Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

HIST. NATURA L. & MEDIC. LIB. IV.

Altilis hujus Cardui species, Oviedo Diama, Monardo Strobfus aut nux Pinea di inctus , nemin1 Credo ignotus, facileque optimus Indiarum fructus atque secundae men is oblectamentum, & Ornamentum, sive crudus sive Saccharo conditus. Cinarae in mo

dum spicis compactilibus instar cristarum, in summitatibus emergentibus nascitur, & dum augetur, inter foliola ejus prodeunt flosculi multi variegati, sed potissimum caerulei coloris, tribus soliolis constantes, qui maturescente fructu decidunt. Folia autem ex quibus emergit sunt circa viginti, oblonga, in ambitu dentata &in speciem gladii mucronata soliis Aloes aemula. Mensibus aestivis, Sole existente in Capricorno , maxime viget. Exigua semina seu grana subrufa in superficie pulpae latitant. Fructus apprime succulentus, est insignis cinnabrii Coloris, Melonis fere magnitudinis, si gurae ovalis, per OraS autem incarnati, odoris simul ac saporis sum imi. Extuberantibus bullis ex flavo albicantibus exterius passim distinguitur, Ss quasi vermiculis aut tesserulis variatur.

Fructus maturus superius plantam juniorem habet, quae decerpitur, & ita sine radi co nullam enim habed terrae imponitur, quae sequenti anno fructum fert. Vnaquaeque ' planta semel & unicum fructum profert annuo spatio, & fructus novam simul plantam, quae Cum plantatur , vetus eradicatur & abjicitur, ut pote inutilis. Ananas vi Solis maturefactus minoris fit apud Incolas quam ille qui in conclavi suspensus aliquamdiu fuit. Hic fructus, quia succo corrosivo immodice sumto linguam vellicat, ac gutturis ardores infert, descista cortice in taleolas secatur, inque Vino Hispanico maceratur tam tisper, donec qualitatem noriam deponat, qui gratum saporem & Odorem vino qui dem Communicat, linguae tamen morsus & gutturis ingammationem, si potetur vi num , inducit. Ipse autem succus, quo turget fructus, mirifice animum languidum re creat , & spiritus sbpitos suscitat, & imprimis stomachum nauseabundum restituit. Ad do, quod recens ejus liquor, tum vinum inde eXpressum, urinae suppressioni & dolori bus nephriticis succurrat ; tum quoque venenis, imprimis si1CCo dandihocae, adversa tur. Idem illius radix, fructu deficiente, praestat. Omnia haec efficacius Operatur liquor stillatilius e fructu vi ignis extractus, si modica

quantitate exhibeatur: verum si largius concedatur, vasa urinaria inses at,adeoque Cor

rodendi qualitate pollet, ut non tantum linguam & palatum sauciet, sed & in cultro, quo secatur, mordacitatis vestigia relinquat, idque intensius, si non probe maturuSR a. fuerit.

222쪽

fuerit. Maculas denique e vestibus eleganter absterget. Atque tunc praegnantibus non minus obest quam fructus Caraguata. Febricitantibus, tum Vulneribus vel ulce ribus infestatis, prorsias abstinendum ab hoc fructu ue adeo enim humores accendit, ut non solum impediat restitutionem aegrorum, sed & in peius eos disponat. Quapropter miror optimum Monardem, fructum frigidum & humidum dixisse. Minus fallitur Christophorus a Costa, qui Calidum & humidum esse assirmat. Silvestres quoque dantur A nab , ex Carduorum familia, qui nilnc humi, nunc altis arboribus stipernascuntur, cujus fructus ut plurimum existit ovalis Citrulli magnitu dine , compositus e quadrangularibus cylindris in extremitate quadrate pyramida libus , per maturitatem flavescentibus. Cavi hi sunt, continentes granula ovalia in numera pallide flavescentia, papaveris majoris semine majora, suavia, &: dulcissimo rore imbuta instar mellis. Qui exprimitur digitis in os, & pro summis deliciis absorbeatur. Fructus etiam transversim discinditur in taleas. Plura qui volet de hoc Silvestri fixe adeat Bellonii C. o. -

CAPUT XXXVIII

Reys vel Betre , mandu seu Dper caudatum , Aquax a.

