장음표시 사용
341쪽
Limonia Malus camericana, Atidotalis.
A Ntequam Vegetabilibus Antidotalibus, in hac Americae parte familiaribus, fi
nem imponam, ex re fore putaVi, Mali Limoniae usus Medicos peculiares, ejusque in Indiis necessitates edocuisse. Cum supra in tractatu de Morbis Ende iniis vulgatiores utilitates Citreorum, Limoniorum, & Arantiorum quae communi, nomine,propter vires & dignitates sibi admodum similes, Mala Medicarecte dixerunt autores in in commodum medentium & delicias aegrotantium perstrinxerim; nunc oc cultiores & minus obviae quoque qualitates, quousque ab Empiricis Indigenis, atque
propria experientia mihi innotuerunt, exponendae restant. Vt enim rudior antiquitas, spreta corticum & seminum amaritudine medullaeque acore,frondes,flores,& fructus, tantummodo ad oculorum & narium delicias olim asservarunt, mox edoctiores, me diante sedula cultura & mitiori terrae genio, pro esculentis medicamentosis eos Usur
parunt. Tandem benefica Medicarum Malorum vis & multipleY utilitas paulatim ope eruditae industriae Compertior, quotidianoque experimento per seculorum gradus pro sciente , virtus contra venenum cssicax primum in Africa &AEgypto detecta, mox in Europa atque Indiarum quoque Regionibus confirmata fuit, testantibus id passim prae
ter me veteribus ac neotericis exoticorum fruticum scriptoribus. Licet vero pleraque exhoCnovo Orbe hUC allegata, experientia potius quam aucto ritate aliorum niti velim,tamen non poenitebit,unum atquc alterum ex multis allegas se in laudes Limonum. quibus confirmatur, eos ante cibum degustatos, a putredine aCvenenis ipsis praeservare, atque subinde ab assi inito veneno vindicare. Athenaeus aeta te sua in Agypto eorum vim Compertam siC narrat. Sumptum Citreum ante cibum quemlibet, s sive is humidus sit, sive secus) venenis omnibus resistere ex cive meo didici, cui fuerat AEgypti administratio demandata. Q sdam hic facinorosos homi nos Alexandrino more ad Serpentum morsus damnaverat. Illis ad locum sicariorum si plicio destinatum procedentibus, muliercula quaedam cauponis uxor in ipsa via, quod in manibus forte habebat, admordebatque, Malum Citreum, miserata porrexit. Pomo illi commanducato, ingentibus ac saevissimis Anguibus objecti, citra notaxam venenatos ictus eXCepere. Attonitus rei novitate judex, ab eo, qui custodiebat, milite quaesivit, an antidotum aliquod praegustassent Z a quo certior factus, absque dolo malo Citreum illis fuisse datum; jussit, postridie alteri tantum dari: deinde utrumque Anguibus objici. Ex quo factum est, ut Citreo pastus, sospes evaseri ; alter illico eYpira rit. Exinde crebra experimenta fidem fecere Certissimam, venenis Citrea & Limo nia omnibus adversari. Accedit quod pomi ejusdem singula membra salubri temperie sic invicem distrepant, ut varios consanare morbos possint, & contra ipse venena in unam coalescere Medicinam. Quos usus Plinius compendiose & ingeniose exprimit, Citrea, Contra venena in vino bibuntur, vel ipsa, Vel semen. Virgilius quoque, Home-xum imitatus, luculentis versibus per longam periphrasin eorum dotes exprimit:
Media feri tristes sesccos, tardumque saporem Felim Mali, quo non praesentim ullum, Pocula si quando soae infecere noverca, A secueruntque herbas is non innoxia terba;
Auxilium Oenit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbor, faciemque simillima Lauro,
Et, si non alium latejactaret odorem, Lauris erat, folia haud ullis lubentia ventis. Flos apprima tenax, animas ct olentia Medi Ora fovent illo , essenibis medicantur anhelis. Extra instituti limites esset,me autorum discrepantibus opinionibus involvere, circa diversias partium qualitates in hac arbore ejusque fructu Contentarum; folia enim, fores, medulla, semen, & cortex fructuum ac radices in medicinam receptae, frequentissimi
usus existunt, atque licet gradu dignitatis, tum primis secundisque qualitatibus in Dd 1 ter
342쪽
