Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

HI ST. NATURA L. & MEDIC. LIB. V. 273

potest, deditae. Illud mirum, reperiri etiam inter Christianos, quos infana haec & ri

dicula credulitas inVol Vat. Pudet profecto, quam indigne homines Caeterum corda tos, mancipiorum & peCorum suorum externos & internos affectus, nescio quibus prae stigiis a se curatos gloriari, meamque inCredulitatem haud parum accusantes, audiverim. Q um tamen quae primum technis impostorum, Veneficiis ac magicis incantamentis obvelata erant, longo post tempore ingenii aciem intendentibus detecta sto lidam opinionem exemerunt. Nemo equidem tam eXCors, quin fateatur, plurimos praeter expectationem Medici, citra artem, absque manifesta causa anitati restitui vel beneficio naturae selo, aCCedente imaginationis Vi; quin imo Vecordia potius esset,

omnia manifestis qualitatibus ascribere & occultas illas proprietates tollere. Sed haec nihil ad praestigia aut patrocinium impostorum respiciunt. Verba & characteres sunt Medicinae daemonum, strupi & apo Zemata hominum, inquit Paracelsiis. Ex Agyrtis& circumforaneis qui pluscillum sapi mi, norunt quo tempore & quibus morbis sua amuleta instituant. Si successu res Careat, aeger incusatur. In minimo enim qui peccat, omnium fit reus. In mysteriis magicis, qui cadit syllaba, Cadit causa. Plebecula maxime dedita ejusmodi nugis, plus fidei & spei iis concipit, gaudens falli specie recti. O rationes cum Certis caeremoniis dicendas sitscipit, & jam vix demurmuratis verbis vi fortissimae imaginationis, aliquam convalescentiam sentire se clamitat. aod ipsim quoque Galenus his verbis testatur; plures sanat, Cui plures fidunt. Vnde merito credulos Agrippa ad sacra magiae caeremonialis admittit. Sed longius provectus, dum me

tantae credulitatis piget taedetque: revoco me, & ad Venenatorum enarrationem re deo. Quorum Occultae qualitati abditae, quoque medicamentorum proprietate squae per experientiam fuerit revelata) succurrendum. Inter venenata Brasiliae animantia, Serpentes primum locum OCCupant, e quorum numero circirer viginti hactenus innotuerunt, ut sunt, dolosia , ssive Iibya, Arabb, Boio

bi, Boicassa, Guon, facabbia, Boisint a , Boitivo, Boisvecaria, Eo eba, surucucu, Canina , furucuilaga, Guin ignara hara, Iasapecoaia, Ibibobbca, Iarartia, Mamma, Tareibya, ct Amore mima, sucurtia , Ibiracoa, quorum posteriores quatuor stini Angues aquatici. Hos omnes serpentes generali nomine Boia Vel Mboia appellavit, quibus ex stio arbitrio, pro Serpentum diversitate, Cognomen & agnomen imponunt. In quo quum sibi non constent sed nimium varient, fit ut advenae aeque ac ipsi indigenae fluctuent. Proinde benevolus lector facile veniam concedet, si in his exoticis rite distinguendis, non omnibus satisfiat. dissicillimum enim est ex aequo vel assirmare veritatem, vel falsimonium refellere,quia perpetUUS errorum parens est vocabuli aut rei alicujus vicinitas & similitudo. Frequentiores, aedes & silvas perreptantes, in hoc habitato Parnambuci tractu attingo;

reliquorum minUS Cognitorum naturam cogor praeterire. Horum Serpentum Americanorum aliqui Europaeis minus sunt nOXii,utcunque tamen majores & vegetiores iis

existunt; quasi harum regionum calor externus nativum in hisce frigidis animantibus intendat. Tantumque abest ut his vel aliis venenatis tarditas possit attribui a Cardano,

ut noverim Angues tantae Celeritatis,ut sagittae simules viderentur. Praeter Galeni alio rumque testimonia, multa sunt argumenta ab ipsa experientia desumta, quae evincunt, temperiem nactam esse frigidam, omnem Lacertorum & Serpentum Cohortem, contra Avicennae opinionem: licet quorundam venenum ardorem summum inserat. Nam

non solum contactus ipse frigidus vel na ima aestate, hoc arguit, sed eorum plerique ad menses aliquot vivi absque cibo reservati,hoc Confirmant; Cum tamen si quid esculenti illis praebetur, comederent. Idem testatur Scasiger commentariis in Historiis Ani malium , l. 11. &C. Caeterum qui plura volet de Serpentibus, consulat AEliani & imprimis Ges heri Historiam Animalium. In illis enim quidquid Veteres & Neoterici

de eorum natura scripserunt, congestum reperiet.

