Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

76 Pars I. 'sp. m.

tur , quod productio Mundi fuisset ab aeterno, quod est contra Fidem; Proverb. c.

S. dicitur: Antequam quicquam faceret, o

dinata sum . Adae , quod si futura conditionata libera Deus cognoscit in seipsis, Zenon in praesentia reali ad aeternitatem ,

poterit hoc idem dici de futuris absolu

tin sentia in sua essentia , sicut videt possibilia . Ita communiter cum Scoto , Suar. contra Cajet. Durandum, Zumel apud Amic. Nec ea videt in suis Ideis, ut docuit Bonavent. in I. dist. 2s. Prob. Divina essentia, aut Idea est indi ferens ad coexistendum, vel non cocxistendum cum futuro contingenti, v. g. cum Amtichristo ; ergo futura contingentia videri non possunt in essentia , aut Idea Divina secundum se considerata. Dices i. Dcus nequit aliter determinari ad cognosccndum, quam a sua essentia,& a seipso ; aliter indigeret alio a se distincto, ut possit habere suas perfectiones, scilicet intellcctionem: ergo in sua essentia cognoscit sutura contingentia . Resp. Deum non posse determinari ad c gnoscenda contingentia ab alio a se distincto per modum virtutis , sed posse ab alio determinari per modum conditionis , sine

Mua non; aliter quomodo cognosceret per scientiam mediam futura libera conditionata Hoc autem non fert ullam dependentiam Dei ab alio a se distincto ; quia hujusmodi conditio, quae praerequiritur , non est quid physicum , sed logicum , scilicet ipsa futuritio sive absoluta , sive conditionata objecti, seu actus liburi . Ex infinita itaque Dei perscctione oritur , quod possit

condere cicaturam liberam , & sic a finiuritione actus liberi tamquam a conditi ne praerequista determinari ad cognosce dum futura libera ab aeterno. Diccs 2. Nequit Deus ab aeterno cognoscere determinate actum liberum suturum,

nisi ab aeterno detur id , quod determinat ad hanc cognitionem a sed ab aeterno mhil datur praeter Divinam essentiam 3 ergo a Divina essentia dumtaxat Deus determinatur ad cognoscenda futura libera. Resp. ab aeterno dari non physice , sed logice hujusmodi determinativum, scilicet futuritionem sive absistulam, sive conditi

natam actus liberi, quatenus ab aeterno v rum ess , quod actuS liber sit futurius p tius, Quam non futurus pro rati tempore ,

aut sub tali conditione.

De Scientia Dei.

Dices 3. Omnipotentia continet etiam

existentiam omnium cisectuum creatorum aergo possiant in ea omnes effectus creati cognosci.

Resp. Omnipotentiam continere quidem existentiam actus liberi , sed non connecticum illo a cum possit dari Omnipotentia absque existentia cujuscumque actus liberi creati; unde nequit in Omnipotentia.determinate cognosci actus liber , ut exercite existens.

IV. Dico 3. Futura contingentia , quae non sunt libera Creaturae, sed Deo, vid

ri possunt infallibiliter in Divinis decretis

ab aeterno . Ita enim communiter contra

Mayron. apud Amic. putantem , decreta Dei posse mutari. Prob. facile. Decretum Divinum de producendo v. gr. Antichristo est infallibiliter connexum cum futuritione Antichristi; ergo Deus attingendo comprehensive suum decretum, attingit infallibiliter futuriti nem Antichristi; non secus ac comprehendendo Omnipotentiam connexam cum pon. sibilibus attingit in illa in fallibiliter ipsa

possibilia. 'V. Dico 4. Futura , quae sunt libera Creaturis, ut peccatum Antichristi, nequit Deus infallibiliter cognoscere in eorum

causis proximis . Ita DD. Societ. cum D. Th. q. I . art. I 3., & alibi apud eundem Α c. contra Praedeterminantes , dc Conis determinantes.

Prob. non potest in medio indisserenti videri infallibiliter actus potius, quam non actus; ergo non possunt futura libera praevideri a Deo infallibiliter in eorum causis Proximis , quae supponuntur indifferentes ad actum , vel non actum . Unde D. Th.

loc. cit. dicit : cuicumque eWnviciι futurum comingens in causa sua tantum , non habet de eo nisi eonjecturalem cognisionem . Ex quo communiter docent contra Tho

missas, Angelicum non agnovisse physicam praedeterminationem; Si enim daretur physica praedeterminatio ad actum liberum , Deus in tali praedeterminatione , utpote essentialiter connexa cum actu libero , ad quem praedeterminaret, infallibiliter ipsum actum liberum videret; atque adeo non haberet de illo meram conjecturalem cognitionem . Hinc Galtrucius in Institutione Physicae universalis disp. 4. cap. 4. Prob. q. dicit: Cum in susticis disputationibur Parisias olim proponeret hujusmodi argumentum R. P. Ioannes Bagorius Theologia Cieroma

fame Parisiensis Professor , tunc Eserendi ι-

92쪽

mus P. Tureus Generalis Ordinis non dub Misit idcirco palam asserero , alienam esse a M. Thoma doctrinam de ejusmodi ρ sicis prae- determinationibus . Idemque Bagotius apud Platelium n. Io . haec habet: Anno I 664. in magno Conventu Patrum Dominican rum propugnatae sunt , praesente Reverem

dissimo Patre Turco , Tneses Theologicaea ad quarum oppugnationem invitatus, Prae- determinationes physicas impugnavi hoc a gumento, quod aperte repusnent principiis D. Thomae de Divina contingentium praesentia , in ejus Schola receptissimis . Sub finem disputationis omnia argumenta more suo paucis rentumpsit , eruditissme. ii sit, ac magis explicuit Reverendistimus P. Turcus: Ubi ad meum ventum est, dise te asseruit, esse ipsissmam S. Thomae doctrinam s & subjunxit , Sancto Doctori immerito ascribi praedeterminationes Phasicar ,

Hus principiis evidenser eoru aria'.