ter se discrepent; tamcn semen & medulla inter omne, arboris partes, quod ad φiati tales specificas& alex harmacas, primatum obtinent. Imo peritissimi nonnulli In diarum Orientalium & Occidentalium medicastri, praeter vulgares illas toti Orbice lebratissimas Limonum &: Citreorum vires , quas quoque perpetuo Comimendabiles habent, plus praesidii in duabus his Limonum partibus ponunt Contra malignos mortabos &pemlentes febres, atque ipsa denique venena, quam in Lapide Bezoardico &fa stidiosa Theriacae compositione. Iasi his arboribus Medicis , non magis patria quani salubritas, Medicar nomen fecisse videretur. Quae omnes ut olim in Hispaniam & Ita 1iam, sic quoque in Indias Occidentales translatae, &, licet illic per institiones aliaque
naturae adulteria hortenses,hic vero in America etiam nunc minus excultae sint, tamen
ob calores Solis perpetuos & soli hujus genium, Europaeis sativis, si non praestantiores, saltem pares existunt, adeoque sponte in silvis sata stercoribus avicularum deposita
luxuriant, ut ob nimiam ubertatem vilescant. Quippe toto anno Ver, aestas, &au tumnus in iis conspici datur, quod una eademque arbor , flores fragrantes, fructus virescentes & flavescentes assidua oculorum LI narium ac oris oblectamenta osten
lat. Vnde variae compositiones, Iulapia refrigerantia, Conditurae, imo Extracta Chy LIMONIA Malus AMERICANA, Antidotalis. mic , quas quintas essentias vocant, ab industrioribus incolis nunquam non paran'tur. Q os ego in hac Indiarum Occidentali parte imitatus, sine jactantia assirmare ausim, me ex nullo alio aliquo remedio simplici tot felices in tota praxi observasse effectu , quam ex supra enarratis Citrei & Limonii arboribus. Cum enim succus frigidus Mintense acidus, ab advenis x indigent; aliquando male usurpatur in sienum Veipuerorum frigidis, sive pectoris, sive nervorum, sive intestinorum, affectibuS, tunc flo' res, semina, & Cortices ipsius fructus medelam isti malo quantocius conciliant; imo , quid si haec non sussiciant, eorum, ut & primarum frondium, olea destillata Vices sup plent i
343쪽
plent, urinas vel sudores egregie protrudentes, Mitto quod ipsi radicum cortices, catalidarum & tenuium adeo partium a me deprehensi sint, ut multos viscerum, a jecoris
imprimis & renum, obstructionibus Vindicaverint. Mod quidem potissimum de rata dieibus Mali Limoniae, cujus iconem solam exhibeo, dictum volo, ejusque descriptionem nunc speciatim aggredior; cum hactentis in genere malis Medicis earumque vir tutibus inhaeserim. Non male equidem scriptores natale solum& naturam Limonii cum Citreo com munem attribuisse visi sunt mihi, quum circa praeciprias earum vires haud multum inter
se discrepent; sexceptis dulcibus illis Limoniis minus ustialibi is in Medicina nisi quod
pusillus hic Limon agrestis, quantum visus, odoris & saporis lenociniis majoribus illis hortensibus cedat, tantum eos proprietatibus medicis facile superet. Arbor est Pruni figurae & proceritatis, Caudice sature cinereo, ramis spiniferis, foliis laureis sed minutioribus & dilutioribus, s eparatim hinc inde positis, cum appendicibus juxta pediculum: Aurantiae more densissima fruticatione luxuriantibus, perpetuis floribus, obsileto candore albicantibus,& Lilium convallium nonnihil redolentibus,foecunditatisque munere assidue nullo non mense Conspicua qui primo nascitur Limon, a spinis maternis spineolus, & ab acutissimo sapore palatum vellicante, Irritator appetentiae merito dicitur. In ipsa enim viriditate praematurus ac tempestivus ad obsinia & medicamina, magnitudinis es: nucis juglandis, sed figura magis sphaerica, inpapillam exiguam desinente, tenuissima, viridi, & laevi culo obducta, nulla carne, sed sbia medulla, acida, subviridi, turgida, denis duodenisque intermediis membranulis pari ter dispertita, & nonnullo semine gravida. Radix arboris es: tenuis, ex fusco flavescens,
calida, sicca, amara & acris tenuiumque partium, ac proinde inter aperientes J diureticas celebris. Porro Limon hiC noster sapore acerrimo vescus non est ut caeteri, sed