Serpentum Venenum in capite potissimum latere, facile liquet, quod Incolis ophiophagis bene fiat ex esu eorum, capite amputato: contrarium Vero illis contingere, capitis quorundam viscerumve minima parte degustata. Capita enim inter externa remedia adversius serpentum morsus reservari lent, ut mox demonstrabitur. quasi nullum adeo atrox venenum a Deo creatum, quin liberalem in medicina opem suppeditet, ipsaque reptilia majestatem Creatoris humilitate stia perpetuo exaggerent. Porro hoc qualecunque venenum, nunc circa dentes in saliva, nunc in ipsis dentibus latitare, Vel exinde patere putem, quod dentes mortuorum serpentum, hominum & Canum carnes inflamment. Degunt

302쪽

Degunt passim in cavernis & arborum truncis, sustentant se gliribus, busonibus, ranis, aviumque Ovis. Testibus Carent, eorumque loco meatus duos habent sicut pita sces , qui semine implentur tempore coitus, lacteumque emittunt humorem. Coeunt complexu, adeo sibi circumvoluti, ut unus existimari biceps possit. Ita ut in his aliis . que naturalibus stinctionibus vix quidquam differre ab iis quae Autores in Asia prodi derunt, deprehenderim. Ventriculus laxiori intestino simillimus uno ductu ad caudam producitur. Renes & vreteres quidem apparent, sed non vesica ; quasi iis hoc cum avibus aliisque animalibus oviparis pitissando bibentibus commune esset, lotiumque qualecunque in alvum cum stercore deponerent. In uteri cornibus infinita pene ovorum stini rudimenta, & globulorum modo inter se quasi agglutinata. Ita ut ovipari plerique Serpentes dici possint, exceptis paucis, praesertim Viperis illis Iararaca dictis,

quae inter vivipara recensentur. Non tamen ad opinionem quorundam scriptorum,dicentium, earum partus quasi morae impatientes, Vi erumpere , matremque enecare, quum utriusque sexus Viperae in vivario positae, more Ceterorum animalium pepererint.

An vero bibiturae & coiturae, venenum deponant, lis haeret inter Autores, & a me hactenus incompertum fateor. Ab Incolis passim observatur, Angues & Viperas insito timore a Cancris abhorrere; tum quoque Porcos ab iis laesos, instinctu naturali se Canta

Crorum est 1 curare.

Haec de Serpentum, Anguium, Viperarum natura in genere dicta si issiciant, nunc generales quoque calitiones sauciatis praescribendae. Primo quisque vulneratus ab aqua sibi caveat, licet Oppianus & alii de Cervis Libyae vulneratis a Serpente,instinctu Naturae fluviis se immergere res entur, ut curentur. Hic autem contrarium datur e periri. Qui diversitatem venenorum & antidotorum supra enarratorum benC Consi deraverit, causam facile percipiet, cum diversi & inusitati, imo contrarii subinde curandi modi inde eYsurgant. Secundo sataget quisque, ut viillaus, a perpetuo illo humani generis inimico inflictum, statim dilatetur, u*nguis non abunde profluat. MOX Cauteriis tum potentialibus tum actualibus pars laesa muniatur vel exstirpetur. Tertio decantata illa potio Carina ex Mandihoca facta, largiter potetur. Haec enim sitim, quae comitari solet, non sbium restinguit, sed peculiari vi antidotali corroborat, sanguinisque ar dorem mitigat.

