Pauli Aeginetae medici Opera, a Ioanne Guinterio Andernaco medico exercitatissimo summique iudicij conuersa, & illustrata commentarijs. Adiectae sunt Annotationes Iacobi Goupyli medici Parisiensis, in aliquot singulorum librorum capita

발행: 1567년

분량: 941페이지

출처: archive.org

분류: 약학

451쪽

te radices agens:& ad latera quide transferri potest:sin autε ui

adigas: tum ante,tum post,nequaqua potest. Quae igitur in cruribus aut brachiis aut summis partibus oriuntur,excindere t tum non est periculum enim ne particula reddatur mutila. Atra caput aut fronte inuadunt, cute scalpello diuisa curamus, qui de parua fuerint, uulsella coprehensi ex basi praeciduntur: si maiora ,hamis transfixa excoriataq; tollunturioras suturis commissas, medicamento ad cruenta apto persanamus.

De uenae siectione. Cap. X L. ET ii omnibus satis costet, quomodo uena incidi debeat,

tamen ne parti chirurgicae aliquid desit,& propter artificiosas ipsius distinctiones,omittendu non est. Primu itaque uenae sectionis consiliu est,ut sanguis qui redundat,euacuetur. Copia uero ipsius duplici modo capi demonstrata est,uno ad uires,uenae licet plenae no appareat:in quo statu, homo protinus imbecillis ac inualidus reddit: natura ceu ad graue aliqsonus ferendu impote te. Altero, uasa quae id cotinent,in alia loca pondus transfundere spectatur:& si uirtus haud cu molestia ipsum toleret:in quibus ruptis interdu uenaru comerciis, fan- guinis sputuiaut aliae fluxiones accidunt . Copis igitur,quae ex

uiribus qstimatur,corporis grauitas, nota est. Venarum copiatum extensione,tum quod illae plenae tument, agnoscitur. utraque autem, vacuationem necessariam indicat. Itaque primo

quoq; die sanguinem usu id exigente demittes,siola in uentriculo ciborii concoctione, aut etia perfecta in iocinore sanguinis elaboratione expectata.At si inter initia ob causam aliqua sanguinis detractio praetermissa suerit, uel ultra septimanam cum mittere alienu non est,si necessitas postulet,& uires non dissuadeant. Caeterii qui uena incisiirus est,id habet inspiciendum, num multa stercoris retentio intestina urgeae. Quod si ita deprehensium est,molli clystere aluus antea uacuari debet:

ne uenae putridam aliquam excrementorum colluvie ab intestinis attrahant. Iis igitur qui ob morbi necessitatε, sanguinis

detractionem requirunt,quovis tempore uenam incidemus,si particularium duntaxat in febribus accessionum uigorem seu statum excipiamus. At si continens febris extiterit, matutinuomnino tempus magis idoneu est. Qui uero nullo morbo urgente, sed praecauedi illius gratia sanguinis uacuationem postulanti

452쪽

, LIBER VI. sty

ssulani,his uero opportunu est. Porro in aetatibus usq; ad quae tumdecimum annum sanguis mitti non debet,sicut et post sexagesimum,nisi necessitas quaeda ineuitabilis huc noscopellat. in summa,imbecillis uiribus praediti, hanc uacuatione uitabunt. Caetcru in particulis recens inflamatione tentatis, ex

opposito inanitione in moliri conuenit: in uetustioribus, ex propinquo. siquide ex multis corporis partibus sanguine mittemus : frequetius aut ex interiori cubiti uena. Verum id co- siderandii uenit,interiori & alariae dictae uenae,per totu, arteria

subi jci: mediae neruu: superior quae & humeraria dicitur, periculi expers est.Ac in capitis morbis humeraria inci dimus. In his qui infra ceruice amigunt,alaria: media utrisq; conuenit. Fascia igitur arcta partem aliqua circa brachis musiculos deligare oportet,& frictione manuu alternante,repleta uena usui comoda transiuersim per tota ipsius latitudine solam diuidere. Etenim maiores hac plagae,aegre cicatrice admittunt. arctae nimium inflammatione experiuntur, praeterquam crassioris succi transitu impediant. In quibus autem & secundo S tertio die,interim uero & quarto sanguine detrahedii esse speramus, obliquius uena secari debet,quo manus inflexu dehiscens non protinus cicatrice obducatur,sic. n. uisum est Antyllo. At quitum euacuabitur,ex uiri u robore,& morbi magnitudine meistiemur.Si humoris copia subest,& materia effervescit, una uice usq; du anima deficiat extrahemus, uirtute uidelicet robusta,sc aut ut aeger no ex humoris in uentriculu confluxu d esciat: ob quod et multi ante iusta uacuatione per initia statim animo destituuntur: uerum eius deliquiu his uacuati humoris