qua palatum fraudat, Cum foenore voluptatem sanitati rependit, dum aestuantibus & a bile vomiturientibus parabile Condimentum in cibis & potu promiscue suppeditat, si tantillo sacchari vel jure vis ejus infringatur. Ea tamen adhibita Cautela, ut juvenili potissimum aetati & cholericae tempe raturae Concedatur; senibus Vero,ut & pueris pituitosis interdicatur. Haec eadem fere potio est in toto Oriente, ac imprimis apud Tur cas, admodum expetita, Cui Vulgarem Sorbetii appellationem Latiumsbrbendi verbum, Scerberti vero nomen vox Arabica,Turcica & Persica,impertivit,quam quisque illorum suo more ad delicias praeparat: hic praecipue fructus nunc in muria nunc in saccharo re conditus, vel etiam ejus liquor solus in doliis reservatus,pubem nauticam in diutinis trajectionibus ab humorum putredine conservat; imo maritimi non solum Septentriona les, sed Asiae, Africae,& Americae littorales populi a scorbutica lue infecti illo restituuntur. Eodem hoc succo, quid mirum, impetigines, vitiligines, aliaque foediora cutis vitia quoque deleri si Chvmica arte praeparatus valeat ad uniones & margaritas in tabem solvendas ξ Vidi aliquando Nigritos scelestos coquendis saccharis dicatos, injuriam dominis clam inserentes, instillato parum recentis Limonis flacco, vehementissimae sacchari ebullitioni in cacabo capacissimo restitisse. Ex quo abusii, ansam mihi suppeditari autumabam, aliquid ad artis nostrae incrementum ediscendi, idque aliquoties tentans , non infeliciter processit, in febribus scilicet intermittentibus, circa initium paroxysmi, ut Chymiatri sua emetica solent, haustu scilicet calido succi praedicti cum sacchari & aquae fontanae tantillo ebulliti, semel atque iterum exhibito, exacerbationes vel in totum cessasse, vel saltem in dies praeter expectationem simul cum siti de ferbuisse, & intra paucos dies plane siluisse, deprehendi, stubsequente utique manifesto effectu, urinae scilicet & imprimis sudorum larga promotione. Quasi eximius hic succus frigiditate sita siti sedandae, tenuitate sero sanguinis propellendo, acuta aciditate malignitati aestuantis bilis frenandae, adeoque spiritibus vitalibus Concentrandis & corroborandis dicatus esset. Positis itaque tribus enarratis his manifestis qualitatibus,rationi haud distanum videtur, harmoniam specificam & occultam ex earum mixtura posse resultare, quae ictibus Serpentum&venenatorum insectorum imprimis omnibus istis venenis assumtis, igneo & subtilissimo spiritu venas & arterias permeantibus, adversetur. Atque hactenus de pulpae succo ex legibus artis exhibito. Restant aliae ejusdem arboris partes, flos,semen, & cortex,minime praetereundae, yenenisque potissimum frigi' dis, sive propinatis sive inflictis, obtundendis consecratae. Ex seminibus solis contusis Mdecorticatis vel etiam ex eorum oleis destillatis tot stupendos effectus videre contigit,
344쪽
ui mirati desierim, neotericos aeque ac Veteres Arabes &Graecos iis efficaciam vere antidotalem attribuisse, atque non selum contra vermes intestinorum, morsusque ser pontum ed&loco Tl aeriacae, contra pestilentes & Contagiosos morbos felicissime usurpasse. Cum enim semina caliditate, siccitate, acore & amaritudine a pulpa disse rant; solaque fere evidenti aciditate videantur inter se convenire : Vtraque tamen crassos humores discutere, incidere, & attenuare, putredini resistere constat; sed semi na ob concomitantem manifestum calorem, stigidis venenis; pulpam vero potissimum calidis dicatam esse. His siccedunt extracta quoque florum & COrticum, quae ejusdem naturae & efiicaciae habentur, maximo dissidio quaevis deleteria oppugnant. Tandem Medicae hujus arboris pars infirmior etiam vim habet salutarem curandi vulnera maternorata& a venenatis ictibus relicta, modo succus ex praetenuibus foliiq& recentibus germinibus expressus, Vel solus, vel aliis mixtus, applicetur. Quasi pe xennis viriditas argumentum oleos & efficacis succi, non modo ad ipsarum arborum pabulum; verum etiam ad hominum commoda & necessitates exuberans existeret; quapropter optandum,ut sedula posteritas ex ejusmodi vivacibus potissimum stirpibus liquores medicatos ulteriori industria eruere cogitet.