Ρ Rimo , domina illa atrocium Serpentum occurit Boi 'nining a , quam Casiavela δίTangcdor Hispani, nostrates satel-'ang Mexicani macoat nominam, propterea

quod sonitum instar tintinnabuli Cauda edat. In triviisjuxta ac deviis locis cernitur, tam celeriter proreptans ut volare videatur, idque velocius per loca saxosa, quam ter-

restria. Huic tam pernicioso Colubro, benigna Natura, cautionis quasi gratia, crepitaculum addidisse videtur, ut illius senitu admonitus quilibet, homo non sbium, sed S qualecunque pecus vel jumentum, tempestive sibi caveat a vicino hoste. Brachii est cras sitie , longitudine interdum quinque pedum, lingua bisulca, dentibus longis dc acutis, Colare fusco &adflavum vergente. Venter squammas habet grandiores reliquis, quasi parallelogrammas, pallide flavescentes. Quotannis articulus, quo infestare sistet, in Cauda CresCit, ita ut Serpens decem annorum habeat crepitaculum longum duos digitos , semidigiturn latum, substantia laevi, glabra, pellucida , sicca. Irritatus inspira se Contorquci, itaque sibi cavet undique, ut nulla non parte se vindicet ab illata iniuria

303쪽

HIST. NATURA L. M MEDIC LIB. V. p

Caudae extremitate in anum hominis immissa , mortem infert confestini; venenum utilem quod ore Vel dentibus infundit, multo lentius vitam tollit. Ex vulnere mox fatante; cruenta estiuit, caro livet, ulcusque paulatim serpit. Ad remedia extrahentia, vulnus dilatantia, scarificationes, Cucurbitulas, &si pars laesa intercipi possit, ad vin- eula festinandum, idque junco Iacape, cui remedio maxime fidunt superstitiosi Incolae, sitia minus, cauterio utendum est. Interim dum Veneni qualitas ad cor penetrat, curandum ut interius praemuniatur T loca haustu &succo recenti praestantissimae herbae colubrinae Caatia Limonum reCentium,sidoresque evocantibus insistendum. Praesentissimum prae caeteris remedium, quod Barbaris Contra hujus aut qualiscunque Serpen iis morsus restat, est ipsius nocentis Caput, quod Contundunt, contusum emplastri sorisma vulneri calens applicant: Vicinisque partibus virentia Tabaci solia imponunt. Praedoloris atrocitate icta humant membra cum felici successu. Cui remedio simul addunt, in omni fere morsu, salivam hominis jejuni, qua perpetuo partem assectam demulcent, s Plinius lib. VI I. cap. 2. Galenus lib. X. Simplic. Scaliger in Histor. Animal. lib. 11. cap. 18. hanC saliVae Vim quoque agnoscunt) adeoque his antidotis nituntur, ut desperent, si in illis voti compotes non fiant. Ego haec & similia remedia, quae longa illis experientia dictavit, jubente necessitate, lubenter sum imitatus. Non intermittendo tamen ea quae a Veneranda antiquitate & autoribus nobis sunt relicta. Ne nimium temere hiscenQVitiis, aut pertinacius adhaererem veteribus, quibus negatum fuit orbem Americanum, ejusque animalium peculiarem genium inquirere.

Boisuada Serpens crassitie & longitudine similis, sed coloribus discrepans,

quippe hic sine maculis, continuato ductu,anteriori corporis medietate nigricante, posteriori vero est flavescente. Mire quoque est rabiosus, cum omnibus Serpentibus vel maxime venenatis perpetuum bellum exercet, eosque insidiose opprimit, imo venena tissimum Boicininingat, spectantibus viatoribus, aliquando devorat; ipseque adeo tamen veneni expers deprehenditur, ut incolae Carnem ejus comedere non timescant. Ita ut in hoc quoque Serpente occurrat illud quod antea monui, scilicet in toto rerum

ambitu nihil pene esse, quod cuipiam praedae non sit, & nihil e contra, quod non alterius damno ViVat.

species Ienenati mae.

CVracucuesst anguis crassus cineritii coloris, interius flavus, externis maculis nigris distinctus, & iisdem ut Caseaἴel squamis vestitus ; novem dc interdum duo-b decim pedes longus. Capite est Compressiori quam plerique serpentes. Maxime est venenatus S plurimum metuendus, licet caro ejus praeparata a Barbaris

comedatur. Nocere cupiens in gyros se componit & insidioso saltu ruit in hostem: sugit homines, nec nocet ulli nisi irritatus, tuncque mordet in infinitum tanquam ra biosus,grandibus dentibus armatus. Praecipuum illi venenum in capite, ideoque Brasiliani intercepto quantocius caput amputant & cooperiunt humo. Ab illo ictus, corri pitur Vertigine, tremoribus, torminibus, animi deliquiis, febribus ardentibus, quibus sudor frigidus ac ipsa denique mors, intra diem naturalem, aliquando & celerius, suc- Aa cedit :