ratione obuenire oportet. Iam uero si magna uacuatione res

postulet,uires aut sint inualidae, distribuenda erit inanitio: ac primu parcius detracto sanguine denuo idem auferetur: si res

exigat et tertio. Caeteru uacuare solemus corpus uniuertari non modo in plethorica assectione, ueluti & Galenus tradit, sed et propter aflectus magnitudine,quanqua totu corpus humoribus uideas comoderatu,quemadmodii in sanguinis ex naribus, aut alia parte profluuio,quod no copia excitauer t: ac uacuare reuulsorio modo ex oppositis conuenit. Quinetiam

in ualida inflammatione idem faciendu est,sicut in colicis & renibus calculosis,lippitudine, &ijs quae ta praecipiti modo urgent Na dolor & partis inflammatae calor defluxioni pi stantv a occasionem,

453쪽

occasionem, licet uniuersum corpus superfluitatibus ea reat . Quapropter parcius id tunc faciundu est,uacuatione adhibita,

quae potissimu laborantis artati, & naturae copetere uideaturacosidet alio et anni tempore,loco, & aegrotantis colluetudine.

Porro in quibus prope uena quae dipi detur magna quaeda est inflammatio,quen ad modii in pleuriticis & ioc morolis, optimum est expectare,du color sanguinis, S stubstanti xiv utetur. Diuersus aut est in inflamatione sanguis,a naturali: quoniam largius incalescens siquide prius erat crudior,rubicundior, marisq; flavus evadit: si aut talis prius extiterit, in nigru adustus

mutatur. No tamen ex toto mutatione ipsius expectare consilium est: sed et ante illam non unquam cessare covenit, idque duplici de causa,aut ob viri u imbecillitate, quas solui ex pulsuum tactu cognosces : sunt. n.ipsi inaequales uehementia,&magnitudine uel et languidi,& robur Luxionis inclinans imbecilles iam uires notat: ut propter inflammationis malignitatem : nonnunqua. n.nihil remittit,sed uehementer impacta.

At si nihil liorii obstitetit, gerq; floridae artatis sit,ex pectanda

est sanguinis mutatio,magis o ii ambiens aer temperatus fuerit. Si uero sanguis ante iustam uacuatione fuerit suppressui,id aut accidit,aut propter timore,& animi desectu,aut sanguinis grumu,aut uiolenta constrictione,cotra singula pugnabimus: Anima deficientem,odoratis naribus admotis refocillantes:co strictione,uinculo remisso soluentes: in grumu coactu sanguinem,uel olei infusione,uel digitoru sotu dissoluentes. Reliqua sanguinis dimittendi praeparatio nulli non cognita est uerum haec in cubiti uehis fieri solent. At ex fronte sanguis detrahet in capitis doloribus ita: capite sementis adiuto,iascia ceruice uinciemus, digitis siuper guttur interpositis, ne sustocatu aegri intereant : repleta iam uena in fronte,acie scalpelli diuidetur. Eode modo ecia circa guttur extantes uenae sphagitides appellatae,ob vetustam lippitudinem aduersa scalpelli parte scindentur,ita ut sanguis erupat I tem uenas linguae siubditas,ueluti in anguis, transuersas incidimus,euitantes costrictionem. Nonnulli uero in maioribus oculoru angulis uenas eminetes,

sicut in longis capitis,uel oculoru morbis similem in modum diuidunt. In qu.bus internas quoq; nariti uenas uel mucrone scapellico tundentes, uel quibusda asperis irritantes disruput.

item post aures sitas ob capitis astectus seriunt. Quae uero poplitem

454쪽

LIBER VI. 39x

plitem perreptant,in renu cruciatibus apertu tur. Quae extremas corporis partes intercurrunt,superiacentibus uinculo ex. ceptis & manuu frictione,& pedu in cessu repletae diuidetur. in sinistra quidem manu, cum lien male habet,uenam quae inter paruu & anularem digitu porrigitur,praecipue incidemus. cum iecur affigitur,in dextra. Nam extremarum partium inanitio e longinquo magis facta essicatiorem molitur reuulsionem: in pede,ueluti cum coxendicum dolores,aut uteri uitia urgent, eam quae supra interiorem talum eminet,dissecabimus.