FRequens tum in silvis, tum in ruderibus Vrbis Oiliadae esse solet Iebs, frutex elegans, Vel potius arbuscula quatuor aut quinque pedes alta; Caudice recto, nodoso, digitum crasso, pallide viridi &per totum punctulis albis notato. Superius ad aliquot nodos,ramulos adipiscitur identi. B E T Y s, vel B E et K a. dem nodosos&ejusdem cum caudice coloris. In ramis habet folia, ad quemlibet nodum unum, &simul unumjulum. Folium , linguae figura, pallide viridis seu subflavescentis Coloris,superius splendens, crassitie Lauri foliis pene simile. Denique Piperis stirpi sarmentis, caule & f Cie externa simillima. In hoc tamen differt, quod folio & fructu paulo quam piper est grandiori. Arbuscula plane nobilis & quantivis pretii. Iuli qui ex ramulis dependent, formam Piperis longi mentiuntur, sed insipidi sunt& nullius usus. Verum licet fructus fatuus sit, radix tamen sapidissima est leberrima; nam SC aromaticum quid hii-rat, & ZinZiberis praestantiam sapore, Colore, atque Odore aemulatur, praecipue si recens sit; tunc enim, dignitate illi vix cedit, calida & sicca habetur in gradu intensiori. Foliorum & radicum decoctum colucum dolorem sedat, dolores membrorum mitigat, ventrem flatibus turgidum componit, pedumque tumores ex stigore

natos amolitur.

Idem praestant balnea somenta inde

confecta. Praeter hanc Beon, aliae adhuc, inter

quas est Bebs scemina, in saltibus reperiuntur, julis gracilibus S exiguis botrorum modo congestis & pendulis. Ita

223쪽

HI s T. NATURA L. I MEDIO LIB. IV.

IN arborescentis fruticis pene altitudinem caule tetanui,nodoso assurgit silvestris planta, quae Pimienta dos Indios a Lusitanis vulgo, a quibusdam Betre appellatur. cui egregie mucronata folia singulatim posita cum suis pediculis adnasciuntur juxta nodos, ad quos itidem proveniunt multi juli, longi, incurvati, figura fere ut

muris cauda, virides, qui prima aestate decerpuntur, ac in Sole siccati nigrescunt: Continentque granula ro . tunda, nigra , seminis papaVeris magnitudine , arcte juxta se in uvam composita, acris saporis , instar Pipe

ris optimi quod ex India Orientali affertur. Radix in alias plures tenues dividitur, suscas , insignis odoris, instar Thymi, & saporis acris qui linguam vellicat. Decoctum radicis & stolonum discutit atque incidit crassiis & viscosbs corporis humores, sanat Hydropem

pedum. Folia hujus plantae niedentur inlceribus tibiarum Radix mirabiliter valet adversiis apostemata. Vir que, cum summe sint fortia, etiam exsiccata S diu reposita, ad balnea calida contra mala frigida usi tria pantur. Pharmacopoea aeque ac culina jam dudum frequentiorem agnovisset usum, tam utilis herbae; nisi tot Capsici Brasiliensis species in hortis alerentur Omnium Piperum vices supplerent. Fr. Ximenes inter plantas anovae Hispaniae hanc eam

dem videtur descripssisse; non minus figura quam qua litatibus nostrae ssimilem. Quam vero Clusius de

scribit julis potissimum ab

hac differt. Reperitur in Brasilia & alia ejus species ubique obvia frequentissima in silvis medi terraneis : per omnia similis priori, excepto quod folia angustissima si int & oblonga, fructus quoque seu Cauda pi perina longior & melior. IN silvis littoralibus, maXi me vero in sertilissimo O lindae Promontorio copiose nascitur haec planta, Lusitanis Ma a d'so : Plurimaeque ejusdem generis r periuntur, sed quarum qualita tes hactenus mihi sunt incognitae .