304쪽

cedit: Praeter enarratas qualitates, peculiare est huic Serpenti diabolico,quod ex morsu ejus virulento, venae erodi videantur, tantamque inflammationem dc ardorem efficiat, ut sanguis bulliens mox e naribus, auribusque, imo manuum pedum unguibus pro manet. Cujus pestiferae proprietatis causa ad calcem hujus capitis yentilabitur. Huiemalo si quae Medicina detur, ipsius Serpentis, qui morsum intulit, caput emplastri sor ma , vulneri applicatum; tum Allium S folia Tabaci recentia, leviter tantum ab igni; flamma tacta, mirabiliter prosimi, Cauterii loco. Idem praestat contra hujus, aliorum que Serpentum morsus radicis Caa apta deCoctum, Ut & ptisana ex Mandio ca, quae Ca rim i dicitur; omnium vero ptaesentissimum est antidotum, succus herbae colubrinae toties enarratae, Caacica dictae, qui partim haustus', partim vulta eri applicatus, me aliis que praesentibus, sauciatos restituerunt. Deinde succedunt sudorisera, vel ipso statim initio convenienter exhibita, ut si int radices Iurepebae, Prucu, M visco, laborandi, inter simplicia satis superque descripta. Succus Limoniam pusillorum recens, refrigerando& astringendo non solum, sed & specifica qualitate modice assumtus mirifice prodest.

OVi surucunetae nomen tenet,mole & longitudine non multum inferior serpente Boi cur, venenata autem qualitate longe superior. Duplici ordine dentium acutissi

morum, paulo incurvatorum, in utraque maXilla armatUS. Laeterum toto Corpore

Cleganter nigro, & albo variegatus & squamosiis, in caudam instar subulae acutam desinens. Detestabilis haec bellua omnibus merito sormidabilis. Morsus enim ejus difficillimae est curationis, licet stupra dicta remedia rite adhibeantur. IBI RACO & BOIPE BA. HVic accedit serpens variegati coloris, albis, nigris rubrisque maculis insigniS, vertice caeruleo. In medietate arborum vivit, unde insidiose desilit in praedam qualemcunque. Vtriusque hujus morsus, sicut & morsus quoque serpentis Boipeba, admodum est venenatus,& pessima symptomata infert,haud secus quam furacum,tit a Brasiliensibus exercitatioribus ipse accepi, quippe sanguis quantocius a morsu, eX auribus, naribus, & oculis profluit, atque, nisi statim subventum fuerit, moritur vulneratus.si virus nondum cor infecerit,carne ipsius anguis Cocta Cum radice Iur eba,Laborandi, Malo Iseo, Caapeba, Ca puba,ad dicis, summitatibus Πhambi, ex vino interne exhibitis,restituuntur aegri. Stupa arboris vulneri imposita, sanguinem undiquaque profluentem sistit. Rasura quoque cornu bovis largiter cum frigida, vel ptisana Carima, pota, equos& homines curat. Addatur externum remedium, ex Capite ipsius ferae conitiso, & cum alia herba, & tantillo succi Limonum aliisque ejusmodi ante enarratis, praeparatum. Cum supra monuerim, sanguinis fluxum ex morsu horum serpentum excitari, non tamen existimandum, eum, vel per consuetas lummodo vias & modos, vel ex Communi ardore,ac inflammatione;sed ex specifica quadam proprietate Venenata,quam totius substantiae dixerunt, provenire, quae facta continui profunda solutione, omneS COrporis poros orificiaque venarum & arteriarum disrumpit, unde ex angulis oculorum M aurium, imo& ulceribus consolidatis,sanguinem profluere videmus, sicut in pestilentialibus morbis evenire constat. Tanta enim partis laesae fit combustio & denigratio, tanta denique spirituum vitalium subita prostratio a permeante subtilissimo veneno, ut spasmi ex inanitione & siccitate, tum etiam ex sanguinis aliarumque humiditatum naturalium privatione, vocis & anhelitus interceptio, & tandem mors ipsa non raro sub sequatur. Ita ut ex insblito hoc symptomatum Concursu satis confirmetur, Causam horum lethalium vulnerum minime ex primis & secundis qualitatibus petendam esse.

