Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

sim Pars I. Disp. III.

.ctuali, nego minorem , & consequentiam. Quare semper verum est, quod Christus eligat nos ad Fidem supernaturalem , tum . quia vocatio pro statu conditionato supponitur supei naturalis indebita , & gratia per Christum ; tum etiam quia hujusmodi Gratia pro statu absoluto nobis confertur

ex speciali benevolentia omnino gratis. Ad x. nego Pariter sequelam. Prima r

dix nostrae Praedestinationis est Gratia Chlii-sti , non solum quia gratis datur nobis ex meritis Christi auxilium praevisum efficax, sed etiam quia consensus conditionatus supernaturalis nequit haberi pro statu conditionato , nisi per Vires Gratiae . Hinc Augustinus contra Massilienses docuit , quod Praedestinatio , seu decretum collativum Gratiae praecedat scientiam futurorum ,

quia merita supernaturalia, quae Deus praescit conditionale sutura , non praescit conditionale futura per vires naturales , sed per vires Gratiae, & dependenter a decreto tum subjective, tum objective conditio. nato collativo Gratiae , ut explicat Α -

cus hic n. 218.

Adde , quod etiam in pura Natura bona operatio nostra , & beatitudo naturalis debeatur Deo principaliter: Tum quia gratis Deus ex speciali benevolentia de statueonditionato extraheret bonas nostras ope-- rati ines ad statum absolutum : Tum etiam

quia quamvis in statu absoluto determin tio ad honum esset ex electione libera Creaturae; at inclinatio ad bonum in genere rim his indita esset a Deo , nec non a Deo es.sent vires ad bene operandum tam in statu absoluto, quam pro statu conditionato: unde scientia conditionatorum nullatenus requirit decretum Thomisticum subiective absolutum, & objective conditionatum. XVII. Dubitatur hic primo , An sicut

. Deus videt per scientiam mediam futura conditionata conducentia, ita videat etiam disparata , v. gr. Si Turca dormiret , Petrus converteretur Negat Vasquea , &Arrubal , quia veritas propositionis conditionalis consistit in formali illa illatione consequentis ab antecedente a sed ubi Milla est connexio, nulla potes esse illatio ; ergo &c. Quia tamen difficultas est de sciemtia istorum quoad materialem eorum verietatem , seu ae veritate conditionati, pos ta conditione disparata, etiamsi veritas Com ditionati non inferatur ex tali conditione sideo dicendum cum Suario , Albςrtino, &aliis apud Amicum n. 1 I., quod Deus Per

scientiam mediam videat xtiam sint a com

De scientia Dei.

ditionalia disparata , quae pendent a liberistate Creaturae; cum eadem sit ratio de is turis cunditionalibus conducentibus, ac de disparatiS. XVIII. Dubitatur x. per quam scientiam Deus videat, quid esset facturum liberum

arbitrium sub conditione impollibili U. g. Num Lucifer peccaturus esiet, si fuisset Michael Ad quod dicendum cum Mauroq. 46. id videri a Deo per scientiam simplicis intelligentiae, quia necessario ex praedicato hypothesis sequitur , quod si Lucifer fuisset Michael, fecisset quae fecit Michael, atque adeo non peccasset ; ex su jecto vero hypothesis necessario sequitur,uod fecisset, quae fecit Lucifer, atque Meo peccasset. Unde utramque partem comtradictionis videt sequuturam , & ideo id cognoscit per scientiam simplicis intellige tiae , qua cognoscuntur objecta impossibilia. Et similiter per eamdem scientiam cognoscit Deus, Utrum v. gr. Spiritus Sanctus si non procederet a Filio , per locum imtrinsecum ab eo distingueretur Verum per scientiam visionis videt conditionalia disparata , quae unice pendent a Dei decreto jam posito, v. gr. Si Petrus luserit, creabo Antichristium . Ratio est, quia hoc secundum pendet unice a decreto Dei actuali vole te, vel utrumque videlicet lusum Petri , de Antichristum ) vel neutrum a quod a tem pendet a decreto Divino actuali , via detur per scientiam visionis a ergo . Deniaque futura conditionalia disparata , quae pendent a libertate Dei, v. gr. Si Petrux luderet, vellem creare Antichristum , videntur a Deo per scientiam mediam reflexam a sicut per hanc scientiam videntur

futura conditionalia conducentia, quae Pariter pendent a Dei libertate , nec supponunt ullum decretum actuaIe, v. gr. Si P trus ingemisceret, condonarem illi peccata, ut mox apparebit.

QUAESTIO VII.

An detur in Deo Scientia media Resexa fL T Ubitatur , An sicut per scien-

I tiam mediam directam Deus via det, quae Creatura factura esiet libere sub

aliqua conditione, v. gr. An Petrus consentiret, ii vocaretur a ita per scientiam mediam reflexam videat, quid ipse Deus libere iactMus esset sub aliqua conditiove,

112쪽

taestio VII. De Scientia Media Reflexa. 9

v. gr. An si Adam non peccasset, voluisset Deus cognoscere futura conditionat a sibi incarnari An si Iudas orasthi, dedisset am libera , atque adeo datur scientia media xilium efficax ad poenitendum od haec reflexa.

Deus cognoscat , negari nequit citra inj Prob. a. quia sicut decretum actuale estriam divinitatis ι aliter de hoc interroga- essentialiter superfluum relate ad scientiamtus deberet respondere , Ignoro . Quare mediam directam; ita relate ad resexam: prima sententia Molinae , Haunoldi , Mau- ergo. Probatur antecedens, quia decretumri docet, Deum ea cognoscere per scientiam actuale neque requiritur ut medium , invisionis in decreto actuali, absoluto ex par- quo Deus cognoscat sua decreta conditionate actus, conditionato ex parte obsecti, jux- ta , cum ea possnt immediate cognosci inta viam Thomistarum . Secunda sententia scipsis, non secus ac actus liberi conditi RuiE disp. 87., & aliorum docet, ea Deum Cognoscere tam per scientiam visionis in tali aecreto, quam per scientiam mediam reflexam in seipsis , sicut futura libera abs Iuta videntur a Deo tum in seipsis , tum in complexo scientiae mediae de iis actibus sub tali auxilio , & decreti de conferendo

tali auxilio . Tertia sententia communior cum Fonseca , Suario , UasqueZ , Arrubale, Amico n. 246. docet, ea cognosci a Deo per scientiam taediam reflexam independe ter ab ullo decreto actu existentes cui aes

haerendum.

