장음표시 사용
411쪽
culis aliquem sermonem gustemus. Primi nobis occurrunt Moga dicti fructus, qui in
istissimis ac expansis arboribus Crescunt, forma Quercum nostratem non male, semulantibus ; qui, dum immaturi, acidissimi sunt saporis, unde nobis demtis cortici bus & nucleis in medio, puls Coquitur sapore acido, poma acida, & uvas crispas coctasi serens, ut quis vel exquisiitissimi gustus,saporis differentiam vix agnoscere se fateretur: tqui fructus Mama, hoc modo praeparati, Ventriculo & intestinis corroborandis con Veniunx , maturi minus sunt salubres, sed tamen si quis iis parcius utatur,nullam noXam inferent. D u R. De Durionibus, Dacu, ac Caeteris echinatis fructibus, quid sentis ξ3o es 11 u s. Duriones ob foetorem Allium referentes, primum gustantibus, fateor, sistidiosi si int & nauseabundi, tamen inter fructus saluberrimos Indicos eos meri tb repono : nam diuretici sunt, SI sudores eliciunt, tum flatus discutiunt, tamen si nitantia quantitate eos quis silmserit propter calidam & siccam, qua praediti sunt, quali tatem , inflammant sanguinem & hepar, pustulasque in facie excitant: itaque eos re ponamus inter medicamenta alimentosa, de quibus in Meth. Indica mea Medendi.
Dii . haud dissiculter mihi persuades: sed quo gradu locas Ananas fructus sapidisse
simos ac odoratissimos ξ B O N ae. Si qualitates caeterae si pradictis a te responderent, nobiliorem fructum in toto orbe terrarum non nasci contenderem : sed tam ero dentis porro sunt qualitatis, ut suC us eorum, Chalybem, & ferrum erodat, unde nisi vino, aut aqua per aliquot tempus macerentur, palatum, & linguam excoriant, a horribilem Choleram,lethalemque saepe Dysenteriam Creant. D U R-u S. Da s, puto, sipor dulcis commendabiti B O N T. Immo ego illas maxime insalubres esse puto, cum carnis sint tenacis ac durae, & quae incoctae & crudae, ut ore assumuntur,fere per alvum dejiciantur. Unde etiam cruditates in ventriculo ,& intestinis gignunt, quae molestas, diuturnasque Diarrhoeas creant, dein Tenesimum, cui saepe succedit mortifera Dysenteria. D u R. Qui fructus sunt ergo, quos mox ob astrictiorem saporem Coni mendabas Z B o N T. Ii sunt primum fructus vocati,pulcherrimo ex albo ad purpureum Vergentes Colore. sapore ferme, ut Capreae vitis, Ut bene monet Christopb. a Costa, astringunt vehementer,aC proinde Dysenteriis Choleris accommodatum est remedium, de quo alias. Adfertur ad nos praeterea fructus quidam, VocatuS, qui racematim ut, uvae, Crescit, rotunda plane figura, magnitudine Prunt, intus nucleum habet, qui vestitur carne alba, & saporis vinosi, qualis fere est in uvis ursinis in patria. Huic Consimilis gustu est fructus,Iavanis Boa Ram ut vocatus, quod crinem significat, quod Cortex externe fructum ambiens multis capillamentis sit praeditus, nucleus plane similis est praedicto Lancium, ac qualitate frigida Conveniunt; Cortex Lancium tamen succum lacteum emittit, qui amarus valde & corrosivus est. datur prae
terea fructus billinbim indigenis dictus, forma adolescentis primum parvi Cucumeris , adeo acido sapore, ut acorem ipsium dicas, in quo illud miri observatur , quod si ab aliis acidis fructibus cuipiam obstupescant dentes, istius fructu comestis statim acor abscesserit, credo ea ratione, qua in affectibus praeter naturam major dolor n norem obscurat. Du R. Quid tibi de Ficubus nostris Indicis videtur ξ BONΥIus. Hos fructus Pr. Alpinus Musam vocavit, Madaii Banana indigitant, Iah vani fari. sapore qui dem grato sunt & pyro nostro aemulantes, quae ob dulcorem Batavi vocant: hi fructus si crudi comedantur, fatuosi admodum sint, &nauseabundi, unde insblitis stomachum stibvertunt: sed melius comeduntur cum pane & OryZa Cocta, juncto caseo,alias quis facile in Dysenteriam, & ipsi congenerem Choleram,inciderit. Non secus ac si in Gallia, arit Hispania quis, qui recens istuc advenerit, uvis sine pane se affatim ingurgitet,nae ille certo certius in fluxum Dysentericum incidet. Hi fructus cum ovis fricti in sartagine multo salubriores sunt, So tum Phthisicis, Asthmaticis,M caeteris malis pectoris admodum utiles sint, tum extus imposita inflammatorios tumores quoscunque ad maturitatem perducunt. D u R. Ast ubi relinquis Mangosian, iambo, & Cydonia Bengalensia Z B o N.T1us. Ego ea pro bellariis reservabam, ut si mul cum Chinensium potu The vocato, & Tchia Iaponibus dicta convivium finiremus, α, quod hic moris est, ut Syrii Duangvobis appone mus. Iambo igitur primum arbor est
magi tudine Prunt, & nisi quod paulo acutioribus sit foliis, ipsi plane responderet, flo