Boi quas M.

BOθυς , sive Iibba, Serpentium omnium facile maximus, femur fere hominis

crastus, Lusitanis Cobra demeari dictus, quod Dorcades integras devoret, idquφiugendo potius quam masticando: Ita ut Plinio C. 1 . l. 8. fides facile debeatur, de serpentibus quae Cervos hauriami,ac de boa Serpente quae tempore Claudii infantς

305쪽

HIST. NATURA L. dc MEDIC. LIB. V.

B o 1 G V A S V. deglutierat. Ex horum genere quidam octodecim vel quatuor x viginti pedes reperiuntur longi. Cineritio, spadiceo, elegantissime variegato sunt colore. Tota pellis di

veris magnitudinis nigris maculis quasi incatenatis decoratur, in quarum centro albae conspiciuntur maculae. Non aeque veneno, Ut multi alii, turgent. Carne eorum

alba non sbium Indigenae Nigritae, sed & nostrates vescuntur. Famelicus hic Anguis vel ex dumetis prosilit, caudaeque suae duobus unguibus armatae nitens, horren de se erigit & strenue cum feris hominibusque luctatur, & sibilat irritatus: vel ex arbore insidiose in viatorem desilit, eumque validissimis cingit amplexibus, ita ut vel solo complexu, tum quoque cauda rigidissime in podicem immissa, interimat. Nec mi nus validi atque feroces existunt ingentes illi, feris quoque & homini bus insidiantes. Omnes Serpentes solidis &muixis vertebris & Costis praeditos ex Ana tome animadverti. Anticae & mediae potissimum Corporis partes spiritu attracto supra fidem turgent, & fortioribus costis munitae, non solum ad insidiosos saltus, sed ad deglutiendam praedam longe aptiores essiciunt has belluas repentes: Costarum enim ope magis prosundam validam suctionem ex ex Cent, idque in commodum praedae nactae vel nanciscendae. Vertebrarum vero robore sustentantur & exiguntur, Cariamque pluralitate commodius in gyros quosci inque moventur. Sceleton hujus Serpentis, in India Orientali & Occidentali familiaris, omniumque Brasiliensium facile principis, Theatro anatomico Amstelodamensi ex Brasilia a me missum, sententiam meam com firmat, sicut ex hac apposita icone videre est. In qua fabrica ossea prae caeteris notatu digna occurrunt, quod magna pars capitis amplitudinem rictus demonstrat cum acutissimis & longis dentibus. Dein vertebrae

plus quam septuaginta Concinno M perpetuo ordine a cerVice ad caudae extremitatem compositae; capiti autem propinquiores majusculae sunt,decrescenteque ordine abeunt ad caudam, quarum circiter viginti posteriores, conformatione & figura nonnihil acceleris discrepant. Ictus eorum vix censetur venenatus, & per se aliquando, vel leviori saltem adhibito remedio,curatur. Ita ut inter rabiosos potius quam Venenatos Serpentes haberi debeant : quibus Camna , Mamma dc Hona annumerare licet. Caeterum hic Boi euasu adeo terribilis Cervis & Capreis, a formicis tamen neCatur, patulum ejus os turmatim in

gressis, quum eaedem Formicae a parva vipera in fugam abigantur. Quasi nimirum Aa 2 nihil

306쪽

nihil tam potens sit in rerum natura, ut in rebus quoque humanis) quod eVerti non pos sit a multo minori. Ita ut sapientis sit, semper in animo habere Vetus illud Diogenia num, f-Accedit & Plinianum illud, t. XI. C. XXIX, his verbis: Serpentem locustae) cum libuit, necant singulae, faucibus ejus apprehensis mordicus. Talia cum apud Plinium legunt, fidem multi derogant; quia Vix credunt, nisi quae vident. Quibus V ossius in lib. de Idololatria Gentilium respondet, scilicet quod illi

non viderunt, Cernere subinde vulgares animas , quibuscum si sermonem serere non gravaremur, plura sciremus Naturae arcana. Nunc aliis rebus publicis, aut forensibus, aut umbraticis studiis occupati, multa non conspicimuS, quae illi, quos contemne re sblemus, vident & observant.

