam Divunam, relain ad quam nihil debet accidere casuale , & fortuitum , sed omnia debent

ad finem praestitutum apte conferre . Prinhatur itaque minor: si daretur scientia media , Deus de se esset indifferens ad habendam scientiam mediam de consensu potius, quam de dissensu Petii , si vocaretur a xilio Aa ergo si Petrus consentiret sub auxilio Α , fortuito accideret Deo scientia

media de consensu ; erso ex eo quod nihil dari possit Deo fortuitum , probatur potius, non debere dari scientiam mediam , sed debere Deum futura conditionata in decretis praedeterminantibus cognoscere , unde ratio adducta probat oppostum. Resip. plurimas csse rationes, quibus Auctores Societatis contendunt, debere dari scientiam mediam . Prima est, quia cum Deus fit summe cognoscitivus , debet actu Cognoscere quaecumque potest cognoscere,ia statim ac potest et atqui potest Deus cognoscere futura libera conditionata, & pot-

cst illa infallibiliter cognoscere in priori ad decreta libera s ergo debet pro illo priori

ea cognoscere, atque adeo dari debet scientia media . Major est certa. Minor constat eum solutione argumentorum , tum etiam quia suturum liberum conditionatum inde. pendenter a decreto, vel esset determinat , vel determinate non esset posita conditione, cum non detur medium inter haec contradi-

ria a ergo habet quicquid requiritur, ut possit in seipso infallibiliter determinate co

rnosci in priori ad quodvis liberum Dei

ecretum absolute existens. a de causa communissime negant, possibilem esie prae- definitionein ante scientiam mcdiam , &solum disputant, An si per impossibile ea

daretur, everteret libertatem consensus prae-

definiti. Secunda ratio est, quia decretum absolutum ex Parte actus , conditionatum ex parie objecti, in quo videantur futura conditionata , est essentialiter superfluum , ut supra ostendimus. Terita, quia vel Deus deberet ignorare peccata conditionale futura , si non daretur decretum praedete

minans relate ad illa , vel deberet praed terminare ad malum , & sic esse Ruthor peccati . Quarta, quia si darentur hujus modi decreta , indigna fuisset Christo Drumino exprobratio illa facta Tyriis , ut supra diximus . Quinta potissima ratio est, quia aliter conciliari non posset libertas Creaturae cum infrustrabilitate Divini decreti , ut ostendemus in de Gratia; nam si decretum praedestinans Petium T. gr. non

De Scientia Dei.

supponat scientiam mediam , vel non est infrustrabile, si sit oblativum concursus indifferentis ad consensum , vel dissensum a vel evertit libertatem Creaturae, si sit prae-

determinans . Denique praeter alias rati

nes illa est etiam potissima , quae in argumento adducitur , quia scilicet non posset aliter salvari Divina Providentia relate ad Creaturas liberas : cum enim Providentia sit Ratio ordinans unumquodque ad finem suum per media congrua, debet Providemtia Divina ordinare Creaturas liberas ad assecutionem finis ultimi per aetus liberos ,& meritqrios; atqui nepata scientia media non posset Creaturas liberas ad Beatitudinem ordinare , nisi per decreta praedete minantia eversva libertatis i ergo rueret Divina Providentia relate ad Creaturas liberas, qua liberas. In forma nego minorem . Ad probati nem distinguo antecedens : Deus esset de se indifferens ad habendam scientiam me diam de consensu potius conditionato P

tri, quam dedissensia, si supponatur, quod

Petrus consentaret, nego a nulla facta suppo-stione, concedo antecedens, & negocoi sequentiam. Deus ex sua virtute cognost,tiva non est indifferens . sed metaphysice deterininatus ad habendam scientiam me

diam dc consensu in hypothesi , quod P

trus consentirct s non secus ac est deter minatus metaphysice ab aetemo ad habe dam scientiam vinonis de peccato Antichriasti in hypothes , quod sit peccaturus a e go scientia media de consensu , licet se contingens , non per hoc in casualis , Mfortuita Deo. Quomodo enim dici potest, quod Deo accidat casu id , ad quod Deus est metaphysice determinatus tilud dictitur Creaturae accidere λrtuito , & casu, quod evenit inopinato , & praeter expectationem a At Deo scientia media de consensu evenit ex necessitate , posito quod

Petrus consentireis ergo non accideret Deo casualiter.

