장음표시 사용
451쪽
HI ST. NATURA L. & MEDIC LIB. V.
SI RHINOCERO S.CRA NIVM RHINOCEROT IS. Idem Martialis 1d eod. lib. Epigr. ο, adhuc clarius enarrat, laisce versibus, quibus prout tum Crudelia tempora erant) Domitiano adulatur: Praestitit exhibitin tota tibi, Caesar, arena, uae nonpromisi raelia Rhinoceros, O l quam terribiles exarsiitpronus in irris. Mnim erat cornu, cui pila laseus erat lVbi porro hominem prostravit, asperrima sita lingua illum lingendo enecat, tum cutem & subjectam carnem abradit usque ad ossa; hinc etiam spinis ac vepribus liben timune vescitur; Lingua vivum occidit iambendo Rhinocerotis, Aulica falsidici sic quoque lingua necat. Animal hoc, Crudivorum non est, ut Tigris, de cujus amicitia Cum Rhinocerote proxime agemus: Caeterum de irritatae bestiae furore aliquid addam, quod nuperrime accidit Secretario nostrae Civitatis Theodoro Iemniingio , qui cum nuper duo bus aliis comitatus eques in silvam exiisset exspatiatum, in paludosb loco in Rhino Cerotem cum Catulo suo incidit nam hoc animal non secus coeno, quam Porci MApxi, libenter volutatur) qui illis visis si arrexit, ac tarde recedens prae se agebat catulum suum silvam versus, qui cum lasciviens aliquando restaret, mater ipsum rostro protru dzbat. Interea quidam ex eorum consortio prae temeritate, equo insidens,belluam in-ΕΣ sequitur,
452쪽
sequitur,& exerta machaera, quam gerebat, Iaponica, posteriores partes Rhinocerotis ferit, sed ictibus non penetrantibus, propter Cutis Crastitiem, liqUOt striae albae in rer .go δί natibus bestiae apparebant. Qi md patientissime Bellua serebat, quousque Citatulum suum inter vepres & salicta , occuluisset, tum enim repente COU Versia in equi tem nostrum , cum immani grunnitu, dc stridore, ejuS Caligis mordicus apprehen sis, eas mordicus discerpsit, materia levi, utpote Bombycina, sequenti, alioqui plane actum de eo fuisset: sed equus forte prudentior aliquanto suo rectore , retro satallit, δί in fugam convertitur, insequente ipsbs omni vi Rhinocero te, prosternendo cuni horribili fragore arbores, de quicquid obvium ipsi impedimento esset. Dum noster eques devenit in eum locum, ubi socios reliquerat, quibus VisiS, Rhinoceros, Codere licto, alios impetit, qui furorona bellure declinantes, post duas ingentes arbores se abs Condiderant, Vix duos pedes intermedia rima a se invicem distantes, δί sive hoc felici eorum fato, seu stuporo huic animali ingenito , evenerit, bestia si,lummodo per istam
rimam summo conatu sibi viam quaerebat, dc arbores, non secuS aC arundin S, treme
re faciebat ; sed tamen crassities earum, frontis ipsius impetum infringebat. Interim dabatur eis locus Sclopeia sua explodendi quae propter latrones Iavanos, ibi tum tem poris Vagantes, unicuique gerere mos erat) δί belluam adactis aliquot ictibus per ce rebrum feriendi, 3 sic bestiam immanem prostravere, suppetias serentibus Mauris servis , qui istuc a dominis suis lignatum missi erant, qui animal hoc porro dolonibus, de
securibus Contrucidavere : Sed hoc erat Vere excitare Crabrones. Porro , Ut cum Plinio finiam, is refert lib. naturai. histor. 8, Cap. 2O, haec Verba: Pompeius primum
Rhinocerotem Romae in spectaculis suis Sc ludis exhibuit, dicitque porro longitudine fere Elephanto esse parem: Sed crura ipsi longe esse breviora, inde quoque non tym conspicuum est animal, quam Elephas, qui altis pedibus, δί cruribus insistit. idquid de Elephantum docilitate dicitur, verum est: ac desino, si prius Pli nil de AEliani errores detexero, qui inflexibiles pedes, dc crura sine flexuris Elephantes
habere scribunt, quod adeo falsium est: nam praeterquam quod homines tantum Circa crura ac femora, articulationes habeant,Elephantibus praeterea flexurae in medio tibia
rum stini. Proboscide porro ut bene Plautus tanquam manu utuntur in cibo capiendo, δί ea in os ingerunt. In Iava , quod sciam, non producuntur, sed quidem multi domagni in Sumatra, quae nobis e regione in conspectu jacet. ANNOTATIO. Quia autem graphice depinxit Autor celebrem hunc Rhinoce-tem, de non nisi Cranii a trunco avulsi iconem exhibuit. Operae pretium duxi totius animalis picturam acquirere, ut posthac simul errandi occasio auferatur. Quapropter
elegantem δc genuinam hanc belluae effigiem ad vivum in Indiis depictam favore pri- stantissimi Viri, Ioannis mtenbogaert, in Amstelodamo Hollandiae Q inestoris, hic ossero. Caeterum non indignum quoque notatu, quod in dumectione capiti; in cerebro repertus sit lapis, ann 16 3 o, huc ex Iava allatus: Visu non imbellis, tactu admodum glaber, durus,ponderosus,uncias circa duas pendens;pollicem fel e longus, gibbosus,renis que Porcelli figurae aemulus, utraque eXtremitate Obtusus, exterius coloris Coracini, interius ex spadiceo undulatus: de cujus usu altum mihi silentium, donec qualitates penitius per experientiam revelatae fuerint.