VI. Dico s. Futura Creaturis libera prinvideri pollunt ab aeterno infallibiliter a Deo in complexo scientiae mediae de futuritione actus conditionata scilicet si daretur amrilium , A Sc decreti de conferendo a xilio , Α. Ita Lumbier n. 183. & Platelius n. Ios. Immo etiam actus boni praevide tur in solo decreto praedefinitivo , ut ningat Martinea controv. 3. disp. I. non tamen actus mali in decreto permissivo. Prob. posita hujusmodi scientia media, ac decreto explicato, infallibiliter habetur actus liber absque detrimento libertatis, ut dicemus in de Gratia, cum de praedefiniti

ne consequente scientiam mediam 3 ergo Deus in complexo hujus scientiae mediae ,

di decreti potest infallibiliter ab aeterno praevidere actum liberum Creaturarum tam bonum , quam malum , nec non liberam omissonem. Quod autem actus binnus liber praevideri etiam possit in decreto praedefinitivo, constat, quia hujusmodi decretum non solum vult auxilium indisserens, sed etiam ipsum actum bonum essc citer a ergo essentialiter connectitur cumactu bono praedefinito , atque adeo in tali decreto infallibiliter praevidetur actus binnus t sicut praevideretur etiam in decreto praedeterminante , si hujusmodi decretum xatione inimpedibilitatis non everteret libertatem actus praedeterminati . Denique quod in decreto permissivo actus mali non possi hujusmodi, actus praevideri , patet ,

quia decretum permissivum de se esi indi

ferens , ut conjungatur , vel non conjumgatur cum actu peccaminoso , eo qqω ib

Scientia Visionis. 7

Ium non intendat ; eroo in eo decreto malum , seorsim a scientia media praevia, aisctus malus praevideri non potest . Decrotum quippe permissivum peccati de se s

lum fert collationem auxilii praevisi per

scientiam mediam inefficacis , non imp diendo actum malum, cum quo praevidetur ex culpa voluntatis conjungendum , eo quod Deus ex munere causae primae non teneatur illum impedire . Hujusmodi a tem decretum quatenus collativum auxilii

sufficientis esto praevisi inefficacis de

se est indifferens, ut conjungatur tam cumactu bono, quam cum actu malo; ergo in hoc decreto qua tali, quod est permissivum actus mali, non potest potius actuS muus , quam bonus praevideri. VII. Dico ultimo : Deus per scientiam v

sionis videt infallibiliter futura libera abs

tuta in seipsis a adeo ut ratio , a qua tamquam a conditione determinetur Divinus

intellectus ad haec futura libera infalIibilia

ter cognoscenda, sit actualis eorum ex utenistia pro futura temporis differentia. Ita communiter DD. Societ. contra Thomistas a-pus MartineE controv. 7. disp. 6. Ita etiam

D. Th. q. I 4. Alet. I 3. , ubI habet et Deus cognoscis Iutura contingentia , non Diam proin

ut sunt in suis eausis , sed etiam pro- nramquodque eorum est in seipso . Unde fit,

quod si per impossbila sutura essent futura citra ullum Dei decretum , adhuc ea posiscnt immediate a Deo cognosci : Et si

Deus poneret sua decreta in tempore , as huc ab aeterno praecognosceret futura. Prob. conclusio I. a pari et Dcus futura libera conditionata videt per scientiam mmdiam in seipsis 3 cum non possit ea aliter cognoscere i ut infra ostendemus; ergo e iam futura libera absoluta videt per sciemtiam visionis in se ipsis . Secundo a priori, quia Deum cognoscere sutura in seipsis , non tamquam in objecto

formali, seu ratione, ac virtute cognoscem

di , sed tamquam in objectis ultimo dete minantibus per modum conditionis, nullam dicit imperfectionem a ergo haec cognitio nota est Deo deneganda . Antecedens pro batur , quia hujusmodi cognitio nullatenus pendet a tali objecto , nec requirit eius I hysicam existentiam ab aeterno, sed solum ogicam , qilae solum importat illain phymcam existentiam, quam habebit pro sua tem poris differentia ex exercitio libertatis crevis dependentis modo consentaneo a Deo sergo hujusmodi cognitio nullam praesesertimperfectioiacm.

93쪽

Pars I. Disp. III.

Confirm. Divina intellinio ratione suae lammae persectionis est ab intrinseco detesminata independenter a quavis aliae virtute extrinseca ad certo, Sc infallibiliter cognoscendum omnem veritalcm , Prout est co

gnoscibilis sine imperfectione a sed futura Iibera eo ipso ae habitura sunt ex libera

determinatione Creaturae actualem. existe tiam pro futura temporis disserentia , habent ab aeterno. determinatam veritatem , adeo ut pollini citra imperfectionem a Deo

cognosci in se ipsis ergo Divina intellectio necessario repraesentat infallibiliter futura libera in se ipsis.. Et ratio radicalis est, quia

pro quolibet instanti debet esse verum, quod res aut determinate sit aut determinate non siti cum non detur medium inter ista contradictoria; ergo Deus ab aeterno infaIlibiliter videt sutura , prout determinate

erunt pro sua temporis disterentia .. VIII Objic. I. Si Deus ab aeterno c gn

sterct determinate suturae libera in se ipsis, cognitio Divina esset salsa; ergo nequit se

ea cognoscere. Prob. antec. cognitio est falsa , si repraesentet determinate obiectum,.quod est indisserens; sed laturum liberum est indisserens ad esse , vel non esse; ergo

si repraesentetur a Deo determinate ab a temo ,. cognitio Divina esset falsa. Confirm. Futurum liberum vel consideratur in priori ad decretum liberum Dei, vel in posteriori r si in priori, est omnino

indisserens ad esse, vel non esse; unde n quit cognosci determinate si in posteri ri s ergo cognoscitur determinate in decreto, non in se ipso .. Resp. nego antec. Ad probationem ς Iiud est objectum esse contingens , seu imdisserens extrinsece , ut ponatur, vel non Ionatur a sua causas aliud vero esse indiferens intrinsece ,. hoc est neque existens determinate , neque determinate non existens; potest enim aliquid esse contingens , dc t men. determinate nunc existere , sicut P trus determinate sedet, licet contingenter;

Hoc idem nos dicimus de actu libero pro instanti futuro ; unde peccatum Antichristi existet determinate, licet contingenter, cum non possit dari medium inter determinate existere , & determinate non ex stere pro quolibet instanti s quare cognitio Dei non crit falsa per hoc , quod reprinsentet determinate objectum, quod est im.

dularens extrinsece, seu contingens . .

