Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

IACOBI BONTII

Medici Cisitatis Bata quia Novae in Laeva Ordinanii,

Naturalis & Medicae

INDIAE ORIENTALIS

L I B R I S E X.L DE CONSERVANDA VALETUDINE.11 METHODUS MEDENDI.lII. OBSERVATIONES E CADAVER IBVSA

IV. N O T AE IN G A R C I A M AB ORTAU. HISTORIA ANIMALIUM. VI. HISTORIA PLANTARUM.

In quorum Librorumpenultimo, Naturae Animalium, Avium, 'Piscium: In ultimo autem, Arborum Plantarum species mirae, Europaeis in Unitae, M ad Visum delineatae, explicantur.

COMMENTARII

Q uos Auctor, morte in IND o s praeVentUS, indigestos reliquit,

In Ordinem redactierilluseras , atque Annotationibus d Additionibus Rerum Icou mnecessariis adaucti.

403쪽

IACOBI BONTII

CONSERVANDA VALETUDINE

DIALOGUS PRIMUS.

De Henis qualitatibin , anni temporibin , dierum inter allis, ac

Centis in Indiis hisce familiariter sipii untibuό.

1 Ac onus BONTIUS. ANDREAS DuRAEUS.I Bonti, quoniam matutinis aegrorum visitationibus jam rem pestive admodum defuncti sumus, si libet, eamus extra pomoe ria civitatis aliquanto longius deambulatum, ut dum nondum Sol calore suo aerem prorsus CXCalfecerit, internos Confera

mus, quali Diaeta in hisce locis praecipue sit utendum. B O N T. Bene mones, mi Duraee, praesertim Cum quotidie videamus, in Nos comio nostro ho CBatavico, non solum plerosque aegro S, jam st morbis convalescentes, recidivas pati, propter malam diaetam ac inopportunam, se ipsos in mortem certissimam prae cipitare : verum etiani bene fanos, ob eandem causam periculoses morbos incurrere; Hinc enim obstructiones frequentes viscerum, Hydrops, aC denique Marasini in sanabiles; sed cum Diaeta consistat apud Veteres in sex rebus non naturalibus dictis, eo rum vestigiis nos quoque insistentes, ne haeretici in Medicina videamur, Colloquium nostrum finiemus. Du Russius. Q as tu VOCas res non naturales Θ BONTIUS. Q use corporis humani fabricam non constituunt, neque intus in nobis sunt: sed quae Grer . ne accersenda sunt, ut usi ii humano inserviant. Tales sunt aer, Cibus & potus, somnus&vigiliae, motus & quies, excernenda & retinenda, Affectus denique animi. Deli; igitur singulatim nobis hic agendum est. Ac primum, Ut ordine cuncta percurramus , de aeris constitutione dicendum, quum eo vel invitis mortalibus sit utendum, dum respiratione & insensili transpiratione , carere non possimus. D u R AE u s. Optime , sed quoniam aeris calor vehemens toto anni tractu, Clinia hOC quoque siccum valde existimarim. B O N Τ I u s. Minime vero, immo aer ac in Circumjacentibus insulis, & in Continentis regionibus, humidus Valde est. Cujus rei, quum plurima Argumenta possum adferre fatis valida, vulgaribus omissis, hoc unum dicam, quod vel siccissima in his locis anni tempes ate, ferrum, Chalybs, aes, argentum denique, citius rubiginem & aeruginem Contrahunt, quam in Europa pluviose , aC Autumnali an ni tempore. D u R AEu s. Verum dicis, cum&vestimenta, arcis bene inclusa, situm brevissimo momento contrahant,&nisi ventis interdiu spirantibus ac Soli exponantur, facillime putredine corripiuntur. Sed, si placet, explica, qualem Circa Bataviam experiamur. BONTIus . Aer in circumvicina regione non admodum salubris existit, tum quod calor & humiditas putredinis effectrices ac genitrices, Physicis di cantur , tum propter stagna & loca paludosa hic frequentia, dum enim venti e montibus spirant, foetidos & crassos, ne dicam , propter multitudinem insectorum, venenatos, vapores supra urbem nostram adigunt, ac ita aerem inficiunt. Itaque ventus e Continenti oriundus, serio nobis cavendus est, atque is praecipue, qui post gallicinium e montibus spirat, ob primarum vigiliarum tepidum Calorem, ac aperta in t in homine sudaria, seu corporis poros, vehementius,propter stibtilem dc penetrantemA 2 quam