QVoniam Tigris in patria nostra, magis fama, ac scriptis veterum innotuit,
quam visiti, dc quia multa de hac ferocissima Bestia, veritati minus consbna feruntur, ego propter Viciniam, quae nobis, quamvis invitis, cum hac sera inter- Cedit, eam paulo exactius describam. Primum itaque quod Plinius disertis verbis at lib. 8. Natur. Histor. cap. 18, quod Tigris sit animal tremendae velocitatis, manitis stus in eo est error : nam e contra bestia tardigrada est, δί propter eam causam magi- homines appetit, quam carnem Bubalorum, Cervorum , dc Aprorum , dc reliquorum
animalium, quae hic passim in Sylvis, ut ferae, vagantur. Tum Tauros, dc Vitulos sero Freticeo, quorum in Insula Iava ingens est copia ; nam haec animalia, nisi ex insidiis im' petantur, facile serociam hujus ferae effugiunt pernicitate sua, quapropter quicquid
453쪽
T 1 G R 1 s. horum venatur Tigris, ex insidiis hoc facit, clum latens inter vepreta, & salicta, in prae terrimies bestias saltu transverso irruiti Q Id si aberraverit, semel rugiens recedit, de circumit Sylvae aliquot spatium, ubi rursu; eas bestias praeterituras observat: Unguibus praeterea praedam semper ferme in cervice ferit, ac unico ictu, quodvis valentissimum,& robustissimum animal, humi prosternit, δί exsucto cruore, Cujus appetentissima est, cadaver reliquum in Sylvas trahit, ut carne se exsatiet. Itaque Tigris libenter de git, ubi homines scit verseri, qui odore non sunt tam acri, quam praedictalia, aniniatum quod homines pernicitate pedum ipsum effugere non valeant. Ego Tigridem e Felium genere esse dixerim : nam praeterquam quod capite, & reliquis membris, Tigridem egregie referant, etiam moribus cum ipsa plane conveniunt: nam Felis quoque ut notum est unico fallu Mures & Glires impetit, ac unguibus prius ipsos necat , quam devoret. Hoc clarius patet in Felibus magnis versicoloribus istis, quae e Persia, insula Cypros adferuntur, quae hiatu, rictu, plane Tigridem referunt. Caeterum frequens est in sylvis conterminis fluminibus praeterlabentibus , ut dum aquatum re liquae ferae eo adveniunt, ipsa ex occulto e sylvis, ac latebris suis exiliens, aliquam earum dilaceret. Tum quoque reliquis animantibus ingens terror Tigridis ingeni tus est propter ingentem ejus ferociam; unde quoque non male IaVani eam Rad ou- rari Vocant, quod Regem Sylvae significat. Denique robur hujus serae incredibile est: nam occisum a se Bubatum,quamvis tribus partibus ipsa majorem,non secus ac festucam in Sylvas trahit. Ac ut id magis credas, Nobil. D. Generalis Petrus Carpenterius, Circa Sylvas insidias, & decipulas Tigribus capiendis, ex solidis trabibus compactas, locari curaverat,quibus intus alligatus Caper,balatu suo Tigridem eo pelliceret: ac sorte evenit, ut valvis reclusis, ingens Tigris Capta esset, quae trabes, quamvis ferreis clavis liga gatas, unguibus, quibus plurimum valet Passe invicem divulsit, ac ita evasit, incolumi,
& intacto, Capro. Iam mirum quiddam de Tigridos, & Rhinocerotis amicitia vobis reseram, & deinde desinam. Ubicumque forte Rhinoceros habitat, etiam Tigris istic plerumque stationem habet, & ut plurimum una incedentes videas: sed ego curiosius id inquirens a Iavanis,ab ipsis probabilem hujus rei causam elicui, quod nempe Tigris,
utpote carnivora, propter ingluviem pleraque deglutiat, unde cruditates ipsi in Ventriculo oriri necesse est. Rhinoceros autem tantum herbis vescitur ; ideoque Tigris eum sectatur, ut stercore ejus pro pharmaco utatur, non secus ac Nepeta seu Mentha Felibus, Canibus Gramen, Cervis Dictamnus, pro rem odio est. Nam simulatam inter ipsos esse amicitiam inde collegi, quod Rhinoceros femella,Catulum alens, non patietur Tigridem penes se incedere: Et ego cum forte extra Vrbem circa fluminis ripas as patiatuna ivissem, ut amoenissimas plantas, circa fluenta hic crescentes, contem-