Lom tirum, Papi /mm, frucarum, vicularum qua mib; transformatio.
SVpra de natura & cura quorundam Insectorum suo loco egi, nunc pro mantissa,
de aliquot innoXiorum miranda generatione & interitu, posteris ulterius indaganda, pauca addam. Missis fabulosis vel quae dubiae fidei sunt, verissima ac proinde Philosbpho non contemnenda sibnectam. De Bombycibus autem Brasiliensibus nihil ex professo dicturus, utpote quorum si- sura, natura, & transformatio, ab Europaeorum haud differat. Indigenae eos Docά, seria
Ad Locustas itaque me accingo. Qia arum tria genera tradidit sacrae philosophiae
sacerdos Moses, eaque ex Hebraea Lingua in latinum versia,Locust arn, Astacum & Bruchum nominarunt. Graeci aliique eruditi recentiores, plures agnoverunt species. Inter Locustas illam tantum tractandam suscepi quae Graecis Mantis, latinis Vates dicta, quod ubicunque appareat, macra sit & famem portendere perhibeatur. Propositi limites excurrerem, si vulgarium Locustarum Americanarum differentes magnitudines, figuras, Colores, sonos, volatus & saltus describerem; ortum quoque earum & interitum,a Veteribus ac neotericis satis superque traditum,repetere,supervacui foret laboris; nam licet generationis & obitus varii dentur modi,in eo tamen,ni fallor, pi erique consentiunt,mares a diutissimo coitu, spiritus omnes eYigente;soemellas autem Iceturae pluralitate exhauriri, & brevi post e vita absque ulla alia Metamorphosi decedere. At vero haec nostra inusitatae figurae & naturae Locusta,incognito sexus discrimine,&nascendi modo, Certo quodam tempore,veris vicem in hac Americae parte supplente, vitam sensitivam derelinquit,& in plantam migrans aliquandiu,tandem more caetero
rum vegetabilium marcescia. Duae earum dantur species, ejusdem quidem figurae, sed non ejusdem coloris, quod illa toto corpusculo lurida instar folii arboris decidui, vulgQ suille morte; aec vero laete viridis sit coloris. Vtraque macilenta est, arisa,aliis Gaa arg, dicta,rore potissimum victitantes; differentes tamen ab iis, quae a Rondeletio & Mouisseto in Theatro Insectorum, ad calcem libri, Mantes dicuntur;quod Americanae sint eoi lo longissimo tenui & erecto,instar Cameli. Corpore laevi,vix digitum longo ab utraqHς extremitate acuminato, & dorsi medio, eminenti linea recta per longitudinem, Cum obliquis fibris, instar folii arboris, divis b. Capite sunt triangulari, ita cujus Verti Q du cornicula Oblonga, tenuia, erecta stant. Oculis prominentibus, lenticularibus, susci Crura habent sex, duo in si1mmo fere collo,unum digitum longa, tribus internodiis con 'stantia,& in extremitatibus denticulata: reliqua duo paria, triste viridia, liventia, siVRx folia sicca Priores autem pedes quia instar brachiorumjunctos, & quasi manus ad V* lum eleVatas, plerumque habeant, Lusitani Louis , Galli neque Dis, appellarinny
345쪽
Vnde Barbari non solum, sed & Chri stiani imprimis,multa superstitiosa sibi
imaginantur. macie perpetua confectae, homines docerent stipplices ad Caelum palmas tendere. Bestiolae hae; in plantam ejusdem fere viriditatis & te
imitatis,duarum palmarum magnitudinis,tranSformantur. PedeS primum terrae assiguntur, unde, accedente humiditate requisita, radiceS exeunt, qVae ter- infiguntur, atque ita paulatim parvo temporis spatio totae ConVertuntur. Aliquando autem inserior tantum Coriaporis pars naturam & faciem plantae induit, manente seperiori parte aliquandiu mobili,ut ante; donec tandem totum insectum paulatim transimuletur,atque sensitivum quod fuit,vegetativum fiat, natura per circulum quasi, successiVe agente, motuque perpetuo in se recurrente. Hanc