Ad confirm. dico, Futurum liberum non considerari determinate existens in priori

ad decretum collativum concursus indiu

De Visione Dei.

rentis i sicut nec in priori ad voluntate creatam, cum non possit considerari existe tia essectus determinati in priori ad causas suas , quare consideratur in posteriori ad deis cretum , sed nequit in eo decreto utpote indifferenti cognosci infallibiliter peccatum Antichristi v gr. , ut ostendimus in quinta

conclusione a quare solum infallibiliter cognosci potest in se ipso . .

IX. Objic. a.. Non sunt contradictoriae istae duae propositiones r objectum determinate erit , dc objectum determinate non erit a sicut non sunt contradictoriae istae et Creais tura necessario existit, & Creatura necffario non existit ι eum: sint ambae falsae rsed sunt contradictoriae istae; objectum determinate erit , 8c objectum non erit determinate ; ergo per hoc, quod non detur medium inter conti adictoria , non seqdutur , quod Deus debeat ab aeterno videre aut determinate futuritionem actus liberi , aut determinate non futuritionem in setipso: sed solum sequitur, quod non videata determinate illum in seipso.

Consem. . quia . Philosophus I. Perihemmen. cap. ult negat, in propositionibus comtradietoriis de futuris contingentibus est

ram partem. esse determinate' veram .: Et ratio est ,. quia omnis determinatio. verit

iis fundari debet in aliqua entitate cum

veritas sit passio. entis , & ex eo, quod res est, vel non est , propositio dicatur vera, aut falsa sed, futurum contingens anteis quam existat nullam habet entitatem, no-que in se , ut patet , neque in causa , u pote indisserenti ad dandum, vel non damdum esse ;- erga futurum contingens non habet ab aeterno determinatam veritatem; unde nequit a Deo determinate cognosti in seipso Resp. quod sicut in instanti praesenti non datur medium inter has duas propos

tiones :. Demas determinate sedet , dc P trus determinate non . sedet, cum non pos.

sit dari a parte rei praecisio ab utraque hac veritate determinata r non secus ac ficuent propositiones formaliter contradicis. riae , ut lunt istae Petrus sedet determ nate , dc Petrus non scdet determinate rita prorsus dicas pro instanti futuro. Immo ex determinatione , quam habet objectum depraesenti, fit, ut propositio antecedenter nuncians idem objecliun tamquam futuriam . aut propositio conlaquenter c nuncians illud tamquam praeteritum , sit determinate v ra, aut determinate falsia . In forma dimaatsc. ita duae propositiones non sunt com

94쪽

midictoriae formaseer , concedo a aequivalenter, nego antecedens, & consequentiam. Et ratio a priori est, quia existere, & non existere sunt formaliter contradictoria; sed determinate esse, habetur per exissentiam, determinate non esse habetur per non existentiam a ergo determinate esse, & dete minate non esie sunt aequivalenter duo conia tradietoria . Quare sicut per adversarios Deus necessario objecta prassentia videt d germinate a ita objecta futura.

Instabis , futurum liberum in priori ad ejus existentiam , necnon in priori signo ad suas causas nempe in priori ad cx, ctentiam voluntatis , & decreti oblativi concursus indularentis o neque intelligitur

fore determanate , neque determinate non fore ; cum repugnet vitelligere existentiam, vel non existentiam rei pro eo signo , quo praestanditur ab existentia , vel negatione existentiae causae ad illius existentiam praerequisitae 3 ergo pariter futurum liberum , antequam dcterminate obstat, vel di terminate non existat, non Pinterit a Deo praevideri in seipso vel dcte minate futurum , vel determinate non fin

Resp. concelso antecedente , nego com

sequentiam. Disparitas et , quia quando sinturum considcratur in priori signo ad sui existentiam , aut in priori ad existentiam

suae causae, pro co signo rationis, quo prinscinditur tam ab elus exastentia , quam a negatrone existentiae , rcvugnat 'uod simul ejus daterminata existentia , aut non CXL stentia intestigatur, ut est perspicuum. Atuamvis id a nostio intelluctu sic praestimente non intella gatur , nihilonunus ex

parte objecti pro quovis instanti res vel

existit determinate , vel determinate non

existit : Sicuti quamvis in priori ad lucem

a Sole cau1atam neque intelligatur lux , neque carentia lucis ; cx parte tamen o

lecti pro toto illo instanti, quo est Sol, cs hctiam lux a ergo bene poterit tutelicetus Divinus ex infinita sua pei spicacitate ab intemo quodcunque obJectum cQgnoscere prout erit, videlicet vel attingendo ejus ex stentiam determinatam, si dcterminate crit,

vel ncgationem exaltentiae determinatam ., si determinate non erit.

Ad confirm. dupliciter consderari potes futurum contingens s 1 ramo nulla facta suin Positione futurita iis, sed praescindendo ab us futuritione , vel non futui itione , dcconsderando illud tantum in suis causis in

clitici ciuibus f de sic propositio de suturo

Scientia , Visonis.

con tingenti neque consideratur ut vera .

neu ue ut falsa , dc iuxta hunc sensum procedit doctrina Aristotelis , ut notat Am Os ; quia tamen hidusmodi praecisio , ouae potest haberi per intellectum , nequit ama parte rei, ideo propositio de futuro comtingente secundum se considerata semper est determinate vera, vel determinate salinia. Secundo considerari potest futurum ex suppositione futuritionis , aut non futuritionis, di in hoc sensu proprio de tali futuro habet dcterminatam Veritatem , vel falsitatem ; nam ex suppositione futuriti rus jam futurum habet entitatem pro illa temporis dii strentia , & sic propositio de tali futuro habet detgrmina m veritatem: sicut enim futurum pro instanti , A , cra. stino verificabit cras propostioncm depraesenti, Nunc existit s ita Nunc veriλcat propositi'sem de futuro, Cras existet: per illud enim idem, per quod velificatur in instanti, B, propositio de praesenti, Res existit, verificatur etiam in instanti Α pr positio de futuro, Res existet, dc velificatur etiam in instanti C propositio de praeterito, Res extitit.

