Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

natis directe sibi oppossitis, si aperne splendentibus, inferne albicantibus.1n quo libet ramo versus exteriorura multi proveniunt ra

muli, qui quasi racematim per multos dies habent globulos nuclei cerasini magnitudine , coloris oli vacet qui se aperientes in quinque scinduntur solia, deorsum inclinata quae in terius tactu&visu reserunt holosericum olivaceum splendens: his insidet flos dulcis odoris unico solio luteo subrotundo ad latus

explicato Constans: in me dio autem floris eriguntur, multa stamina alba apici bus luteis satis magnis, in

dum. Floribus succedit

fructus palmae. manUS ma

gnitudinis & crassiti ei assipectu rarus ob inusitatos naturae lusus, quod gibbosus & sinuosus admodum& contortus appareat, at

que ob gravitatem sem- Oper pendulus, quem viri- Ndem & albicante sesegma te quod Barbari Saponis loco usuria

pant) turgentem avulserunt socii mei in remotissimis desertis,ex viridi mii latur in flavescentem, eXsiccatus in cinericium colorem , moXque se aperit. Fructus haud edulis nisi co ctus. Incolae exinde Coquunt pul mentum quoddam stomacho impri

mis amicum & salubre quod Ma post

vocant.

Omeralba nascitur locis apricis graminosis. Arbor cortice rugosb& griseo, in ramis habens tria, qua titor , aut quinque folia in frondem congesta, pediculis suis tres innitentia, pallide viridia, figura Salviae, solida & ad tactum dura, nervo secun dum longitudinem & venis obliquis praedita, Flores fert flavos, inodo ros, mense potissimum Ianuario, figura Campanae, superius in quinquet

partes sectos. Ita ut arbor florens tota flava appareat, instar arboris quam Lusitani vocant : nam race

192쪽

GVLIEL MI PISONIS

malim congessi sunt flores, quibus siliquae longae & compressie si iccedunt, sed nul lius usi IS. Cortex hujus arboris contusiis & coctus oleum suppeditat ad vulnera simanda, & ut Cera vetera in tibiis aut aliis partibus curanda efficacissimum. Ac proinde in nosbco. miis frequens mihi ejus suit usus.

I Absita ita littoralibus Brasiliae locis luxuriat. Arbor es: mediocris altitudinis; cor tice griseo, inaequali, ligno molli & lento: Folia fert, alternatim opposita, dilute viridia; &in certis ramulis copiosos flosculos racematim conges os, pentaphyl-

Ios flavos suavissimi odoris. Fructus quoque qui maturescit Martio mense proVenit ra-Cematim : nimirum in quolibet pediculo bacca, magnitudine nuclei cerasini, Conica fere vel quasi triangularis; cuilibet autem baccae, aliae tres quatuorve insident sine pediculis , OVales, ejusdem cum inferiore magnitudinis, omnes coloris nigri, Ut myrtissiΠostrates, & eodem modo tingentes, carent acinis, & si1nt saporis adstringentis; eis dem nonsbium usibus dicati quibus myrtilli Europaei; sed & oleum in quotidianos usu pro acetariis receptum ex iis exprimitur. Vnicam

193쪽

167V M B V . VNicam tantum ex hoc Arborum genere inhabitata Brasiliae parte, hactenus con spicore licuit in pago Ilunacu excultam: dissitae autem 'luce inter Gustanam & Pa robam fluvios iis luxuriant. E longinquo prospicienti, magnitudine, structura & fructu, parva Citrus vel Limonia videtur. Trunco est breviori nec cras , sed ramis multis tortuosis, inbelle quidem fabricatis dividitur. Folia fert haud magna, laevia, laeteque virentia, gustu autem acida & ad stringentia: florem albicantem: Fructum ex albo flavescentem, Pruno majori similem sed Carne duriori, licet pavea, quod intus magnum contineat lapidem, sicut fructus Maia, qui ubi maturuerit mensibus pluviis, saporis fit gratissimi ex acido dulcis: sin mi nus adeo est austerus , ut stuporem dentibus inferat; proindeque tunc eidem usi si cui solia , scilicet ad refrigerandum & adsi ringendum reservantur. Radix autem, cui pe- Culiare quid prae caeteris arborum radicibus concessiim, imprimis est: notanda: quod longe lateque, in diversa & crasJa,pondero e molis tubera si ib terra luxuriet; si pondus,

figuram atque colorem, exterius cinereum, consideres, majores radices Balatae aut In

fama diceres ; a quibus tamenablata levi pellicula, differunt: quippe interius conspi' ciuntur nivei coloris, molli turgidaque medulla, Cucurbitae plane simili, quae mandum