ze ro , fructu pulcherrimo, ex candido purpurascentis coloris: gustu sunt astringen-ri, apore ferme Vitium capreolas referunt, sapore itaque minus praestant, quam colore promittunt : frigidae sunt naturae, ideo aestuantibus utiles sive ab exercitio, sive
412쪽
a calore febrili, Cydonia Bengalensia describit Garc. ab Orta, l. II. Cap. XIV. Itaque deii, hoc tantum addemus, quod his Pyris seu Malis Cotoneis eximant nucleos, ac totos Sae charo, vel muria, & aceto Condiant, quae ad nos ex interceptis Lusitanorum navibu, quae Malaccam versus naVigant, a Sirate , & ora Chormandet. Nam nulla gens iumundo ita assuevit condituris ejusmodi, quam Lusitani, ita ut per totam Indiam in pro verbio sit; Indos odoribin, Lusetanos condituris, rem disperdere. Sapore aemulantur Pyra ista Autumnalia grandia nostratia, quae Vulgus Vocat. Fructus porro Mau distin dicti, tam excellentis sunt saporis, ut mea quidem sententia omnes caeteros in hi, regionibus fructus anteeat, Cortex plane Mali Granati cortici similis est,nisi quod in sit periori parte coronam habeat ut papaver, cujus quot shnt radii, tot nucleos intus habe bis, vestitos carne nive candidiori, sapore ex dulci vinose, superante fraga, ac Anahain India. Dun. Memineras de Chinensium Thei vocato Potu, quid tu de eo senti, fB o N T. Herbula unde hoc The conficitur,Bellidis seu Consolidae minoris folia resertcum parvis in ambitu incisuris . hujus foliorum exsiccatorum manipulum in ferventerilebetem ad hoc paratum conjicitant, & ad sussiciens tempus ebullire sinunt, hunc liqub rem qui sapore subamarus est, Calidum sorbent. Hunc porro potum tanquam sacrum Chinae observant, & hoc venientes, hoc abeuntes, hospites excipiunt, & non credra tur jus hospitalitatis implevisse, nisi tibi eum pro naverint, non secus ac Mahomo tani suum aestimant. Exsiccantis est qualitatis, ac semnum prohibet, dum vapo. res e ventriculo in cerebrum ascendentes absumit, praeterea Asthmaticis, ac Suspirio , prodest. Quidjam postremo tibi memorem Mala Aurea, Citrea, Granata,& caeteros similes fructus, quorum summa est copia, cum ista in nostra Europa notissima sunt, lanos hinc Syrupos conficimus, quique sitientibus aqua mixti, Iulapii locum in sanis, ac aegris, obtinenti Vites taceo, quae, si diligentem putatorem, & cultorem nanciscantur, quater in anno maturos suos fructus proferunt. itaque si diurnus Calor non adsit, pro pter perpetuum virorem semper hic Ver, ac veri Hesperidum Horti.
De Ohribis, o, Leguminibus in Inditi, Radicibus quibusdam e sul m.
DUR AEu s Finito iam imaginario tuo convivio, domum remeantes, saltem aliquid olerum in vespertinam coenam Colligamus. BONI . Dic modo quid primum expediri velist DuR . Radices eas narres mihi , quas natatin Vocamus. BoNT. Pleni quidem eas nutrimenti esse, attamen succum melancholicum producere, non secus ac castaneae in Europa, quarum saporem hae radices, si ab cineribus tostae, vel etiam elixae Cum carnibus, plane reserunt, nisi quod sint humidiores, &m0llior es paululum: sed si sale, oleo, pipere, & aceto perfundantur, betae rubrae coctae B0bis loco stant in acetariis. Dua . De Raphanis sativis hic luxuriantibus quid tu sen tist BONT. Horum, ut scis, habemus duo genera, primum breve, & rotundum, vel cylindri saltem sormam referens: hi cocti loco raparum nobis in familiari fiunt cibo ; secundum est oblongum, & teres, ut Hollandicus raphanus, quod cum pane, bu' tyro, & sale, Crudum more patrio comeditur. Caeterum longe praestant Raphani p/triis, quod non sint tam lignosi, nec a teredine ita perforentur, sed esculentiores,& sapidiores sunt. Du R. Quid Indi de oleribus sentiunt ρ BoNT. Illi ista, M omnζs herbas edules in magno pretio habent: nam qui a Sirate, & oris Chormandet huc adyς' niunt, plerique ferme solis vegetativis vescuntur, sequuti Pythagoram, - Cunctis animalibi ablinuit qui, Tanquam homini, ac ventri indulsit non omne legumen. Iuvenalis Satyr. I 6. Ita hi homines etiamnum abstinent Fabis rubris, & quicquid inter herbas rubrum Colorem obtinet. Hinc etiam fit, quod homines, in caeteris rebus idiotae, tame act/m herbarum, & stirpium nanciscantur scientiam, ut si vel doctissimus Pavvim, nos fribotanicorum princeps, e mortuis resurgens huc veniret, miraretur,se ab his homi Vibarbaris doceri posse. Caeterum olera omnia, & mansites herbas, Malali generali 'Q cabulu
413쪽