De cucurbitularum inu. Cap. X L I. Vcurbitulis neq; per affectuum initia,neq; cu corpora

sunt plethorica,utemur: sed ijs prius euacuatis, cumq; nihil particulae influit. Vsius eius est mouere aliquid, agitare,&foras extrahere. Levi, itaq; cucurbitula inflationes disicutitidistillationes in stomachu suspendit,sanguinem attrahit, & profluentem rursiis sistit, obiectis partibus admota :&quod alte conditum est,in summa rursus educit in totum humores traducit,spiritus euacuat. At quae cum scarificatu adhibetur,essicaciorem causis per sipiratu praebet, sensibit i ter ex alto ea quae nocent eliciens: quippe non modo sanguinem, sed alios quoq; humores uacuat,praesertim cum flamma ampliore adglutinata: veru si a carnosis particulis detractionem moliri saluimus, primum cutis scalpello exasperanda, deinde cucurbitula imponenda est. Sin ex carnis magis pars fuerit, leuem prius cucurbitulam desigemus: ubi in tumorem particula eleuata sit,scarificatu adhibito, rursus ipsam accommodabimus: S si paululum uacuare cogitamus, una diuisio abunde est: sinam plius, plures adhibentur. item si tenuiorem qui continetur sanguine acceperimus,sium ma sicarificari,si crassiorem, alta debent : quando etiam concretum ex ictu sansui ne educere animus est. Terminus autem moderatae dioesionum altitudinis est, sola cutis crassitudo. Nonnulli instrumentum ad hoc ex eogitarunt tribus scalpeli is aequalibus simul iunctis,ut unica iniectione tres fierent plagae : uerum hoc nos inutile puram es simplici scapello contenti sumus. Alii cucurbitulis usi sunt uitreis, ut sanguinis qui uacuatur mensiura in extractione pellucescat: uerum aeneae cum maiorem sustineant flammam,multo fiunt efiicaciores vitreis,quae fatile dirumpuntur uinetia

455쪽

PAVLI AEGINET AE

quae ex cornibus,ore segetes trahunt, minus quidem inanivis non autem siccant,quemadmodum quae cum sanam a si opus suerit,adhibentur.Caeterum cum admoturi sumus cucurbitulam,particulae in rectum figuratae ex latere hanc defigemus. Si enim iacentibus ipsis super linamentu ex lucerna, simul cum flamma inducamus,in cutem decidens illa,grauiter adurit,um lioc non postulante. Est cum cucurbitulae magnitudo subiectet parti adaequabitur,eaq; de causa permultu cucurbitula' & paseuitate & magnitudine differunt, quemadmodum etiam collo prolixiores & spatio inferiori latiores aliis efficacius extraliuta Cauendum autem ne prope mamillas cucurbitula applicetur. nam illapsae cucurbitulis non unqua mammae & in turgescetes uehemen ter . haud facile ipsas relinquunt,atq; tunc sipogias ex calida cucurbitulis circundare oportet, sic enim remittuntur: sin minus hoc modo fuerint laxatae,per rari ipsas ratio est .a omodo aia adurantur. Cap. X LII. HVmeri articulato luxato in nonnullis caput frequeter& continue excidit, uel humiditatis superantis uitio, uel quod cotinuae luxationi opportunus locus euaserit,quando ad ustione descendere oportet. Proinde aegro,aut supino, aut in sanum latus inclinato, interiore alae cutem qua potissimum articulus excidit,duobus sinistrς manus digitis,uel hamulis tenuibus & oblongis eleuata, candenti serro adurere Oportet, quousq; serramentum ex aduerso inflexum uno impressu duas crustas excitarit,& si magnu intercedens haru spatium fuerit,mucrone scalpelli per ipsas traiecto aliam in medio crusta faciemus, adurentes usq; dum ferramentum urens scalpello inciderit. Item alias duas Hippocrates iuxta utriusque dictae media fieri collit,aequali illis spatio distantes quadrangulae figurae modo. Altius aut cute non penetrabimus, Pnerutiolandulae ac aliae particulae quae inflammatione difficultatem , functionum,excitare possint,subiecta sint: curari uero adulta debent porro cu sale trito &imposito,tu aliis praesidiis ad crustas inscriptis,postea manu operandum caute erit.