404쪽

4 IACOBIBONTII

qualitatem corpus assiciunt, quam vel frigidissimus Boreas media liyeme in patria Hine gravedines longiores, ac Catarrhi dissiciliores oriuntur, quam in patria. Pe netrabilis praeterea hujus aeris natura, miserabilem illam paralyseos speciem prodii

cit , quae Beriberii in method. mea Med. Indica nominatur, quo lectorem remitto. Du R. Montanorum quidem Ventorum nobis naturam explicasti, velim, ut senten tiam feras, de auris e mari spirantibus. B O N T. EaS ego autumo longe salubriores ter

restribus esse: Causa in promptu est quod illi foetidos illos ac paludOsbs Vapores longe

a nobis rejiciant aeremque Verrunt & expurgant; inde spiritus alaCriores, aC Vegetiores ad stanctiones peragendas reddunt, humoresque qui in nobis sunt, a putredine conser vant. Du R. Haec quae dicis, in memoriam mihi revocant, quae de ventis in Gallia Narbonensi, ac vicinis Hispaniae locis, a C in Italia in Romae ac Neapolis territorio, e montibus,spirantibus, incolis Serenae vocantur, qui blandiente frigore homines incautatos , ad Venas praesertim, pervadunt potius, quam invadunt, inde crebrae in iis locis Haemoptyses, Phthises, ac Asthmata, caeteraque Pulmonum vitia, tape incurabilia. B o N T. Ita est, ut dicis, hinc non inconcinne Horatium cecinisse roriemini. Matutina parum cautos jam stigora mordent. Du R. Qinim porro in Omnibus terrari, cis, quotannis inligneS in aere mutationes in Elementorum primis qualitatibus senti an tur, ac pro iis anni tempora Physicis distinguantur, velim ut milii etiam vicissitudine; illas tempestatum in Iava nostra demonstres. B O N Τ. Lubens fecero, itaque cum per totum anni decursium, in sbia siccitate, ac humiditate, mutationes insigniores orian tur in hisce locis, tantum duo anni Tempora novimus. Nam quoad mutationem caloris ac frigoris; calor plerumque semper es: aequalis, cum Sol hic a linea AEqui noctiali non longe recedat: itaque anni tempora, hi siccum, ac pluviosum dividemus, quae nobis ussistatis, ac Hyemis vicem stipplent. DuRAEus. Q ando igitur 'statem incipere existimas ξ B o N Τ. ubi perpetuae pluviae Cadere incipiunt: nam tum Sol propior AEquatori e directo nos feriens, ac e mari, paludibus, & stagnis nubes in altum cogit, incipitque haec tempestas, a Novembr. initio , a C usque initium Maii excurrit, coelo tum temporis tam irriguo, ac tam pluvioso, tum cadentibus tam continuis pluviis, ut insolitis merito secundum Deucalionis diluvium metuatur. E contra a Maii initio , usque ad Octobris exitum, siccus plane & serenus est aer, vix pluvia toto seX mensium intervesto decidente, contrario plane modo, quam in Patria nostra, ubi recedente Sole pluviosus filaor, appropinquante vero Sole siccior evadit. Sed terra tamen his non obstantibus longe feracissima est, tum ob roris noctu cadentis copiam , tum propter temperatam matutini ac Vespertini temporis naturam, quae Veris qualitates aemulatiar: sed de eo insta. Du R. Utrum tempus anni existimas salubrius esse ξ B o N T. ex dictis prudenti constare debet. Tempus pluvio sum seu aestivum maxime insalubre censeri , quod nimirum aeris calor & humiditas naturalibus Philosophis putredinis est ectrices merito putantur esse; Nam nisi tum temporis venti successivi matutini, ac vespertini, tum aeris crassities ac nebulosa constitutio aestum arcerent, terra propter calorem non ferendum inhabitabilis esset:

sed de his docte ac ampliter philosbphatur Iosephis a Cossa ex proposito Lib. Naturalis Indiarum Histor. quem lector curiosi is adeat. Tempestate porro anni sicca & sereno aere, Ut ConVenit, Corpora sunt bene sana, ac tum venti etiam aliquanto frigidius spirantes aerem melius ventilant & expurgant. Du R. Vt ex dictis intelligo, dum aestatem & hyemem vicinitate, ac absentia Solis metiris, in Indiarum hoc tractu patimur hyemem, cum in Hollandia Ver ac aestas florent, & e contra hic AE stas est, cum in patria hyems ac Boreas ctviunt. B o N Υ I v s. Ita sane est. Dun. sed quid de die rum intervallis, ac eorum temperamentis sentis ξ B o N T. Diei tempora hic commO- de diviserim in Matutinum, Antemeridianum, Postmeridianum, ac Vespertinum, sub quo quoque noctem comprehendemus. Quo ad qualitates singulorum; Matuti' num ac Vespertinum diei tempus salubrius reliquis, negotiis ac actionibus accommo datius peragendis est. Quod tum temporis, venti, e mari & montibus spirantes, aerem Ventilant ac refrigerant: Vt autem a matutino tempore incipiamus; Ego illud definio, quod ab hora quinta usque ad nonam se extendit, tum aurae molles blande aerem temperant, ac si in Hollandia Maiales ventos sentires. Antemeridianum a nona porrro ad duodecimam se extendit, quo tempore, Sole altum scandente, maximus aestus in

Vit, qui temperari paulatim post duodecimam usque ad quartam pomeridianam in Cyr

405쪽

uit ob auras e mari surgentes. Vesperam autem terminabimus a quarta pomeridiana ad sextam, aut paulo ultra Vespertinam, qua Sol se Condit.Itaque, si quid negotii gerendum sit interdiu, id stat Vesperi aC mane; antemeridianis jam commemoratis horis progressus in publicum plane Vitandus, Ob fervoris violentiam, quod tam manifeste quisque sciatiat, se tum temporis magis quadrantis horae spatio defatigari, quam spatio duarum horarum alio tempore. A duodecima porro ad quartam pomeridianam , etiam suadeam a negotiis publicis abstineri, sed tamen hae horae tam insalubres non

si int, quam antemeridianae nominatae.