cabulo vocant, ut contra, herbas medicamentosas, & venena quoque Oubat indigitant. Vt rem in pauCa contraham, &, ne tractatuS modum CXCedam, enumeratabo reliqua olera in nutrim intum hominum nascentia, utramque Betam rubram Scalbam. Petroselinum quoqiue luxuriat. Lactucarum omnes species. Anethum, MFoeniculum, Asparagos etiam non infeliciter serere incepimus. Tum fructus terre stres quoque proveniunt, ut si int Melones aquatici, Pepones, Cucumeres, Citrui ii, sed cum haec omnia in patria abundent, de iis ad fastidium nolo dicere. Semi na horum fructuum eundem usum in medicina praestant, quem apud Batavos antiquos. Legumina, non solum in sarmentis, sed in praealtis arboribus, ut alibi diximus , nascuntur; sapore bono & nutrimenti ejusdem, ut apud nos,flatulenti, &c. Habemus praeterea fructum quendam, Plem Focqui Focqui Malati indigitant, cubitatis,pe magni tudine, brachium humanum crassitie aequans, & teres, eodem modo quo Cynara coctus cum vino & pipere & butyro, ei sapore non cedit. Figuram in Exoticis meis Indicis videre est & descriptionem, quae proximo anno faxo habeatis. Sed haec de oleribus sufficiant, transeamus ad Exercitia, & animi pathemata, ut tandem opta
De Exerci is, somno, vigilia, san uinis missione, purgatione,
DURAEus . Qiiid de reliqua diaetae parte censes, quae in exercitiis seu motu & quiete consistit ξ BoΝΤ. Vt haec obiter percurramus, Exercitia, procul dubio moderata esse debent: nam propter humidam & Calidam aeris temperiem corpora hic fluxa es , extra controversiam est. Et haec quidem matutino vel Vespertino tempore institui debent, cum Sol non ita fervidus est, itaque commoda deambulatio, iis temporibus sanitati conducit, tum equitatio modesta, ut ditioribus mos est, & vectatio per fluvium Cum navicula, ut amoenissimas stivas ,& fluminum oras transvehamur, quae floribus & herbis consitae perpetuo virent. D u R. Quid de semno, ac eum capiendi tempore, autumast BONT. De Qmno nil habeo,quod addam, nisi istud an liquum, ut moderatus sit. Sed vereor,ne hic Apocryphus sim, si ininum meridianum sanitati conducere dicam: sed ut res casura est, ego ab ista opinione non recedam, nisi
melius edoctus. Et Certe, si in memoriam revocare velis,quae ante dicta sunt,quod mane propter postnocturnum frigus Concoctioni Ventriculi magis apti sint, qua propter etiam largiusjentandum praecepi. Meridianus somnus hic non solum: utilis, sed & necessarius ferme, Censebitur. Praesertim cum hoc tempore tantus calor aerem occupet,
ut vel levissimus motus te defatiget, S idore diffluere faciat, quid obstat, quominus lectione jucunda, seu levi somno, curas diluas ξ Nam &illi qui Hispanias, Italiam, ac
Gallias,frequentavere,hoc in iis locis Qlitum esse affirmabunt, cum tamen nullo modo calor ibi tantus sit, ut in his locis. Secus habet in locis Septentrionem versus sitis,ubi semper largius prandemus, & digestioni ciborum motus levior vel deambulatio con ducat, sed hic parce prandendum cum sit, somnus doncoctioni ciborum nullo modo officit: sed eam magis promovet. Du R. Quid censes de retentione ac vacuatione humorum Z B o N T. Non est, quod hOC a me expectes, purgationem, aUt Venae- sectionem eam , quae in morbis adhiberi solet: sed eam , quae servandae valetudinis gratia contra affectus non naturales instituitur. Ergo si alvus solito astrictior fuerit, eam commode Qlvemus praestantissimis nascentibus laxativis, Thamarindis nimirum,3c medulla Cassiae fistulae. Vel si paulo validius medicamentum desideres, addatur his Rhabarbari Extractum vel Syriapus ejus. Si porro sanguis mittendus, ratio etiam talis est habenda, qualis in patria, plenitudinis nimirum vocatae ad vasa, ac ad vires c prior si adsit plethora, secundum I. aphor. 3. large aliquando sanguis mittendus; altera ad vires,si adsit,ventilandis visceribus,praesertim hepati & cordi, secundumjudicium sanguis mittendus vel semel, vel iterato. Si porro alvus sit solutior, &inde Dys
enteria, & Diarrhoea metuatur;syrupus sumatur e succo granatorum, vel decoct. C cor'
414쪽
ticibus porum. Sed quia haec magis ad morborum curam attinent, illa in aliud costi modius tempus rejiciamus. D u R. Restat parvus scrupulus de animi affectibus & pes turbationibus intempestivis. BONT. De iis Medici multa & varia scripsere, quo modo domari vel temperari debeant, Verum cum motus animi vix sint in potestate nostra: Ego illis illud Horatii objicio: quod animus, qui nisi rvit, Imperat, hunc frenis, hunc tu compse catenis. Quod uni facile, alteri difficile, factu esse pro diverso temperamento, quis non fatebi tur ξ ideoque de affectibus & pathematis animi certam regulam velle ferre, nugatoris magis puto esse, quam Philosbphi naturalis: Tum etiam hoc cogitandum, ut jejunium nostrum selvamus, ne nobis Plautinum istud eveniat, dum de frenandis animi passio nibus disputamus, fames & mora bilem in nasium conciat; itaque suadeam, dum Sol
nondum radios in verticem nostrum dimittat jentatum eamus. DURAEUS. Opporta tune mones, nam gula me monet, Ventrem famelicum carere auribus. Ergo, si pia cet, in urbem nos recipiamus. BONTIu S. Me lubente fiet.