Ubi recorendum est ex logicis, latui iti nem, quam habet futurum ratione decreti de illo ponendo , esse futuritionem causalem a cxistentiam vero ipsius suturi , quae est obiectum decrcti, esse futuritionem in

malem . Hanc autem Non peste competere

suturo , nisi in posteriori ad futuritionem causalem , patet: quia omnis cilactus est

in posteriori ad suam causam. X. Objic. a. incohaerenter dicitur, quod Deus futura libera absoluta non videat inpiaesentia reali aetcrilitatis , & simul quod ea videat intuiti ve in se ipsis a crgo ait rutra conclusio cst talia. Prob. antec. Nisi Deus videret futura in praetcntia realitemitatis, non potici ca cognoscere in tu livet; cum cognitio intuitiva feratur in mxistentiam, non in futuritionem rei ; ergo non posset ea Dcus vidcrc in scipsis. Quare dicendum futura Videri in praestiati a reali aeternuatis , ut habet Anguaicus I. P. q. 86. ait. 4. dicens: In se ipsis quidem futura

cognosci non posunt , nisi a Deo , cui etiam sunt praesentia , dum in eursu rerum fum -- rura , in quanium ejus intuitus simul fertur

Resp. nego antecedens . Ad probati nem a Deus ab aetcrno cognoscit intuitive futura, hcci ea non sint reatiter praesemita ab aeterno, quia ad rationem cogniti

nis intuitivae solum requiritur , quod ex

95쪽

stentia rei exercita pro tempore determin to determinet cognitionem ad illam attingendam pro tali temporis differentia , umde existentia rei sit oriectum terminativum simul , & detei minativum , quod totum haberetur in casu nostro . Per hoc autem quod futurum habeat existentiam physicam pro sua diuerentia temporis, dicitur ab a terno habere existentiam logicam , seu ab aeterno esse determinativum sufficiens ad hoc, ut cognitio Divina illud intuitive r praetcntet prout erit. Ad authoritatem Angelici dico, ibi Angelicum loqui de pra

sentia intentionali, quam habent futura ab aeterno in mente Divina , quatenus ab a ter no Deus simul omnia cognoscit, non vero de praesentia eorum reali. XI. O ic. vlt. Si Deus ab aetemo pr. videret sutura libera, v. gr. peccatum Antichristi, sequeretur, quod si1usmodi pra notio utpote infallibilis eveneret libcit tem actus; ergo nequit Deus futura libe-1a praevidere . Probatur antecedens. Si actus

stet liber, police non poni; sed, si non poneretur, scientia Dei falsificaretur; ergo si posset non poni, posset praescientia Dei sab cari s hoc aute in repugnat ; ergo posita praescientia infallibili everteretur libertas

actus.

Consi m. T. quia omne praescitum a Deo

est nccessarium, supposita infallibilitate Divinae praescientiae: sed peccatum Antichristi

esset praestitum: ergo necessarium. Confirm. x. Ouamvis Deus praevideat futurum ex suppositione , quod sit futurum ;nihilominus, si voluntas creata esset libera, haberet potestatem antecedentem eviciem di, ne illud sit futurum: ergo haberet Pintestatem antecedentem e ciendi, quod cingnitio Divina careat suo verificativo , uinde falsificetur.' Confirm. ult. quia non datur potentia ad praetcritum ergo nequit voluntas creata nunc emcere, ne praefuerit ab aeterno

gnitio Divina terminata ad actum liberum Creatum; ergo actus liber non esset liber, si infallibiliter praenosceretur ab aeterno. Resp. de Fide esse , quod praenotio im fallibilis futurorum liberorum non e vel lateorum libertatem: Ecclesiastici I s. dicitur: Deνs alltim reliquit in manu eo lιi sui ; dc

ae; ergo libellas , de praenotio cohaerent sEt latio cst, qiua sicuti si ego videam Pe-tl i. m scdvntem, visio ista, licet evidenter vera , non evertit libertatem sessionis, eo

quod coiit equatur ad sellionem liberam ,

De Visione Dei.

non antecedat a ita Divina praenotio pecicati Antichristi, licet infallibilis, nec eve

tit libertatem peccati, quia ad illud natura consequitur cognitio Divina licet tempore praecedat ratione indivisibilitatis actus Divini aeterat . Universm autem necessitas consequens non violat libertatem , ut advertit D. Anselmus duplicem distinguens necessitatem , scilicet antecedentem , &consequentem; necessitas antecedens est illa , quae facit rem esse s necessitas vero consequens in, quam facit ipsa res a sicut ex suppositione, quod Petrus sedeat , habet neccssitatem consequentem ad non ambi Iandum : hinc necessitas antecedens destruit indisterentiam comprincipiorum , & facit rem esse necessariam ; sicut compedes destruunt indifferentiam ad sedendum , &ambulandum, & faciunt lassionem esse necessariam ; & in sententia Societatis prae- determinatio physica cum sit inimpedibilis, trahit actum necessarium , non secus ac viso Dei facit amorem Dei esse necessarium , quia destruit indifferentiam comprimcipiorum. Contra vero necessitas consequens

hanc indifferentiam non destruit, sed suI ponit; sicut sessio labera , ad quam cons

qui tur necessitas ad non ambulandum, suinponit indisserentiam ad sessionem , & am. bulationem; de in hoc sensu ad peccatum liberum Antichristi futurum necellario com sequitur praescientia infallibilis Dei ah terno; non secus ac ad sessionem liberam Petri necessario aliquando consequitur mea visio evidenter vera de tali sessione. Unde fit, ut sicut Petrus non potest non sed re in sensu composito meae visionis imp tentia solum consequente, non antecedente, ita non possit Antichristias non peccare in sensu composito praevisionis Divinae

ab aeterno.