DIALOGUS IL

De cibo ac potur ubi de Piscibus, Fructibus , Herbis,

EXpositis aeris Indici in his oris qualitatibus, tum anni temporibus, horis diei aCventorum temperamentis, Vellem ut mihi tuam sententiam diceres de cibum sumendi tempor .

B o N TIV S. Lubeiis faxo, itaque hoc in genere accipe; jentandum hic largiter, prandendum mediocriter, Ccenandum parum. non quod meae opinioni alios ita stricte alligare velim, sed ego mei judicii rationem reddere Conabor. DuRAEu S. Ra tionem itaque velim mihi dari. B O N Τ. Ea in promptu est, quod tempore matutino, ob post nocturnum frigus, ventriculi melius ad digestionem sunt dispositi. Pranden

dum porro mediocriter suadeo , ne dum meridiamur, plerumque ob summum Calo rem aliquantulum stomachus a nimietate Cibi graVatus, Cruditates , ac inde morbos,

hic solitos oriri, gignat: nam plurimi morbi in Indiis a frigida causa gignuntur. D u R. Hoc adeo durum mihi videtur, in Calidis regionibus frigidos morbos praedominari. B o N T. Ast ubi causam inspexeris, fortassis minus mirabere, quod nempe propter assiduas spirituum per sudores ac cutis spiracula evaporationeS,membra naturalia, Conco ctioni ciborum inservientia, calore destituantur; inde frigidiores ventriculi ac intestina, ob concoctricis facultatis labefactationem,Cibos omnino mutare non Valentes, Cru dos ac incoctos humores, ad mescnterium, dein ad Hepar, tandem per venas ac arte

tias in universum corporis habitum transmittunt. Hinc quoque non mirum est, populos ad septentrionem sitos, vivaciores longe esse hisce meridianis gentibus, nam ambiens frigus, per antiperistasin calorem ad interna Cogit, hinc est quod Hippocrates etiam dicat, mentres hyeme esse calidiore , ac alibi propterea hyeme tirgim esse cibandum affirmat. D u R. Satisfecisti huic scrupulo, veniamus,si placet, ad genera ciborum hic utilia vel respuenda. B O N T. Age ut hoc fiat, imaginarium tibi apponam prandium, quia nemo, quod sciam, nos hodie VocaVit. Du R. Dummodo ne Chamaeleontes e nobis facias, qui vento vivere dicuntur, sed false. BONT. Bona verba, quaeso, ast ejus loco aures tuas lepidis sermonibus opplebo. Itaque cibos primum per classes

distribuamus; ac primo loco Carnes in Considerationem veniant; earum itaque saluberrimae sunt gallinarum , quibus haec Insula abundat. Aves montance ac sylvestres, quales sunt turtureS, Columbae, Coturnices, & minutiores, ut sunt passeres, fringuillae, tum ficedulae seu sclopaces, turdi, quae omnes volatilium species nobis abunde campi ac sylvae suppeditant. Dein anates & anseres, & Caeterae aves aquatiles hic carnium bonitate praestant. Dii R. Miror, te haec aquatilia inter salubres re ponere cibos, cum in Patria inter insalubria alimenta numerentur, quod nimirum in stagnis ac paludibus versantia, limo ac alga se ingurgitent. BONT. Fateor & recte: sed hic longe est alia ratio, tales enim aves non hicin stagnis, nec paludibus versantur; sed in profluentibus fluviis, unde carnes ipsis longe meliores, praeterea licet domi ipsas alere oryza ac panis frustulis, ac tum Carnis tam delicatae evadunt, ut cum gallinarum ac caponum Carnibus contendere possint. Sunt praeterea hic grues, ac ardeae, quas quoque contemnere non licet. Du R. quas Carnes porro in secundo bonitatis gradu locas Θ BONΤ. Caprillas: nam ab ovibus, propter penuriam hic abstinendum est. Dein vitulinas ac bovinas, & illas quidem praestantiores habemus' hic feras, ac sylvestres. Bubalinae carnes non sunt omnino contemnendae: sed has juven