Frutex est elegans, instar

arbusculae excrescens, ad trium , atque etiam sex pedum altitudinem. Catilis nodosiis teres , viridis, ii gnostis,fere ut caulis ad aspectum,

Folia fert Titiae similia,

Ac VAXIMA.

224쪽

198 GVLIEL MI PISONI s

paulo tamen grandiora, quae singulatim posita, quodlibet suo pediculo ad nodos inni titur : sunt autem folia lata, figura cordis, multis Venis secundum longitudinem ar

cuatim eleganter notata.

Ad nodos, ubi folia proveniunt, etiam Iuli multi, quatuor aut sex digitos longi enascuntur , incurVati, figurae ut cauda muris, tuade Lusitani Pimenta rubuda, hoc est, Piper Caudatum appellant. Sunt autem Virides, & mense Octobri di Novembri decerpuntur, ac in Sole siccati, evadunt nigri. Continent granula rotunda, nigra,instar seminum Papaveris magnitudine, arctejuxta se in Unum composita, saporis acris, in star Piperis, quod ex India adfertur. Si ex aqua bulliat & Soli dein exponatur, sortius evadit & magis durabile in omnes

Radicem fundit exterius nigricantem, optimam, atque utilissimam; quae Odore Caryophyllum, subtili & mordaci acore radicem Laborandi, aemulatur. Calida es &acris saporis atque inter antidotales habita, cumque partium sit tenuium, valide aperit, ac deobstruit. Nemini non ob praeclaras virtutes, quibus abun dat , cognita. Contusa , inque malagmatis aut emplastri modum partibus afflictis imposita , optime maturat & mundificat. Succus vero soliorum frigidus, membris ambustis emcaciter illinitur. Ipsa folia, propter virtute quas cum Malvis habent communes, Clysteribus induntur.

CAPUT XXX i X.

Caachir e duae, unde fit Ail.

E Tiamsi ad humanos ustis & tincturas minus exculta in hisce terris celebris illa

planta quam Lusitani Indigenae Caachira appellant: tamen undiqua que luxuriat, & ex radice gracili, longa lenta plures assurgunt Caulcs teretes, CAACHIRAE L

225쪽

hinc inde flamentis in terram dimissis radicantes, & versiis extremitatem ne si irrita gentes. Qui Omnes OrnantUr ramulis, alternata serie dispositis; & quilibet habet se ptem vel novem cinerescentia foliola, bina sibi Opposita excepto extremo. Iuxta ra mulos enascuntur breves pediculi & in iis flosculi fragrantissimi, sex aut plures, purpurei cum albo diluti, figura. Cassidis apertae. Nascitur passim in Brasilia, imprimis circa littoralia , sed ab Incolis hactenus ne glecta qua ad lucrum & culturam, caeterum inter vulnerarias habita.

Datur & alia species in Brasilia ex

qua Anis fit. Sed quia illius quali

tates medicae potissimum mihi Cornia pertae stant, citra propositum esset ut teriori descriptioni inhaerere. Utraque enim vulneraria apud omnes pene Americae populos habetur, diver sisque modis praeparata, Contra inveterata pedum & Capitis ulcera applicatUr.

Qualitatibus medicis caeterisque usibus familiaribus licet inter se conveniant duae hae plantae ; tamen figia ra multum discrepant, quod posterior haec altius exsurgat Caule uniCorotundo geniculato spongioso,& hinc inde pilii rufescentibus vestito, adeo que succulento, ut si frangatur statim

liquor caeruleus essiuat. Pauci rami

caudici ad nati, folia habent sine pediculis duo semper opposita angusta, instar soliorum Lysimachiae viridia, paulum hispida. In ramorum geniculis superioribus circumstant folia Copulata ex quibus flos albus circularis cmergit magnitudine Bellidis. Radix

tenuis lenta Caeruleo quoque si icco turgida. Fr. Ximenes testatur folia contusa dolorem capitis mitigare , maxime in infantibus: etiam in aqua macerata & cerebro apposita. Planta nonnihil amaricat, estque acuta, Calida Msicca in secundo gradu; Pulvis mede lux plagis veteribus, si ante urina ab

luantur.

