Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Tenesimo,

'Enesinus , propter summam molestiam, quam secum conjunda am habet, magis metui ir, quam Dysenteria ipsa; & Certe, si eam praecedit, ut plurimum lethalis esse let, quia omnes morbi, qui successione augescunt, primogeniis sunt magis calamitosi: Sin autem Dysenteriam sequatur, facilior ejus est: curatio, quia tantum reliquiae ipsius sunt, ab acri humore partem affectam exul Cerante. Est: autem Tenesmus exulceratio intestini recti, cum crudeli & assiduo dejiciendi conatu, ubi pauca, & mucosa, permixta sanguinis aliquot guttis, extremum pus excernitur: unde nostrates perapposito Vocabulo hunc affectum tim Dyiipp-Ioop vocant, quod stilla tim, & guttatim humor peccans dejiciatur; Mulieres gravidae hoc affectu correptae; ut sere semper) abortiunt, Vel ante templis foetum excludunt. Vterus enim interanum, &vesicam, situs, ex assiduo , & forti isto conatu, embryonem ante tempus ejicere cogitur. Ex eadem etiam causa, procidentiam ani infert, ac Haemorrhoidas, &, si diutius perseveret, quo dispe vidi) Hydropem; hinc Extabescentiam, &post tava tormenta Mortem. oniam autem hic affectus tantum occupat intestinum rectum,& anum, cura ejus praecipue Consistit in clysteribus, fomentis, &inselonibus, quae parantur ex herbis partim emollientibus, partim detergentibus. Talia sunt sol. siprad. Datri Lontas ac Lagondi, Bisinalvae, & Abutuli. Add. sem. Cumini, Anisi , Foeniculi, &C. Cum his, & similibus ulcus jam ex parte mundatum sta erit, & dolor sedatior, astringentibus decoctis pro fotu utemur, & hoc eo magis, si ani procidentia simul adsit. Musmodi sunt,Lingua Cervina, seu Phyllitis, folia Thamarindorum, tum fructus quo que , & solia Billinbiet suprad Qui magnitudinem & formam referunt primo ado lescentium Cucumerum, quos Agureas Lusitani, ac Itali vocant, quibus fructibus puto Naturam nihil acidius e terra produxisse: Nam,si cui dentes aliis cibis acescunt, his

comesis omnis aciditas evanescit. Ferme ea ratione, qua major dolor minorem ob scurat. Has herbas praecipue in scenam produxi, ut sciant curiosi Medicinae indagatores, ubi supra commemorati morbi, & mala ita frequentia sint, ibi D. O. M. per Naturam contraria his remedia larga manu, ex terra, produxissse. Caeterum remedia, in patria cognita, leviuscule Volens transeo, quia potissimum iis Medicinae amatoribus prodesse studeo, qui mecum, aut pos me in longinquis hisce regionibus praxin medi cam exercituri fiant. Et utinam hactenus per morbum, quo circiter quatuor menses decubui, tum per undique nos cingentes Iavanos, nobis, ut in principio mei in has terras adventus, licuisset inamoenissimas Iavae stivas exspatiari: M herbas, nobilissi mas, & plurimas, exactius nosJe: Dabo tamen alio volumine , nomina multa, arborum, fruticum, &herbarum,hic passim nascentium. Tum avium, & piscium, quorum semper Curiosius sui, quique in his regionibus Capiuntur, naturam , & indolem vobis explicabo, & quid exotici, & alieni in iis, & in quibus eum nostratibus Conveniant, docebo. Interim hoc Caput finiendum est: aurea C. Celsi sententia, quae talis est l. IV. c. XVI. Cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue s de Tenesimo loquitur)necessarium es, non quoties obet, desidere sed quoties necesse es, ut haec ipsa mora in confluetudinem ferendi oneris intestina deducat.

De Chobi a.

P Raeterjam dicta Alvi Profluvia, etiam Cholera familiariter aegros infestat; cujus

causam , signa, & symptomata, curam denique, hoc capite absblvere est animus. Fit itaque Cholera, cum materia biliosa, & retorrida ventriculum, &intestina, infestans, per gulam simul, & per anum, Continuo ferme, cumque magna copia, rejici tur : Morbus est acutissimus, ideoque praesenti eget remedio. Causa praecipua hujus mali, praeter aeris calidam ac humidam temperaturam, est nimia fructus edendi licentia;