406쪽

culas intellige; nana vetustae pio Opter insignem nervositatem sortissimi animalis vix fetiaratos nautini par asiti dentes admitterent: D u R. Sed quid de ferinis carnibus senti; B o N T1 υ s. Haud male mones, inter has itaque praestantissimas esse puto aprinas, cum & porci domestici hic optimi sunt, ac facilis concoctionis, secus quam in patria:

nam & aegris hic suilla caro bene praescribitur. Cervos denique ut scis) hic quam plu

rimos habemus, & has omnes ferinas carnes milites & cives siclopetis a se occisas huc in urbem quotidie venales adferunt. Du R. Ita est: sed omissis carnibus transeamus ad pisces. B O N T. ut hoc Commodius fiat, distribuemus pisces, in marinos, aC fluviatiles. Inter marinos meo quidemjudicio praestat iste piscis, quem Incolae Cacap Vocant, qui e cyprinorum saXatilium est genere squem nostri Hollandi vocant quique tam grandis aliquando capitur, ut & Asellum callarium aequet. D u R. Habe

musite hic Asellos majores is hos , quos Cabcliau Belgae indigetant ξ B o NT. Capitur

hic quidem species aliqua eorum, quam nautici sbcii nostri Vocant, ob nigros in flava cute sparsos naevos ac maculas, quales habuisse quendam ejus nominis nautam dicunt. Est praeterea hic magna quantitas petroserum cyprinorum, figura varia, lata, rotunda, oblonga; inter quos excellunt ii, qui rubri sunt coloris. Scaros quoque delicatissimos habemus, quos Betonim in observationibus sitis l. r. descrubit, qui nobis hic percarum loco sitat. Capitur praeterea Salmonis quoddam genus, Ican danda Malali vocant, quod Bandensem piscem significat, quia in litoribus ejus insulae frequentius Capiatur. Certe praeter Colorem a Salmone non differt, qui in hoc pisce albus est,in Salmone caro rubra est: sed nostri siccioris sunt carnis, ac proinde salubrio res, si Plinio credamus, qui omnem piscium pinguedinem profitetur malam esse,praeter Anguillarum, quae sit pessima. Du R. Quid de Auratis, Corcovadis, Bonitis, & id genus piscibus sentis Z BONT. Omnes hos esse e thynnorum ac delphinorum specie,

tum propter natationis si immam velocitatem, qua expansis velis navigantem navem tranatant,ac etiam e mari eXiliunt ad tres quatuorve cubitos in altum, ut venentur hirudines aqua ticos, seu pisces Volaticos dii os, qui etiam sunt boni saporis, ac demtis alis Alecem non male referunt nec sorma, nec sapore. Caeterum inter delphinos istos palmam fert Aurata, ab aureo Colore Dorado ῖtanis, dicta, caeterisimi carnis durioris ac proin concoctu difficilioris. Sanis tamen ventriculis bene conveniunt, quum sanis, ut inquit Latinus Hippocrates Cornelius Celsus, non opus sit exquisira diaeta. D u R . quid de planis piscibus marinis Z an illos omnino oblivioni trademus. BoNT. immo vero ego in hoc eram, ut ipsos hoc ultimo loco reservarem: nam extra Controversiam e saluberrimorum piscium sunt genere. Tales inter praecipuos sunt, Rhombbides, Lingulacae, ac Rhombi, quorum Rhomboides optimi inter pisces sunt nutrimenti; dein Lingulaca,

ac ultimo Rhombi, qui adeo consuevere in deliciis apud Romanos esse, ut inde materiam ceperit ingeniosus Iutenalis Satyr. salsissimam in crudelia & nugacia Domitiani tempora faculandi. Raias habemus praeterea clavatas ac laeves, quae quo juniores, eo meliores concocta; a vetustioribus enim jubeo abstinendum, ut de Lamiis, ac laris

piscibus i qtii acutissimis suis dentibus rostratim stipatis tam multis sociis navalibus temere natantibus exitium intulere. Pastinaca marina, ipsis Chinensibus piscatoribus Confitentibus, Venenosium eόransversa Cauda enascens telum gerit, quo abscissse

edulis est, sed carnis insalubris, ac fastidiota, ideo ego Chinensibus ac Mauris, qui iis

avide vescuntur, sitias delicias reliquerim, contentus supra commemoratis Neptuni pecoribus, ut eOS VOCat. DURAEus. Marinis piscibus videor jam affatim satiatus, velim mihi fluviatiles etiam apponas. BoNT. In me non est mora. Igitur primo loco mihi occurrit Carpio, seu Cyprinus rotundus, quem ego carne, ac gustu melio'

rem essejudico patriis, ut pote qui hic in fluviis, non in stagnis ac paludibus, ut apud nos plerumque Capitur, &, ut, quod diximus, Anates hic praestantiores sunt,sic&hipi 'sces ob praedictam causam laudabiliores hic capiuntur, nec enim tam limosim sapiundTam insigni porro mole aliquando capiuntur, cute candida , ac carne delicata , ut iis nil ulterius addi posse confidam. Sunt praeter hos lupi pisces in alveis nuVio rum, quos propterea num inter marinos, aut fluviatiles numerare debeam, dubidi haereo : sed certe magis in mari capiuntur magna mole, pelle alba, gustu sive assisiνς

elia i sitavissimo. Mugiles sive mi ac ea piscium species, quam ob eminentiam

nasi nasutos appellant accolae Mota in Hollandia, ac vernaculo Vocabulo indigitant, hic affatim capiuntur, ita ut pauperioribus etiam in cibum cedant. HM