Instabis et Respectu Dei casu accidit .

quod Petrus potius consentiret, quam dis. sentiret s erso licet scientia media de consensu necessario consurgat, posito quod P

trus consentiret, accidit tamen Deo Cainsualiter consensus Petri conditionatus. Resp. nihil Deo casu accidere , cum mmnia , quae dantur a parte rei , eveniant aut Deo praedefiniente , aut permittentC . Consensus Petri conditionatus esset quidem creaturae liber , & non Deo ; at non propterea diceretur Deo accidere casu , cum

108쪽

Ron possit a parte res poni in statu absoluim sine praevia Dei aut pr definitione , aut

permissione. Quare nego antecedens.

Replicabis: Deus neque praedesinit actu, neque permittit consensum conditionatum Petri; sed quod accidit, ita ut a Deo nec praefiniatur, nec permittatur, casu accidit

Deo: ergo ut prius.

Resp. Qissi maj. Deus non praefinit , aut permittit consensum conditionatum a ita tamen, ut non possit hujusmodi consensus conditionatus a parie rei poni , nisi Deo praefiniente , aut permittente , concedo saliter nego majorem : & distinguo min

rem , quod accidit physice , seu quod ponitur a parte rei non praedefinitum , aut permissum a Deo, accidit casu, concedo sauod evenit logice , ita ut non possit phy-ce poni a parie rei , quin a Deo praefiniatur , aut permittatus , nego minoiem , & consequentiam.

XIII. Obile. 3. Si daretur in Deo sciemtia media independens a decreto actu existente , deberet esse in Deo in priori ad quodvis decretum liberum: ergo non esset ibera Deo; sed neque esset libera Creaturae s ergo nullatenus esset libera, nec conis tingens, sed omni ex parte necestaria, quod

repugnat. Probatur minor labsumpta, primo quia Creatura ab aeterno non est 3 ergo com sensus conditionatus Creaturae, praerequisitus

ad scientiam mediam de illo , quae fuit ab aeterno , nequit dici liber Creaturae , cum non possit libertatem exercere, quod nihil est; ergo talis scientia media non est tib

Ta Creaturae. Secundo, quia liberias Creaturae oriri debet a primo libero et ergo siluijusmodi scientia inedia esset aliquo pacto libera Creaturae, deberet pariter esse libera Deo ; cum autem nullatenus sit libera Deo , nec erit libera Creaturae . Tertio, quia si consensus conditionatus, & scientia media de illo essent unice libera Creaturae, iam Creatura exerceret rationem primi li- Deri, dc primae causae . Ouarto Deus posita condicione non posset impedire hunc consensum conditionatum , quod repugnat s premo Dei dominio. Resp. nego minorem subsumptam. Ad I.

probationem; quod non est , sed erit, aut esset, nequit physice nunc libet ratem exe cere , sed poterit, aut Posset ; quare ut consensus vel absolute , vel conaulonate futurus dicatur liber , non requiritur, quod Creatura de facto sit libera, sed solum requiritur, quod Creatura aut futura si li

bera absolute, agi si pinstatur coaditio, In

forma distinguo consequens a consensus co ditionatus nequit dici liber Creaturae, quaesit, concedo; Creaturae, qux esset, nego

consequentiam.

Ad x. Deus est quidem primum , sed

non unicum liberum, sicut est prima , sed non unica causa; ergo conferendo libertatem Creaturae , confert illi , quod possit, seipsam determinares quare libertas Cream turae refunditur in primum liberum , no quia Deus determinat actus Creaturae, quae est secundum liberum , sed quia secunain liberum per virtutem acceptam a primo libero potest ad arbitrium se determinare .