' De adnatis digitis sexto digito. Cap. XLIII. A Do iςM xvr digiti in manu nunc prope maiores digi

tos, nunc prope exiguos, raro aut uisi sunt iuxta aliorum aliquem. Eorum uero qui adnascuntur,alii per to

456쪽

. tum carnosi sunt,alii ossa in se continent,nonnunquam de ungues. Olla habentium,hi ab articulo procedunt,cuius comissuram alteri digito comunicant,alli ex naturalium digitoru hsiura oriuntur : atq; huiusmodi perpetuo simi immobiles: reliqui mouentur nonnunquam. Carnosorum expedita est praeci Do.nam scalpello quod superuacuum est in totum tollimus.

Eorum qui ab articulo prodeunt, dissicilior est tractatio illis

qui a digitorum fissura originem traxerunt: primum caro orbiculatim usi. ad os excinditur, ipsumq; os excisum aut er sum,aufertur. Caeterum inter curandum radimus ipsa,&cic trice obducimus quemadmodum etiam in ossium uulneribus declaratum est.

Q omodo purulentis adustio adhibenda.

Cap. XLIIII. Ustio effcacissi inum purulentis praesidium inuentu est.

Conuenit igitur ferro candenti crustas excitare: una inter clauiculae compagem cute sursum eductaiaduas autem exiguas iuxta mentu, sic ut ab arteriis quae.carotides appellantur,recedatur.Duas item sub mamillis ampliores inter tertiam quartamq; costam,alias duas inter quintam &sexta paulum in posteriora spectantes: aliam, per medium pectus: rursiis aliam supra os uentriculi, tres posterius : per medium dorsum unam,utroq; spinae latere duas,quae in dorso facta crustam excedant non admodii extantes. Alit,ut tradit etia Leonides,serro mucronato candenti per mediu costae spatiu ubi abscessus est,adacto,usq; ad pus ustione moliri sunt. Nonnulli etiam hos curare ausi sunt, transuersa linea inter quintam &sextam costam ducta,&cute paululum oblique diuisa, deinde se scalpello membrana quq costas succingit perforata,pus ex creuerunt. Atq; hi cum illis qui serro usq; ad imum adurunt, aut statim mortem inserunt, uitali spiritu confertim una cum Pure euacuato,aut fistulas reddunt insanabiles.

De cancro. Cap. X LV.CAnceritumor est inaequalis, oris praetumidis , aspectiate ter,liuidus,& indolens,interim sine ulcere,que Hidi pocrates latentem nominauit: is si curerur,peior euadit: interim exulceratus: nam cum ex atra bile ducator inrimagna parte eroditur. Pluribus quidem corpotis partibus ac cidit,

457쪽

D. PAVLI AEGINE TAE

cidit,praecipue sce minarum locis,& mammis,quae uenas ili' quaq; turgidas habent,quemadmodum cancer animal pedes, unde etiam nomen sortitus est. Quae igitur per medicament curatio adhibetur,quarto uolumine abunde explicata est: eius autem cancri qui uuluam infestat,tertio.Quoniam uero partes putrefactae,aut quae cui simpliciter dicam naturae modum excesserunt,ablationem sui postulant: cancris aute uuluar m nus opera nec potest, nec utile est admoueri: eorum qui exteriora infestant, praecipue mammas curandi administratione trademus. Quidam enim totam partem uitiatam serrametis candentibus absumunt: alij totam mammam praecisam adu

runt.Galenus solam administrationem quae per sectionem fit, recipiens,hoc modo scribit. Si quando cancrum scalpello curare audebis, incepisse uacuationem a melancholici humoris purgatione oportebit,ubi iam totum quod uitiatum est exacte praecideris, sic ut nulla radix supersit, sanguinem effuere

finito, nec celerius eum cohibebis,uerum etiam premedo uia cinas uenas, crassiorem ex ipsis sanguinem exprimes: deinde aliorum ulcerii modo curabis. Haec quide Galenus memoriae

prodidit Reliqua uero maligna putridam ulcera nempe phagedaenas,gangraenas & cosimilia eodem tractare modo debes.