INter infestissimos facile Brasiliae serpentes est pulcher Ibiboboca, Cobra de Corat Lus

tanis dictus: duos pedes longus, & pollicem humanum crassus, versus posteriorem partem teres de instar subulae acutus. Totus venter est albus &splendens, dorsum & latera tincta. Caput crassum, compressum, oculi foedi, profundi; rictus ingens, ientibus

obsitus . toto vertice habet squamulas albas CubicaS, ad oras, nigras, hinc cinnabria sequitur macula, cujus squamae per oras nigrae, & ita semper rubra macula esst,hinc sequitatur nigra, hinc alba, iterum nigra, hinc rubra, & sic deinceps. Rubra macula longa, duae albae, & tres nigrae simul sumtae, aequales inter se: nigrae autem maculae totaliter sunt nigrae, albarum autem orae nigrae. Circa Formicarum latebras se occultat, quaS pastum ituras persequitur, & vastat. Lente graditur, nec nocet homini nisi irritatus. Sed quantum pulchritudine , tantum quoque Virulentia caeteros superat. Morsus quippe ejus venenatissimus, non extemplo vitam depascitur, sed tarde se promovet. Sanatur emplastro e capite ejusdem Serpentis Concinnato & essicaciter apposito. Pulvis plantae Ahambu , tures &succus soliorum Caveba dc Caiatia , vulneri instillatus, & per aliquod tempus exhibitus, expellit virus. B o I o B T. C Erpens Bolobi Brasiliensibus, Cobre ser de Lusitanis dicitur:ulnae est longitudine & pol-O licis crassitie, coloris porracci & pulchre micantis. amplo ore, lingua nigriCante. aedificiis gaudet, nec ulli facile nocet nisi irritatus, tuncque erectus caudae nitens, Viatoris manus apprehendit. morsus adeo habetur venenatus , ut remedio quantumVis praestanti vix cedat. Radix autem illa nodosis herbae Caa via, contusa & ex aqua pota,

si immopere prodest, caeterisque herbis antidotalibus facile palmam praeripit. Miles quidam gregarius, Anguem hunc inter arbusta latitantem, dum pede sorte conterit, ab eo in femore demorsus, paucis post diebus, toto corpore tumefacto & liVes Cente, deficientibus radicibus Caa-qiά, caeterisque remediis frustra adhibitis, quam miscroxime exspirarit, praesentibus commilitonibus.

307쪽

HIST. NATURAE MEDIC. L 1 A. V.

Ille qui sucuboia vocatur, inter minores Censetur, pedisque est longitudinis, digiti cras

sitiei, terrei coloris. merito a Lusitanis Coise de sipo nomen accepit, quia colore& figura climaces illas, chbrdarum instar reptantes humi , aemulatur. Hinc fit ut viatori bus facile noxam inferat. Morsis tamen ejus licet venenatus, a supra dictis remediis restituitur.

S Erpens Coi dictus, est oblongus octo Circiter palmos, ventre flavo,dorso eleganter viridi, inter minus venenatos habetur, ovis Victitat & volucribus , tum quoque quibusvis insectis domesticis. Adeo se Cicurari patitur , ut manibus tractetur impune, hominemque sequatur reptando. Capite & cauda resectis , ab Afris& Americanis Comeditur. De peculiari illius antidoto, nihil certi adhuc mihi constat. Vulgaribus Alexipharmacis supra enarratis, malum si quod infert, facile expugnatur. Familiare autem illud decoctum antidotale, ex radiee Luripila cum pauxillo salis huic morsui sepe applicandum; nec non qnanra Viridis, isque in Cataplasinatis modum contusus. Denique si necessitas ulterius urgeat, pars laesa scarificetur, moxque vivus gallinaceus pullus imponatur. B o 1 T I A P O . Boisiapo quoque inter minus noxios recensetur, rostro est oblongo, totus anguis no vena vel octo pedes longus, brachium crassus: squamulis vestitur elegantibus, sed admodum parvis, fere triangulatis, olivacei coloris, in ventre flavescens: ranis potiLsimum victitat. irritatus, mordet, sed vulnus facile curabile infligit. Postica parte instar subulae acuminata hostem quoque situm ferit. superstitiosi Indigenae strenue contendunt, feminas suas steriles, reddi foecundas, si aliquoties lumbis illarum serpentes hi astricentur. G v Ο N.A Ccedit ingentis molis serpens Guon Brasiliensibus dictus, colore caeruleo. Velo Cissimus, caeterum innocuus, nisi quod admodum rapinus sit, & summus o Fruin&volucrum helluo, sicut & ille niger Guin agrara dictus. Vterque enim tam Veloci ter supra fastigia arborum feruntur, quasi in aquis natarent, & ibidem volucrum nidos depopulantur.