Dedit Dem his quoques em , 163I, Ianuarii I 8 , Batav. Iacatr.
415쪽
oportet uti, in cura morborum illic vulgo& populariter grassantium.
Ampli limis, Magnificis , ac Prudent imis Viris,
Negotiorum in INDOS ORIENTAL lBVS.
Dominis meis, mihi summa observantia colendis.
S. P. D. Nni jam fere tres elapsa sunt Viri Amplissimi) quod
operam in re medica meam, V. A. addixi: quam, cum yrimum in Indias vestras veni, non sterilem jacere pastus sum: sed strenue in actum traducere coepi. Vt eo ostenderem, me non velle, ut sumptus a Vonis in me collati, frustranei essent: Itaque, quod interdiu in praxi medica notatu dignum menti reponebam, nocte, acutis aliquantum Vacuus, chartae concredidi, quod jam in lucem protrudere libet. Vt saltem ex parte debitae meae, erga V. A. observantiae satisfacerem: nam in solidum solvendo imparem me esse reperio. Ex iis igitur quae praecipue observari debere putavi, Methodum Medendi hanc concinnavi. Eosque morbos descripsi, quos Endemios esse, & populariter hic grassarianimadverti. Neque in cura quicquam addidi, quod non solida prius e perientia comprobatum esse vobis a mare aus1m. Scribant alii, quibus ista mens est, miracula ex auditu: Ego, quod hisce oculis, & qualicunque meo judicio percepi, vobis spectandum propono. Quod cum nemo eX nostris Batavis, stat credo,) assequutus sit: immo, ne tentaverit quidem ante me ; ideoque cum ego, qui primus in hanc arenam descendo, non si1ne causa, malevolorum tela metuam, patrocinium mihi V. A. quaerendum erat, quo adversus eorum ictus, velut clypeo, haec contegerentur. Q Os autem
aequiores patronos me invenire posse confiderem, quam vos Viri Amplissimi) qui me hactenus favore vestro prosequuti estis, quem si sensero erga me continuari, animum mihi, ac vigorem addetis, hisce majora, & auri L Σ bus
416쪽
16 IACOBI BONI 11bus vestris digniora tentandi. Et, si vitae spatium mihi supersit, ostendam,
me non indignum, cui haec sacra Medica concredita sint. Interea sViri Am plissimi chartaceum hoc munusculum, quo solus Valeo, eo animo accipe
re dignemini, quo ego V. A. inscripsi, & quo adhuc me ipsum, & quicquid
in me est, sincere Vobis ossero. Quod A. V. notius reddam, ubi quae de stiriapibus, arboribus, ac herbis, in Iava crescentibus, commentari coeph absol vero; & demonstra Vero, alios, quorum nomen tamen celebre inter dodis est, hoc negotium nimis levi pede transcurrisse. Valete, Viri Amplissunt,
ego interim D. O. M. supplex Veneror, ut, adcrescentis Vestrae Bataviae, &rerum porro Indicarum augmentum, vos nobi edita incolumes conservet. Datum Coloniae Bataviae Novae,in Regno Iacatrensi, Anno Novem bris I9.
De Re medica : l. s. Cap. 16. Consilium Practicum hoc nobile Medicis reliquit. Si p deutas homin s ; Primum, eum, qui servari non potest, non a tingere; nec subire sus icionem ejus, ut occis, quem seras peremit. Dein ubigran is metus, sine certa tamen des eratione, indicare ne cessariis periclitantis, in dissicili rem esse, ne, si micta ars malo fuerit, et elignorasse, mel fefelli se videatur: Sed, ut hae rudenti miro con- inveniunt, sic rursus histrionis est parNam rem attosiere, quo plus praestitisse iideatur ; obligarique aequius est, confessionepromptae rei, quo curiosius etiam circumsticiat, ne, quod perse maguum vi, malum majus curantis negligentia fiat. In Vide, quid tentas abrodere mordicus ungues pVel mea ne carpas scripta, vel ede Tua. C A P V T I.