Concesso Itaque antecedente , nego cons

ruentiam. Ubi adverio, scientiam medianaici liberam solum terminative, & objectuve, quatenus terminatur ad actum liberum Creaturae , non vero subjective , nec cim cienter a actus enim liber conditionatus Creaturae en solum conditio , de detem, nativum ad talem scientiam, non vero vi tus influxiva ad Divinam cognitionem. Ad 3. nego sequelam. Geatura non est primum liberum per hoc , quod se dete minet, quia virtutem ad se determinandum

non habet a se, sed a primo libero; sicut

enim Creatura vivens non est primum ubvens per hoc, quod moveatur ab intrins co; quia hoc ipsum moveri ab intrinseco habet ab alio, ncc potest motum ab intrinseco exercere sine concursu prime cauta extrinsecae: ita Creatura libera non est mi venum liberum per hoc, quod se determinet; quia posse se determinare , Sc eligere habet ab altio, nec potest actum liberum . nere citra concursum liberum primae causae . Quod si Deus determinaret Creaturam , Deus esset Unicum , & non primum liberum. Quale Praedeterminantes destruunt in Deo rationem primi liberi, non vero Fa tores scientiae mediae.

Ad 4. sicut per Adversarios non est contra Dei dominium , quod posita praedete minatione ad consensum , non possit Deus consensum impedire; ita nec est contra Dei dominium, quod posita conditione, sub quagae visus est consensus liber, non possit Deus consensum impedires quandoquidem posita conditione illa consensus tunc est necessarius ex suppositione a sicut peccatum Anti christi, posita revelatione de illo, non potest a Deo in omnium sententia impediri ,

quia est necessarium necessitate conseque te , quae coi rei cum eias libertate , non

vero necessitate antecedcnte .XIV. Oritc. 4. Ut possit dari scientia mo,

109쪽

ina independenter a Dei decreto, aeberet Consensus Petri conditionale futurus esse in se determinatus; aliter scientia media non

esset infallibilis; sed non potest haberi effectus in se determinatus determinatione scilicet formali, & intrinseca , nisi ab aliquo Dei decreto habeat suam determinationem causalem, & extrinsccam; ergo im dependenter a decreto dari nequit scientia inedia de consensu conditionato. Confirm. Vel consensus Petri condition tus, posita conditione, haberet esse dete minatum a decreto, quod datur de facto. Ec habetur intentum vel a decreto, quod tunc esset, di veniret ex parte hypothesis, fle hoc dici non potest; quia docretum, quod tunc esset, deberet esse aut praed finitivuin , aut permissivum actus.conditi nate futuri, atque adeo deberet praesupponere aliam scientiam mediam ι de fic inscientiis mediis praeviis ad decreta Dei , quae veniunt ex parte hypothesis , daretur processus in infinitum Respond. verum esse , quod actus liber in se determinatus determinatione forma-Ii , 3e intrinseca habere debet determinationem extrinsecam, de causalem ab alia quo Dei decreto, quatenus causari debet

Non minus a voluntate , quam a decreto Divino ad actiim concurrente; at sicut per Adversarios consensus conditionale futurus non requirit voluntatem , aut . praedeterminationem , quae actu sit , sed quae esset alta in sententia societatis non requiritur decretum aut praedefinitivum , aut permiGfivum, quod sit, sed quod esset. In forma distinguo minorem; effectus determinatus, qui non sit, sed esset determinatus posita

Monditione , non potest habere determina-xionem formalem , Sc intrinsecam , nisi a decreto, quod tunc esset , posita conditi ne, concedo a quod fit nunc , nego min

Tem, 8c consequentiam.