Deseis quibus mammae foeminarum modo intum' gescunt. Cap. XLVI. Vemadmodum scemi nis,ita masculis quoq; pube

tatis tempore,mamillae modice inflantur, sed pie risq; rursus subsidunt,in nonullis siumpto initio crescunt pinguedine subnascente.Cum itaq; indecora haec corporis figura muliebris habitudinis notam repraesentet, digna est

cui manus admoueatur.Lunata per imam mammillae partem

linea ducitur cute detracta: ademptaq; pinguedine, suturis comittetur. At si sorte mamilla partibus ipsius ob magnitudine ad ima,ut in mulieribus, inclinauerit, lunatas duas plagas in

extremis inuicem coeuntes inseremus,ut minor a maiore coprehendatur. Cute quae intercedit cum pinguedine adempta, simit iter futuris utemur. At si aberrantes minus exciderimus, tunc eo quod superest rursus adempto , suturas iniiciemus, &medicamentum cruentis idoneum accommodabimus. . . Quoiuodo

458쪽

LIBER VI. V m Quomodo iecur aduratur. Cap. XLVII.

SI dolor cum grauitate iis oboriatur quibus iecur uomica laborat, carnea ipsa substantia uitiata ostenditur. Si acutus dolor magis urgeat,puris in tunica collectioradurere hoc modo oportet: serrum candens mucrone tenui,pau lo supra inguen qua iecur desinit, in i icitur, ut crustam unam excitet: Vbi uero totam cutem aduserit, &usq; ad tunicam penetrauerit, pus excernetur. Hb euacuatione phacomelsete, hoc est, lenticula melle addito utemur, tum iss quae mulsa S speciebus ad carnem creandam componuntur: postea uero etiam cicatricem ducentibus.

Quomodo hen aduratur. Cap. XLVIII. CVtis quae lieni incumbit,hamo eleuata, oblongo serro

candenti per totu ipse aduretur,ut unico impressia duae fiant crustae idq; faciemus ter,quo omnes crustas numero sex habeas Marcellus autem tridente quam triarnam Graeci dicunt, aut tridenti simili ferrameuto utens , uno adactu crustas excitauit.

Quomodo Romachus aduratur . Cap. XLIV. IN longis stomachi defluxionibus, recetiores usi sunt adu.stione. Alii serramentis candentibus mucronatis tres crustas moliuntur,unam iuxta cartilaginem quae ab ensis figura Graecis uocatur xi phocides: alias duas in serius trianguli figura,altas ut cutem dividant : Alii unam duntaxat adhibent, ampliorem stupra ipsum os uenti iculi. Sunt, qui ne ferro quidem urant,sed i scis appellatis: sunt autem hae spongiosa quaedam corpora in quercubus & corylis nascentia,barbaris magis usitata. permittunt autem uulnera sine cicarrice diu manere, imo etiam magis adhuc d uidui,ut maiore per ipsa diffatu os uentriculi ab influxionibus immune permaneat.

astomodo aqua hydropicis miti

tur. Cap. L. O modo aqua intereus contrahatur, ouot sint ipsius

differentiae,quae causia,quae notae, quodq; remedium, tertio uolumine sumus executi: ubi S demonstratu

est,illud solum aquae inter cutem genus quo ueluti in utrum aqua

459쪽

PAVLI AEGINETAE

aqua colligitur, asciten dicunt,manus operam postulare. Atq; eam hoc loco explicabimus. itaq; rectus homo statuitur, sin minus, in sedili collocatur: si ne hoc quidem fieri potest, at i non debet, cum adeo sit inualidus. Stante recto homine ministris retro assistentibus ciubebimus ut tumorem ad pubem digitis premat, depellatq;. Nos aculeo, aut scalpello quo uena inciditur, si ex partibus iuxta intestina sitis originem co- traxerit. directe seb umbilico tribus digitis interpositis imum