De P vi ab eos quadam si ecie, quam Indigenae Beriberii Iocant.
AFfectus quidam admodum molestus, homines infestat, qui ab incolis Be-riberii quod Ovem sonad vocatur. Credo, quia, quos malum istud invasit, nictando genibus, & elevando crura, tanquam oves ingrediantur. Estque spe cies Paralyseos, seu potius Tremoris: Nam motum, sensumque manuum, ac pedum, immo Vero aliquando totius corporis, depravat, & tremere facit. Causa hujus morbi praecipua est, crassus, & lentus humor pituitosus, qui nocturnis temporibus, pra ser' Lim ploio coelo, spluviae autem assiduae cadunt ab initio Novemb. usque ad Maii initium,) nervos corripit, dum nimirum homines diurnis caloribus defatigati, noct*Omne tegmen & lodices a se rejiciunt; inde facillime,jam in cerebro praecipue genitu*1' nervos iste humor phlegmaticus invadit. Nam noctes, in his locis, comparatione Ca loris diurni, frigidae appellari possunt. In hoc castu artus prolongantur, non contr*
417쪽
hunttir, insinuante se inter juncturas phlegmate, ita ut nervi Sc ligamenta inde laxentur. Quamvis autem ho C malum plCrumque per gradus, &pedetentim homines invadat, tamen aliquando Valde subitum est, dum nimirum homines aestu defatigati, potum ex Palma Indica copiose & confestim ingerunt; non secus ac in patria, diebus Canicularibus aliquando vidimus fieri, cum quis Cursu, aut aliquo alio vehementi motatu, calefactus, potum CereVisiae, aut lactis pressi , nimis avide haurit, ita ut inde tapesummum vitae diserimen, immo ipsam mortem incurrat. Porro signa hujus mali aspectu obvia sunt. Adest enim spontanea universi corporis lassitudo; motus & sensiis, praecipue manuum & pedum, depravatur, hebescitque; atque in iis sentitur plerum que titillatio talis quaedam, qualis in patria frigida, & hyemali tempes ate, manuum ac pedum, digitos corripit, nisi, quod hic tantus dolor non adsit. Trin etiam vox alitaquando ita impeditur, ut aeger Vix articulate loqui possit: quod mihi ipsi accidit, dum hoc morbo laboranti vocis sbnus, per integrum mensem tam eYilis esset, ut me vel proxime assidentes vix intelligerent. Adsimi, praeter haec, aliquando multo plura signa, Symplomata, quae tamen Omnia tenacem, & frigidum, humorem sapiunt: sed praecipua enarrasse sussiciat. Accingamus ad curationem itaque, quae plerumque in longum trahitur; dum nempe humor iste lentus , & frigidus, aegre discutitur: per se tamen ut plurimum,) lethalis non est: nisi musculos pectoris, & thoracis invaserit,3 , hoc modo, spiritus, aC Vocis, Viam intercludat. Verum hoc imprimis curandum est,ne si ullo modo fieri possid te lecto assigas decumbendo: Sed vel ambulando, vel equi
tando, vel simili aliquo motu validiore, Omni Conatu te eXerceas: currere quidem in1- possibile est. Frictiones quoque fortes, & dolorificaeaum me necessariae sunt, qUas com mode hic servi Bengalenses , ac mulieres Malaycae adlaibent. Nam nostra gens tali exercitio non assuevit, ut nec balneis, quae les C frequentia sunt. Fomenta, ac Insessio nes conficiunt ex herba nobili Lagondi dicta, quae folio quidem Persicariam refert, est que odoris suavis, & aromatici. Certe nobis non tantatim ustim Chamorneli, & Metaliloti, praebet, sed discutiendi & resolvendi viribus, iis, meo quidem judicio, praestat;
Pedes & manus praeter ea inungendi sunt oleis Caryophyllorum, & Macis: sed mixtisol. rosaceo: nam sbia adhibita, nimis caustica si int, & Cutem facillime eroderent. Haiabemus praeter haec nobilem Naphthae speciem, allatam eX Sumatra, Iavae regno, e re gione in conspectu sita. QAam Mi ac Tann nah Indi vocant, oleum terrae significans, quod, non secus, ac nobis Cognita Naphtha, quod Oleum petrae vocamus, e terra erumpat; vel ex rupibus, in stibjecta flumina praecipitetur. Hoc oleum a Barbaris in tanto pretio habetur, ut rex Achinensis, qui potentissimus istius insulae esst Tyrannus,
sub capitali poena istud evehi inde prohibeat: ita ut incolae, nocte intempesta, si quae
nostra, aut Anglorum navis, eorum littoribus adpellat, ad nos istud furtim deferant. Hoc oleum, partibus affectis illitum, miraculi instar aegros consolatur. Odore est: porro gravi: tamen non fastidioso.