454쪽
plarer summo mane, repperi Iuvenculum Rhinocerotem in fluminis ripa jacentem, cui mordicus clunes ablati erant, & unguibus avulsi, ipsb adhuc spirante, & misere bar riente , quod servi mei Mauri, quos duos adduxeram, procul dubio, a Tigride factum esse dicebant: praeterea hae ferte una incedentes, semper se transversis oculis intuentur,& inter se grunniunt, & ringunt, quod certae amicitiae signum esse non arbitror. Et sa ne non male, tanquam Emblemate, haec animalia exprimunt, amicitiae illius typum quam Incolae Iavani inter se colunt, qui tanta suspicione inter se laborant, ut propriis filiis, nedum agnatis, & consanguineis diffidant. Vnicum hoc de Tigride addo, quod dubius sim,utrum Leo huic animali robore praestet: Saltem quos ego Leones in Africa, ad Promontorium Bonae Spei vidi, magnitudine, his Tigribus longe erant inferiores. PIoc quoque mihi jam in mentem revocat, quod aliquando apud Valerium Martiatalem, ingeniosum Poetam , legi, lib. I. Epigram. I 8. Lambere securi dextram conflueta magistri, Tigris, ab Hyrcano gloria rara jugo :Savaferum rapido laceravit dente Leonem, aes nova non ullis cognita temporibis e
quo es tale nihil S isse dum Oixit in altis; Po quam inter Nos est, plus feritatis habet.
Anno quoque I 628, Tigris hic Caveae inclusa evasit, & quamvis a Catulo istic edua Cata erat, & hominibus quotidie assueverat, statim in area exteritire arcis Bataviae invasit equum ibi pascentem, & trucidavit, ita ut Cives Batavi, &. milites, coacti fuerint ferissimum hoc animal sclopetis occidere, ne plus damni daret; quod ipse coram vidi,&nuper etiam Cum jam secundo nostram urbem Iavani derelinquere coacti erant, Tigris ingens capta, &Occisa fuit circa moenia Vrbis nostrae praesente generose Domino nostro Generasti acobo Spex : ac nuper hic perfuga suspensus est , qui ante aliquot annos hiantem Tigridem sinistra invasit, & linguam ejus arripiens, cultro lato quem penes se habebat, ventrem ei aperuit, & trucidavit; sed ho C temeritatis magis scui ali
quando Fortuna favet) esse arbitror, quam sortitudinis, exemplum. Atque haec de Tigride.
T Τ Υstrices vero familiares fiant undiquaque in silvis, non raro post Carecta latitan'
i tes, sicut ego cum summo timore expertus sum. Cum enim Anno 1628, rumor esset Enatacanum nos obsidere velle,silvam circa civitatem,caesum irimus, ut latiQr es'
sset ex urbe in subjectos campos prospectus. Chinenses itaque hortatus,ut eam demoli' rentur, motum aliquem cunis fridore percepimus, rati Tigridem esse. Illi alta VO ς Harimou, quod Tigridem denotat, inclamant, ut quisque isibi a sera caveat. Ego per territuS , Cum, quo fugerem, anxius haererem, JHystrix intra pedes meos dilabitur, δέ Cgo ferc prae metu exanimis concido, respiciens, num, vel crus, vel brachium secum xδ'
455쪽
peret. Interea Chinenses Hystricem assequuti occidunt,mihique offerunt, ita sun)muς metus in maximum risium sollitus est. Caetera quae de ejus indole & figura externa re feruntur, cum haC Hystrice non male conveniunt. Leopardi seu Pantherae minus hic frequentes sunt, quam Tigrides. Nuper unum ex iis, insidentem Apro recenter a se lacerato, siclopeto occidit miles, duplicique fretus praeda, utramque belluamin arcem nobis Obtulit. iLeones quoque, quantum constat, in IaVa non gignuntur, sed copiosissime in Africa ad Caput Bome Spei, ubi eos catervatim incedere vidi, quorum rugitus postea e silvis iuel montibus non parvum nobis timorem incutiebat, imprimis cum noctu circa tento ria nostra obambulare audebant, & recens sepultos e terra erutos devorabant, nobis parcentes ob ingentes rogos, quos secti perpetua nocte alebant. Equos parvos alit Iava sed omnes crassa & densa Cervice,sicut Nortvegia, quos Belgae vocant. Generosiores autem e Suratte & Persia huc adferuntur.