II. Dico itaque cum tertia sententia, dari in Deo scientiam mediam reflexam , qua cognoscuntur in seipsis decreta Dei conditio te futura independenter ab ullo decreto actuali.

Prob. Ideo datur scientia media directa

attingens futura conditionata libera Creaturae in seipsis , quia Deus est summe cognoscitivus, debetque cognoscere quaecumque potest cognoscere statim ac potest acum autem possit haec futura cognoscere

ante quodcumque decretum actuale , comissequenter V cognoscit independenter a d Creto actu existente, atque adeo per scientiam mediam directam ; sed hoc pariter probat, dari scientiam mediam reflexam attingentem in se ipsis futura conditionata libera Deo s ergo utraque scientia media dari debet. Prob. min. Ideo possimi cognosci per scientiam mediam directam in pti ri ad quodcumque decretum actuale fuimra conditionata libera Creaturae , seu quid faceret Petrus, si vocaretur, quia pro illo priori verum debet esse, vel quod daretur

determinate consensus . vel quod determinate no daretur, cum non detur medium

inter haec duo contradictoria ; atqui pariter in priori ad quodcumque decretum a ctuale verum debet esse, quod posita v. g. Oratione Iudae , vel daretur determinare decretum Divinum collativum auxilii es mcacis ad poenitendum, vel determinate non

ducturs ergo pariter pro illo priori potest

Para L. nate futuri Creaturarum : Neque requiritur ut causa eorum , quae Deus vellet P nere purificata conditione : v. gr. ut Deus

cognoscat hanc veritatem conditionalem, Si ludas oraret, vellem dare illi auxilium efficax, non requiritur decretum actuale, ut causa talis auxilii purificata conditione , uia ad talem effectum causandum sufficit

ecretum omnino absolutum , quod daretur tanc purificata conditione . Neque demum requiritur ex parte voIuntatis Divinae, ex eo scilicet, quod debeat Deus actu se determinare ad volendum , vel nole dum quodcumque objectum tum absolute, tum posita qualibet conditione ; nam prumo juxta probabilem sentcntiam, dari potest in Deo pura omissio libera relate ad quodcumque objectum creatum : Deinde quamvis negata possibilitate purae omlisonis liberae in Deo, debeat Deus actu decernere quid absolute velit , aut nolit, ita ut

unumquodque objectum creatum debeat existere, aut non existere, ex mero arbitrio Divinae voluntatis illud positive volente . aut positive nolente; nihilominus circa futura conditionata non requiritur in Deo ullum exercitium liberum voluntatis Divinae. uuippe quod est omnino superfluum acum abunde sufficiat decretum omnino a solutum , quod necessario consur Feret in Deo purificata conditione; erso decretum actuale in casu nostro est essentialiter superfluum .

Cotarm. quia hujusmodi decretum actu te, quod ponunt Advectarii, absolutum ex

parte actus, conditionatuin ex pane oblecti, in quo Deus videat decreta sua libera conditionale futura , neque dici potest , quod ponatur a Deo contingenter , & libere : Ratio est , quia Dcus necessario debet cognoscere sua decreta libera conditi O- nate futura , ne dicatur ignorare aliquod objectum de in affirmabile; ergo si ea deberet cognoscere in decreto actuali, hujusmodi decretum deberet esse pariter neces sarium, atque ad:o nequit a Deo poni .

113쪽

98 Pars I. Disp. III.

bere, Sc contingenter . Rursus neque dici potest , quod a Deo ponatur nec talario stum uuia Deus non esset plene liber ad nihil decernendum de conditio nate futuris; tum etiam quia hujusmodi decreta dub rent esse infinita , ut supra diximus , quod censetur inopinabile ; ergo huJusmodi d

cretum nullatenus requiritur , ut mcdium

ad cognoscenda decreta Dci conditionate

futura.

III. Objic. I. ex Mauro. Si daretur scientia media reflexa, qua Deus independentera decreto actuali cognosceret, quid esset voliturus , posta aliqua conditione contingenti , siqueretur , quod Deus esset creaturus alium U. gr. Mundum independenter

ab ullo suo decreto, seu quin illum vellet Iibere creare . Sequela in absurda a ergoti id unde sequitur . Prob. sequela , quia indcpendenter ab ullo decreto actuali Deus

habet v. gr. hanc scientiam mediam reflexam, quod esset creaturus alium Mundum, fi haberet scientiam mediam directam, V. gr.

de peccato Antichristi, scilicet quod, si Anticlarisius vocaretur , dissentisci; ergo P xificata ista conditione, seu posita ista sciemtia media directa, Mundus infallibiliter crearetur, quia Deus vellet illum creare. Confirm. r. quia posita illa scientia media rcflexa , sequeretur quod Petrus V. gr. csset praedestinatus potius , qum reprobus tecedenter ad quodvis Dei decretum . Probatur, quia Deus antecedenter ad quodvis decretum actuale habet v. gr. hunc Melum scientiae mediae reflexae , Si viderem per scientiam mediam directam Petrum coninlcnsurum auxilio Α, illum praedestinarcm ;de supponamus, Deum habere de facto hunc actum scientiae mediae directae , Si Ρctrus

haberet auxilium A . conscntiret a jam ex utroque hoc actu inscrtur, quod Petrus sit praedoni natus antecedenter ad ouodvis decretum ac vale: Ergo . Probatur hoc antecedens , quia per primum aetum importatur raedoeli natio Petri conditionale futura sub ypothes, quod detur secundus actuS ; per hunc a uicin secundum actum importatur purificatio conditionis; ergo per utrumque importatur absolute sutura Petri praedeui

natio

Confirm. h. ex Pallavic. lib. s. nu. DI. quia data scientia media reflexa, Deus ante quodvis cxci citium suae libertatis necclLt Ictur ad dandam v. gr. Petio sanitatem . Probatur : habcat Deus hanc scientiam reflexam , Si Pctrus olaret sub auxilio A , darcin illi sanitatem ; habeat rursus hanc