Sed cum hic morbus sit Chronicus, & longi temporis, nihil aeque pro dest, quam decocta ex radicibus Chinae, Sarcaeparillae, ac Ligno Guajaco; quae blando, &amico
nostro corpori, calore, frigidos istos, & crastas humores, per sudores,&urinas, egrcgie discutiunt, & evacuant. Interpositis tamen subinde commodis per alvum evacuatio nibus, inter quas principem locum Obtinet Extractum, quod hic Conficimus. Ex aloe,& Gutta Cambo la dicta vulgo scorrupte apud nos gutta gamba:) cujus descriptionem
inferius videbitis. Sanguinem mittere nefas: non enim plethora, sed Caco Chymia, in vitio est: & quis sanguinem sontem caloris, de thesaurum vitae, non esse intelligit. Hujus affectus reliquiae porro Commode discutiuntur Theriaca, Mithridatio, & c. sudorem, & urinam moventibus, ac nerVos roborantibus medicamentis. Reliquas hujus mali molestias opportuna exercitatio, & valida Naturae vis sanabunt.
418쪽
Vi apud nos in Hollandia rarus est Spasinus, in Indiis tam familiaris est affecti is
ut merito inter Endemios, ac populareS morbo S, numeretur.
Tam repentinus, & subitus est aliquando ejus impetus, ut, dicto citius, ho mines, rigidi non secus ac statuae, permaneant; dum vel in anteriorem, vel posteriorem corporis partem, musculi, involuntario motu, versus principium suum trahuntur: Crudele sme Hercules) malum: quod fanis partibus vitalibus, & naturalibus, curri summo cruciatu mi eros mortales, intra brevissimum temporis spatium, e vivis ad mortatem rapit : dum nihil, nec esculenti, nec poculenti per Cesophagum in ventriculum de ducere queunt. Sunt & alii particulares, Crurum, ac surarum spasini: Sed de his, quia leviores sunt, &per se transcunt, hinc non agimus. Porro hoc malo affecti, truculente admodum astantes intuentur, praesertim, quod saepe fit) interveniente Spasino Cynico, seu Convulsione canina, Cum utravis maxilla aures versus trahitur. Ruber & viridis color ex oculis, & facie, oritur; dentibus stri dent, & murmur inconditum, vice vocis humanae, edunt, tanquam ii, qui e cella subterranea loquuntur: ita ut imperitis Vere daemoniaci appareant. Cura in hoc affectu a copiosa sanguinis missione inchoanda es . Tum frictiones, &ligaturae validae adhibendae. Inunctiones quoque fiant oleis Macis, Caryophyllorum, permixtis oleo Anethi, aut Rosarum. Tum Ol. Therebinthinae, ac Spicae Indicae, quam Iava copiose fert. Cucurbitae quoque vitreae, & amplae, Cum multa flamma, sine scarificatione afligendae Cervici, lumbis, humeris, ac mammillis, ita enim, serosus iste, Sobiliosiis humor, commode a nervis, &musculis revelletur.
Si remediis istis par oxysinus paulo mitior evaserit,&aeger aliquo modo jam deglutire incipiat, Antidota adversiis hanc pestem, in sorma liquida, exhibendas lint, quae venenosam hanc, ut plurimum, materiam, impugnando, per sudores, & urinas celeriter ejiciant. Talia sunt Lapis BeZoar, rasura Cornu Rhinocerotis, Cum Theriaca, δίMithridat. mixta, & c. quae in progressu videbitis. Tum vomitoria ex Infusione guttae Cambo la, & Hepate Antimonii seu Croco Metallorum, deglutienda sunt: In hoc porro affectu nil procrastinandum; cum sit morbus acutissimus, qui, si quis alius,ue
hementer , cito, dc Cum periculo, moVetur. Si autem malum invaluerit: &aeger deglutire non valeat, per acerrimos clysteres alvus eluenda es . Quorum hoc sit exemplar.
Herbae Lagondi dictae, Abutati Avicennae, Bismalvae, quae omnia hic crescunt, ana M. j. sem. Anisii, Foenicul. Cumini, Anethi. ana 3 ij. Coq. in f q. aq. Fluvii. Colatur, ib. j. ad i. pulver. Colocynthid. hic crescentis,3 si. Salis Ammoniaci, vel Salis nitri 3j, Electuarii fratris mei R. BoN-ΤII, cujus descriptionem mox dabo, 3j s. ol. Anethi j iij. Misce, F.