plantam libentissime curioso lectori exhibuissem, sed per varias temporis δί itineris injurias re desiderata potiri non licuit. Nec est quod quisquam de veritate dubitet, cum infinitos testes habeat Brasilia, Mplures minus hallucinarentur circa ejusinodi mira Naturae opera, si animum & mentem non perfunctorie eo applicarent. Idem Contingere in AEgypto praeter Vinium, fide dignissimi de similibus Locustis constanter assirmarunt. Atque annales Iaponiae te stantur, clusdam terrestris animalis transformationem in squamiferum. Alibi de Agno Tartarico qui in arbustum degenerat, ab optimis Confirmatur. orum narrationi nihil tribuo, nec derogo, sed fidem apud Autores relinquo. Iam dudum innotuit , Concham Anatiferam in Scotta licet nuper adhuc si testae fidei videbatur)ex arbore pronasci. Quidquid sit, cum appareat, fibulas esse inter germinantia &sentientia, mutuaque retallatione animalia germinare, & plantas sensit animare, idipsam quoque Aristotele,
Plinio, & Theophrasto contestantibus: Quidni tot nova hujus Novi Orbis Zoophyta
mereantur, ut Vitarum Confusionem earumque foedus admiremur ; imprimis si sensuum arbitri, non opinioni populari, fabularum artifici, pareamus. Eventu enim naturae prodigiosi autoritatem restaurante, increduli facile Causa Cadunt. Vsque adeo denique omnium corporum sublunarium inter se commercium patet perpetuum, ut Chymia ter magno merito quoquc Ρ A N A M A . non patiatur hasde metamor
phoses metallis denegatum iri posse. D Apilionum porro & Eru
species , non ab uno describendae, magnitudine, & Colore discrepantes. Figurae aliquot graphice quidem depi
ctae in Clussio& Historia nostra Brasit 1ae naturali, sed earum metamorphosis neglecta. Omnes, ni fallor , hi Papi liones quatuor sunt alis, duo bus Corniculis, sex cruribus& filo convoluto ad os. Alsepulchritudine argentearum macularum fimbriarum Certant. Horum praedatrices gulae,aliquando in horto Illustrissimi Principis Nassaviae
346쪽
elegantes hederas,ra cuia dictas depascebantur, innumerabiliaque Ova papaveris ina gnitudinis ponentes, ex quibus primum parvae hepatici Coloris Erucae,& ex his secundo Papiliones nascebantur.Erucae autem hae in crassitiem pennae anserinae excrescunt,nigii, aculeis hispidae, Capite nigro bicorni, per corpus quasi russi punctulatae; morientes gri seu obducuntur pelle seu selliculo, qui post certum tempus se aperit M prodeunt dentibPapiliones alati, Brasilianis Panama , Lusitanis Narboleta dicti. Horum subinde aliqu6t myriades subito apparent, atque sine ulla disjunctione aut interruptione turmatim ad rem instar densissimi imbris replent, idque ductu adeo Continuato, ut vix sex horarurispatio exercitus ille aereus dispareat, sicut quoque in Europa passim, ringente agrico la, videre contingit. Qui herbarum arborumque helluones, ubi devorandi templi, praeteriit, vaguli huc illuc & jejuni migrant, sensimque marcescentes, locum idoneum
quaeritant, ubi sese vel filo appensi in aureliam membrana tectam, Vel in thecam trans Orment. Nec tamen omnes Papiliones &Erucae in aurelias Convertuntur, sed ali 2 contractae, putrescunt, e quibuS nonnunquam Ova excidunt, aliorum insectorum ma trices. Has Erucarum trans nutationes Theophrastus recte distinxit his verbis, Σ
Quemadmodum vero Papiliones partim a coitu utrius Ue sexus, partim ex viridi bus illis Erucis generari constat, alis paulatim adnascentibus: Ita vicissim turmas illas gregariarum Erucarum, non solum roris pluviarumque proles, sed & Papilionum esse filias; imo maximam Erucarum partem iis debere prosapiam, Omnibus experientia confirmatum esse putem. GVA IN UMBI I.