DIveris Viperarum species nomine designantur, quarum marima ap pellatur Iaraia guasu, ultra decem palmos longa, quae morsiira grandiusculos protrudit dentes, alioquin buccis tectos, circa quos potissimum virus latex, qui Aa 3 est hu-

308쪽

est humor crocei coloris, adeo potens, ut viginti horarum spatio homines de medio tollat. Vtinam vero noxium hoc animal minus prolificum esset, quia duodecim ali quando simul eniti foetus ab Incolis accepi.

C Ecunda species dicitur Iurara-coapitima. testantibus Lusitanis, ipse Vipera Hispa O liensi venenosior; extremitas caudae est alba, unde hoc nomen illi inditum: longiatudinis est quinque vel sex pedum circiter.

TErtia & minima, cujus longitudo dimidium cubitum vix excedit. Terreo Colore, venis quibusdam in capite prominentibus 1nstar Viperarum, & haud aliter quam illae strident. Hae Drarica mira diace si int, id est parvae. Omnes itaque hae Larara mole& figura corporis potius quam noxia qualitate differunt: inter eas muscum redolent adeo fortiter, ut dolorem capitis inserant; hoc lainen odore facilius ab hominibus horum gnaris, aut Occiduntur, aut evitantur. I A R A R A E P E B A.

O Varia Iararaepsia nomen obtinet. cujus ilius Iconem exhibeo.) Huic linea rubri

coloris, catenulae instar, stiper dorsum & si ab ventre discurrit, caetera iscus aut cineretis. Ipsa fera postquam Vulnus inflixit, acute, Cauda, Capito, & interaneis repurga ta , & in aqua radicis Iuripeta, cum sale, oleo, porro, semine Imbira, atque radice Iaborandi cocta, a vulneratis Comeditur, magnoque illis solet esse praesidio.

Verum licet caro illarum sex qua Trochisci illi notissimi de Vipera parari selent

usque adeo antidotalis, etiam in hisce regionibus sit habita, tamen hae belluae longe plures utique Calamitates quam Commoda humano generi suppeditant. Quippe morsu non solum virulento & sanie fervente lethalia vulnera infligunt; sed & Fel earum

a Veneficis exemptum & minima quantitate propinatum, mortem assert, si non quantocius vomitus ex radice Ipecacuanha promoveatur, atque in instanti fructuum Ananas, Limonum, &herbae Caasca succis, reliquiae subtilissimi veneni, per urinas &sudores protrudantur, moxque decocto Carimά spiritus reseluti revocentur & roborentur. Sed cum requisita haec vix in tempore simul concurrant, plurimi succumbunt, sive ab illato, sive ab assumto veneno. Naturam tanti veneni sollicite hic inquirere si- pervacaneum puto, quia symptomata cum fervente sanie & sanguine, eorumque remedia id satis arguant; medicamina enim pleraque,licet cum manifesta caliditate conjuncta sint, tamen proprietate occulta venenum superare, ab aliis & me io loco satis comprobatum esse puto. I B 1 I A R A M.

Ideram quam Brasilienses nominant uiibam, id est, Menor de titerra, migm Lusi-

tanorum Cobre sega, vel Cobre de dos Cabesas vocat, quod duo capita videatur habere. Ipse Plinius, qui idem de eadem vipera testatur, aliorum relatu, deceptus fuit. Geminum, inquit, i. 8. C. 23. Amphisbaenae caput, tanquam parum esset uno ore sundi venenum. Salii nim in utramque partem retro & ante, propter costarum suarum in utramque partem mobilitatem, informis haec vipera, & in gyrum quasi composita insidiis opprimit incautos. Adeo dissicile est caudam a capite discernere: adde quod tam Capite quam ore feriat. Non procul ab extremitate caudae anum habet instar reliquorum serpentum. Minimi digiti crassitiem aequat, & longitudine vix sesquipedem. Color est albus, splendens instar vitri: annulis elegantibus lineis not tur, coloris brum aut aerei: oculos habet minimos & vix conspicuos; haerent in curte instar punctuli acu facti. Sub terra vivit, & illam fodiendo eruitur. Amat s Ormic '