422쪽

1ACOBIBONTII

centia; qui quod plerumque stat horarii & putredini obnoxii, tum humiditate suas

perflua ventriculo infesti & insilieti etiam , bilem aeruginosam hanc gignunt. Haec ex cretio, & non sine causa, alicui videretur salubris, quod talia purgentur, qualia opor tet : tamen quia cum tanta quantitate simul effunduntur spiritus Vitales, & naturales, debilitato quoque per foedos halitus Corde, caloris Omnis , ac Vitae fonte, ut plurimum Commoriuntur aegri,idque celerrime, utpote qui intra Viginti quatuor horas,vel etiam pauciores, expirent, ut accidit inter plurimos Cornelio van Eosten, aegrorum in Nosoco nato Oeconomo, qui, hora sexta vespertina, adhuc valens, subito Cholera corripitur,& ante duodecimam noctis horam vomendo simul, per alvum dejiciendo, cum diris cruciatibus, convulsionibus, miserrime expiravit; vincente morbi Violentia , ac celeiaritate Omne remediorum genus: Si tamen, ultra praedictum spatium,pernicies ist a protrahatur, magna de curasses est, pulsus admodum debilis est, respiratio molesta, mem bra externe frigent. Calor vehemens, & sitis, interne Urgent; Vigiliae adsunt perpetuae. Iactatio corporis inquietissima, quae si comitetur frigidus & scelidus sudor, mortem in propinquo esse, cortissimum est . Danda in hoc affectu primum opera, ut acerrimusis e humor, qui tanto furore, ac orgasino, fertur, mitigetur. Quod fieri poterit maxime per astringentia medicamenta, Ventriculum, & intestina, corroborantia, & simul modico frigore furorem materiae morbificae refrenantia. In his praes antissimus es Syriapus ex Billinbibig, suprad. Tum fructus Uus faccharo conditi, adjecto Croco. Syrti-pus praeterea e si co Limonum recentium. In Iava nascitur insuper ad hunc affectum Pseudomyrobalanus, qui forma Bellericos refert, magnaque copia a Nigris in urbem venalis adfertur, & sola astrictoria vi praestat, cum Caeterae Myrobalanorum species etiam laxativi aliquid habeant; hinc conditus hic fructus, utilissimus, ad Choleram non ilum , sed ad caeteros omnes alvi fluores nimios. Cum cornu cervi usto, lapide BeZoar, rasura cornu Rhino Cerotis, vel Margaritis praeparatis. Sed his non adserentibusjuvamen, confest imad Extractum Croci deveniendum est, tum, ut vigilis arceantur, sbinnus conCilietur, qui propter summam virium d*ectionem necessarius est, tum ut, tantisper mitigato atroci isto humore, Natura sortior denuo ad vincendum hostem insurgat: Cholerici ut fere semper) convulsi mo

riuntur.

De in ectitau Hepatis Visceris nobilis pristim de e

Obstructione, Inflammatione.

NVllum viscus, praeter intestina, frequentius in his regionibus infestatur , quam

jecur; quod, praetermis adam toties dicta, victus ratione mala, a potu istius maledicti Arac, non tantum in temperamento immutatur, sed etiam in substantia sua corrumpitur: Dum enim ejus haustu ebriosi isti excalefacti, ingentem aquae copiam in Ventriculum ingerunt, ut conceptum aestum restinguant, dein humi, tanquana pecu des, procumbunt, & in navibus, se rori, qui post secundam aut tertiam noctis horam,

copiose cadit, CXponunt: inde Venenatos Vapor es e terra erumpentes, intra corpus re

cipiunt, & sic obstructionem hepatis facillime incurrunt, cui adest tensiva, in hypochon' drio dextro, gravitas, dolor que obtusus, & quasi pondere premens. Difficilis quo ρος

adest spiratio, propter gravitatem visceris, diaphragma deorsum trahentis, cui,median te ligamento stis ensbrio, annectitur: & haec infarctio si perseveret, humor, hepar Ob struens, dum non ventilatur facillime,putrescit. Vnde febris etiam oritur, & ipsius hς' patis inflammatio, cum dolore acuto, & pungente, febrisque augescens, in ardentcm transit, Cum siti intolerabili, faciei rubedine,&difficili,ob praedictas in obstructionc causas, respiratione: Hi duo affectus cum, quasi invicem, concatenati sint,&Unus ς ferme nasCatur, Curam amborum hoc capite conjungam, incipiendo, sui par est b Od structione. Itaque in hac primum observandum est, ne nimium calidis medicamenti in prinCipio utamur, ne minutae istae hepatis venae, & capillares, ab exsiccante calor magis Obstruanrur, dgnet hoc modo, quod in proverbio est,) oleum camino addamui

Ergo temperate calidis, & per consequens leniter deobstruentibus, A materi in pς

423쪽

eantem incidentibus opus est, quae familiaritatem quandana cum nostra natura habeant. Talia sunt, quae a practicis Anodyna Vocantur. Nimirum semina Anisii, Foeni culi, Cumini, quae nobis hic suppetunt. Tum radices graminis cujusdam aromatici, MCaryophyllatae odorem aemulantis. Adde his, squod in principio dici oportuit,) Calamum aromatiCum Verum, quem Pastum Camelorum vocat ab Orta, abunde hic crescentem, quo etiam inColae cibos, praesertim pisces, non insuaviter condiunt. Caeterum reliqua addantur, quae blando calore diuretica sunt, ut viscus hoc nobile ab in- farctu liberent. Praeparata jam morbi materia, eam medicamento, non semel nocsimul, sed iterato, studebimus educere. Husmodi sunt, Thamarindi, Cassiae fistulae pulpa, adjecto pulvere Therebintinae Coct. seC. artem , mirum enim quam blande haec simul per alvum, S vesicam morbificum succum ejiciant: si paulo fortius desideres, adde Rhabarbari, misceatur cum stipradictis in formam boli. 1nflammationem porro in procinctii esse cum Compereris, ex febris augmento, & dolore vehementiori, Scmagis pungente, statim venam secato Copiose,pro Virius aegri . Cibis, Syrupis, & Conservis refrigerantibus, jam aliquoties Commemoratis Utere, quae, ne actum Vid aragere, ego lubens omitto. ConfiCitur conditum ex fructibus, quos poma Amoris VO-camus; Italis Belga Dona, & Lusitanis Poma Toro, appellantur. Certe species Mandragorae es . Chinenses inter acetaria in hortis colunt, S tostam sub cineribus cum aceto & pipere edunt. Haec Planta, etiamsi frigida esst tertio gradu, tamen, in climate hoc calido, & bile acerrima dominante, maximum Hepati, &reliquis viseeribus vicinis, per Consensum laborantibus, praestat refrigerium. Condiuntur quoque muria , & aceto, addito pipere, & aromatibus. Qihod genus conditurae Communi nomine Achar Indi vocant. Denique Hypochondria ; praesertim dextrum inungendum es , unguento nobili, quod Indae mulieres ConfiCiunt, Cujus ingredientia praecipua sunt, Radix Curchima quam Borboris incolae vocant, & unde universa compositio haec etiam nomen sbrtita est. Santali omnibus speciebus, addita Caphuraet &oleo recenti ex Cocco expressi vel si mavis, rosaceo ; quod nobis ex Porsia suppetit : Haec omnia in marmore subiguntur in unguenti consistentiam. Hoc oleo, foeminae simul, & viri, totum corpus inungunt adversus aestus: Et quia Colore propter Curcumam est flavo, homines quasi croco tincti spectantur, odore tamen est admodum grato, & Cerebro utili: Curcumae meminit ab Orta, l. 2. cap. 39. Et quamvis eam ibi describat: tamen