De Scientia Dei.

aliam scientiam directam, Si darem Petro

auxilium A , oraret; ex utroque hoc aetusequatur , quod Deus ante exercitium suaelibertatis, deberet dare Petro sanitatem. Resp. nego sequelam . Ad probationem nego consequentiam : Aliud enim in , ut supra diximus , quod independeriter a deincrcto cognoscatur obicetum conditionale futurum, allud vero, quod objectum sit coi ditionale futurum independenter a decreto; sicut aliud est, actum tiberum Creaturae ind cpendenter a decreto actuali cognosci per scientiam simplicis intelligentiae pos. sibilem ι aliud vero , cognosci possibilem , seu potentem poni a parte rci inde Pendenter a decreto actuali a primum in

verum, secundum est falsum : sic etiam a eius liberi conditionale futuri Creaturarum cognoscuntur a Deo per scientiam mediam directam inclependenter a decreto actitati , sed non cognoscuntur , quod purificata conditione essent extituri independenter a deincreto, quod tunc daretur. Ad I. confirm. nego pariter sequelam auterque enim ille actus infert necessario non soluin praedestinationcm , sed etiam praedestinationis decretum a nam scientia inedia r exa dicit, quod sub ea conditi ne Deus esset praedestinaturus Petrum , atque adeo, quod purificata conditione daretur decretum praedestinationis . Huiusmodi autem decretum non diceretur dari cons quenter ad utramque illam scientiam , sed concomitanter . Ratio est , quia futurum conditionatum, purificata conditione, ev dit absolutum a crgo in casu nostro sui rum conditionatum, quod est ooIcetum sciemtiae mediae reflexae , scilicet quod si daretur illa scientia media directa de consensu Petri sub auxilio Α , darctur dccretumpi aedestinationis ) purificata hac conditione, quod scilicet dctur talis scientia media d1rceta, intelligitur.cile futurum absolutum. ergo in eo sgno, in quo intelligatur scientia media directa purificans conditionem scientiae mediae reflexae , intelligitur con- comitanter decretum Praedestinationis ca sans hujusmodi praedet tinationem ; unde fise

tutatio praedestinationis non est antecedenter ad docrctum , quod darctur . Et licet talis suturitio cognoscatur in scipsa , quin ad illam cognoscondam praercquiratur ullum dccretum actuale , intelligitur tamen dccretum, quod daretur, in eodcm signo,

in quo intclligitur purificatio illius conditionis , hoc est pro co signo , quo intciugitur scientia illa media directa puria

ficans

114쪽

mono VII. De Scientia Media Reflexa.

ficans conditionem reflexae. Ad x. nego sequelam; Quia eodem modo prior illa scientia media reflexa trahit decretum collativum sanitatis , concomitanter ad purificationem conditionis. IV. Obuc. Si daretur scientia media

reflexa, v. gr. quod si Adam non peccaret, Deus non incarnaretur, purificata hac comditione necessitaretur Deus ad non se incarnandum; sed repugnat, quod Deus, non peccante Adamo , non potuisset incarnaris ergo non datur scientia media reflexa. Consem. Si supponatur , quod repugnet in Deo pura omisso libera , non poterit Deus dicere, Ego nolo quicquam actu dein

Cernere circa creationem alterius Munda Isi enim nihil decerneret, jam pure Oimit ret, quod est contra suppositum; ergo nec potest dicere: Ego nolo quicquam decernere , circa quid Mem faeturus, si Adam non peccasset ; ergo repugnante pura omisione libera , Deus habet de facto decreta con-ssitionata ex parte obiecti, circa quid esset facturus sub qualibet conditione; atque adeo in his decretis actualibus, & non per scientiam mediam reflexam videt futura conditionata sibi libera.

Resipia distinguo majorem, necessitaretur necessitate consequente, hoc est supposito, quod ad id vellet se determinare , concedo; necessitate antecedente, nego maj rem, & distincta minore, nego consequentiam. Sic Christus Dominus praevidciis in Verbo suos actus liberos, non poterat dei de illos non ponere; dc Antichristus p sita praescientia infallibili peccati , nequit

non peccare; dc D. Petrus posita revelatione non poterat non negare Christum , imp tentia tamen consequente, non antecedem

te, uuae unice est eversiva libertatis ..Aa confirm. nego primam consequentiam:

Disparitas est , quia si supponatur ,. quod repugnet in Deo eura omissio libera, ad perfectionem Divini dominii spectat, quod

Creaturae non exulant, nisi ex exercitio

Divini dominii , & ad perfectionem Divinae voluntatis spectat, quod non careat actu secundo perfectissimo compossibili cum libertate ad nihil producendum; unde sicut

intellectus Divinus carere nequit ac uali cognitione etiam circa contingentia , ita D, vina voluntas carere nequit actuali voliti, ne libera circa objecta contingentia.. At circa objecta conditionale futura non debet vina voluntas habere volitionem actu

Iem liberam; quippe quae esset omnino su- euiua , M. Ostentanus a sufficit crum Iet te ad illa decretum abfblutum , quretur purificata conditione, dc omnino in tile est decretum actuale conditionatum ex

parte objecti praevitura. Neque dicas, etiam inutilem esse in Deo nolitionein actualemv. gr. alterim Mundi , quandoquidem etiam sine tali decreto alter Mundus non existit; de tamen hujusinodi nolitio dari debet ex perfectione Divinae

voluntatis, posito quod repugnet pura missio libera; ergo idem in calu nostro. Nam r. si paritas valeret, probaret, quod sicut est necellaria in voluntate Divina n