Ios Scaliger. Nil vel potius

Arabibus es: color caeruleus; qui vul go Hispanis tam Amr quam dicitur. Arabes quoque Isaiidem Her bam vocant dii. Garsias ab Horto lib. II. cap. xxv I. Arabibus, Turcis, omnibusque iis nationibus dictum, vocatur in Gugarate, ubi fit, Gali, nunc Vero pleris que Nic

226쪽

Caapomonga variis species.

A moria aliis Caaiandiroap est herba silvestris fruticescens, in locis Confrago sis & aridis luxurians, Lusitanis Eris do υina diei a. Radicem habot longam, lentam, tentaem , rectam , aliis radiculis interdum praeditam , exterius subcro ceam, interius candidissimam, subdulcis saporis: e qua prodeunt caules tres Vel qua-C A A 13 o M O' N O A Livor, rotundi, nodosi, virides, ex parte rus; quibus adnascuntur solia longa, mollia, silerius saturate viridia, inferius incana: In summitate caulium rami sunt conti

nentes

227쪽

tientes flostulos parvos umbellatim positos, dilute rubro purpureos. propter exilitatem eorum consormatio conspici non potest, sed adhibito Megascopio, sunt delitienti. Erumpunt e Conico Cylindra eo CorpusCulo viridi, quod antequam se aperiat, hispidum est & pingue, ita ut facile adhaerescat Vestimentis. unde Lusitani vocant Caraa. picos, & Hervat d'amor. Herba Clysteri indita alvum cunctantem proVOCat, & viscositates intestinorumtaturbat. Radicem inter antidota semper habuere Incolae, si in convenienti liquore praeparata hauriatur, quod partim vomitu, partim mictu quodcunque venenum tu to ejiciat. Datur & alia species, eisdem locis crescens, priori, si formam & figuram spectes, dissimillima, sed medica facultate non multum discrepans. Radix enim tenuium partium est, & ab indigenis ex aqua sontana ; a nostris ex aFantomimbae cocta &iteratis vicibus potata, urinam provocat, renibusque prodest. Tertia Caapomisga dignitate caeteris minime cedens a quibusdam Treoo ,

ab aliis Erma d'Amor dicta, quod viscositate quadam digitis & vestibus adhaereat. Si folia eorumque conformationem consideres, Trifolium America num spicatum aemulatur. Ex radice ton ga, lenta, gracili exsurgit Caulis rotum

lus, pilosus & quasi geniculatus. Vnde in brevi pediculo nasicuntur juxta se tria folia viridia, inferius pilosa & Canescentia. In si immitate Catilis proveniunt flosculi purpurei coloris in spicam con gesti, quibus succedunt siliqvulae Com pressae, hirtae & quasi lunatae. His semen continetur magnitudine Sinapi ex albo flavescens, sapore & figura Phaseoli: Radix illius calida in secundo gradu ,

ebullitione ex aqua fontana vel alio Convenienti liquore praeparata & aegris propinata , facile inter prima habetur reme dia, quae fluxibus ventris ex frigore natis prosunt. Folia quoque apud primos Incolas in pretio habita, quod eorum si istumigia operto capite reCepta, dolores ex frigore & Catarrho natos feliciter restituant.

ctaeo sise herbae Ca lae duae species.

C aηρρ aliis Dquerat, Lusitanis Erva Mimosa, Latinis herba Casta vel Viva dicitur.