fatotur, id se ex auditu facere, ego millies vidi, & a terra evulsi. Descripsit autem sub nomine croci Indicis. Folio est Pseudoridos, seu Gladioli.) Praeterea, ad idem, Oleum conficimus, ex floribus Cnjusdam arboris, non nimis altae, ferentis folia, Persicae arboris similia. Flores sunt viroris dilutioris, quem Belgae Tee Moen vocant, &primo intuitu, potius fasciculum foliorum putes esse: sed pediculi intus in calice, quales in rosis sunt, flores esse arguunt Arboris simul, 3c florum nomen Sampaga incolis est, & apud eos in summo sint honore: Nam Indi, si quae gens alia inter Mahumeta nos, odoris grati sunt avidissimi, hinc nullas ferme in plateis mulieres Conjicias, quae non capillos intertextos habeant, his S; similibus floribus, ut gratiores se maritis, aut amantibus suis, se reddant: sed in viam redeamus. Si squod si e fieri solet) dolor in Hepate, & ligamentis sit intolerabilis, causa tantispεr omissa, huic symptomati occurremus. d fiet per Extractum Aureum Croci, quo vel solo sausim affirmare

aegros plurimos curaVi, natura, per qUietem,ad se redeunte, & Virus per alvum, urinas,& sudores, ejici te.

QVod si hepatis inflammatio non bene sanetur, vel pertinacius Curae resistat,

consequitur admodum miserabilis affectus , Hepatis nim Apostema: quo, si parenchyma, sieti substantia ipsa jecoris occupetur , jam incurabile. est malum; ideoque de eo supersedeo dicere. Sed si pus haereat, inter membranam Cingentem

hoc viscus, de ipsius carnem, quo d perispe fit, in unica salutis spes est in Apostematis

apertione; quae hoc inodo fieri debet. Primum, in regiono hepatis applicetur Cauterium potentiale, ita, ut eschara tantum penetret abdominis musculos, nec inficiatur

424쪽

r4 IACOBI BONI 11

peritonaeum; Deinde, parvo foramine per scalpellum in ipse secto, per id immittatui

1nstrumentum argenteum concavum, quali utuntur in sectionibus Calculi lithotomii dein satis late vulnus dilatandum: Et tum statim in conspectum se dabit membrana Ie cur ambiens, vehementer tumescens ab amurca intus latente. Ea pertusa, saniosiis iiij mor , carnium loturae fimilis, effluet, qui quo minus foetet, eo major de cura spes est Post haec vulnus detergendum, modice siccantibus δί mundantibus. Fol. n. rosarum. Cortic. granatorum, add. mel l. rosaC. &C. Dein sarcoticis, Sc epulo ticis, aperito Chi rurgo vulnus ad cicatricem perducendum. Interea aegro Omnino a pharmacis & ca cliarticis abstinendum, & tantum roborantibus utendum, Ut ConserVa rosar. curn Pulvere Santali rubri. Cui misceatur cornu cervi Iasti rasura , Cornu Rhinocerotis,

qui hic plurimus in sylvis est, Margaritae, & Corallum rubrum praeparatum. Ad haec Syrus'. condita , demivaeddi inbing, Marias, Granatis, e succo Limonum, quae omnia refrigerantia simul & hepar roborantia, aegro solamen adferunt. Porro debili suisse. re semper) existente aegro, lapidi BeZoar non esst parcendum.

2De Hydrope , familiari mo in Indis Morbo.

HAEc paucissima de Hepatis apostemate: quia cura non verbis,sed agili Chirurgi

experti manu,&prudentis Medici ingenio peragenda est. Iam ad Hydropem, frequentissimum in his locis malum, deveniendum est. Hydrops, ut omnes docti consentiunt, oritur ex frigida hepatis intemperie, quaesiepe a diuturna obstructione originem ducit. Haec vero obstructio nascitur ex cibis mali succ1 & fructibus supra descriptis: hinc fit,ut finguificatio vitietur. Iecur enim, tum

Chylum, ex Venis mesaraicis attractum,in sanguinem Convertere nequit, ejus loco serosum illum &aquosum humorem gignit; intumescitque sui & in Patria) vel universum corpus, vel abdomen, idque vel a flatibus vel humore seroso. Unde illae tres tantopere decantatae Hydropis species, Anasarca, Ascites, M Tympanites, sproh dolor nimis frequentes sint in Indiis. Pars tamen principaliter ancta, est nobile viscus hepar. Tussis propterea sicca comitatur & respirandi difficultas, quia jecur insita sua, Mamper morbum adaucta gravitate, deorsum septum transversum trahens, thoraci & pulmonibus hanc molestiam insert. Adest febris plerumque lenta, urinae ob cruditatem,& functionum naturalium debilitatem, tenues & albae. Sitis propter serosi hum0ris salsedinem adest indefessa. Praeterea universi corporis spontanea lassitudo. Haec sunt aquae intercutis praecipua tigna, si quae sint leviora, ea prudens praetereo , qui δmihi non est animus formare Medicum : sed jam formatum docere, quid hic in praxi opus sit. Antequam litus morbi curam aggrediamur, sciendum est in genere, Hydropem in his locis facilius sanari, quam sub nostro climate. Itaque cautus medicUs non temere judicium suum praecipiter, nec primo aspectu lethale dicat, quod paulo