cata

194쪽

cata , in aquosum, frigidum succum, eumque dulcissimum atque palato gratissimum, solvitur. Febricitantes, aestuantes peregrinatores mirifice reficit: ut ipse quam pluries sum expertus; neque aquae dulcedine&salubritate Citrullo quicquam cedit. Datur S alia species quae rea umbu Brasiliens dicta, Arbor es cortice susco, ac hinc inde in ramis spinosii. Folia fert oblonga, laete viridia, crassiuscula, ad tactum mollia, nunc alternatim, nunc sibi opposita; eisdem pediculis multi flosculi exigui pentaphylli junctim promanant, quibus succedunt fructus, favi Pruni nostratis magnitudine &figura & carne quaegrati ac stibbacidi es: saporis, cui amari quid intermixtum est. Men sibus aestivis circa Ianuarium fructus maturescit, tuncque sponte decidit & colligitur. Lapis in eo contentus fragilis continet nucleum avellanae in omnibus similem.

HAEc arbor medio

cris est altitudinis,

montosis locis CresCCΠS,

soliis triste viridibus, exiguis, buccini similibus, sili quis est inutilibus ex minio

nigrescentibus, miriS Variisque modis incurVatis, quae aestivis mensibus conia spiciuntur & acinis Rabris exiguis repletae sunt. Cortice exterius est cineritio, interius fature ru bente, quem solum eXpertiores in Medicinat usum receperunt, licet soliis eaedem qualitates adstringentes a nonnullis attribuantur. Cortex enim qui gustu amarus est , sive in pulverem redactus,siVe excoctus,& fomenti loco ad-lhibitus, ulceribus in Vete ratis & male moratis se liciter medetur, ipsimque

Cancrum subinde, insigni mundificandi & siccandi

qualitate curas e fuit com

pertum.

Praeter haec quia emcacissime adstringit, balnea ad firmandas efflaminatas

Carnes ex illis conficiuntur. Potissimum vero meretrices iis utuntur, ut laxis pudendi partibus tonum restituant, aetatemque tuto mentiantur; imo qua possibile, virginitatem hoc dolo praetendant.

CAPUT XXVII

CR stirie & altitudine insignis Arbor in rarissimis nemoribus reperitur, sebi ra- Brasiliensibus dicta, ad differentiam ejus notandam ab ea quae sebi ra' miri, id est, seb ira minor, ab illis appellatur. Vtraeque sint foliis exilibus Ob' longis , splendentibus, oleae similibus, sed crassioribus, minusque acuminatis, ordino digestis ,

195쪽

digestis, & pediculis utrimque se contingentibus. Flores ferunt copiosissi nios inodoros suo quoslibet pediculoinsistentes , quinque foliolis corrugatis & di

lute caeruleis constantes. Ex horum Calyce nascitu sili quuta ex viridi flavescens, in qua semen ContinetUr. Vtriusque arboris lignum Commendatur, & non minus Celebre apud fabros ad axes machinarum Saccha rearum conficiendos,quam

cortex apud Brasilianos ad usum medicum existit. Qui crassus est & Compactus, griseus cum fusco mixtus, Lporis amari atque adstrin gentis, calidus insuper & siccus in secundo graditi Balnea & decocta ex illo sota 'lo fiunt praestantissima ad

versus morbos a frigor natos,pedum & Ventris tumo res, doloresque membro Tum , Curimentos Lusitanis

dictos ; ipsam denique Luem veneream, non inveteratam, forinsecus & intrinsecus ad hibita, restituunt, sudoresque prOVOCant. Cum vero abstergendi facultate simul & acrimo nia quadam agant, scabiei, tineaeque. & aliis ejusdem generis culaneis affectibus

medentur.

ropaeae magnitudine, undiquaque obvia : Foliis tenuibus, oblongis, a Uminatis,nervo eminenti secun dum longitudinem CXCUrrente , parvo pediculo Cauli ordinate appositis. Fructus racematim copulatos profert. Arbor ut ob fructuum rarum aspectum multis nota; ita paucioribus ejus radicis qualitatcs probe Constant. Si ulli figura , Colore , totaque pror sus facie, racemoS UVarum

e longinquo adspicienti videantur, hujus sane arboris fructus sunt, quorum uvae tamen inutiles habitae, ligneaeque intus existunt. Toto anno apparent, Verno tempore laete naVescentes,moxtristis miniati coloris fiunt, nihilque promittunt, ut neque folia,nequc lignum ipsium arboris: sed totum in cortice radicis, quod ad rem nostram faciat, Consi-