In forma nego antecedense adprobati nem distinguo consequens : si poliet pecca tum Antichristi non poni in sensu composito praescientiae , posset haec falsificari . concedo, si posset non poni in sensu diviso a praescientia, nego primam, & ultimam consequentiam. Ad I. confirm. distinguo cum Angelico malorem: Omne praescitum a Deo est necessarium necesstate dicti , seu necessitate consequente, concedo; neccilitate rei, seu antecedente, nego malorem, Sc consequentiam. Peccatum v. gr. Antichristi praevisum a Deo dicitur a D. Thom esse neccssarium necessitate dicti, quatenus est nec citat io ve-

Ium hoc dictum, seu haec propositio, quod Ies

96쪽

uaestio V. manam Scientia sit

res sit prout cognoscitur a Deo ; at non est necessarium neces itate rei, quia non mestur a causa determinata ad illud, sed a voluntate indifferente ad peccandum, vel non peccandum. Ad a. dist. r. conseq. Haberet voluntas creata potestatem antecedentem essiciendi, ne detur verificativum cognitionis Divinae, in sensu composito talis cognitionis, nego a in sensu diviso a quatenus, si non poneretur hoc verificativum, impediretur ea cognitio Divina, concedo I. dc nego 2. conseq. Ad ulti m. distin. antec. Non datur P tentia ad praeterivim, quando praeteritum aliquo modo tanquant a conditione praerequisita pendet a futuro 3 sicut praescientia Dei de peccato Antichristi pendet ab illo

ranquam a pm equisito, nego antecedens; quando nullatenus pendet ab ipso futuro, omitto antecedens, & neso consequentiam.

Id, quod fuit, ex supponcione, quod fudirit, non potest non fuisse , std praescientia de peccato Antichristi poterat ab Antichristo impediri, ne fuisset ab aeterno, posito

quod possit non peccare et Sicut D. Petrus potens non negare Christum Dominum , poterat impedire, ne praefuisset xevelatio facta a Salvatore de ejus trina negatione s liter non libere peccasset.

Utrum Scientia Visionis, an Scien tia simplicis intellioentia sis Causa Rerum

sana rerum omnium esse Divinam scientiam ι dicitur enim Psalm. III. Omnia in Sapientia fecisti . Proverb. 3. D minus Sapiemia fundavir Terram . D. Di nys. Scientia Divina omnium est Artifex.

Et ratio ex D. Thom. est, quia scientia Dei se habet ad Creaturas, sicut scientia Artificis ad opus artis; sed scientia Artificis est causa, de principium, quo Artifex operatur dirigendo potentias executivas sergo . Hinc licet verum sit, quod omnipotentia ratione nostra distinguatur ab imtellectu Divino, non secus ac intellectus a voluntate a nihilominus causa rerum non dicitur esse Omnipotentia, sed intellectus, juxta illud Psalm et 3 s. sivi feeit Carus in intellectuis sicut in Artifice causa artefacto. Tum dicitur .esse ais , seu cognitio directi- a, non potentia executiva; dc ratio est, quia opus magia tribuitur mandanti, ac Iara L

causa rerum. 8t

dirigenti , quam exequentis sicut in mora. libus Homicidium magis tribuitur mandanti , quam exequenti s victoria magis D ci dirigenti, quam militibus: Quicquid sit,

an scientia Dei sit causa rerum concurre do efficienter, an vero ut ostendens objectum, quod Deus per voluntatem vult f cere, de per Omnipotentiam facit quod non pertinet ad quaestionem praesentem . . II. Difficultas solum est, Num causa rerum sit scientia simplicis intelligentiae, an vero scientia visionis. Thomistae communiter cum jetan. , Capreolo, Soncin. , Salmaticen Lumbier docent, causam rerum esse sciemtiam visionis. DI, Societatis communissi. m. cum Suar. , Vasqu. , Martin. , Arriag.

disp. i8. esse scientiam simplicis mtellige tiae; quod probant tum ex Angelico hie quaest. I 4. an. 8. ubi comparat Dei sciemtiam scientiae metificis; haec autem non dirigit, quatenus videt opus jam factum, sed quatenus videt factibiles ergo scientia Dei non dirigit, nec causat creaturas , quatenus videt illas iam positas, sed quatenus videt eas posse poni: Tum ex Patribus pasesim docentibus cum Hieronim. , Augustino, Chrysostomo, praescientiam futurorum esse posteriorem ad futurorum existentiam a atque adeo non posse scientiam visionis esse causam futurorum. Instinus Martyr qii. 38. haec habet : Non est causa ejus, quod futurum est, praenotio , sed quod futurum es

causa est praenationis.

III. Ut autem doctrina Thomistarum a nobis impugnanda percipiatur , sciendum , Thomistas praeter scientiam simplicis inte

ligentiae, quae est causa rerum remota , dc praeter actum Divinae voluntatis, quo Deus

efficaciter vult ponere aliquod ex iis objectis per scientiam simplicis intelligentiae propositis, admittere in intellectu Divino alium actum , qui dicitur imperium , de scientia practicas hic enim actus supponit

electionem liberam voluntatis, & imperat omnipotentiae dicendo. Fac hoc . Hanc scientiam Recentioi es Thomissae dicunt, es. se causam proximam rerum, & quia in contingens, ideo est scientia visionis, umde scientia visionis dicitur causa rerum . Quomodo autem hujusmodi imperium dici possit scientia visionis , s praecedit, non consequitur rem contingentem , explicae Lumbier n. 113. dicendo, solam scientiam visionis speculativam esse de rebus factis.& consequi ad res contingentes, scientiam vero Visionis practicam esse de rebus fac. dis, di antecedere res contingentes a illas

97쪽

8a Pars I. Disp. III.

enim inluctur , ut existentes pro posteri ri ad talem scientiam, quae est earum factiva, dc applicativa omnipotentiae ad executionem 3 Sicut cognitio , qua Verbum procedat a Patre, intuetur ut existentem Spiritum Sanctuin, qui est in posteriori mriginis tum ad ipsam cognitionem, tum ad Verbum per ipsam productum: Quamvis nim in illo priori intueatur Spiritum Samctum ut existentem, non intuetur tamen Spiritum Sanctum ut existentem Pro pri

ri ad productionem verbi . His explicatis sit

' IV. Unica. conclusio. Sola scientia simplicis intelligentiae est causa rerum, nuIlatenus vero scientia visionis. Ita communiter DD. Societatis cum D. Ihom. Contra Tho staS.