post cum ingenti sita irrisione, a mulierculis, vel potius ipsa natura, observata tantummodo Convenienti victus ratione, sanatur. Praecipua vero Cura consistit in praeparatione primum, dein eductione humoris peccantis; tum reliquiarum discussione, de nique in Correctione intemperiei in hepate conceptae. Diaeta quoque sit boni succi, ut flant Gallinae quod avium genus hic frequentissimum) eaeque sint elixae potius, quam assae: sed inter caeteras istud genus eligendum est, quod carne sit nigra mam has haberς vim medicamenti diuretici longo usu as incolis compertum est ; Harumjusculis incoquantur semen Anethi, Foeniculi, radices Cichorei, Majorana, Basilicum, qui'

bus omnibus abundamus. Eo dem modo praeparatae etiam carnes Caprinae medicamen

ii simul ac alimenti vim praestabunt; sed nihil aeque confert, quam quotidianus usu decoct. radicum Chinae, Sarcaeparillae; adjectis Curcumae radicibus, Succisa & SCβ'biosa, quarum herbarum vires mulieres Malaicae obstetrices, usque ad irrisionem ex tollunt. Sic quoque prodest decoct. Gualac. Cum Corticibus ejus. Humorem hoc modo praeparatum educere per alvum studebimus vehementioribus. Catharticis, ne si imbecillibus utamur , succum peccantem moveamus potius, qu/m promOyeamus. Inter quae praestat Extrach. guti. Cambo ita, quod paratur hoc in r

425쪽

HIST. NATURA L. & MEDIC, LIB. II. 1s

Guttae Cambocha, Gummiammoniaci, ana parteS aequales. Aceto vini acerrimo dissolvantur, pone in vase vitreo ad Solem , seriiterque colatum eXponatur rurshS, donec Contraxerit consistentiara, massae pitularum.

Dossis ejus a 3 f. ad 3j

Crescit quoque in summa copia, Cucumerasininus, unde Elaterii succum non sere et confecimus, cujus Θj. ad 35 Cum magno successit aegris sype exhibuimus. Duntur enim commode Extract. Esulae, grana X. Vel XV. in Convenienti aliquo liquore. Et quia sy- pius incidimus in mentionem Guttae Cambo la, & Esulae istius Iavanae, utriusque descriptionem a me accipite. Nascitur in sylvis Tithymali q-dam species, in tan tam altitudinem, ut acumina magnarum arborum, quas instar hederae ample tur, sequet, imo superet: crassities ejus est brachii facile humani. Hujus caule vulaerato, lacteus humor emuit ubertim, qui collectius, & in extracti consistentiam redactus, ad usum servatur. Planta via , quae Guttam Cambola fert, seu lacrymam istam fla vam, quam in patria habetis, supradictae adsimilis est: nisi quod non tam alte excrescat: ita ut ferme sbio colore si acci hi inter se differant. Crescit haec planta, ut 3c Aloe, in maxima copia in Cambola regione Chinae vicina, unde etiam nomen sortita est De Paracentesi, aut de umbilici perforatione, nihil addo , non quod non frequenter exerceatur, sed quod haec Chirurgo & Medico experto cognita es le debet. Adde quod mihi propositum est, tantum de ea cura agete, quae his regionibus maximo familiaris; magis enim mihi curae esst bonum practicum agere, quam in scholis de omnibus morbis, eorumque curis otiose disputantem, & medicum in Charra superbae agentem. Hoc ausim assirmare, sabsit verbo invidia, in si hanc methodum Medici δί Chirurgi sequantur,non longe a scopo aberrabunt. Evacuato maXima ex parte hoc seros , humore, ne recidivam patiantur aegri quod alias tape fit, & a recidivis in Indiis ferme ad sani talem nunquam es reditus, reliquiae hiijus mali disCutiendae sunt, & hepar , quantum fieri potest, ad pristinam temperiem reducendum est . Ad quod, praeter sblita antidota sudorifica Theriacam, Mithridat. 3 c.) Decoctum levius Sarta, radicis Chinae : MGu aci per aliquot dies continuandum est, quod tum in hoc, tum in aliis chronicis morbis longe praestantissimum,indubitatum est remedium.

M Oxbus regius, seu Icterus, inter quotidianos in India morbos merito numeratur . Hic quoque Vel morbos alios comitatur , vel eosdem sequitur. Exempli gratia Inflammationem, Scirrhum, Apostema denique hepatis,& quia tum, ut plurimum symptomaticus, & ex violentia morbi ortus est, ut sere quoque semper lethalis est. Praeterea, quia ejus Cura cum primariis affectibus conjuncta est, de eo stipersedebimus dicere; verum', est M altera ineri species , ubi folliculus sellis obstructus, excrementum suum ad alvum non transinittit, unde etiam in stercore color albus apparet, urina vero Croceo plane colore, lintea tingit; Nam bilis, versus jecur regurgitans, cum sanguine dein per venas, & arterias in universum corpus distribui tur, cutemque tingit Colore luteo, ut&in oculis manifesto appareat. De hoc affectu nobis est sermo. Saepe ita momentaneus est, ut intra paucissimos dies oriatur, & occidat, quod Cis paucos menses accidit doctissimis, & reverendis viris D. Iusto murnio, ac D. Abrahamo de Rodi, quibus amicissime simul & familiariter utor, qui aliquoties exhibito pharmalo sudatorio, δί cordialibus, intra breve temporis spatium curatissent. Qui autem diuturnior est Icterus, majorem in cura diligentiam requirit, quod in eo longe validior sit obstructio: adde quod sepe delirium, & phrenitidem infert, bile flava per metastasim ad mentis arcem elevata. Hic neglectus certissimum hydropem infert. In eo igitur iisdem medicamentis utendum, quae superius in obstructione Iecoris adduximus, Aviculae quoque Chlorides dictae, propria & occulta qualitate ad