407쪽

duce piscium species statutis temporibus , ab Octobre nimirum mense ad Aprilem usque, propter pluVias quae salsam aquam edulcorant nam hi pisces etiam in alveis

fluminum capiuntur), pingues ac suaVissimi sunt. Sicciori vero tempestate carne si1nt durioris ac spinois. Alburni praeterea nostratibus similes hic in fluviis capiuntur , boni sane saporis , ac nutrimenti. Congri Congerael quoque insignes aliquando in fluviorum ore, tapius in mari videntur, unde eos potius inter pisces marinos locaverim. Insalubriores jam porro pisces enui rare libet, quales sunt Anguillae, quae cute sunt superne nigerrima, subtus foede flava, tum etiam cum hydris coire certissi mum est, & quamvis plurimi eis suaviter utantur, ego tamen ob praedictas causas aCpropter nauseabundam illarum pinguedinem facile eas Contempserim. Est: praeterea piscis quidam durissimis squamis obsitus, quem ico Cabosch Malali vocant, ego a figura, & capitis, ac reliqui corporis,Mugilem fluviatilem dixerim, qui in limoso hae tet fundo, aC originem suam non obscure sapit: Habemus hic porro Tencarum quoddam genus sine squamis, pelle laevi, teretes, Cum duabus pinnis, ut Anguillae, aCcapiuntur hic in magna copia isti pisces squos nostrates a Capite busonis Vocant) sed ego, ut Muraenas fluviatiles omne id genus cupientibus non invideam. Pos seni jam alias piscium species enumeraro quae plurimae restant, sed quia non historiam: sed tractatum de diaeta indica scribere gestio: ideo his contentus, Cancros tantum acas hacos, ostrea quoque, siquillas ingentes tibijam apponam, quae omnia praeter reli qua ostracoderma, hic delicatissima sunt. Tum testudines amphibias addo, cum OVis suis, ac carne suavissima, ut aiunt ii qui de iis millies se gustasse glor1antur: sed credo,

ipsbs famem secum, optimum condimentum, attulisse, ego testudinum carnes in ter medicamenta ista collocaverim, seu mavis alimenta modicamentosa, quae Phthisi cis, Empyematicisque Conveniunt; quia glutinos, cum sint, pulmonibus consolidan

dis conveniunT.

De Ory q, ac mane in Indiis. De potu, Vino, AEuc. De potu ex

aqua, Sacchano, Tamarindu concinnato. De naturalibus

liquoribis potulentis ex arboribuδ depromtis.

DV R- i s. Quoniam in his locis oryza cocta plerumque pro pane utimur, ve

lim ut mihi narres, quid de hoc nutrimento sentias praesertim cum Cibus sic solidior, & quae tanquana basis sustinere debet reliqua alimenta, ne in fundo ventriculi fluctuent. BON et ius. Certe si id, quod res est, fatear. Si tritici ut sblet)copia nobis e Iaponia & Zuratte advehatur, oryZa libenter Carere velim, cum e farina tritici panes hic Consecti patriis bonitate non cedant, & melioris meo quidemjudi cio in quam Oryga sint nutrimenti: sed si tritici adsit inopia, tum ista eligenda est, quae colore sit candidissima, &quae manu contenta bene ponderet, & colore quasi

perspicua cernatur : sed cum excocta est, antequam ea litare, expectes Oportet, doneG. refrixerit: nam CXperientia Constat, Calidam OryZam non solum noYiam esse ventricu lo, verum cerebro, aC UniVerso nervorum generi: hinc quoque sit a vaporibus crassis&siccis ex hoc cibo in Cerebrum elevatis, nervos Opticos sepe in tantum obsi rui, ut caecitas inde oriatur: de qua, & de Uus Cura latius in Methodo mea medenssi Indica ex

professo agam : hinc etiam non facile videas Iavanos, ac Malatos edere calidam Oryzam, quia Indi si quae gens alia) sanitatis Conservandae siue sunt apprime curiosi, indesbbrii existentes, summe exactam diaetam observant. DuRAEus, sed heus tui nobis nimium siccum in pictura convivium apponis , & interea, miseri aremm , nec quod potemm, habemm. Velim potum nobis praebeas. ho NT. Haud male mones, nam tamihi loquendo fauces sblito sicciores sunt, verum de fluente licet nobis accipere, quo niam alterius liquoris hic nobis non est copia, ac primum de aqua purissima , ac simplicissima secundum elementum suum nativum agamus, namque haec potio etiam no bis Cum reliquis animalibus est communis. DuRIgus. Quid igitur de fluvio hoc Bataviam nostram interfluente censest B o N T. Aquam eam qualitate quidem non esse malam, si altius e flumine petatur: nam in ore fluvii propter affluxum maris,salsedine A imbuitur:

408쪽

imbuitur: &lhaec est illa causa, quod cum anno 1 628, a Iavanis Maiarannensibia; arcte obsessi essemus, de propterea ex fluvio altius aquam petere non auderemus, multi epotu salso in dysqnteriam inciderent, addito etiam insuper hoc, quod cadaVera Iava .norum, a nobis quotidie excursionibus occisorum, in si immo natarent, aC aquam nonsbium tabo descendente flumine: sed & aerem, putrido halitu inficerent. D u κ. Sed licet nobis hic potum factitium bibere, quid tu de eo sentis ξ B o N T. honiam Cerevisia nobis deest, non quod coqunaic non possit : sed quod propter Calorem aeris,

citissime acesceret, alioqui non minus Dona, quam in patria parari posset: nam ut dixi, triticum, e Stratie nobis abunde subvehitur, tum quoque ex OryZa, non decorticata

istud frumenti genus commode confici potest, quod auout in pati ia Vocamus. Cujus rei eXemplum vidimus apud Mareschallum, mercatorem bene Cognitum, qui in hac urbe ex praedicta materia cerevisiam coquebat, nulla ratione HOllandicae cedentem, quae non secuS ac patria quoque cerebrum tentabat, ac gustu non deterior erat: sedi durabilis non erat propter silmmum in his locis calorem, accito acescebat: verum

salubris iste est potus, qui modo sequenti paratur. Sume vasculum ferreis vinculis bene cinctum , triginta, aut amplius pro familiae magnitudine , amphorarum, quod imple aqua fluviatili pura, cui sacchari Iavanici nigri infunde in i j. Thamarin

dorum unc. IV. Citreorum malorum dissectorum N'. iij. bene obturata haec reponantur loco frigidiore, a Solis radiis libero, fermententur simul per 2 horas ,&, quod mirandum, sine subjecto igne ebulliunt, ut eminus astantibus exaudiri possit so . nus, non secus quam valido igne coquitur CereVisia nostra patria, tum feces in alatum ejicit, quas aperto Operculo abjicimus. Hic potus noster est quotidianus, gustujucundissimus, ac visceribus minime, ut praecedens, gravis. Et certe illi qui n0viter huc e patria pervenere, a me ridendi gratia decepti discessere, putantes, me iis Anglicam vel Martiam cerevisiam propinasse , Cujus saporem magis aemulabitur, si manipulum Caryophyllorum in vas conjicias. Du R. Sed quid de potu isto existimas, qui hic ex aquae partibus sex, M vini duabus eodem modo fermentando incantaris Hollandicis lapideis angustioribus conficituri BONT. Limpidus, fateor, ac

frigidus est potus : ideoque etiam tempore cibi sumendi utiliorem esse puto : sed altero utendum censerem interdiu, quod pectori paulo sit infestior , nescio quid acidi penetrantis sapiens. Du R. sed utrum vinum salubrius esse existimas, Galliciumne, an Hispanicum Z BONT. sunt qui Gallicum praestare putent: sed meo qui dem judicio hallucinantur , sanius enim credo in his locis vinum Hispanicum esse

vel Creticum. Du R. attamen hoc rationi plane contrarium videtur, quod sub climate calidissimo, calida vina, ac oligophora exhiberi velis. BoNT. ubi rationem audieris, mirari desines: nam Cum calor hic interdiu, praesertim a decima matutina usque ad pomeridianam tertiam horam, admodum sit vehemens , necesse est, homines multo sudore diffluere, unde quoque calor no bis ingenitus debilitatur, proin partes naturales coctioni ciborum inservientes, ac Chyli, debito frigidiores remanent, secus quam in partibus septentrionalibus accidit, ubi ex Hippo crat. decreto ventreS hyeme fiant calidiores, ratio est quod per antiperistasin externus aer internum calorem augeat. huic quoque argumento fidem addit experientia mercatorum, per deserta

Arabiae in Persiam, aut Turciam i ter facientium, qui in summis caloribus sitim optime sedant haustu spiritus vini, vel fortissimi vini Persici, vel Hispanici: nam, si ob ine plebilem sitim assiduo aquam ingererent, in cachexiam proculdubio, ac in ventris insignem tumorem, ac ipsum denique hydropem, inciderent. Adde quod vinum Galli-Cum , quod huc e patria adfertur, cenopolae apud Hollandos liberalius isto sti fumigio imbuunt, quod Rudit vocant, quod cum arsenico, sulphure, & colophonia constet, Vino perniciosam ac causticam qualitatem inurit, quamvis efficiat, ut sapor diutius illi incorruptus Conservetur. Vnde ego aliquos vidi ex solo Gallici vini potu largioro in lethalem dysenteriam incidisse. Dii R. Ex praedictis apparet te etiam a vino adusto,