Prob. posita scientia simplicis intellige

tiae repraesentantis omnia factibilia tamquam virtute, & ratione causandi, ac dirigente ad operandum, de posito actu Divuenae v duntatis applicante hanc virtutem , quod scilicet velit hoc potius, quam illud factibile ponere, di circumscripta omni alia scientia visionis, intelligitur Deus proxime potens causare Creaturas ; & posito actuali influxu Omnipotentiae, intelligitur Deus actu cal

sans Creaturas; erso causa rerum nullatenus est scientia visonis . AntecedenS pr hatur, & quidem quod non requiratur ut causa rerum scientia visionis speculativa,

concedunt ipsi Thomistae, & est manis num, quia nujusmodi scientia consequitur ad res Iam factas 3 ergo nequit esse illarum causas aliter simul esset in posteriori, &in priori, quod repugnat. Quod vero neque Praerequiratur ut causa rerum scientia

visionis practica, nempe illud imperium , seu actus intellectus dictans, Fac hoc, Pr χatur: tum quia hujusmodi imperium est omnino superfluum; cum sciretia sniplicis intelligentiae, & Omnipotentia suffcienter appliccntur ad agendum illa ut dirigens, haec ut exequens per actum Divinae v Iuntatis , quo Deus vult potius hoc factibile ponere, quam aliud; tum etiam quia esto hujusmodi impcrium praerequireretur ad applacandam scientiam simplicis intellia gentiae, dc Omnipotentiam ad agendum , nullatenus deberct dici causa rerum; quia applicativum causae non est cavsa; aliter approximatio ignis posset dici causa combusioniS. confirm. Scientia practica est scientia a probationis, quae solum importat scientiam

plicis intelligentiae repraesentantem Pr

De Scientia Dei.

ducibilia cum actu voluntatis, quo vult hoc possibile producere , quin sit necessarium imperium superadditum; ergo sola scientia

simplicis intelligentiae est causa rerum. Amtecedens probatur paritate adducta ab M. gelico Artificis , qui ut causet opus artificiatum, solum cognoscere debet , quonam

pacto fieri possit, debetque veste applicare

potentias executrices ad opus, quin requiratur ullus actus intellectus imperans. Et dato, quod aliquando in Creatura requiratur hoc imperium ad superandam aliquam dissicultatem in exercitio operis, non prinpterea requiritur in Dec. qui nullam patitur dissicultatem in operando . Praeterea sicut in Creatura non requiritur imperium ut causa operis, sed ut applicativum causae , scilicet Idcae dirigentis , dc potentiarum exequentium ita si daretur in Deo

imperium, neque requireretur ut causa re

rum, sed solum ut applicativum Omnipotentiae ad Creaturas producendas ; ergo a

primo ad ultimum sola scientia simplicis intelligentiae est causa rerum. V. Objic. a. Scientia simplicis intellige tiae est indifferens ad producendum Mundum, vel non producendum; ergo indiget praevio determinativo; hoc autem non est nisi scientia visionis, seu actus intellectus, qui dicitur imperium, dictans, Mundum es-1c faciendum; ergo causa rerum non est

scientia simplicis intelligentiae, sed scientia risionis. Probatur minor , quia scientia, qua Deus operatur ad extra, est scientia, quae terminatur ad rem ut aliquando existentem, non vero ut possibilem; atqui

nisi detur imperium, non datur hujusm di scientia; cum scientia simplicis inteu, gentiae solum terminetur ad possibilias e so sine imperio non datur scientia , quae

sit causa rerum . . .

Confirm. cx August. lib. I s. de Trinit.

c. I 3. ubi ait: siuia sciv/t Deus, Creasuras crea it, non 'Mia creaviι , scivis . Et ex Gr gorio 2 . morat. cap. 24. Vuaecumque funi, non ideo ab aronitare videnνur , quia funx, sed ideo sunt, quia πιdentur.

Resp. nego min. Sussicienter enim deteriminatur scientia simplicis intelligentiae, de Omnipotentia ad agendum ab actu Divinae

voluntatis. Ad piobationem distinguo m jorem, scientia operativa est scientia, quae

terminatur ad rem , ' ut aliquando existentem , causando talem existentiam, concedo;

praesupponendo hujusmodi existentiam , ut obJectum, nego majorem, dc consequentiam.

98쪽

Ad confirm. Patres etiam scientiam si plicis intelligentiae vocant scientiam visi

vis, ut advenit D. Thom. qu. 1. de Veritate art. s. quia scientia limplicis intelligentiae ratione suae certitudinis , & cla ritatis aequivalet visioni . Caeterum scutverum est, Deum creasse Creaturas, quia

eas stivit scientia simplicis intelligentiae ,

dc non e contra; ita verum eth, Deum Cre turas exilhentes non vidisse ab aeterno scientia simplicis intelligentiae, quia sunt; sed ideo sunt, quia Deus vidit, eas scientia si plicis intelligentiae esse possibiles ; nisi enim

praeviderentur possibiles, non existerent VI. Objic. x. Scientia, qua Deus Gymratur ad extra, terminatur ad rem ut aliquando existentem ; sed scientia terminata ad Creaturas ut existentes est scientia visi nis; ergo scientia visionis est causa rerum. Resp. distinguo maiorem: Scientia, qua Deus operatur ad extra, terminatur ad rem ut aliquando existentem, tanquam causa ad effectum ab illa directive causatum , con- Cedo ; tanquam cognitio ad objectum ab ipsa vepraesentatum sub ratione existentis, nego majorem; & distinguo minorem : Scientia terminata ad Creativas ut existentes est

scientia visionis, si terminetur ad illas hoc secunὸo modo, concedo; si ad illas terminetur illo priori modo, nego minorem, &consequentiam. Sic scientia Artificis te minatur ad cxistentiam arteia hi, etiam quatenus est cjus causa dirigendo Artificem ad opus ; sub qua ratione talis scientia non est intuitiva, sed abstractiva. . VII. Objic. 3. Decretum liberum est causa rerum ; sed scientia visionis identificatur cum decreto libero ; non secus ac scientia simplicis intelligentiae identificatur cum actu voluntatis Divino necessario; ergo sciemtia visionis eth causa rerum. Confirm. Scientia, uuae est causa rerum ,

debet esse libera; sed sola scientia visionis

est libera; ergo sola scientia visionis est causa rerum. Probatur major, quia scientia causativa rerum debet esse indifferens ad causandum, vel non causandum; ergo debet esse libera. Resp. in sententia Societatis contra Τh mistas scientiam visionis de aestibus liberis nostris non posse identificari cum decreto tollativo auxit ii indisserentis; cum non pos-st in causa indisserenti videri esset tus dete minatust mare hujusmodi scientia visionis

vel constituitur per quamdam virtualitatem in intellectu Divino consequentem ad n