Versius hoc symptoma valere incolae produnt. Excellit decoctum Chimede Sals,, quo C copioso

426쪽

copiose sudores eliciuntur. Tum porro ad evacuationem eundum. Folior. Senae Jj. insus in decoct. Thamarindorum cum Rhabarbar. 3j s. Sed si pxopter fortem obstructionem paulo valentiori pharmaco sit opus,Electuario subsequenti utatur aeger, quod e fratre meo P. M. Reynero Bontio, dum viveret, Principis Auraui Mauritii Archiatro, Medioin e Profesbre in Academia Lydense, accepi.

Ligni Gu acini 1b ij. Sarcaeparillae 3 viij Cortic. ligni Gu ac. j iij. post macerationem in f q aq. fluvii per a. horas,' Coquant. q. s Hujus colaturae ferventissimae adde, Folior. Senae mundator. 1bj.

Polypodii R g. Sem. Anisi. Foeniculi, ana 3 i ij

Hellebori nigri j vj

Myrobalanorum omnium,

Thamarindorum, ana st i j Bulliant q. f in supradicto decocto. Colatbirae tursus adde,

Pulpae Cassiae fistulae j x ij

Pulveris Senae,

Pulveris Rhabarbari, ana j x. Pulveris Cortic. ligni Gu acini 3 I V. Scammonea electo. pro quaque electuarii 1bj ad j j Sacchari albissimi, q. fF. Electuarium molle. Cujus dosis est: a 3 i i ij, ad Jj.

Pleraque ingredientia hoc Electuarium hic inveniri scitote: Nam Polypodiuna, crassitis longe, &succulentius , in Mangiferis arboribus, non secus ac in aercubus in patria, crescit. Si porro Helleborus niger desit, ejus loco utimur Hellebori albi specie, quam Posoch Chinenses,&Iavani vocant, estque in summo pretio. Thamarin- di quoque & Casa ahic in sylvis passim Crescunt. LOCO Scammoneae, qUae tamen, ut &reliquae Convolvulorum species, hic abunde nascitur, Uti Commode positamus Gutta Cambo la, prius per aliquot dies in aceto macerata, vel spiritu vini. Nam hoc modo vomitoriam,& infestam suam ventriculo qualitatem,plane deponit, & blandius, quam Scammonea, alvum ducit. Pro pota Utatur aeger secundo Decocto Chinae, cum radicibus Curcumae, quas Lusitani Sasstam de tierra nominant, ac si Crocum subterrestrem dicas. Pulvis ejus melle exceptus, & in Electuarii sormam redactus a 3 f. ad 3j. tanquam specificum huic morbo remedium exhibetur, & tum per sudores, tum per urinas, egregie humorem, qui in vitio est, educit. Flatus, qui in hoc morbo assidui sunt, seminibus Carminativis, &ol. Anisi, discutiuntur. Crescunt enim omnia haec, dc a Iavanis, & Chinensibus, in similes ustis reservantur.

De bia, seu Extabescentia quadam, indicis regionibis miliari, ob obstructione rus cerum, pira sertim

Mesenterii, sina.

S Epe sine manifesta causa aegri extabescunt, ac emaciantur, febri nulla vel saltem lentissima se huic malo jungente, sine magno sensti doloris; gravitas tantum quaedam sentiti ir circa umbilicum, & Hypochondria. Hoc malum, praeter Obstructionem viscerum, sepe causam latentem habet in venis mesaraicis, vel in ipsa Mesenterii substantia, quae siepe insignem abscessum patitur: quod in dissectis cadaveribus non semel observavi; Immo repperi aliquando totum Messenteriam abs impium; M ta men intestina cohaerebant, ac potius inter se confundebantur nullo ordine , tenuibuβpelliculis, seu membranulis adnatis. Ita miseri mortales ad extremam maciem per ducti, ut jam magis Sceleta, quam corpora carne vestita,dici possint, absumpto Calorς natiVO, Vita excedunt. Notabile in hoc malo est , plerumque adesse S appς tentiam Caninam: cui se Lienteria, seu laevitas intestinorum conjungit; unde cibi nihil,