Dein aeger a capite ad calcem inungatur oleis supradictis, & Naphta Sumatrensi seu Miniac Tannah. Balnea quoque ac solus fiant ex Herba Lagondi, & foliis fruticis cujus daria Dumluntas incolis dicti, qui frutex in humanam altitudinem assurgit, solio ad marginem dissecto Balsaminae, cujus odorem etiam proxime refert. Specifica quadam vi haec solia crudelissimum hoc malum impugnant, &sunt anodyna, doloremque sedant, qui in hoc malo, ex Contractione nervorum, violentissimus est: Lapis, di falprunellae per os sumptum, peculiare est remedium, ac materiam biliosam per urinas copiose excernit, , si febris adsit, cor & arterias refrigerat benigne. Imprimis Vero habenda est ratio, sevissimi symptomatis doloris nimirum, cui omissa tantisper causa prinCipali, tape cogimur occurrere. Quod commode fiet Laudano Quercetani, Phi' lonio sine Euphorbio, sed praecipue extracto Croci, quod infra describemus. Fortassis sciolus quispiam, negabit his remediis, propter vim stupefactivam , dc narcoticam nerVisque inimicam, esse utendum. Speciosa haec quidem prima fronte videntur; sed tamen Vana sunt: nam praeterquam, quod calidissima hujus climatis temperies hosi
419쪽
requirat, certissimum est, in tali necessitate, sine his aegrum evadere non posse. Adiade quod nos tam rite Opium hic praeparamus, ut vel infanti innoxie detur ; &sane ut verbo absblvam ) si optata nobis deessent, in morbis calidis, hic grassantibus, fruta - stra remedia adhiberemus, quod, etsi imperitis durum, ex progersu tamen, me nihil
temere dixisse patebit. Circa Victus rationem non admodum curiosi sumus; quia vehementia, Celeritasque, mali, ac atrocitas, nobis longiorem deliberationem eripiunt; inclinante tamen morbo,gallinis, &hoedina, & Vitulina, Carne, utendum, cujus jusseu
lis incoctum sit Cardamomum, & Thamarindi, quae duo simplicia Iava copiose fert, ut medicamenti stimul ac alimenti vicem sippleant.
OVoniam Profluviorum Alvi, hic sui & apud nos variae sunt species, de singulis agemus, partesque assectas demonstrabimus, tum Causas investigabimus,& symptomata denique observando, curam his annectemus. Et primum de Dysenteria vera loquemur, horribili isto , & consuetissimo his regionibus malo, quod plures homines necat, quam assectus quispiam alius praeter naturam. Dysenteria igitur vera, es: Exulceratio Intestinorum Cum assidua dejectione, mucosa primum, cruenta dein, & ultimo purulenta, Cum ramentis, ac ipsbrum intestinorum substantia, cum dolore intolerabili, torminibusque Ventris; Hoc Vitium partim Contrahitur ex aere Calido, 3c humido; Falluntur enim, ut hoc obiter quoque dicam) qui, propter Lineae
quinoctialis proximitatem, aeris temperiem, siCCam, & Calidam, esse putant. Cujus rei invictissimum, inter alia, argumentum est, quod Chalybs, ferrum, aes quoque, aCex his confecta instrumenta, rubiginem Citius, & aeruginem, contrahant, etiam siccissi ma anni tempestate, Cum nullae pluriae Cadunt, quam in patria, Autumnali tempore pluviosissimo. Praeterea fructus maximum huic malo fomentum praebent, quibus si quis cum summa cautione non Vescatur, & Cum oryza, Vel pane & pauco salis, vix unquam hoc malum effugiet, non secus quam in Gallia, &Hispania, qui uvas avidius sine pane vorant,statim Diarrhoeam, vel Dysenteriam inCurrunt. Tale sunt fructus: Ficus nempe Indicae, quas Banoad, & PMari incolae Vocant; Garcias ab Orta, & Prosperappellant. Duriones deinde, Iaca , A nm; Adde his Cucumeres & Melones aquaticos, &c. Quorum descriptionem apud eundem Garciam, & Ioannem a Linsichoten, videte. Hi fi uctus, praeterquam quod horarii sint, etiam humiditate sua, & calore, temperamento nostro infesti sunt, Melones, & Cucumeres, excipio, qui praeter frigus, de humiditate non parum participant. Praecipua vero hujus mali causa est, potus vini adusti, quod Arac vocatur, &quod Chinenses ex OryZa, admixtis Holo thuriis, in mari fluctuantibus, conficiunt, quae nOS Belgice sblemus vocare. Haec
Holothuria tam acris sunt CaloriS, Ut attactu cutem CXUlcerent, & vesicas inducant.