309쪽

Ι n 1 1 Α'R A M. rum latebras, quas adeo persequitur, ut integras cohortes videas sua domicilia relinquere , & avolare quando alatae factae fuerint. Hus morsit nihil est virulentius, qui cum insigni ardore a vulnere ad cor transit in momento ; non tamen Citra spem Curationis existit, si supradictis remediis tempestive interius & exterius utaris. Qine, quod ni lut immutandum occurrit, toties repetere supervacaneum duco.

TAndem sequuntur Angues, amphibiorum more, modo in sicco, modo in lacu bus degentes, ac proinde Hydri vel Natrices merito dicti, minus tamen Eu ropaeis perniciosi habentur. Irritati nocent, vulnusque facile Curabile infligunt.

ΡRimus est Amor in a circa sex pedes longus, cute fusca, maculis luteis interius, in ambitu autem brunnis.Etiamsi morsus ejus non usque adeo extimescatur,incolae ta- Aa 4 men

310쪽

men sectiritatis causa herbas Mambi & Caspia vulneri imponunt, atque vim vene ni, si quod modo adsit, seliciter retundunt. M A N f M A

SEctandus Manima, non nocens, cui, praeterquam quod cutis admodum variegati; coloribus micet, ut pulchritudine sua facile celebrem illum & formosum Nili hy drum superet, hoc quoque peculiare Videtur Concessum, ut dum in stagnis apricatur, tanto cum fulgore adverso Sole radios de se spargat, ut cum admirationem astantes homines & arbores Iridum instar undati reverberentur. T A R E I B O I A. TErtius Graiseia appellatur, quae lutei est coloris, sex palmas longus, ruricolis psatius extimescenda, quod gallinas devoret, quam quod homini venenum inserat. V V C V R I I V OV artus hydra est curita, tantae magnitudinis &voracitatis,ut cerVOS, Capreas,imo infantes integros aquatum euntes deglutiat. Sicut in Bahia de toris os Sanctos Brasilianum pagum, puerulis ad ripas ludentibus contigit. Cujus portentoste jacturae socii astantes attoniti, convocant amicos, qui mox cultro armati in aquas se praecipitant, & seram onustam puero fauciant interimuntque, quam aquis emersam dissecant, illaesumque fere infantem redimunt, quia ut alias dictum est, angues non adeo masti- Cando vel mordendo quam sugendo praedam deglutiunt. Hinc facile est confirmare, animalia aquatica cum ejusdem speciei terrestrium feritate & magnitudine certare.

CRocodili in fluviorum, stagnorumque latebris degunt, Africanis Ss Asiaticis

Crocodilis similes,sed utique minores ; raro sex vel septem pedum longitudinem excedunt. Hominibus natantibus insidiantur rictu late diducto, acutissimisque dentibus ingentia vulnera inserentes. QEae vulgaribus remediis coalescunt, praesertim I A C A R E' sive CROCODILUS. Vero adipe ipsius animantis. Vulnerati pariter & non vulnerati Crocodilos stimmo studio Venantur, partim propter Virtutem adipis, loco emplastri vulneri imponendae, partim ob ipserum testes, myrothecium redolentes, quos Care divendunt. Oma'sus quoqtie hujus Iacar siccatus ,& in pulverem redactus, contra morbos Cal Culi eX'hibetur. Ova quae plus quam viginti vel triginta subinde profert, nova LUna COR tegit arena, Veteri vero effodit, edita jam prole. Gallinarum ovorum magnitudinem excedunt, nec solum a barbaris, sed & militibus nostratibus expetuntur & comedun tur. Idem de ipsa carne ejus albicante dictum volo. Fr. Ximenes observat remedia quae ex glandulis illius sub gutture positis, atque eti*mς Ventriculo, praeparantur. 'idem testatur, animal hoc, cum alio cibo destituitur, d

vorare

SEARCH

MENU NAVIGATION