Iitio positiva alterius Mundi, posito quod

non detur ejus volitio , ita sint necessaria in Deo infinita decreta actualia absoluta ex parte actus, conditionata ex parte objecti terminata ad actus liberos eonditionale futuros tam suos, quam Creaturarum, quod tamen communiter DD. censent inopin

bile. Secundo Argumentum non solum imo pugnat scientiam mediam reflaxam, sta e iam directam. Tenio disparitas est, quia sufficienter voluntas Divina exercet positi ve suam libertatem circa decreta sua cor ditionalia , per hoc quod purificata conditione tunc habeat decietum a solutum; u de decretum praevium conditionatum ex

parte objecti est omnino supere uum; Co tra vero relate ad alterum Mundum nult tenus exerceret positive libertatem suam, si careret positiva nolitione illius .. . Objic. ult. ex Haunoldo. n. 3I . si d retur scientia media reflexa, sequeretur haec manifesta contradictio, Q. g. quod si Petrus haberet auxilium A, non haberet auxilium A. Probatur sequela. Habeat Deus hanc scientiam reflexam, Si Petrus praevideretur

per scientiam mediam di rectam dissensurus auxilio A, non darein illi auxilium A: purificetur deinde hypothesis . & habeat Deus hanc scientiam mediam directam: Si Petrus haberet auxilium A, dissentiret: ex utroque hoc achi scientiae reflexae , 8c d, rectae sequitur, quod si Petrus haberet a xilium A, non haberet auxilium A. Quos sic manifeste ostenditur : Si haberet auxialium A, dissentiret, si dissentiret, non harberet auxilium A s ergo si haberet auxilium A, non haberet auxilium A. Confim. ex eodem, quia sequeretur e iam, quod Petrus posset per actum secum dum liberum suae voluntatis impedire actum primum proximum essentialiter requisitum ad illum actum. secundum; quod tam

est impossbile , quam est impoisibile, quod actus, iucundus si sine primo. Probatur sin

115쪽

Ioo Pars I. Disp.

quela; Auxilium indifferens est essentialiter requisitum ad actum secundum liberum tamquam constitutivum actus primi proximi ad consensum, vel dissensum ; sed P trus per dissensum possct impedire tale auxilium supposita illa scientia reflexa, Si dis.1entiret, non darem illi auxilium s ergo posset Petrus per actum secundum, scilicet per dissensum, impedire actum primum proximum requisium ad ipsum. Confirm. x. quia eodem modo posset Petrus impedire , ne creetur; nam si Deus habeat hanc scientiam reflexam, si Petrus dissentiret auxilio A, non crearem illum;

Zc hanc aliam directam , si Petrus haberet auxilium A. dissentiret; jam posito hoc auxilio Α, Petrus dissentiret , & disientiendo purificaretur conditio illa scientiae re-

fiexae, unde Petrus non crearetur , atque

adeo posset Petrus impedire, ne creatus sit, quod est chimaericum. Resp. I. argumentum solvendum ah omnibus, . sive sutura conditionata libera videantur in seipsis Der scientiam mediam , sive in decreto absoluto ex parte actus, comditionato ex parte objecti per scientiam visonis; quare hoc argumento non impugnatur scientia media, Led scientia futurorum

conditionalium, quam nemo sanae mentis negare potest: non solum quia ratione naturali constat, non posse Deum summe C

gnoscitivum illa ignorare a sed etiam quia

ex Scripturis constat, ea de facto cognoscere,

sue spectent ad scientiam mediam dii rectam, 'sive ad reflexam: dicit enim Deus, Genes.

I9. Si invenero Sodomis So. Iustos in media Civitatis , dimittam omni loco propter eos sergo cognoscebat Deus, quod si fuissent ibi o. Justi, non evertisset illam Civitatem, quod spectat ad scientiam mediam refle

xam a

Secundo directe ad argumentum respondent nonnulli expeditissime transmittendo, quod non possit dari scientia media res Xa, quae assumat pro hypothesi scientiam mediam directam, si ex noc sequantur imConvenientia adducta. Ex quo non sequitur, non dari in Deo saltem scientiam mediam reflexam, quae non affamat pro hypothesi directam: v. g. Si Adam non peccasiet, adhuc incarnarer .

Reh equidem 3. Absolute , quod ute que 'i le/actus scientiae reflexae , & dir possit in Deo dari seorsm , non Comjunctis; sicut enim utraque ex Propositionibus contradictoriis contingentibus potest

tas vera seoitam, .non conjunctima ita in De Scientia Dei.

casu nostro ambo illi actus scientiae resso. xae, Se directe sunt possibiles , non tamen compossibiles; unde si datur in Deo haec scientia reflexa, Si Petrus praevideretur per scientiam directam dissensurus auxilio A , non darem illi auxilium A, tunc non m erit in Deo dari scientia illa media directa , Si Petrus haberet auxilium A, dissentiret; de viceversa si datur haec scientiadnecta, non dabitur illa reflexa. Et ratio est, quia ex utraque illa scientia conjunctam, de categorematice sumpta, non ve

ro ex utraque seorsim , Sc syncategorematice sequuntur absurda illa in argumento adductas ergo utraque illa scientia conjunctim, non vero seoism repugnat . Ratio autem a priori est, quia ista veritas scientiae reflexae , si Petrus dissentiret auxilio Α, non darem hoc auxilium, nequit Cominponi in Deo cum voluntate conferendi a xilium Α, conititutivum actus primi proximi indifferentis ad consensum, & dissensum; nam si daretur dissensus , auxilium

non conferretur; ergo non poterit simul esse verus actus scientiae directae, si darem auxilium A, dissentiret; nam in hoc actu scientiae directae debet venire pro hypoth si decretum collativum auxilii constituentis

actum primum proximum indifferentem , quem tamen constituere nequit, posita ibia scientia reflexa; ergo istae scientiae sunt incoinpossibiles. VI. Consimilis responsio adhibenda Gein de Gratia disp. 1. q. s. are. ult. nu. II.