abdomen usq; tenuem membranam quae peritongos uocatur,

diuidemus. Sin autem primario iecoris affectui malum sex. tur acceptum, a sinisteriore umbilici parte dissecabimus. si aliene uitium trahit originem, in dextra non enim in illa parte lactionem moliemur,in quam decumbent. Ac cute quae superiacet acie instrumenti excoriata, membranam quae sinit abdomen,peritonaeos uocatur, diuidemus, quousque scalpellum ad uacuam usq; regionem penetrauerit. Deinde per soramen abdominis, S peritonaei, aeneam fistulam scriptoriis calamis acie similem demittemus, & per hanc humor effundendus est pro cuiusque uitium ratione, quam ex pulsus tactu deprehendemus. Deinde exempta fistula, humor sisti debet, sistetur autem statim cum diuisio ipsa alternatim sit facta. At nos securitatis gratia linamentum tortile per solam abdo minis diuisionem dimittimus,aegro recumbente recreatoque, per insequentem diem rursus momentum humoris quantum uirtus exigit fistula euacuabimus, atq; ita deinceps faciunduest,quouis minimum humoris supersit,ita tamen, ut ubique subitam cumulatamq; uacuationem vitemus,multis siquidem imperite manum admoliti una cum humore uitali etiam spiritu uacuato subito hominem iugularunt: qui uero securius

rem agunt, modico humore educto, ut uirtus magno leuaretur pondere, reliquum medicamentis aquam ducentibus arena,sole,siti, & cibis desiccantibus consumpserunt. Iam uero ustione super stomachum, iecur, lienem , imum uentrem S umbilicum usi sunt, quinque crustas adhibentes. Alii feris ro tenui candenti: alii iscis nuncupatis, aut aliquo ex alia huiusmodi materi ai& pleriq; hac curandi ratione magis cons nuerunt , interim nullam in totum compunctionem quam raracentesia uocant experti.

De umbi

460쪽

LIBER VI. 33ZDe umbilico prominente. Cap. LI.

VMbilicus indecore prominere solet, quod uitiu Graece

exomphalon dicitur,interim me brana quae abdomen sinit,peritonarum appellaui,illic dirupta, ac procidente, aut omento,aut intestino, interim colluvie otiosi humoris sub umbilico contracta, interim uero carne subnata,aliquando sanguine irrumpente, propter uenae, aut arteriae rupruram, ut inaneurysimatis,interitu non sanguine,uertim spiritu solu irruente. Si igitur momentu prociderit,circa umbilicu tumor coco

lor, mollis tactu,indolens & inaequalis apparet. Si intestinum Prolapsum est, praeter compressis memorata, etiam inaequalis magis tumor est,& digitis impressis cedit,evanescitq;.nonnunquam strepitu elidens, balneis, &distentionibus magis increscit. At si humor collectus est,mollis similiter tumor apparet et

pressus autem non cedit, neq; decrescit,ncq; tamen augetur .

Quod si autem accedat superioribus lignis, ut tumor sit liuidior,carneq; iubnata durior, etiam tactui renitetur,&eade in magnitudine manet. Si ex inflatione eminet,tumor mollis adtactum subsequetur, qui digitorum impulsu sonum quendam reddit,& pressus aboletur. Hunc in modum curabitur: erecto homini iubemus ut spiritum contineat, quo in omne partem distendat undeinde omnem umbilici excrescentia orbi culatim atrameto scriptorio norabimus,resupinatoq; homine scalpeulo tumore,qua nota atramenti est exasperabimus deinde meis dium hamo eleuatum,lino aut neruo qua exasperatio, est cim

cum astringemus hoc enim pacto continebitur ne deuoluatur) ansulam supra deligaturam ponentes, postea tumore quo constrinximus iuxta uerticem adaperto digitu indicem demittemus, tentabimusq; diligenternum intestini implexus, aut pars omenti simul fuerit constricta Ac siquide intestinum fuerit relictum laxata funiculi ansula,id introrsiim pellemias: si uero omentum sit, eo retracto, quod superuacuu est amputabimus, uase quod ut uerisimile est coincidi t,lino deligato. mox accipientes duas acus simplex linum ducentes, iuxta hiatu per incisionem cutis factam traiectamus,& ansulis lino ru praecisis, auem ad modii in aneurysmate dictu est, ex quatuor initiis conrictionem moliemur. Vbi corpora lino deuincta computruerint exta derintq,,medicamentis in linteola illius curatio obsoluetura

SEARCH

MENU NAVIGATION