196쪽

GVLIEL MI PISONIS

stit. Cuj us cssicacia indoin i ta ad

turbandum & purgandUm cor pus, tam alte a natura posita, ut non impune ab imperito vulgo tractetur. Quippe dubito an plures calamitates ex illius abusu an optatos successiis ex oportuno Iasii , promanasse viderim. Nec mirum, cum Unusquisque idiota ad Medicinae Sacraria aspirare audens, nec remedii agentis, nec si ibjecti patientis rationem habeat, loco medicamenti, Venenum porrigat. Cortex enim hujus radicis, qui saporis est acris & calidi in pulverem redactus ab indigenis & ro bustioribus agricolis Lusitanis contra inveteratas obstructiones capitur indiscreta quantitate, semipugillus circiter. Mihi rarior fuit illius usus, idque nisi desciente forte benigniore medicamen

to, mediantibus tamen correctoriis, & quae vim purgatricem in fringunt, sicut oportet fieri ex judicio Medici, praecipue CirCa Validiora de incognita simplicia. Datur & alia species cito scujus

quidem qualitates a m C nondum eXploratae) cortice su-

sco, qui multa punctula hinc indesbarsa lutea habet. Folia bina sibi opponuntUr,nervo conspicuo & prominente secundum longitudinem,Venis in quibusdam stibi invicem oppositis, in quibusdam autem alternatim positis. Post florem sequitur fructus, parvae Ficus figura, obscure lutei coloris, qui in se tria ovalia semina continet, magnitudine seminis Ponti Vulgaris, Cuticula obscure flava tecta, nucleo albicante. I Anc ego Siliquosam ar- borem nominavi, quod vix sibi constent incolae de genuino nomine. Quidam Portu galli Piso temo & Pilo molli dixerunt; quod Cortex illius adeo mollis & rugosus existat. Parum admodum differt ab ea arbore, quae siliqua dulcis Dodonaeo, Off- cinis

197쪽

cinis panis Sancti Joannis dicitur; floribus enim decidentibus, quod si mense Martio, siliquae succedunt, dulces, ibi tuosi& deformes, primum qui leni virides, mox ma turitatem consecutae, fiunt nigrae &putrescunt. Asbor thaec, non umbrosis silvis, sed apricis campis gaudet, mirificeque peregrinam te; delectat florum elegantia & Odore. Ligno, Cortice,medulla & fragilitate Sambuci aemula. In extremitatibus ramorum longa germina protrudit. Folia ad tactum dura, instar membranaceae chartae superius dilute Viridia. Circa foliorum ramulos prodeunt pediculi in quorum extremitate flosculi multi umbellatim congesti nascuntur coloris flaui, Odinis suavissimi. In medio autem staminum loco propendent multat filamenta crispa ipsi croco figura & colore similia. Radicis medulla ex albo flavescens, a leviori cortice liberata in taleolas disse tur, exque aqua fontana macerata per noctem sib dio,& aliquoties pota, non uni malo medetur. Urinam enim Cunctantem cit, renum & vesicae obstructionibus opitulatur, quiaque decoctum vel solum Gonorrhoeas restituisse vidi. SuccuS Corticis recens oculis inditus eorum inflammationes tollit. Dilutum ejus stibamari nec tamen ingrati est saporis, partiumque est: valde tenuium, M astrictionem aliquam pos se relinquit.

Ca, mediocris altitu dinis arbores has produ- .cunt, quartam quatuor ad ,

minimum diveris species Θ

rantur Earum ducem imQ 4 celebres Sc in usti haben- itur, Murmi-petinga & Muresi guacu dictae. Omnes Q floribus pulchre flavescen tibus conspicuae sunt, fructibus rotundis δί racema-

tim Coruscatis, eodemque, liquo flores, Colore praeditis: foliis autem & caeteris cre-

scendi modis interse discrζ-

pant s. Haec autem cujus

Iconem exhibeo est corti- mce cinereo & ligno fragili, foliis multis fere in fron- fidem congestis non serratis,

sci foliis similibus. floscu--'

los fert spicatim congestos, luteos, constantes stami- nulis multis, quinque so holis deorsim incurvatis, lut iS. Fructus autem sunt baccae, magnitudine & fi- is gura fructuum uvae spinae' dem acore palatum vellicant, sed stuporem tandem dentibus inferunt, simulque astringendo intense refrigerant. Quapropter probe condiri solent & loco Berberis, quibus sapore & efficacia similes stini, aegris ad exstinguet dam sitim & stomachum recreandum exhibentur.

Prima harum, utpote fiuctu minus silvestri, a me maxime fuit expetita, δ in ossicina reposita. Hus quoque corticibus xςcia & coria tinguntur & contra putrefactio- P a nes

198쪽

nes muniuntur. Barbari ex iisdem potiones conficiunt, ad purgandum alvium, quod dme nondum comprobatum est.

CAPUT XXVIII.