427쪽

aut parum immutati, & incocti, per alvum ejiciuntur. Taliter affecti, quamvis plerumque commoriantur, tamen, ne omnino desperare videamur, aliquid tentandum est potius, quam nihil. Si sorte natura benignior, adjuta autem blandis medicamen iis exterius, Vires resumens, ex desperato sanabile faciat malum; temperate itaque calidis, & anodynis, moderateque, citra insignern calorem, deobstruentibuS,utemur. Talia sunt decoct. & condita, ex seminibus Anisi, Foeniculi, Carui, & reliquis Carmi nativis supra relatis. Praeterea crescit quoddam gramen, cujus nomen, dc descriptionem videre est apud Prosperum Alpinum, libro de plantis AEnpii, capite XL. quod merito gramen Crucis VOCatur, quia quatuor spicas e summitate caulis emittit, quae perfecte Crucem formant. Radix hujus graminis, qine tantum in usu est, odorem habet aromaticum, es proxime ad Caryophyllatae radicis accedentem, gustu quoque est γλυκοπικροψ, id est, e dulci amara. Hujus radicis decoctae mirabiles effectus e extus sum, in calculo Renum, &aliis longioribus obstructionibus, qualis haec est, de qua loquimur. Confert quoque Anagallis aquatica, seu Becabunga, quae cum elegantissimis flosculis sitis albis in ripis fluviorum crescit. Vescatur aeger carnibus Turturum , & Fringuillarum, quas milites & Mauri, sciopetis occisas, quotidie venales in civitatem serunt. LaC quoque caprillum mirifice prodest, dum nitrositate sua, quae sero inest, venas mesaraicas detergit ,& obstructione liberat. Abstinendum denique a purgantibus medicamentis,ne,dum humorem violenter conamur revellere,obstructio nes per acrem calorem, qui sblet pharmaCa ista Comitari, adaugeamus. Adde quod in hoc casu, propter alimoniae defectum, vires semper summe imbecilles sunt.

De quita iam Tulmonum vitiis, qui hi grassantur, primum ,

Vicere Pulmonum.

D Lbuissem quidem hos Thoracis affectus praemisso secundum ordinem, qui in

Scholis observatur; tamen ego , qui non umbras rerum, sed res ipsas, tanquam practicus, sector, nihil ad curam referre arbitratus sim, utrum id prius , an posterius, agam. Quoniam itaque, ut & supra retuli, aeris constitutio est calida & humida, cepefit, ut acribus Catarrhis Caput Oneretur; unde etiam graVedines tam frequentes, &tape diuturniores quam in patria, oriuntur. Tum imilites & socii navales, bene poti, humi sine stragulis dormiturientes, vaporibus e terra ascendentibus , &rore e coelo Ca dente, obruuntur : unde hoc notandum est obiter, habitationes insuperiori aedium par

te longe esse salubriores, quam in inferiori, quae propter humiditatem soli Formicis , Scorpionibus,& Scarabaeis, quos CaCCarlaccas vocant,) scatent: sed haec parergice; ad rem veniamus. Hi catarrhi saepe ad subjectos pulmones e cerebro praecipitantur, ipsosque salsedine, & acrimonia sua erodunt, unde Haemoptysis, hinc Tabes , & dein Empyema, seu suppuratio. Assiduam tussim, difficilem anthelitum, febrem tandem hecticam, hic lubens praetereo , tanquam nota practicis, & jam ad curam me accingo. Et quia, in his regionibus, affectus hi a catarrhis, & destillationibus,ut plurimum oriuntur, isti per Commodas purgationes divertendi sunt. Rus ergo fiat Catapotiorum massa hoc modo. Aloes Socoterinae,

Gutrat Cambodia, Colocynthidos pulverisata, Scammoneae et est ana partes aequales : insunde in aceto, vel spiritu vini, modo jam tapius dicto, & sole evaporentur in massam pitularum. Dossest a B j. ad 3 g. vel, in valentioribus, ad 3j. Nam hoc in genere sciendum est, quod ut fluores alvi, sui Celsius vocat) hic sunt violentiores, ira quoque e contra obstructiones, validae, & pertinaces sunt: quae non nisi valentioribus catharticis cedunt. Electuarium supra dictum Fratris mei, hic etiam

428쪽

maximum emolumentum adfert. Aversa jam per alvum materia, r liquiae particu laribus remediis tollendae. Caput purgiis nimirum, Errhinis, & Masticatoriis e Py rethro, Staphide agria, semine Raphani, Nasturtii, Pipere, & caeterib notis. Praeter hoc peculiare habemus nobile medicamentum, quod Conficitur ex Arecca Be tela ,& calce viva ex ostreorum Conchyliis usta, quod masticando pituitam e capi te elicit, eamque, quae in ventriculo est, Consumit, & prohibet, ne Vaporibus caput impleat, unde hi catarrhi nascuntur. Medicamentum hoC, Malaice Vocatur Siris ei na Rus descriptionem, & reliquas insignes virtutes, quibus sine dubio praeditum est vide apud Garciam uistoria Aromatum capite de Betele, ac Arecca. Est quoddam genus istiues Pinatio quod Maboch Indi vocant, tanquam ebrium dicas, qui pauco tempore, Cere brum eo modo , quo potio vini nimia, assicit. Sed mansb paulo salis , statim vertigo ista evanescit: Cumbam isti catarrhi, aut neglecti, aut non bene aversi, per salsuginem suam, .qua praediti sunt, aut pulmonum Venas eroserint, aut acrimonia sila per anasto mωsin oravasculorurn reseraverint, & aeger in haemoplysin: seu copiosam sanguinis ex creationem inciderit, cum tussi valida praesertim, statim sanguis ad revulsionem copio se detrahendus est. Post pectoralibus incrassantibus, & sanguinem sistentibns, uteri dum quorum descriptionem inferius dabimus, ne necesse sit ista repetere. Si patien tes Coi tingat evadere tantisper sanguinis sputum, neque tamen tussis minuatur, &per eam pus exspuatur, signum est,affectum hunc jam in tabem, seu ulcus Pulmonum transisse , cui, si supervenit febris hectica, sequitur Marasinus, quem dein comitatur certissima mors. In his duobus morbis, quia agnati stat, & alter ex altero si issime ori tur , candem, vel perquam similem medendi rationem sequimur. Vtendum est igitur in principio Diatragacantho frigido, cui optime conficiendo hic nascuntur semina Cucumerum, Cucurbitarum, Melonum, & Caetera: tum Suratte Amygdala suppetunt,& Papaveris semen: cum aliis speciebus, quas abunde habemus , in formam liquidam Electuarii, aut etiam in tabulas Concininata ad usiam servantur. Sed nillil aeque prodest, quam toties Commemoratum Extractum Croci, quod non tantum sanguinis spiritum sistit, sed &: Tussim sedat, pus incrassando habilius ad eYpectorationem reddit, quin etiam pulmones, jam exulceratos, Conselidat, ad cicatricem perducit. Eoque sbio remedio plurimosjam desperatos sanavi. Sumant praeterea aegri, ad minimum ter qumtidie , haustum decocti jam describendi, Scabios Morsus diaboli,