celebri illi objectioni ex MartineZ Conta. 4. disp. 6. scct. I. 8c PereZ de Provid. disp. s. quod ex possibilitate scientiae mediae rcfl

xae sequeretur, aliquod antecedens omnis no antecedens incompossibile cum utraque parte contradictionis, & inimpedibile a v luntate non fore eversivum libertatis. Qua doquidem posito complexo scientiae hujus reflexae si praeviderem per scientiam mediam directam, Petrum Consensurum auxialio A, darem illi hoc auxilium) de decreti de dandσ auxilio Α, conscnsus esici liber, Sc tamen complexum illud antecedens esset incompossibile cum dissensu, & itan, pedibile a voluntate. Ad quod dicemus cum Martinonio disp. s. sect. 4. ex possibilitate hujus scientiae meiadiae reflexae non sequi hoc inconveniens , de Maximam illam remanere incolumem. Ratio est, quia licet complexum illud scientiae reflexae , Se decreti seorsim sit inimpedibile a voluntate creata; potest tamen

voluntas illud compl- , ἁ categoreu

tace

116쪽

a aestio VII. De Scientia Media Reseo. Ior

tice sumptum , prout est incompolsibile cum dissensu , impedire . Ratio est , quia cum scientia illa reflexa habeat pro hypothesi scientiam mediam directam , quae est impedibilis a voluntate, & qua impedita imp diretur decretum de dando auxilio A, d pendenter ab illa scientia media reflexa , ideo potes hujusmodi complexum categ

rematice sumptum impediri a voluntate creata. Praeterquam quod negari etiam posset possibilitas io hoc casu scientiae mediae reflexae , quae assumeret pro hypothesi directam , si ex illa sequeretur eversio illius Maximae , quod scilicet omne antecedens actum incompossibile cum non actu, & in- impedibile sit eversuum libertatis , quam in loco ostendimus esse ineluctabilem.

Ad I. confirm. recurrit eadem responsio: Supposita illa scientia reflexa, quod si Petrus praevideretur dissensurus auxilio A, non haberet a Deo auxilium Α, nequit Gmul esse verum obieetum illius scientiae mediae directae , quod si Petrus haberet auxilium Α , distentiret a unde istae duae sciemesae sunt incompossibiles . Idcirco autem supposita illa scientia reflexa nequit esse verum , quod si Petrus haberet auxilium A, disientiret , quia cum illa scientia reflexa

nequit componi in Deo voluntas confere

di auxilium A , ut constitutivum actus primi proximi indiflerentis ad consensum, vel

dissensum a quandoquidem si poneretur dissensus, auxilium non daretur , atque adeo

dissensus in tali casu elh incompos libilis cum auxilio ; unde auxilium nequit dici indiu

rem ad consensum , vel dissensum. Et Tatio ulterior est, quia omne antecedens consensum incompossibile cum disicnsu , & in- impedibile est eversivum libertatis; sed huiusmodi esset decretum collativum auxilii A, supposita illa scientia reflexa; ergo h jusmodi decretum esset eversuum libertatis a unde non posset conferri auxilium, ut constitutivum actus primi proximi indifferentis . Et per haec patet ad i. confirmationem

VII. Ex hactenus dictis fit r. Deum co-gioscet e tam actus liberos Creaturarum contionale suturos , quam proprios in pri

ri ad quodcumque decretum actuale s 'uam doquidem pro illo priori habent vel dete

minatum esse , vel determinatum non esse posita qualibet conditione ; cum autem V

ritas si passio entis , sequitur , quod pro illo priori habeant etiam determinatam v ritatem, atque adeo cognoscibilitatem , 8casfirmabilitatem e unde a Deo sumne cin

gnoscitivo debent pro illo priori detrem,

nate cognosci per scientiam mediam: cum non possi Deus nec pro ullo instanti, nee pro ullo signo carere cognitione, quam pot-ein pro tunc habere, eo quod haec sit perfectio simpliciter simplex. Fit x. quod si transmittatur , tum quod possint dari, tum quod dentur de facto decreta illa Adversariorum absoluta ex pa te actus , conditionata ex parte objecti , tunc futura libera conditionata deberent a Deo videri tum per scientiam mediam in se ipsis in priori ad haec decreta, tum per scientiam visionis in talibus decretis actualibus, iuxta sententiam laudatam Ruia, de aliorum putantium, Deum videre suos actus conditionale futuros , tum in seipsis , tum in decreto actuali. Fit 3. quod negata possibilitate scienti, mediae sive darectae , uve reflexae , hujusmodi decreta actualia deberent esse necessaria , de infinita aliter Deus ignoraret infinitos actus liberos conditionale fututon uniuscujusque ) quod censetur inopinabile. Fit 4. hujusmodi decreta relate ad actus

liberos conditionales Creaturarum repugnare ex eo , quod deberent esse praedetem nantia , atque adeo eversiva libertatis , ut

hic supponimus : Relate vero ad actus liberos conditionales Dei non esse necessaria , licet repugnaret in Deo pura omissio libera a cum sufficienter Deus exerceret suam libertatem positivam relate ad condutionale futura , per hoc , quod purificata conditione daretur decretum actuale , seu volens, seu positive nolens illa. VIII. Fit s. Hs modi decreta actualia

esse essentialiter luperflua a cum neque r . ruirantur ut medium , in quo futura conitionata cognoscantur, neque ut causa illorum a etenim neque possunt illa causare ante purificatam conditionem , ut patet, neque post, quia tunc non darentur ista decreta objective conditionata, sed alia Innino absoluta. Neque dicas , decretum conditionatum purificata conditione transire in absolutumia sic este causam illorum futurorum; Nam conditionatum purificata conditione transit in absolutum solum quoad enectum , non quoad actum, quatenus idem emedius haberi debet ab actu conditionato purificata conditione, ac ab absoluto, quin tamen possit actus conditionatus evadere absolutus; sicut quando dicitur Homo ex attrito in Sacramento fieri contritus , id solum est verum , ut advertit Suarius , relate ad cist.