suos actus liberos, vel constituitur perim

Scientia sit causa rerum. 83

tellechium Divinum, fle inadaequale etiam per ipsos actus liberos tamquam per conn alatum extrinsecum, juxta varias sententias explicandas, cum de constitutivo decret

rum liberorum Dei: Quicquid sit, an scientia visionis de consensu A , possit etiam constitui per complexum scientiae mediae de tali eonsensu sub auxilio indisserenti , ScDecreti de conferendo tali auxilio , aut etiam constitui possit adaequale per ipsum

decretum praeden nitivum consensus, Co

venter ad ea, quae diximus in conclusione quinta qu estionis antecedentis. Illud negari nequit, quod Deus habeat scientiam viasionis de suis decretis liberis , & quod in

suis decretis videat Creaturas, quae ab iis causantur, tamquam in medio essentialiten cum Creaturis connexo; v. gr. in decreto libero de creando Antichristum videt tamquam in medio ipsum Antichristum fui rum. Ex quo tamen non fit, quod sicut decretum liberum est causa effectus con sinis gentis pendentis a solo Deo , puta Antichristi, ita scientia visionis de noc effectu sit etiam illius causa. Et ratio eth, qui δscientia, quae causat res contingentes, d.

bct iura praecedere , non consequi; sola

autem scientia simplicis intelligentiae ante cedit decretae libera causantia res contingen- .tcs, atque adeo res ipsas contingentes an- 'tecedit: Scientia vero visionis de decretis, dc de rebus, quae ab iis causantur, cons quitur haec objecta, non antecedit; ergo nullatenus potest scientia visionis cile cau

sa rerum.

Ad confirm distinguo majorem 3 Scientia, que est causa rerum , debet esse libera in cssendo, seu debet esse contingens, nego majorem; debet esse Iibera in causa do, hoc est indifferens, ut causet potius , vel non causet, concedo majorem, redilhi guo pariter minorem, sola scientia visionisesh libera in essendo, concedo, in causando, nego minorem, & consequentiam. Hinc sequitur I. Causam conservationis rerum non esse scientiam visionis a cum Deus non dirigatur ad conservandas res pro instanti A per visionem, qua ipsas videtexistere in instanti A; sed per scientiam

simplicis intellipentiae, qua videt, quom do possint conservari, Zc existere in instam ii A. Sequitur x. Deum pro instanti reali Α , quo aliquid causat , illud repraesentare dupliciter, videlicet in priori signo rationis

ut potens existere, atque adeo per sciemtiam simplicis iuxtiligentiae , qua Divina

99쪽

Pars I. Disp. III. De Scientia Dei.

voluntas dirigitur ad ejus effectionem a in posteriori vero signo rationis repraesentat iLIud ut existens tum in fieri , tum in facto esse per scientiam visionis contemplantis exbstentiam objecti.

QUAESTIO

De Scientia Media .

DIximus, scientiam mediam esse

scientiam Dei certam , & infal- ibilem de Futuris liberis conditionatIS, v. gr. de eo, quod facturus esset Petrus , si vocaretur; haec autem scientia ideo vocatur media, quia particippi de scientia simplicis intelligentiae , quatenus antecedit in rime decretum liberum ι & de scientia visonis . quatenus est de obJecto contingenti . Rursus participat de scientia necessaria, quia necessario Deus videt quid estet lactutus Petrus, si vocaretur; & participat de scientia visonis contingente, quia con-ringens est, quod videat consensuin potius Petri conditionatum, quam dissensum. Notandum tamen I. quod sicut Futura Conditionata, quae secundum se essentialem

.habent connexionem cum conditione praevia, spectant ad scientiam simplicis intel-vgentiae; ut ista conditionalis, Si Sol est, dies est; si est Homo, est Animal rationa-Ie: ita Futura conditionata , quae habent necessariam connexionem cum conditione,

non secundum se, sed ex libero Dei decre-xo decernente ea inter se conjungi , spectant ad scientiam visionis, ut est Illa comditionalis 4. Reg. 33. Si percussisses quinquiex, - sexiei, sive septies idest iaculo Terram

rem Flses oriam usque ad consumptionem .

Ratio est, quia sicut pertinet ad scientiam visionis decretum liberum Dei decernens conjunctionem hujus futuri conditionaticum tali hypothesi ; ita ad eandem scientiam pertinet tamquam objectum indir erum ipsum futurum conditionatum. Quare ad scientiam mediam solum spectant su-1ura conditionata, in quibus conditio tum Tatione sui, seu ex parte ipsius rei , tum cx parte Dei est indisserens ad utramque Panem contradictionis. Haec tamen conditio alia dicitur esse com ducens, alia disparata: Dicitur esse conta Cens , quae vel est causa, vel conditio comnaturaliter requisita ad effectum liberum, v. fr. Si peteres eleemosynam a divite, ea

tibi daretur. Dicitur vero disparata , quὸς

nullam habet connexionem cum suturo eo ditionato, v. gr. Si Turca dormiret, tu ora res . De utraque hac veritate conditionata

agendum in praesenti , inquirendo , MDeus ea cognoscat independenter a quoliabet decreto actu existente absoluto ex pa te actus, conditionato ex parte objecti δsed praesertim agendum de veritate conditionata sub conditione conducente. II. Notandum L. hoc vocabulum sciemtiae mediae esse in Scholis invectum a Patre Petro Fonseca nostrae Societatis ann.Is66. deinde typis mandatum ab ejus discipulo P. Molina ann. in sua Concordias non quia huJusnodi scientia a P tribus , aut a Theologis antiquis negaretur; sed quia olim nomine scientiae visionis explicabatur notitia infallibilis Dei de quia

buscumque objectis contingentibus etiam conditionale futuris. inia tamen ex tempore praesertim Molinae suborta fuit qua stio, quomodo contingentia conditionate futura cognoscerentur a Deo , ideo hoc novo nomine scientiae mediae cognitio ista

haec Divina si nificari coepit ad distineti

nem cognitionis reliquorum contingentIum. Ubi e contra nomen Praedeterininationis ita coepit a Ba ea eodem ferme tempor

usurpari , ut nec hujusmodi nomen , nec ejus significatum a Patribus , & Theologis antiquis agnitum unquam fuerit , ut passim