Linguae Cervinae, ana M. j. Capitum papaver. demptis summitatibiis, numero Ι V. Glycyrrhiis ras Jj. coq. in f q. aq. comm. Colatur. R. ij. g. adde ol. Sulphur. q. s ad gratum acorem. M. F. ApoZCma. Si in Tabe seu Phthisi, pulmones paulo magis mundare velis,add. huic decoct. Jij. mellis rosa cet, tum ad eundem effectum, & faciliorem expectorationem hac Conserva

utamur.

Conservae rosarum e Persa antiquae j ij Sem. papaver. albi contusi J RFlor. Sulphur. 3 j β Pulver. Solidaginis Saracenicae, &pulveris scabios e, ana 3j

Ol. Sulphur. q. s. ad gratum acorem. M. F. Conditum. Pro potu communi utatur decocto secundo Chinae, aut Saris, superius relato.

De Empyemate, 'suctuatione puris juper Septum

transuersum.

EMpyζm xi quidem per eademjam dicta medicamenta: sed longe tamen dissicilior est curatio ; quod pus, & fantes libere, ab alterutro, vel etiam utroquς latere, super diaphragma fluctuet & pulmones ; & quamvis ejus portionem inpς aliquam, tamen totam exigere non valeat. Tamen per alteram viam, quam pςy

429쪽

Trachaeam arteriam, purulentae isti materiae non est exitus, quicquid illi dicant, quiritet aliquando assirmant hoc pus, per sinistrum Cordis ventriculum, ad ma)ores venas inde deferri', unde hinc ad IeCur, & Venas Mesa aicas, per alvum eXonerari, vel ad Renes deferri quoque, & critice per Urinas eVacuari. Eorum quidem fidem, qui luaec scripserunt, ego non eleVO: sed nunquam tam fortunatus sui, quamvis in frequentissi uia praxi, ut talem CXCretionem mihi Videre contigerit. Hoc quod jam praeponam, etiamsi anceps & dubium sit remedium, tamen sine dubio nugacibus verbis, & loquacitate tam foeminarum sutilium, quam Virorum,relicta, longe praestantissimum est: supra diaphragma, inter quartam & quintam costam , natusculi thoracis intercostales, cauterio admoto potentiali adurendi sunt, donec satis lata eschara oriatur; quod circi ter spatio trium horarum plerumque fiet, dein istud satis lato vulnere pertundendum est, &s ut hoc obiter dicam) eo opus est, ne si sine tali cauterio, incisio fiat, vulnus nimis cito Coalescat& citius, quam necesse est; sed oportet ut labiis longissime a se invicem distantibus, squod in rotundo vulnere fieri certissimum est,) facilior exitus puri, & amurcae isti, fiat: ante Omnia, Curandum est, ne consertim pus, & sanies, sed repetitis vicibus, emittatur, pro aegri viribus; quarum in regionibus maxima habenda est ratio. Hoc remedio miraculi instar aliquot curatos vidi: & inter plurimos vietor quidam, & miles, hic in arce BataVica sarat, qui Cum me Vident, non ossiciose tantum salutant, sed pene importune adorant; Verum de his in observationibus particularibus acturus sum. Si haec vobis placuisse intellexero, essiciam, ut non otiose tempus in Indiis me exegisse boni sciant. Nam de malevolis mihi nulla est cura, quoniam ego me

si ra eorum invidiam esse arbitror; & abunde mihi sufficit, si Eruditis de Ingenuis, non displiceam.

De Febribus in radiis.

FEbxes, quae in Indiis nasciuntur, pleraeque aut sunt symptomaticae, aut continuae per se, & ut fere semper) Synochi putridae. Qine vero Certam periodon servarent, cum intermissione seu vix memini me vidisse; nisi unam & alteram Quartanam, eamque Cum aegro e patria delatam, quae miserrime in hydropem,& inde in certissimam mortem desiere. Itaque erraticae plerumque febres sine certo ordine, quibus singulis, si nomina dare velis, Oedipo conjectore tibi opus erit. Non tamen Tertianas intermittentes, aliquando oriri negaverim: sed hae tam rarae sunt, ut liceat dicere, quod in proverbio est, hirundinem uniCam non essicere Ver. Ρraeterea propositum mihi est scribere, de iis assectibus, qui ut plurimum, & quotidie, hic eveniunt. Hoc saltem in genere verum est, morbos quibus febris supervenit, magis periculosbs esse, quam quos a principio comitatur febris. De cura igitur febrium, symptomatibus earum, quia cum astectus primarii fanatione Conjuncta est, supersedebimus actum agere. I De Continuis ergo aliquid agendum , quae plerumquc