AT vero harum Erucarum Brasiliensium aliquae sLagartasdes Muas Lusitanis dictae transmutantur in aviculas illas totius Brasiliae facile pulcherrimas, Indigenis Uua numbi, Lusitanis Pegaseol, Belgis appellatas. Quarum novem speci rum, in Historia Naturali descriptarum, duas imagines addidi, quae instar Pavonis rubini & auri colore fulgent adeo, ut st pictore haud exprimi possint. Plerisque Americae
regionibus familiares fiant hae aviculae, ac proinde variis nominibus expresse, ut apud omnes passim novi Orbis scriptores videre licet. Quorum aliqui nescio an relatu an autopsia edocti, alicujus quoque transformationis conscii, quantum ex Clusio colligi potest. Praeter generale nomen Gurinumbί, aliud sertiuntur,idque maxime appropri 'tum Guaracyάba, id est, Radius holis, meritoque illud Poetae iis applicari meretur, Mille trahunt Oarios a eso Sole colores. A Vertice enim ad Caudae extremitatem plumae admirabili colorum varietate inter se Certant & micant. Volatus earum adeo praeceps & celer est, ut visiim fere sugiant, alarumque motus non magis conspici queat, quam Crabronis. Magnitudine Cica dam haud superant, adeoque leves, ut intra viginti & triginta grana unaquaeque pm deat. Rostello sunt omnes s non quidem ejusdem longitudinis, ut ex appositi Ico nibus
347쪽
nibus liquet) tenui lingua , bisecta, instar serici fili te
nuissim quam extra rostel lum longe exserunt, ut florum rorem lambant. Ocel los habent parvos δί nigricantes. Alarum peianae sin, gulari arte a natura sunt compositae. Ab exortu enim alarum duplex ordo pennarum ess , unus longior altero, & superpositae sint sibi
invicem pennae, quasi alae breves stiper longas. His alis expansis volare diu possunt, ac in aere quasi pendulae
manere. Frequentes fiant in silvis, praesertim temporo matutino, dum flores rore turgent, strepitumque tunC
nendo,ut aliqui scripserunt, sed fere passerum more si silando Icrep Screp. Nidu
tum faciunt in ramis arborum exiguum, ex Xyli foc co compositum, ibique ova ponunt albissima, duo ut plurimum, ordinariae qgurae, piso haud ma ora. Pedibus sunt valde exilibus, nigris, quatuor digitis, more aliarum avicularum, praeditis , desinenti bus in unguiculos, instar acus stibtilissimos. ia floribus eortimque rore victitant melligineo, captae, diu vivae detineri nequeunt, sed moriuntur, atque bonum de se sibargunt odorem. Fr. Ximenes scribit, easdein a Mexicanis ristilappellari, testaturque.eas non diutius vivere, quam durantibus floribus, iisque decidentibus, rostellosio assim arborum trunc1s, & sex menses ita immotas sive mortuas, sivejejunas) m. anere, donec pluviis redeuntibus Flora rursus Campos vestiat. Idem Confirmat Iohann es Eusebius I. 1.Hist. Nat. & Lopez de Gomara, aliique, Egregii hujus visci sex tuberibus aliarum arborum nascentis) floribus flavis potissimum delectantur quos idcirco hic exprimi jussi. Qinim itaque enarratae Erucae in aviculas has incipiunt transformari, elegantissimi plumae cum alis primo apparent, ita ut tithC manifeste Conspici detur forma Erticae , quod ad partem Corporis inferiorem, altera stuperiori jam in aviculam transimulata' idem de Pap1l1onibus dictum volo, qui subinde in easdem aviculas eodemque modo convertuntur, atque durante illa conversione nascentis avis & denascentis insecti utrius que medietas eodem tempore liquido appareat. Emanuel de Morais Theolo is Lutasitanus in Brasilin, multique alii fide digni & Ciuriosi Monachi, prodigiosa haec Quouue viderunt, S insecta ipsa tempore metamorphoseos manibus tractarunti Sc1licet constat utique Naturae Autoris potentia in quacunque re min ma, et1amsi novicii ob inscit1am obstupestant, imo prolubitu fidem derogenti Apprime Plinius exclamasse m1h1 v1sus est: Quae res est in hoc universo, quae non miraculi instar multis videtur, quando primo innotesciti Quid denique a nobis non familiare factum. duodprimo 1ntuitu inter impossibilia judicaVeramuso Ita ut haec, similiaque Naturae adii randa eorumque causas ulterius indagare fata gens, ob incomparabilem ejus maiesta tem,&1mperscrutabilem profunditatem obstupescetis confundar, atque tandem in1-bec1llam obtusam que menti, unianae aciem inculpans, in easdem cum Fracastorio querelas erumpam, quas ingeniosiissimis versibus his expressit: γwid am miserum me agere, se quam ducere vitam, Irrequietum animi es quaerentem indagine vana