neC Arac Chinense, abhorrere. BoΝΤ. usum commendo, abusum abominor. Si qui igitur mane, aut Vesperi , Ventriculi roborandi gratia, unc. 8. aut unc. iij. istius liquori

sumat, haud male, me judice, fecerit. Sed,si id vinum distillatum haberi potest, quod e Gallia venit, non est quod Arac confectum desideremus: sed si ejus copia non dς'tur , quod Conficitur e liquore nuce Indica contento, ac ex ipsa arbore distillato cum oryza, eligendum est. at cane pejus & angue vitandum est, quod Chinenses

rissimi

409쪽

rissimi simul, ac astutissimi bipedum mixtis Holoti,iriis in mari fluctuantibus parant

quae excrementa maris Belgae Vocant, eaque tam eXUrentis siliat caloris, ut lolo attadhu vesicas in cute excitent, atque hinC exul Cerationes pulmonum, sanguinis sputa, tabes, ac morS ipsa adVeniant, atque hoc est, ut mutin ait, quod homines hic tam brevem vitam colunt, cum, instar strigilum, intestina abradant, ac exedant.

De Tot ibis naturalibus ex arborib u depromptis in India ToVya ac Saguer dictis, tum de liquore nuce Indica conterito.

DV R. In omnibus his mihi abunde satisfecisti, jam sententiam tuam explices vetatim de liquoribus istis potulentis, qui vel ex fructibus arborum, vel ex ipsis arboribus depromuntur. B O N Τ. Sciendum itaque est, tres hujus potus esse species; primam, quae continetur in Nucis Indicae cavitate; secundam, quae e floribus ejus dem arboris elicitur; tertia frequens est in Banda ac reliquis insulis Moluccis, quae destillat ex arbore non absimili Palmae Indicae, isque potus indigenis Saguer Vocatur, hae tres potus naturalis species per totam Indiam admodum familiares sint. Ac hoc si1 genere de iis dictum sit, ipsos frigida qualitate excellere, ac proinde nervis esse infestos, si quis nimia quantitate iis abutatur , praesertim corpore per exercitium aut Solis ardorem excalefacto: non secus ac vidimus cipe in patria nostra, si quis aestate, vel oriente Canicula, Cursi defatigatus , & sudore perfluens, intempestive nimis avide frigidum, vel lactis pressivum hauriat, ipsi im in momentaneam mortem incidisse, vel sum mum vitae periculiam. Itaque potu ex hiS arboribus parcius est Utendum : nam conia stat, frequenti illorum usti, praesertim liquoris Sagure dicti, non sbium diarrho as diu turnas ortas : sed & paralysin, Beriberii dictam, hinc natam esse. Hinc est, quod in Banda , caeterisque Moluccis insulis, praesertim quae nostro sub sunt imperio , plerique homines cachestici sint, aC foedo Colore ad luteum vergente, & ViX Unus, aut alter e nostris Batavis paralysin praedictam effugit. quod & norunt Lusitani, qui non sblum in hoc potu: sed in reliqua omni diaeta temperatiores sunt, quam nostrates.

De Hromatis, ac de ultu idorum. Ini quidam farcia ab Orta, a Caeteris aromatariis sic riptoribin imi alis liqui otrassata explicant Ar.

DV R AE V s. Cibum jam ac potum nobis affatim in pictura apposuisti: sed sim

plicem, ac nullis Condimentis imbutum, cum tamen nullibi copiosus aroma ta proveniant quam in Iava. B O N Τ Ι u S. Quam tu delicatus est an nescis naturam simplici victu esse Contentam Z Veruntamen,ne videamUr earum rerum per negligentiam Curam non gerere, in hoc te non deseram. Ac de Aromatis dicam, non

quod auditu percepi, sed quod sensu proprio ac visu verum esse didici. Piper primum attingamus, cujus qualitates cum per totum orbem notissimae sint, non est quod pluribus de eo hic agamus. Certe Convolvuli est species, si modum crescendi

respiciamus, nam arbores ac bacillos eodem modo , quo Convolvulus, scandit. Condiuntur hisus viridis racemi, nam ut uvae Corinthiacae crescit) muria & aceto ad orexin excitandam, ac Cum carnibus assis aut eliXis apponuntur, eodem modo incolae condiunt radices recentes Zingiberis, Galangae, Cum fructibtis tamaria, Caram-bola, Bissing bing, Curcuma, tum Cucumeribus primum adolescentibus , Melonibus insuper, ac Peponibus, quae nobis Capparum Vicem supplent ac Olearum, quanquam hae deliciae non deficiant, cum quotannis eas desiderantibus fatis copiose huc e Persia,& Sirente advehantur; ridiculum porro est quod Garcia ab Orta peculiari cap. reseri, de opinione Iavanorum ac Indorum de Piperis qualitate, ipsum nimirum esse frigidum. Credo ea ratione, qua quidam sephistae olim ignem frigidum, ac glaciem,& nivem