Cum tanto furore invadunt, ut tanquam attonitos de ratione mentis statim dejiciant , & iape intra paucissimos dies, imo, aliquando horas, cum phrenitide, & con- tinuo delirio, aegros e vita rapiant. Adsint perpetuae vigiliae, vomitus varii coloris, praecipue viridis, & aeruginois, bilis. Externa rigent. Calor interne cum ingenti siti vitales & naturales facultates depascitur. Cum febris haec itaque sit Synochi putridae species, ubi sanguis tam qualitate, quam quantitate, peccat, duo magna antiquitus de Cantata remedia neces arta es se quis dubitet ξ Sed utrum illorum praemitti debeat, in quaestionem posset venire. Nos, subtilibus scholasticorum disputationibus, & altercationibus , omissis, purgationem debere praecedere autumamus; ne invenis major perturba tio fiat, quam emolumentum ex praemisia phlebotomia sperari potest. Et ne humores isti mixti aliquam ex principibus partibus, per motum, occupent, & terribilis sima symptomata excitent. Itaque in principio leniter, ut Thamarindorum, & Cassiae

pulpa, aegri purgandi sunt. In)ecto quoque Clystere communi, & a lecta Electuarii, supra descripti j j. His peractis , jam tuto vena copiose secabitur, vel etiam iteratiS Vicibus, quod judicio medici relinquimus , tum unguento Boriam universum corpuS

430쪽

IACOBI BONTII

inungendum. inod si vigiliae, & Phrenitis infestat, vena frontis recte secabitur; tuna somnus omnimodo conciliandus. Philon. sine Euphorbio, Requie Nicolai; Mithrida

tio consecto recenti, &C: Sed in periculis, tanquam ad sacrar' anchoram, ad Lauda num nostrum ex croco confugiendum est , quod in his regionibus, nunquam satis tali dabitur. Caeterae, quas dixi, erflaticae Febres curandae sunt eo modo quo illae, quae certos paroxysmos habent, & ad quorum naturam videbuntur proxime accedere. Quae quoniam notissima sunt oec aliorum scriptis, Enchiridii hujus ratio non patitur me lou gius de iis agere.

De Febribus qui bi dam, quas Incola Ἐocant To morenses in

Insu ,peculiaribus.

O Vi navigint in Insiuas Solor, S Tymor, caedendarum Santali arborum gratia,

corripiuntur febri quadam putrida, quae si continua sit, delirium & Phreniti

dem secum comitem etiam habet, si vero per intervalla exasperetur, nam remittit s e aliquando haec Febris: sed intermittitur nunquam ea exacerbatio plerumque est circiter quatuorti orarum, qua durante ridiculas admodum actiones aegri edunt; imi tantes ea opificia, quae sani exercuerunt, & omnia effutientes temere, quae in Vita, tacenda loquendaque, peregerunt, cum maximo astantium risu. Adest praeterea Βάλψιος, seu Appetentia canina, ita ut, dum in delirio sunt, omnia etiam foedissima devorent, quae ipsis praebentur. Oritur haec Febris ex diversis causis, quarum praecipuae hae sunt: Odor recenter caesarum arborum Santali; quae ί fatentibus ipsis incolis in nescio quid virosum, & cordi maxime, & Cerebro, inimicum exspirant. Santali Histor. vid. apud Garc. ab Orta, l. I. cap. 17. Adhaec aeris Constitutio nebulosa, & admodum gravis, nam habitacula Incolarum sunt in summis montibus; ubi, propter aeris mediam regionem , nebulae & pluviosi vapores sunt; tum frigus aliquando tam violentum, quam in Hollandia sblet esse, quae omnia non nisi Crassos humores, & turbidos spiritus gignunt. Addita fructus nascentes edendi libertate, qui, cum plerique sunt horarii, & propter humiditatem putredini maxime obnoxii, in corporibus jam ante fastidio maris, laboribus , & crassis cibis, tum aeris intemperie immutatis, pessimos succos gignunt. Adde quod pene omiseram) mutationem subitam aeris, quam subeunt nostri; dum descendunt ex montibus frigidis ad littus, & naves, ubi Calor summus corpora urit: Nam insula haec sita est versus meridiem, circiter decem gradus, a linea AEquinoctiali. Et ut Ovidius ait)Cum modo strigoribus, calido modo stringimur aestu,

Tempore non certo corpora languor habet:

Praecipue quoque cavendi sint venti ex montibus, post medium noctis, spirantes, ut Min Iava, & caeteris circumjacentibus insulis ; non secus, & in quibusdam Galiliae Narbonensis locis, & Italiae, praecipue in regno Neapolitano, ac Romae territorio, Ventus frigidus e montibus spirans, squem Serenas vocant,) Pleuritidem, Peripneumoniam,& reliquos acutos morbos, infert. unde Horatius; Matutina parum cautos jamfrigora mordent. Cura consistit in purgatione leni, & clystere praemisso, in celeri sanguinis missione, eaque in plethoricis, & constantibus viribus, usque ad animi defectum. Cucurbitae quoque affigantur cervici, scapulis, &, vertice rase, Capiti; incolae arterias crotaphουε, seu Temporales, lamina candenti, vel fune siclopetario accense, urunt, cum stupendo fructu, quod etiam faciunt in omnibus capitis longis doloribus. Purgatur quoquς Commode humor vitiosus Elect. Fratris mei si1pra relato. Tum vomitoria e Crocom etallorum, & sale vitrioli praecipitato , utilissima in hoc casti esse experientia didici. Vigiliae quae sunt somentum phrenitidos) si perpetuae adsint, utimur, praeter Ca ter narcotica, Extracto nostro Croci in pilulam formato, vel vino dissolut0. His omni' bus gen alibus remediis praemissis: intemperies Cordi, Hepati, ac Cerebro inusta, sudorificis., & diureticis; Antidotis quoque, ut Begoar, & rasura cornu Rhinocerotis,

comis

SEARCH

MENU NAVIGATION