Natura emperfugientem, quaese ubi paulum
348쪽
endii mihi, mox ecus in mille repente
Ceu Protem conversa, stequentem eludito, angit Horrentemstentique horas caΟmque laborem pNuper enim tenues oecies imi lacraque rerum, - ' ere ex ipsis dicuntur, perque meare Omnia, dum sector , meditans, tacitusque requiro :.
Avias arum, es secretasilentia olivi Cognosi tamen hisspectris illudier ipse V Uinfriant nostros perque lacessint
Perque seres, caul De animi ludantque meentque Ac remeent , imumque nec intersomnia linquant.
Portentosa aspectu utraque haec bestia Tamandua,major & minor,Formicis potiusquam hominibus extimescenda; attamen ob miros in iis Naturae lusus & dotes, minime praetereunda. Feroces quidem irritatae & naribus stertunt,cruribusqu6 insidentes posterioribus instar ursa, unguibus baculum vel telum quodvis sortissime T AM A NI, v Α - GV As V sive major. apprehendunt & mordent ; sed quia minus agiles, prius manu capiuntur, quam qu0i praeda potiantur: nisi forte eam per insidias opprimant; tunc enim ipsi Tigres ab iis aliquando interimuntur. Tantae denique sunt pervicaciae & stultitiae, ut,si animalia semel apprehensa emori ipsis stiperstitibus contigerit, non prius sese explicent, quam cum iis Occumbant ac pereant. Mactatae comeduntur a Barbaris defectu melioris alimenti, quia Caro instar Vulpinae, ferinum quid olet. Interiori & exteriori conformatione multum inter se conveniunt; differunt autem mole & magnitudine, potissimum vero caumda , quod eam TamanduLgum habeat latam δί hirtam, setis canis & nigris, equinis sim millimam, quam irritata erigit, somnolenta vero diducit eaque se tegit. Tamanduά minor, longa quidem,sed ex parte depili, cauda praedita est, instar simiδ, qua se arborum ramis suspendit,ut commodius Formicis insidietur. Ob perpetuam tyrrannidem quam in Formicarum myriades exercent, merito a Belgis p pellatae; utraeque sunt noctambulae pabuli causa, cicuratae carne quoque vescuntur, sζ4 minute Concisa, quia non solum capite, pro muscide, sed &oresiuit angusto, acumin xQedentuloque lingua denique instar crassioris chordae tereti,adeoque longa,praesertim in Tamandua majori, ut duorum pedum longitudinem excedat, atque proinde dupli δ δ
quod notatu sane dignum ) quasi canali incumbit inter inferiores genas, quam esturi ζHβmadidam
349쪽
madidam exerit, & arborum truncis diu imponit, moX Formicis opertam repente re trahit. Si alte fodiendo latebrae earum detegi postulant, unguibus id praestat commode , quibus pedes posteriores instructi fiant satis validis S longis, numero quinque ;anteriores, quatuor, iisque recurVis, duobus in medio m imis, vola pedis rotunda, imbelle satis facta. major undique minori pilosior existit. Vtrique perpectus ad latera & medium longitudinis Corporis, usque grandis macula nigris pilis excurrit, quam albicans linea desuper attingit Continue.' Corio sint Crasso, carne Vulpina de vix eduli, tenacissimae denique vitae, excoriataque adhuc aliquandiu Vivunt, etiamsi ultra duodecim dies inediam passar. In dissectione, renis sinistri stiperius processus triangularis inventus, per dupliCem tenuem membranam reni anneXUS: valvUlae autem cordis vesicula fellis ordinariam excedebant magnitudinem. Caeterae partes internae, ab aliorum animalium visceribus haud discrepabant : ventriculo erant unico, intestinis tetiuioribus, quae teretibus lumbricis ut in multis hic passim apparet statebant. Nervis & Tendinibus undique validissimis & tenacissimis praedita.