Variae hae plantarum sprcies varia sortiuntur nomina,quas Mars gravius meus in Historia naturali Brasilice accurate exhibuit, quo lectorem Curiosum remitto Ego vero, ut antea monui, facultatibus Musibus rerum potissimum intentus, duas tantum earum species in medium profero. Quarum prima, quantum Caeteris proceritate inferior, tantum efficacia & elegantia superior existit. Celebris haec herba, caule est striato, viridi, limoso, aculeato, fragili tamen & medullose, qui partim terrae' incumbit, partim assurgit& aliis se implicat: in varios panditur ramos aculetitos ; qui libet autem ramulus aliquot costas habet sibi semper oppositas, quae continent soliola laete viridia, ordine posita & sibi opposita, angusta, oblonga, ut lentium, sine pediculis, ad tactum tenera, in medio secundum longitudinem subtili nervulo, non conspi

228쪽

C A A E O I. cuo nisi folium obvertatur. Ad caulem eirca ramulos brevis provenit pediculus Capitulum producens hirsutum , nuhC caeruleo purpureis, nunc incarnati coloriS Constans flosculis egregiis. His succedunt s1liquae tenues striatae, mollibus aculeis munitae, in quibus semen splendens, nigrum, oblongum latet. Herba est dulcis saporis & inodora, sed radix sertis & ingrati odoris, medullosa, lenta, interius alba , terius umbrae coloris. Mirabilis sane planta ,quod vel levissime manu, baculo,uel afflatu ta- ista se contrahat & mox se componat. Ipse vidi silentibus ventis integros Campos his plantis obsitos foliis expansis; mox, vel oris vel aurae marinae levissimo afflatu folia omnium Concidisse, & in momento se explicuisse.

Sequitur Secunda species Gaeb, Lusitanis Sy ado Pr a vulgo dicta, quae assurgit in altitudinem Prunt silvestris: solia illius similia foliis prioris speciei, sed angustiora, in

ramulis disposita. Flos convenit cum flore primae speciei, paulo tamen major. Lignum subrufum, lentum, multis spinis munitum. Fert semen in siliquis magnis, latis, plane hispidis, brunni coloris, tres digitos longis; quo matures acto siliquae sponte in tot partes dissiliunt, quot seminis grana continent, quae farris sunt magnitudinis, coloris Oliva-Cei, capsulae inclusa. Cum haec a praecedentibus vix differat nisi magnitudine siliquarum, Operae pretium duxi, illarum unam, ob elegantiam, ea mole qua erat, adjungere. Haec, & aliae ejus species arenos b& efforto solo nascuntur. Sole quoque cadentcsenescere, Oriente vero dehuo revirescere, verissimum est. Sunt qui motum spontaneum & sensum illi male tribuunt. Sed quia instituti nostri non est aliorum Opinioni bus refellendis temporis jacturam facere , proferemus ea quae circa Celebris hujus plantae Ushm & abusum experientia comprobata sunt, & a nemine antea prodita. Brasiliani, si cui forte necem moliantur, momentum exsiccarae herbae in pulVerem

tritae, epulis indunt, Vitamque eripiunt. Hoc admiratione dignum, quod nullum huic

malo

229쪽

malo remedium aut antidotum a Medicis huc usique repertUm,

ipsi radici hujus plan tae praeserendum. Haec siquidem liberalius

porrecta, vim veneni retundit . sicut latius probavimus in tracta tu venenorum. Folia illius venenata, in em plastri formam reda cta, strumas resolvunt

Franciscus Lopeet de Gomara an Historia sua generali cap. Ι' scribit in Peruvia nasci arbusculas quarum so

lia mar escant, sima nu tangantur, &, Cap , . a. O S, similes reperiri in Nicaragua. CaeterUmGars1as ab Horto lib. II. Cap. 27. Nascitur, inquit , in Malavar ,

planta mirae natura. nam

flgius manum admoveat, ilico contrahitur. Folia Pol podii olores Oero ha bet luteos. Christopho

tiquis nota fuit, siqui

dem accurate admodum , describitur a Theophr. lib. IV. Hist. plantar. cap. III. siil, si