410쪽

1s IACOBI BONI 11

& nivem calidam esse affirmare ausi fiant: quibus ego Cum Aristotele responsumve lim, sola experientia contra hos ineptos assertores esse disputandum: nisi forte velint calorem nativum , nimio ejus usu soras pelli, & intus debilitari; ac hoc modo corpo ris temperiem versus frigidam mutari. Sed Indi, credo, tam alte non Philosopham tur. Idem quoque inde de Caryophyllis, eodem modo conditis, sentiunt. DuRAus. Quid de Maci dc Nuce Myristica condita sentis t B O N T I U S. Iis, ego dico,parcius in his regionibus esse utendum: nam ventriculum sua oleositate aC pinguedine gravant, tum vaporibus ad cerebrum elatis Qmnolentiam & stupiditatem inducunt, immo vidi ex nucis Myristicae nimio usu , aliquot non parum periclitatos esse , qui per

diem unum atque alterum, non secus ac Caro correpti,immobiles, & muti jacuere certissimo indicio, Cerebrum nervos non parum male affectos esse. Porro e corti cibus viridibus Nucis Myristicae in Banda insula coquunt pultem, saccharo Condiunt, ac tum saporem referunt acidorum pomorum sic coctorum in patria. Sed & nos in Ia va ex corticibus salitis ejusdem Nucis, primum aqua maceratis, non insuaviter simile condimentum conficimus: experientia quoque Constat , somnum accersere , ideo que cautius eo utendum Censeo. DURAEu S. Itaque, Ut audio,nimium in cibis Aro matum ustim non laudas ξ B o M T. Ita est. Cardamomo excepto, quod blando sub calore, & naturae nostrae familiari, masticatum, nullum empyreuma .Visceribus inurit. Crescit copiose haec planta in Iava,&mulieribus Malaicis frequenti in usu est, condien dis piscibus, ac carnibus elixis. DuRAEus. Calamum Aromaticum, qui tam familiariter crescit, nonne in usu in Culina esse autumas ξ BoNTIus. δί quidem com

modissime , quamvis Garcias ab Orta illius , ut & Iunci odorati , nullum in India usum agnoscit, quam substernendis equorum cubilibus; verum, si tam diligens fuisset in rimandis Aromatum qualitatibus, quam perspicax in legendis Medicis Arabicis,

non debuisset commoditates earum plantarum ignorasse, nam per totam Indiam vix pisces coquuntur, aut carnes, quin fasciculus calami Aromatici, aut Iunci odorati, iis injiciatur, ad gratum saporem, ac Ventriculi non levem Corroborationem. Idem de

Nardo, quae in montibus Cresicit, esto judicium. Haec quoque aceto infusa per aliquot dies,ut flores Calendulae exsiccatae apud nos,putredini & Corruptioni humorum egregie ressistit. Ego viridem Nardum hactenus non vidi, quia montes hic inaccessi nobis sunt propter Tigridum inibi frequentiam & praedones Iavanos. DuRAEus. Dixeras antea, etiam Curcumae radiCem incoqui cibis. BoNT1us. Recte quidem & hanc radicem Garcias ab Orta vocat Crocum Indicum, non quod Croci Britannici filamen-ri; similis sit: sed quod flavo colore tingat. Easdem radices quoque crescentes, quia Garcias non vidit,putare se ait sine noxa intra Corpus sumi posse, ejus rei audacter syonsorem me do, nam qui plantam millies vidi, & alibi largius descripsi, non solum cibis utiliter incoqui affirmo, sed egregios etiam ejus ustis in medicina alio volumine ostendi, atque haec de Aromatis dicta hic susticiant. D u Ru s. Persispe miratus sum Malatos, ac Iavanos, tum Chinenses quoque, Mandragorae istius fructu, quam Lusitani

Pomod'oro vocant, tam avide vesci, cum in summo gradu sunt frigida. BONT. Bona verba, quaeso, an nescis, eos addere fructum Ricini Americani, quod lada Chili Malali vocant, quasi dicas, Piper e Chile, Brasiliae conterminae regione, ita alterius summam frigiditatem, alterius excessivo calore temperant, aceto , ac oleo superinfuso, non male Cum Carnibus, aut piscibus assis comedunt. Sunt qui masticationi istius Ricini ita assueverunt,non secus & fumigatores isti Nicotiante. Quantum ad me,eo tamen libenter caream, nam dum animi gratia idem tentare aggressus essem, totum mihi palatum ac linguam excoriavi, a caustica istius Ricini vi, hinc videre est, quantum faciat consuetudo.

DIALOGUS VI.

Fractibus, omnigenis Oleri,u, ac tacetariis herbis in lava

DV R u 3- Qyoniam convivium nostrum jam ad finem tendere videtur; sine

bellariis Credo hoc non dimittes. Bosae. Nullo modo, itaque a fructibus ii 'Cipiamus, quorum non parvus est habendus delectus, optimi enim inter eos

sun , qui gustu sunt astringenti, pejores, qui saporem dulcedine fallunt: sed, ut de sta'

gulis

SEARCH

MENU NAVIGATION