Via animadverti, autores, Lexium & Thevetum squem Gesherus & alii postea
sequuth passim erras se in descriptione, AI 'RFPENs MINOR. tum & vera figura hujus ani malis , malui pro Corollario repentis Iconem ad vivum de pictam , tum quoque Vi Vam ejus sectionem addidisse, os sumque Compagem delineas se. De summa in gradiendo
sed de pedibus erectis, & de ventre pendulo, ut hactenus ab illis exhibitae sunt, dissen
tiunt. Sicut enim inusitata natura est animal, ita & essigie, quod a re ipsa Lusitanina', id est, Ignavum, sive pex Agilem, Nostra tes Brasilienses Ai, appellant. Quippe tam lentus est illius gressi is & membro
continuo tractu vix prodeat. Medio
350쪽
Mediocris Canis est magnitudine, rostro ad aspectum foedo, & perpetua saliva inadi
do , cauda admodum brevi, unguibus ad digitorum similitudinem prominentibus, te naciter adeo tenet, quidquid apprehendit, ut pendens dormiat secure , quia a1unctii rapedis cum tibia tres nervi solidissimi, ad quemlibet unguem Unus intentus tendit. quibus ungues incurvare & validissime senistentare , potest. Corio est solidissimo 2 tenaci. Totum corpus prolixis A mollibus pilis cinerei coloris est vestitum, & ex oe cipitio coma cervicem velat jubarum instar, lentoque ipsa ventriS adipe verrit hii mum, nec unquam in pedes exsurgit, etiamsi quaedam imagines id videantur expri mere. Non bibit, victitat arborum foliis, & in earum cacuminibus degit plerumque quarum in ascensu biduum circiter, tantumdem in descensu ponit. Neque vero ad hortationibus tantum aut minis, sed ne plagis quidem, fustibusve, bestiam vel tantii lum de insita ignavia ac tarditate dimoveas. Secui cum domestico meo foemellam vivam scujus Sceleton, ex ossibus undiquaque validis compositum, Theatro Anatomi co Leydensi donavi) habentem in se foetum omnibus modis persectum, CUm pilis,ungui bus δί. dentibus, Ananioni, moro caeterorum animalium, inclusum. Cor motum suum A1 ERECTUS MAIOR. Ac MAIOR Is SCELETO S. validissime retinebat, postquam exemptum erat e corpore per semihorium; placent uterina constabat multis particulis carneis instar substantiae renum, rubicundis, magni tudinis variae, instar fabarum; in illas autem particulas carneas stenuibus membranulis Connexas per multos ramulos vasa umbilicalia instar funis contorta, inserta erant. Corsi mellae duas insignes habebat auriculas, cavas. Exempto corde caeterisque Visceribus naturalibus, multo post, semovebat, de pedes lente contrahebat, sicut dormituriens
sistet. Mamillas duas cum totidem papillis in pectore scemella do foetus gerebant. In ventriculo os stiperius duos digitos transverses apyloro: eratque in altera parte Ventri culi, ubi alias superius os essesblet, processus longus sine exitu.