ARbor est cortice cinereo instar Alni, ligno duro, medulloso. Cui folia inordina te & copiose circumposita cum pediculis, foliis Ianipapa similia, oblonga, acu minata, nervo S costis eminentibus obliquis perducta. Flores fert insignes ex octo crassioribus foliis iactos, &junctim in trifido pediculo copulatos, figurae, magni-

tudinis, coloris & odoris Rosarum, in quorum medio multa staminula in orbem coiii- posita, cum apice flavo & tremulo. Quibus fritillus siuccedunt maliformes quidem, sed superna parte plani, extus grisei, intus flavi coloris, continentes nucleos fatuos, angulosbs, hepatici coloris, splendentes, magnitudine Avellanae, cordis figura. De Vulgari hac arbore pauca addenda habeo. Ramorum paucitatem foliorum fi e quentia compensat, quibus solis vis medicatrix, quantum hactenus constitit, insita est. Nam flore licet pulcherrimo sitavissimique odoris; tum fructibus egregie copulatis, ornetur, nihil tamen Culinae vel Pharmacopoeiae inii sunt. Folia autem Vel integra Vel contusa hepatisque regioni applicata, durities hypochondriorum restituunt, eisdem' que

199쪽

que malis, si rite eX arte praeparentur, atque in Apogemate exhibeantur, conducunt ac proinde numero aperientium ascribendas int. Quotusquisque enim advena Vel indigena, optime sanitati suae se consuluisse putat, si C0ntra Hepa- C v I E T E . iis &Mesenterii oppilationes medicamina conficiat,

quorum basis est Iuripeba, Tapirapecu & foliorum hujus Laparandi ba decoctum, aliquoties reiteratum pro

ratione & constitutione aegrotantis.

C Hiete in triviis littoralibus toto fere anno obvia

familiaris & elegans haec arbor, quae Vulgo Corrupte Cochine. Cortice griseo, Ut SambucuS, Contorte nascitur, longos habens ramos, Scin iis folia frondatim M alternatim posita certis tempor1bus, simul omnia folia amittit, biduo autem Post ite rum foliis onusta Cernitur. Per ramos decisbs & terrae infixos facile propagatur. Folia inusitatae sunt figurae, versius extremitatem enim sensim amplian tur , superius saturate viridia & splendentia inferius dilutiora, nervo recto & Venis transversis conspicua. Non solum in ramis sed S passim in caudice pro veniunt tres quatuorveliores juxta sepositi, oblongi , figura pene Campanulae seu Convolvuli minoris, coloris ex albo & viridi mixti, odoris nauseabundi. In medio autem quinque stamina 6 usdem coloris. His, fructus variae magnitudinis & figurae, primo virides mox nigri silccedunt. Semina Cucurbitae modo ac nucleo flavescente continentes. --

maturus fructus pulpam albam sacculentam dui cem Continet, Odore Nasturtium aemulans : quae Saccharo condita ab aegris & sanis expetita sicut Cu curbita & Citrullus', ejusdemque fere saporis & refrigerii. Vbi maturuerint fructus in aqua fervida Co quuntur & excavantur patinarum, poculorum &lagenarum Vices supplentes. Pulpa enim matura non edulis, sed ad placandos capitis dolores praesertim ex fervore Solis natos insigne remedium, si convenienter tempMibus & f onti, forma cataplasmatis applic tur. Familiaris est arbor multis Americae regionibus.

Oviedus quoque essus meminit sub nomine de qua Clusius. Armeniosa haec plan-ota Lusitanista sca amargos ob amaritudinem dicta. Enarratae arbori Cuiei dissimilis qui dem si externam figuram consideres; sed ratione fructuum, rei familiari dicatatorum , admodum Congener, ut merito sub eodem capite describi mereatur.

instat

200쪽

instar hederae conscendit caule lento tereti, cui hinc inde tria solia modo phaseoli, adnascuntur.

V Mars, Vulgo Camarinhas. Arbor vix mediocris altitudinis in campis graminosis ample ramis suis expanditur, ligno albo Betalinum fere referente. Caudice haud crasso, nam plerumque tres vel plures juxta se nascuntur: in ramis autem ramulos habet perpetuis spinis obsitos. Folia cylindracea parva vel directe vel alternatim opposita, saturate viridia, nervo secundum longitudinem & venis obliquis, vix digitum longa. Post florem parvum flavum succedit fructus forma ovalis, magnitudine Prunt, ad visum&adtactum referens Persicum nostras, coloris autem ex Viridi flavescentis: carne quoque flavescente, pauca, dulci, quae ambit lapidem magnumoValem albicantem , qui continet nucleum edul . Maturus fructus mense Martio sponte decidit. Crudus comestus turbat ventriculum & facile excitat vomitum: id' eo integer solet coqui, & una cum nucleo contundi, atque cum carne vel piscibus loco panis seu farinae comedi. Altera species mari minus alta fructu, praecedenti non dissimili; sed nigricante Colore & sapore acidiori. Q in stomachi aestum temperat & a febricitantibus expetitur Lusitani hos & illos fructus Camarinhas appelliant.

SEARCH

MENU NAVIGATION