Ad confirm. Consensus conditionatus haberet determinationem causalem a decreto, quod tunc esset, dc veniret ex parte hyp

thres ; hujusmodi autem decretum n Set praedelinitivum, aut per divum , ita

ut supponeret scientiam aliam mediam pro Viam, quae veniret ex parte hypothesis ,

quia sic abi romus in infinitum in scientiis mediis, sed sufficit, quod si consensus p

neretur in statu absoluto, procederet a decreto aut praedefinitivo , aut permissivo scientiam mediam praesupponente . Quare

ut explicetur objectum scientia mediae, d

De Visione Dei.

dc Mauro q. s. n. 37. quod ex parte hypothesis debeant solum venire omnia, quae constituunt actum primum proximum imdifferentem ad consensum , vel dissensum, ut sunt voluntas, decretum oblativum comcursus indifferentis , vocatio &c. 3 ex par te vero conditionati venire debet ipse com sensus , vel dissensus , dc quaecumque cum his actibus sunt necessario connexa. XV. Hinc fit r. quod quia actus primus proximus indifferens non constituitur peT decretum praedefinitivum, aut per scientiam mediam praeviam , ideo ex parte hypoth sis venit scitum. decretum Dei, ut oblativum concursus indifferentis , non vero ut

praedefinitivum: de ratio a priori est , quia. praedefinitio consensus , dc scientia media praevia ad praedefinitionem non est necessaria ex parte ipsius consensus quandoquidem etiam sub decreto permissuo disten sus poni potest consensus , ut patet ; aliter decretum permitsivum peccati everteret libertatem ) sed est necessaria ex par te Dei providentis , dc perfectissime vole iis , ut dicemus in de Gratia , ostendendo cum communiori , Praedefinitionem aedis boni esse necessariam in quacumque Providentia vi Fit x. quoJ auxilium prout venit expa

te hypothesis non habeat rationem doni se .cialis, habet enim rationem specialis doni , quatenus est praevisum efficax , 8c d tur per decretum praedefinitivum conse sus a sicut centum aurei dati Petro non habent rationem doni specialis, antequam sint praevisi illum a morte liberaturi.

Fit 3. quod licet in statu absoluto nemo salvetur sine praevia praedestinatione sicut

nemo bene operatur sine praevia praedefiniatione ) nihilominus in hac scicntia media, si Petrus haberet auxilium A , salvaretur, ex parte hypothesis, non venit praedestinatio, nec praedefinitio. Fit Praedefinitionem consensus , 8c Gratiam congruam, seu efficacem esse necessariam, ut consensus sit futurus absoluia te, non vero ut sit futurus conditio te a sicut nec est neccsiaria , ut consensus posiis esse. Neque dicas, eandem esse causam utriusque consensus tam absoluti , quam conditionati; unde eadem praedefinitio prae- requiritur in utroque. Nam licet eadem sit causa quoad vires intrinsecas , non tamen quoad infallibilitatem , Sc connotationem extrinsecam, seu quoad ea, quae requirumtur ex parte Dei a dc ideo ad consensum

ablatutum praerequiritur scientia media pratis

via,

110쪽

aestio VII. De

via, & praedefinitio , non tamen ad condia

tionatum.

Fit ultimo , quod quia cum consensu essentialiter connectitur concursus Dei in actu secundo , scientia media praevia de illo. dc praedefinitio, si ponatur a parte rei, ideo in hac propositione, Si Petrus vocare. tur, consentaret, ex parte condationati v nit cum consentu etiam concursus Dei in actu secundo , scientia media praevia , dc praedefinitio a ex parte vero hypothesis v nit Petrus sub vocatione , Sc sub decreto Dei oblativo concursus indifferentis; unde sit sensus , Si Petrus vocetur, dc Deus CX-hibeat concursum in actu primo indissexentem , Petrus ponet consensum , ad quem Deus concurret in actu secundo , dc dabitur de illo scientia media praevia , ac pr. definitio , si de s atu conditionato transeat in absolutum . Ubi advertit Henao sedi. 4 8. n. 3736. quod sicut per Praedeterminantes in hac propositione, Si Petrus vocaretur , consentiret a quae in illorum sententia cognoscitur per scientiam visionis in decreto subjective absoluto, objective com ditionato , ex parte hypothess venit sola vocatio , non vero decretum praedeterm nans a quia aliter in decretis praedeterminantibus praerequisitis ex parte hypothessabircinus in infinitum : ita in sentcntia S cietatis ex parte hypothesis venit solum vocatio , dc accretum oblativum concursus indisserentis, non vero scientia media, aut decretum praedcfinitivum, ne in his sit abbre in infinitum. - XVI. Obsic. s. Si daretur scientia media, incideremus in haeresim Massiliensium , qui agnoscebant in Pueris merita conditionata a Deo praevisa , vi quorum obtinerent Baptismum. Docebant enim, ideo Deum conferre huic Puero baptismum , quia praevidit illum bene operaturum; sicut ideo Deus rapit aliquem Iustum , antequam peccet, quia praevidet illum peccaturum , si di laus viveret, juxta illud Sap. 4. Raptus est,