117쪽

Io 2 Pars I. Disp. IV. De

cium , non relate ad actum , quatenus idem essectus habetur ab attritione cum Sacramento, ac a sola contritione; licet a tritio non evadat contritio . Quare cum decretum illud conditionatum non possit evadere absolutum, dc purificata conditioneroquiratur m omnium sententia decretum absolutum ad causandum effectum, quia eLfectus absolutus postulat causam absolutam,

quae unice illi proportioiratur , idcirco decretum illud condit natum neque purificata conditione deservire potest ad essectum causandum a dc Meo est essentialiter superfluum

Fit 6. Actum liberum creaturae, ut trans eat de statu postibilitatis ad natum existentiae conditionatae, non requirere decretum ullum actuale, scd lassicere decretum coim ditionatum, quod daretur, s voluntas poneretur sub iis circumstantiis , in quibus praevidctur per scientiam mediam operat. xa: sicut nec requiritur, quod detur nunc voluntas , scd sussicit , quod daretur pro quando esset adium libelram positura. Hinc VoluntaS, quae nec est, nec erit , per hoc

Iraecise quod esset, transferre potest actumiberum de statu possibilitatis ad statum suturitionis conditionatae, Sc sic ossicere, quod Deus habeat de facto scientiam de aliquo

Qu, quam non haberet, si voluntas Non esice conditionate operatura . Et ratio est, quia futuritio conditionata incetus non requirit

causam , quae sit , sed causam , quae esset, di operaretur , s in talibus circumstantiis P excetur . Et divinus intellectus , ut cinpnoscat id, quod esset sub talibus circumstantiis , nec requirit , quod illud actu sit, scd solum praeroquirit , quod tunc cuci sae proinde citra ullum Divinum actuale

decretum voluntas Creata , quae nec est,

nec ea it , emcere potest , quod Dcus actu cognoscat per scientiam mediam id , quod non cognosceret, si illa non esset sub tali-hus circumstantiis operatura . Quamvis enim

nulla Creatura extrahi possit de statu possia hilitatis ad statum existantiae , aut ad si tum futuritionis conditionatae citra aliquod

Dei deci cium ; nihilominus ut tranSfer,

tur de statu possibilitatis ad natum futuritionis conditionatae, non requiritur dccr

tum actuale , sed sufficit decretum , quod esset , si voluntas in talibus circumstantiis

poneretur.

Fit q. posita futuritione conditionata comsen F liberi creati , dari necessario in D, vinol intelicet u scientiam mediam de illa ,

Ru cognitionem de tali consensu absolutam

Divina Voluntate

ex parte actus, condationatam ex parte o

jecti a quin requiratur pariformiter in D,

vina voluntate decretum absolutum ex parte actus , conditionatum ex parte oblecti.

Disparitas est , quia Divinus intellectus ex infinita sua cognoscitivitate est summe determinatus ad cognoscendum quodcumque Cognoscibile, ita ut repugnet, quod aliquid ignoret: At Divina voluntas est libera ad aliquid decernendum circa Creaturas. Qium immo si daretur de facto huiulincuti decretum ad mentem Praedeterminantium , esset eversivum libertatis, Zc relate ad actus liberos esset essentialiter superfluum , ut supra ostendimus . Quare si Deus decernat v. gr. Conversionem Tyriorum in hypothesi , quod iis Evangestum praedicaretur , talis converso non esset libera a de dato quod esset libera, tale decretum esset superfluum; quia neque requireretur ut medium , in quo conversio illa libera cognoscatur a s quidem eo praeciso deberet illam Deus cognoscere in seipsa a Ncque requireretur ut causa talis conversionis, quia purificata illa conditione non darctur hujusmodi d cretum conditionatum , sed aliud absolutum causam illam conversionem s atque deo decretum hoc , quod ast mi Praed

terminatores relate ad actus liberos conditionale futuros, omnino Tepugnat.

DISPUTATIO IV.

De Divina Voluntate. P Lurima ad Divinam voluntatem sperician tia variis in locis, prout fert opportunitas, a Theologis tractantur: V. g. inde Incarnatione discutitur , An Deus necessitetur moraliter ad optimum p An unico decreto omnia praedefiniat p in de Gratia fuse agi solci de Divinis Praedefiniti nibus a in de Iustitia , An detur in volu tate Divina virtus Iustitiae presse dicta λ Se sic dc aliis. Quare hic solum quaeri solet, per quid constituantur decreta Dei libera pnec non de Divina Providentia , quae sp ctant praesenim ad Praedestinationem , dc Reprobationem, quae sunt partes Provide

118쪽

L De Decretis liberis

QUAESTIO L

Per quid constituantur decreta Dei Mera I. Γ Mi in Deo volantatem, est deI I pide : Dicitur enim Matth. 6-Fiat voluntas tua; non dari tamen in Deo

voluntatem per modum actus primi physici, sed solum per modum potentiae logicae, quatenu& non repugnat, quod Deus vehi, nec non Per modum. actus purissimi,

constat ex dictis Disp. antecedenti, ubi instendimus , non dari in Deo. intellectum peTmodum actus primi physici. Hic actus pu-xistimus Divinae volitionis relate ad objecta creata est liber, potens illa velle, aut notile a dicitur enim Psalm. I 3. Omnia quaenm que voluis, fecit .. Dividitur tamen haec Dbvina libertas in libertatem per modum a ctus primi, & libertatem per modum actus. secundi; non quia proprie datur in Deo Dctus primus, di secundus L sed quia Divina libertas. est instar libertatis. creatae in actu primo. & instar libertatis creatae in

actu secundo . Liber tas enim per modum

actus primi in Deo. est ipsa Divina volitio, prout indifferens. ad volendum, vel nolendum objecta contingentia a. libertas vero per modum actus secundi est ipsa eadem volitio

Divina, prout volens v. gr. Potius, quam nolens Mundum ..

Dissicultas pene inextricabilis , & aenigma abscondirum est, Per quid constituatur volitio. Divina. per modum actus secundi , seu decretum. liberum Dei a in re facilius est quamcumque opinionem refelle Te, quam. Propriam stabilire. Et ratioe dis- ficultatis est , quia vel decretum liberum cum Deo identincatur; ergo. aliquid, quoden Deus,. est contingens s atque adeo Deus potest non . esse , quod sapit fatuitatem :Vel a Deo distinguitur 3 & jam Deus perficitur ab aliquo actu contingente a se dia

iuncto , ainus adeo a Creatura, quod sonat impietatem . Mistoteles enormiter in. hoc erravit, dum negavit, Deum esse libe-xum, ut faceret immutabilem .. VasqueZappellat nodum hunc indisibiubilem, 1 olisi

Beatis maniscitum . SuaveZ , unum nostrae

Religionis Mysterium, . quod in hac vita cognosci non potest ia Arriaga dicie,. igno-xare , quid statuat quia spinae ubique; quae ad sanguinem usque pungunt. Hinc , teste

de voluntate Dei, sect. I. Omnium The logorum consensu non datur via conciliandi Dei libertatem cum ejusdem immatabilitate, quin aliquid durum, ac difficile devoretur. Et eadem penitus est difficulta de scientiae libera Dei, tam. visionis , quam