Vtinam nostri navales socii hoc potus genus non tam aVide, biberenti non tot suneribus extuberaret hic humus: .antum ad curam, commune remedium est infusio Rhabarbari in decocto Thamarindorum, ad minuendum ut aiunt) & temperandum, acrem hunc succum: notandum est, hoc remedium sepe non prodeste: sed aliquando aegros in Certam perniciem Conjicere: dum nimirum bilis acerrima turget,& orgasimo fertur; ac metus est, ne ex levissimo laxativo, irritetur, & majore cum impetu, ad partem affectam feratur, Cum incredibili aegri cruciatu, & Certa tape pernicie. Adde summam plerumque,in hoc casu, virium imbecillitatem, quae restaurativi potius aliquid,quam purgativi requirit. Itaque caute Medico circumspiciendum est,quid agat. Ego, quod experientia longa verum esse didici, ad aegrorum salutem libere in medium profero. Potus quotidianus itaque sit decoctum oryzae, quod Cau is Indi vocant: cum Endivia, & Cichoreo, quod, ex semine allato ex patria, in hortis luxuriat. His addatur Lingua Cervina, seu Phyllitis, quae circa fluenta copiose crescit, & astrictoria suavi, Hepar, & Intestina, roborat, tum acrimoniam istius furentis humoris in fringit. Si vero propter saevitiam symptomatum , doloris praesertim acerbissimi, temporis angustia, tam longam in cura moram non patiatur, statim ad Extractum Croci deve-
420쪽
niendum est, quo remedio sausim dicere) nullum humana Cura exquisitius excogitas epotuit: putoque verissimurn hujus morbi, tape etiam venenati, Antidoton esse. Spe clatim porro omnia remedia ad hunc assedi iam referre mei instituti non est. Et ego tali tum ea requiro, qllae non primis modo qualitatibus, sed proprietate etiam subs anti e huic morbo sevimmo adversentur, &, in hoc si, lo, maxime nascuntur. Fructus etiam illi, quos Mariis vocamus, qui conditi, propter astringentiam, & aciditatem, sum
me utiles sunt. Immaturi quoque coquuntUr CUm OViS, ut apud nOS UVAE Crispar; neque
facile quis, etiamsi exquisitissimi gustus, saporis differentiam cognoscit. Conficitus
etiam ex iisdem fructibus conditum seu miva, non seCus aC Caro Cotoniata in patria ex Cydoniis malis, cujus vicem supplet; nescio an & superet. Ad ulteriorem porro visce rum corroborationem egregie Consert Syrupus C Granatorum succo, recens ex arbore decerptorum; tum flores ipsbrum Conditi, excellenti in hoc malo remedio sunt.
FLuxus Alvi Hepaticus, etiamsi non minus, quam Dysenteria, periculositis, non tamen tam civis symptomatis concomitatus est. Adest enim multo minor,ac saepe nulla intestinorum excoriatio: nam in hoc casti plerumque purus sanguis dejicitur, vel propter debilitatam jecoris vim retentricem, vel propter acrimoniam sanguinis, Oscula Venarum reserantis per anastomosin, vel denique cruor propter copiam regurgitat in Venas me araicas ,&inde in intestina, S sic per alvum rejicitur, & hic quidem omnium fluxuum Hepaticorum minus periculosus est, & saepe plus terroris, quam damni, infert. Si itaque acrimonia sanguinis in causa est, frigidioribus decoctis utendum est, e seminibus Cucumerum, Cucurbitarum, Citrulli, Peponum , ac Melonum aquati Corum, quorum omnium summa est quantitas. Ex iisdem conficiuntur quoque Emulsiones, Eclegmata, & Pulveres, ad idem malum perutiles. Tum ad peccantis humoris revulsionem, cucurbitae cum scarificatione lumbis, & natibus, admovendae, tum diureticis stapra nominatis cum saccharo cibi condiendi. Sin autem quantitate nimia sanguis luxuriet, sine mora vena media pertundenda est, habita semperrecta ratione virium, quia in his regionibus propter aeris ambientis Calorem,& evaporationem spirituum assiduam, homines, praesertim aegri, fiunt debilissimi. Hinc sui obiter hoc dicam non facile, nisi in summa nccessitate, ad venae sectionem descendo,quod
corpora nostra mollia, & a calore supradicto es eminata, istam evacuationem non facile tolerant: Secus est in Compactis corporibus Iavanorum ac Lusitanorum, quae calori assueta, venae sectionem largam admittunt. EXpertus, credite, loquor. Sed semper , in angustiis, ceu ad sacram anchoram, confugiendum ad nobile istud Extractum Croci, jam aliquoties Commemoratum. Cujus descriptionem hic subjicio
hi. Opii electissimi quod Misti vocant, & antiquorum est Thebaicum, nam Misera est AEgyptus,) Sanguinis draconis, gummi Benjuini, Croci Orientalis,
ex Persia, ana partes aequas, Ambrae Iaponicae, seu nigrae, partem tertiam;Conjice in vas vitreum Oblongi, & angusti, colli ; adde aceti sortissimi ex vino, ut materiam seu massam in fundo superemineat, tres, aut quatuor, digitOS. Vitrum bene clausum exponatur radiis Solaribus; cui nobis propter fervorem, sunt instar ignis chymici; colata haec omnia dc expressa sortiter, eodem Solo inspissentur in consistentiam Eaetracti. Hujus dosis est a granis sex, ad novem; in formam catapotii coactum ; vel, in cochleari, vino, vel convenienti aliquo alio liquore dissolutum, detur praecipuo circa noctem, quo tempore observavi, Omnia intestinorum mala exasperari. De Lienteria, seu laevitate intestinorum, quae plerumque Dysenteriam diuturniorem sequitur , & etiam de Diarrhora , volens taceo, quia notissima haec si intin patria, & quorum cura tape superioribus annexa est, & tantum siepe, in corroboratione Ven
triculi , & intestinorum, consistit. Sed de reliquis Alvi FIuoribus dicamus.