ne malitia mutaves intellectum e us .

Confirm. I. quia admissa scicntia medianos eligeremus Christum Dominum , ejusque Fidem , non vero ipse nos , contra illud Joan. I . Non vos me elegistis , sed Voelegi vos . probatur sequela , quia scientia media est necessalia , ut Christus nos eligat ad Fidem; sed scientia media supponit non credituros, si Vocemur a ergo antequam Christus cligat nos , supponi debet , quod nos clegerimus Christum.

Confirm. a. quia posita scientia media im

Scientia Media . 9 3'

dependenter a Dei decreto non esset Deus,

qui discerneret electos a Reprobis ι sed Electi se discernerent, Sc in seipsis de hoc gloriari possent a contra illud Apostoli auμis es , qui tae discernist y sivi gloriatur , in Domino glorietMr . Probatur Tequela , quia prima radix discretionis esset actus bonus conditionatus, qui habetur ex elcctione Iibera Creaturae , non Dei . Hinc Augustinus adversus Massilienses interrogatus a D. Prospero , num scientia conditionata nitatur in electione Dei , an e contra ; R spondet c. Io. de Praedestinatione Sanct Tum, decretum Praedestinationis praecedere scientiam futurorum e Praedestinatione quimpe Deus , inquit . ea praesivit , quae fueragi e facturus: Et lib. de bono Peiseverantiae c. II. habet : me Dei dona , si nulla esspraedestinatιο, non praesciuntur a Deo.

Resp. errasse Semipelagianos tum in eo, quod vellent, posse Homines per VireS naturales mereri Gratiam , quoa repugnat Apostolo dicenti ad Rom. II. Si autem gra-3ia , jam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia: tum etiam in eo, quod vellent Pueros ex meritas conditionate praevisis obtinere baptismum . Quod ex eo comstat esse falsim, quia relate ad unumquem Jue praevidentur a Deo tam merita, quam emerita conditionale futura a unde cuilibet negari posset baptismus in poenam. Et ratio ulterior est , quia quod solum esset, Δ non est , nequit habere rationem mertini. , aut demeriti a scut enim nequit esse

causa physica, quod non est , ita nec Causa moralis , stu meritoria , quae Occtat ad genus causae efficicntis . Quare Potcst quidem Deus , quem praevidet per sciciatiam mediam bene operaturum sub auxilio A,

specialiter illum diligere , conferendo illi

omnino gratis citra ullum meritum praevium ex sola sua benevolentia hujusmodi auxilium A , congruum , de emcax ; de quem praevidet peccaturum , si diutius ubvat , rapere antequam peccet et haec tamen benevolcntia cum fit omnino gratuita , dc nullatenus pendcns ex meritis conditionatis longe discrepat ab errore Maeldiem

sum.

Ad primam confirmationem nego seque Iam: ad probationem dist. minorem; scientia media supponit nos in statu condition to credituros fide supernaturali, si vocemur auxilio supernaturali, de per decretum subinjective sines, di objective conditionatum, collativum Gratiae, concedo ; independe

ter ab auxilio supernaturali, seu Gratia M

SEARCH

MENU NAVIGATION