II.. Celebriores sententiae sunt .. Prima

CGetani I. p. q. 9. ari. 3. R. q. I. artia

I. constituentis aerum Dei libcxum p r perfectionem. quandam Deo intrinsecam , Se contingentum; cujus oppositum non sit imperfectio, sed pariter perfectio : Aia a tenx hu)usmodi persectio Ponatur a Caseiano modaliter a Deo. distincta, an virtualiter, veI alio modo, non satis constat apud Dri ut notat Haunoldus nu. 333: Secunda

est Vasiuit, Aureoli,. Anubes, Granado ,

Amici, Rucupiti, Fasoli, Platelli nia I 42. .& communior inter Mosistas, complentium decreta libera per aliquod Deo. extrinsecum, U. gr. volitionem Mundi per actionem Mu

di productivani , de Mundi nolitionem per

hujus negationem, ita ut complementa naec extrinseca non constituant Dei volitionem, aut nolitionem. , sed solum denominati nem Dei volentis, aut nolentis. Tertia Nominalium ac Suarii docentium, decreta libera. importare quendam modum tum re liter, tum viitualiter indistinctum a Deo iati contingentem, atque adeo meram habitudinem ad connotata extrinseca. Alii cum Maum recurrunt ad veritates quasdam o jectivas, aeternas, Sc contingentes. Alii ad quoddam ens, seu respectum rationis; in

quibus tamen senten tiis explicanis variant communiter quam maxime . intima inter

celebres sententias est D. Th. , ac Thominstarum apud Gonetum dis p. 3. L Lumbier

n. 3o ., RuiZx Perea , EspaTZae, Haunolindi, Arandae , & Uiorum docentium , ctum Dei liberum mportare terminationem. quamdam contingentem realiter cum Deoeidentificatam, sed virtualiter distinctam .

non secus. ac Personalitates Divinae important perfectionem realiter identificatam cum Natura , & virtualiter distinctam, ut dicemus in de Trinitate a cum hoc tamen discrimine, quod Personalitas v. g. Patris pos it non esse in Fili γ, non vero possit. simpliciter non esse,. volitio vero v. gr. Mundi possit simpliciter non esses. ita tamen , ut ea non existente , non positi nomesse in Deo nolitio Mundi, . quae defectum volitionis suppleat s. veL si admittatur pos sibilis in Deo pura omitso libera, adhuc misi Dcua carere tum volitione , tum G 4 nolis

119쪽

Ioq Pars I. Disp. IV.

nolitione Mundi , quae sit aliqua termin

tio Deo intrinseca , εc contingens , qua Mundus denominetur volitus, aut nolitus: Sicut enim in Verbo praeter vim terminam di unionem hypostaticam, datur de facto comtingenter terminatio ipsa intrinseca talis unionis, quae Verbo est extrinseca , ita ut Verbum denominetur intrinsece unitum humanitati non per unionem, tamquam Performam, sed per terminationem intrinseram contingentem, quae ad talem unionem

dicat habitudinem , ut dicemus in de I

Carnatione; ita terminatio ista libera, qua Deus denominatur volens Mundum, cum sit Deo intrinseca, utpote vitalis , non hahetur constitutive per ipsum Mundum Deo extrinsecum, sed per virtualitatem quamdam cum Deo realiter identificatam , de Contingentem, quae dicat habitudinem ad Mundum volitum, ut infra explicabimus.

Non apte falvetur libertas a sua Divini per perfectionem quandam defectibilem , auι

per complementa extrinseca, aut per meram habitudinem ad exιrin seca connotata ἐ

III. T TMqu., Sc Suar. hac in re dis- V sident inter se. Suarius enim putat , decretum Dei liberum haberi per quandam habitudinem, Sc respectum rati

Mis ad connotatum extrinsecum , quae ha-Bitudo non sit perfectio quaedam intrinseca Deo, s contingens juxta sententiam , quae tribuitur Cajetano ; nec sit virtualitas quaedam Deo intrinseca , dc contingens juxta sententiam Thomistarum, sed sit solum quaedam Adaleitas, seu non quid, sed cujus, ut discurrunt Nominales in sententia de

Modis. Docet praeterea , quod Deus v lens, & nolens Mundum sit idem secundum suppositionem , dc in recto; sed quia aliter 1e habet ad Mundum volitum, &aliter ad Mundum nolitum, ideo non est

idem secundum significationem; siquidem in

denominatione Dei volentis Mundum significatur praeter Deum ipse Mundus a in denominatione Nolentis significatur praeter Deum negatio Mundi: Sicut in denominatione Patris non habetur secundum suppo-stionem, de in recto aliud, quam Petrus a habetur tamen aliud secundum significati nem, quia per denominationem Patris .gnificatur in obliquo Filius, quo deficiente

deficit denominatio Patris, licet nihil de De Divina, Volumate

ficiat, quod constituat in recto , de secum dum suppositionem hujusmodi denominatio

nem.

VasqueZ vero , Se plurimi Recentiores inhaerentes viae Modistarum putant, den minationem Dei volentis Mundum constitui inadaequate, dc compleri per ipsum Mundum volitum a Nitunturque illi maximae: Id , quo praecise sublato tollitur aliqua donominatio', est constitutivum talis denominationis; aliter si eo praecise sublato tolleretur denominatio, dc nihil constituens ipsam tolleretur, ea non tolleretur; nunquam enim tollitur constitutum, si nullum ejus constitutivum tollatur, Cum constitutum nihil sit praeter omnia sua constitutiva. Neque dicas cum Nominalibus, posscdenominationem, v. g. Patris, tolli prae