Μειν. Id est: Nascitur peculiare quoddam virgultum Circa Memphim, quod quidem neque folia, neque ramulos, neque totam formani peculiarem habet,sed acciden tem tantum illi passionem, uippe facies ipsi spinosa & soliurn perquam simile filicibus; ubi autem quis attigerit ramulos; solia quasi hebetata concidere aiunt; atque hinc post aliquot tempus reviviscere denuo atque folia sua e liCaxe.Etiam Plinio non incognita fuit lib. XXIv, Cap. 17. Adjecit his, inquit, Apollodorus a sectator ejus, herbam aesthynomenen, g oniam appropinquante manu folia contraheret. Memorat autem inter herbas a Magis celebratas, cum nihil certius sit, quam hanc herbam haec pati. Ximenes de Planti: Novae Hispaniae agens, easdem videt innovisse. Vt &Noster sontius in indiis Orientalibus similem nasci testatur. 8C A-

230쪽

Vantum arerium exoticarum scriptoribtis didici, per omnes Indias, paludosa loca, salsodine vicini maris imbuta, ab hoc arborum genere, qUOd Mariae Vulgo Vocant, obsidentur. Cujus non solum Oviedus, Clusus aliique Neoterici, verum & Theophrastus, Strabo, Plinius meminisse videntur. Sed cum potius obrarum & eximium crescendi modum, quam usum, hactenus tradita fuerint, Operae pretium erit penitius naturam illarum introspexisse. 4 res dantur species Mangues: Prima sereiba, quae Mangue est alba.Arbor instar Salicis pumilae, tali ligno, ejus denique figurae, foliis itidem similibus, sed paulo crassioribus& directe sibi invicem oppositis. In extremitatibus autem ramUlorum inter tria, quatuor , & interdum duo folia, duo proveniunt pediculi, quilibet tres, quattuor aut quinque flosculos habentes, Congestos, ex albo dilute flavescentes, quattuor foliolis Constantes, S in medio totidem staminulis nigris si irrectis, mellei odoris. Folia hujus arboris, lucente Sole falem albissimum continent in sua superficie; quando vero Coelum nubiliam aut tempus nocturnum, sal dis luitur& instar roris adhaeret: interdiu autem siccus & albissimus, digitis detergi potest. . Ac tantum ex duobus Vel tribus soliis colligitur, quantumjusculo probe saliendo sussiciat. Secundas buna, quae non radices ex ramis in terram agit, nec tam tortuose flexu luxuriat. Folio est crasso, glabro, rotundo, dilute viridi, flore albicante, exiguo fructu& Valde amaro, nucis avellanae magnitudine, quo cum Palumbi & caeterae Volucres , defectu melioris alimenti, sese in-GUA PARALBA. gurgitarunt, adeo Corum Caro amar

scit,ut vix esculenta sit. Cortice existit rubro, ex quo Rhois coriaria, Europaea haud inferior, conficitur, piscatoribus quoque ad retia tingenda, in quotidia

Tertia &postrema vera est Guvari ba dicta Lusitanis Mangue Herdaistro cinteris magnitudine & praestantia longe silerior. AEstivis mensibus fert siliquas inutiles fusci coloris pulpa amara re fertas , oblongas duas simul copulatas; ejusque admirandus est crescendi modus. Sicut enim ramos in altum Vergentes & Pyri instar frondescentes habet, ita multi ejus rami in radices Converti videntur, quod deorsum tendant & sub terram se figant, aliisque ramis apprehensis, iis copulentur, simulque se protrudant, nec minus firmiter COhaereant, quam primarii arboris trunci; ita ut ex multis caudicibus simul

Connexis arbor conflata videatur, egregio sane spectaculo &singulari arboris hujus natura, vepreti instar oram obse piente, difficilemque aditum praebente. Lignum arboris est grave, sblidum& corticem habet brumaum: ramos Mfolia sibi opposita; atque haec quidem

crasὼ nervo secundum longitudinem,& multis venis secundum latitudinem, laete

SEARCH

MENU NAVIGATION