DD. Societatis ostendunt. Denique sciendum , ab anno I 6o2. usique ad I 6o7. disputationes . 7. habitas fuisse videlicet 3 . coram Clemente VIII.,

dc Io. coram Paulo V. inter Patres S cietatis, dc Patres Dominicanos, qui scientiam mediam , aliasque Molinae propositi nes impugnabant ; ac demum Pontificem decrevisse, quod utriusque Familiae sente tiae possent tuto, ac impune defendi, dum

Inoao neutra pars alteram carpat censuris ,

vel injuriis lacessat. His praejactis , quaere mas primo, An vere detur in Deo cogniatio certa, & infallibilis contingentium con ditionale suturorum 3 Secundo, utrum Deus ea cognoscat in aliquo decreto absoluto ex

parte actus . ia conditionato ex parte o lecti, ut volunt Praedeterminantes , an V

ro in seipsis in quo consistit . cardo piae sentis quaestionis . In sequenti vero inquiriremus , An detur etiam in Deo scientia media reflexa, seu scientia suorum decre

torum conditionale futurorum- p v. gr. Anfi Adam non peccasset, Deus decxevisset

Incarnationem λ ι

100쪽

ARTICULUS I.

en Dein videat comingemia condisio nate

futura UI. Icendum cum communissima ,

I Deum de facto habere sciemeiam certam, & infallibilem contingentium conditionale futurorum. Conclusionem hanc Amicus disp G. dicit esse de fide, cum de ea constet ex scripturis mox laudandis. Plerique Tho me docent, negari non posse Gne injuria divinitatis. Salmaticenses tamen,&Gonralea apud Platelium n. I I 8. putant. conclusionem non esse certam, quia Cisr ra , Ledes, dc alii antiquiores Thomistae docuerunt, Deum probabilem tantum hahere notitiam de his Futuris. - Prob. I. quia tape Deus hujusmodi F tura revelavit in Scripturis ι ergo cum Divina revelatio sit infallibilis, est pariter i lassibilis eorum cognitio. Antecedens proinhatur: nam I. Reg. 13. cum David cons laret Dominum, & interrogaret, an si maneret Ceilae, Saul descensurus esset ad eum capiendum dc an Ceiliis tradituri essent ipsum in manu Saulis respondit Dominus: Descentiar; Tr dent. 3. Reg. II. dixit Deus Salomoni , ac Israelitis : Ne ingrediamini ad eas videlicet ad mulieres simnigenas ) ererissime enim avertent corda me pra , - sequa mini Deos earum. Sap. 4. dic tur : Raptus est , ne malitia mutaret intelle-mm ejus . Matth. II. de Lucae Io. dixit Christus Dominus : Vae tibi Coronaim, vae ιμbi Bethsaida, quia si in Tyro , o Sidone facta fuissens virtutes , quα facta sunt in v bis , olim in einere, o cilicio paenitentiam eississe s : Et quamvis in Graeco dicatur :Forae parnirem iam egissens , Ausustinus tamen tract. 17. in Joann: advertit: Ille, qui omnia stir, quando dicit, Forsitan , non dubia 3at , sed inerepat et Sic Joannis S. Si me se reris , o Patrem meum fossan sciretis. Confirm. ex Patribus suspicientibus abiissima Dci consilia , qui cum praeviderit tot Angelos , dc Homines perituros , as huc eos condere voluerit. August. lib. de

dono Persever. ait: Poteraι illos Deus,pr siens esse Lapsuros , ansequam id fieres , -- ferre de hae vita. Et in Encniridio c. s. L

futans Semipelagianos dicentes, perduci ad baptismum parvulos praevisos eo bene usuros, si viverent , non perduci vero praeviasbs male usuros, convincit id esse falsum,

gula alioquin etiam Tyrii salvandi fui

Scientia Media . U

sent, quos Deus praevidit eredituros, Π eis, ut Iudaeis, praedicatum fuisset Euangelium.

Prob. 2. ratione, quia cognoscere ceIeto,& infallibiliter etiam futura libera conditionata est perfectio simpliciter simplex ;

non secus ac cognoscere praesentia, praeterita , de futura libera absoluta a ergo hujusmodi cognitio non est deneganda Deo, praesertim quia maxime conducit ad ejus providentiam , quippe quae definitur , Ra

ad suum sinem ; non posset autem Creat ras rationales ad suum finem ultimum per media apta rite perducere , si careret hac scientia, ut infra ostendetur e ergo. Confirm. Ad infinitam Dei cognoscitivitatem spectat ceno , 8c infallibiliter c gnoscere quicquid est certo cognoscibile, deafirmabile; sed futura libera conditionata sunt certo cognoscibilia , de affirmabilia tergo ad infinitam Dei cognoscitivitatem per tinet ea certo , Sc iolassibiliter cognoscere . Prob. min. Praesentia, dc futura libera absoluta ideo sunt certo cognoscibilia , de assirmabilia , licet sint contingentia , quia

habent certam , 8c determinatam verita. tems cum non detur a parte rei medium inter existere determinate, Zc non existere

determinate pro quolibet instanti, sive prinsenti, sive futuro a atqui neque datur meis dium inter existere determinate posita coninditione , dc non existere determinate, posita eadem conditione pro quolibet pariter imstanti ; ergo ficut contingentia praesentia,

di futura absolute habent certam , & determinatam veritatem, adeoque sunt certa cognoscibilia , de assi abilia , ita etiam contingentia futura conditionate.

IV. Hinc habes primo, duplicem dari objectivam veritatem , de cognoscibilitatem a aliam Intrinsecam identificatam cum ipsa rei citate sive actu existente , sive futura .

aut absolute, aut conditionale; aliam Existrinsecam identificatam cum Divina cognitione , quae potest extrinsece denominare objecium certe cognitum. aut assirmatum. Futura absoluta , de conestionata non habent ab aeterno cognoscibilitatem intrins cam, habent tamen extrinsecam; sicut Himcocervus non habet inci insecam, sed habee extrinsecam cognoscibilitatem; dc eodem modo postibilia solum habent ab aeterno cognoscibilitatem extrinsecam, seu per denominationem a cognitione Divina , quae potest illa cognoscere etiam in se ipsis. Habes x. Actus liberos creatos tam praesentes , quam absolute futuros prius rati

SEARCH

MENU NAVIGATION