cise sublato Filio, tamquam requisito, non tamquam constitutivo hujus denominati nis , 8c eodem modo tolli posse denominationem Dei volentis Mundum, praecise su lato Mundo tamquam requisto. Nam contra est primo, quia requisium solum requiari potest, ut forma ponatur in subjecto a Pto, non vero ut communicet illi denominationem; quod constat inductione: Approximatio v. gr. est requisitum, ut calor uinniatur subjecto, de Anima corpori; sed his positis non potest subjectum non denominari calidum, 'bc corpus non denominari viavens s ergo si se a denominans Petrum Patrem, esset solus Petrus , dc forma d nominans Deum volentem Mundum, esset sola Dei volitio necessaria , sequeretur , quod independenter ab ullo connotato , seu requisito extrinseco semper haberetur denominatio Patris, Sc Dei volentis Mundum . Secundo a priori, quia requisitum non est requisitum sibi; sed alteri; ergo Filius v. gr. solum potest esse requisitum, ut habeatur denominatio Patris, ab ipso saliatem inadaequale distincta; atqui Filio praecise sublato, habetur per Adversarios qui quid constituit denominationem Patris, scilicet forma denominans in subjecto capacitergo praecise sublato Filio deberet dari denominatio Patris: εἰ eodem modo sublato Mundo deberet dari denominatio Dei v lentis Mundum s si forma denominans mnino distinguatur ab ipso Mundo. His explicatis

IV. Dico r. Decreta Iibera Dei non superaddunt volitioni Divinae necessariae perfectionem aliquam Deo intrinsecam comtingentem, aut realiter distinctam, ut vestVonius Calvinuta apud Platelium n. 14o.

120쪽

vaesio I. De Decretis liberis.

aut modaliter , seu formaliter Ze ex natu Ta rei, aut viriualiter tantum distinctam a volitione Dei necessaria juxta sententiam , quae a nonnullis tribuitur injetano qui tamen solum docet, esse persectionem quamdam extensivam, per hoc, quod ejus oppositum non sit imperfectio Haec conclusio

admittitur communissme , ne Deus concipiatur ut potentialis intrinsece compositus,

defectibilis , dc mutabilis . Prob. Omnis Divina persectio esὲ infinita, atque adeo est ipse Deus; ergo si decretum liberum esset perfectio Divina contingens , ipse Deus esset contingens, de deinfectibilis, nec non capax alicujus perfectio-ΩIS , qua caret , v. gr. nolitionis Μundi sunde Deus esset potentiHis , 8c composi-

Neque dicas, quod possit hujusmodi perfectio deficere, quin possit deficere Deus , eo quod necessario detur alterutrum ex dccretis liberis oppositis; unde si deesset v litio Mundi, claretur nolitio . Nam hoc ipsum dedecet Deum , quod scilicet Divianae perfectiones cum ipso identificatae asmisceant imperfectionem contingentiae , defectibilitatis , potentialitatis , de compo-stionis

Praeterea , si perfectio illa decreti liberi

conltitutiva ponatur distincta modaliter, de non mutuo separabilis a Deo , ecce compositionem realem Deo indignam : si vero ponatur distincta semialiter; cum sit separabilis a Deo, sequeretur, Ruod posset inna formalitas separari ab alia , & cons Niter idem a seipso : si demum ponaturne a viitualiter , a fortiori repugnat , quod sit separabilis a potuisset enim Deus non identificari eum volitione Mundi, cum qua de facto realiter identificatur. Utrum autem possit Deus realiter identificari cum terminatione aliqua viriualiter distincta, Se contingenti , quae non sit nova persectio ,

sed novum praedicatum , seu novum munus , dc nova habitudo ad Creaturas , db scutiemus articulo sequenti.

V. Dico E. Actus Dei liber non constituitur adaequate , de formaliter per ipsam Dei volitionem necessariam sub connotato extrinseco, juxta sententiam Nominalium, quae a nonnullis etiam Gibuitur Suario disp.

1 . metaph. sect. s. qui tamen verius astaret sententiae Thomistarum a nobis propugnandae, cum expresie dicat n. 46. volitionem liberam in Deo importare ter innationem, de causalitatem contingentem ,

quam prius vocaverat respectum ratiotas.

Prob. Si solum volitio Dei neeessaria

constitueret denominationem Dei volentis

Mundum citra ullam viriusitatem, seu te minationein ad Creaturas contingentes ,

sequeretur, quod semper, Sc necessario daretur denominatio Dei volentis Μundum , quia semper, dc necessario darentur constitutiva talis denominationis ; sicut semperae habentur constitutiva denominationis c lidi , habetur calidum; cum constitutum non sit aliud praeter omnia sua constitutiva Neque dicas, quod deficiente connotato , puta Mundo, deficeret talis denominatio . Nam si connotatum non constituit talem denominationem , eo deficiente non deficiunt constitutiva denominationis , atque

adeo nec deficit ipsa denominatio ab iis

constituta.

Confirm. I. quia in hac sententia volitio Divina mundi , dc nolitio eiusdem , quae sunt incompossibiles, essent idem realiter ωδc formaliter; quia essent realiter , de so maliter idem cum tertio, scilicet cum v litione Dei necessaria.

Confirm x. In hac sententia causa sommalis adaequata, qua Deus constituitur V

lens Mundum, posset esse sine suo effectu formali, atque adeo sine se ipsa, cum causa formalis identificetur cum suo effecta formali. Confirm. 3. quia non possunt actus liberi voluntatis cream salvari per hoc, quod voluntas quodammodo se habeat ad hunc, vel illum terminum a ergo neque actus liberi

voluntatis Divinae. Ncque dicas I. Actus Iiberos creatos importare perfectionem absolutam; secus V

ro decreta Iibera Dei, que non possunt a voluntate Divina realiter distingui. Nam contra est, quia idcirco forma a soluta identificari nequit cum subjecto , quod denominat , quoties denominatio est. contingens , quia universim nequit denominatio deficere, nisi per defectum formae in subjecto; sed hoc probat, quod nec possit forma rcspectiva cum subjecto identificari.

quod denominatio , quae habetur a forma respectiva, est contingens; ergo utrobiaque par ratio . Praeterquamquod Actus liberi creati sunt etiam formae respectivae impoliantes respectum tam ad subjectum, quam ad terminum: unde in multorum se

tentia se habent instar Modorum, qui non indigent actione distincta , ut producam

tura

Neque dicas a. ex hoc, quod actus liberiri Divini realiter identificentur cum volitio.

SEARCH

MENU NAVIGATION