De Crocodilo, qui per totam Indiam Cayman audit.
PLinius lib. 8, cap. 2 s, haec de Crocodilo vere ait: Crocodilum habet Nilus qua
drupes malum, ac terra pariter, &flumine, infestum. Vnum hoc animal terrestre linguae tisii caret, unum stiperiori mobili maxilla imprimit morsum, alias terri bile pectinatim se stipante dentium serio , magnitudine aliquanto excedit duode-
viginti cubitos, parit ova quanta Anseres. Sed quod post ait, ipsum esse invicta cute ad versus omnes ictus, non ita est: nam contrarium ipse oculatus testis dicere possi ina. Cum in praesentia generosi D. Iani Coenen, magnus in palude Circa moenia civitatis Bataviae caperetur, longus autem erat pedes viginti, Crassus quatuor: sed certe stipatores Nobiliss D. bipennibus ipsum in tergo, ac. alibi, tapius transverberarunt. Car ne sunt Crocodili candidissima, ego de ea comedi; sed agreste mihi & paludosum sapiebat : & forsan non male saperet piscatoribus nostris Ranarum, qui aliquanto largius de hoc animali Coenarent, quam de extremis Ranarum pedibus. Ut porro, aliquid dicam de excessivis viribus hujus terribilis bestiae, Histariam narrabo, quae accidit tempore Gubernatoris Nobilis D. Petri Carpenterii: Vni itaque de stipatorum ejus nil mero, dum equum ad potum ducit, Crocodilus in ripa latens fluminis, equum in si denti subripuit, qui nisi sellula salvasset, una cum equo, ad fluvii fundum pertractus rei, ut ipse, cum Plauto in Mostellaria vere, potuisset dicere, ureum me rapiunt ad Ache
. Serpentes porro haec Iava in sylvis alit, tanta alvi capacitate, ut integros qpros hauriant ; & in Ternata accidit capi aliquem qui ultra o pedes longus , Aprum in ventre gereret,. quem CXCisum COXerunt, &de eo Generalis D. cum aliis qui adhuc in vivis sunt, Comederunt. Ego pellem unius seu exuvias domi me habeo, longam pede 3 is, quem ipse in sylvis, dum illas caederemus, ut hostem eo melius conspicere posc semus, qui tum in procinctu erat in cum sociis navalibus contrucidari. Itaque est ut Plinio facile fidem adhibeam in illis, Quae de maximis Serpentibus, quae CerVOS tOtos hauriant de Serpente, quae tempore Claudii infantem deglutierat, dixit: Cap. I , lib. 8. Chinenses, & Mauri eorum carnibus avide vescuntur, sed ego iis facile suas delicias reliquerim.
456쪽
De Lacertie quadam ecie, incolis Leguan, ac Insectis variis.
IN Sylvis lavae, in paludibus, & coeno, tum etiam in caverniS, & antriS, reperitus
Lacertae quoddam genus, aut, ut aptius dicam, Crocodili terrestris species, magis in terris, quam in aquis degit: nam quod forma ei respondeat, figura hic ab posita fatis indicat, magnitudine tamen longe infra Crocodilum est: nam ex pluria LAC E R T A, vulgo Leguo dicta. mis , quos vidi, nullus ultra quinque pedes excreverat: serunt tanaen Iavani, saevos, &majores in montibus versari. Animal, per totum Vertebrarum dorsiprocessum, serratum est, cute rugosa&squamosa foede viridi, &maculosa; ita ut solo aspectu suo insuetis horrorem incutiat; Hoc tamen tam deforme animal dempta cute, carnis est albissimi Cuniculi instar, & ut aiunt, qui de ea gustaverunt, saporis delicati.Rictu est magno, capite oblongo. Cauda totius corporis longitudinem aequat. Vnicuique pedum quatuor digiti cum unguibus sitiat concesI1. Porro,ut de Insectis reliquis in India hic aliquid dicamus,locus hic videtur postulare: itaque tanta minutiorum Lacertarum Campestrium est copia, pedem non ultra longiorum, ut vix vestigium quis' in gramine ponat, quin timi dissimum hoc animalculum alicunde exiliat: Est praeterea adhuc alia domesticarum Lacertarum speCies, longe minorum praedictis, quae Colore viridie pallido est, ac in laquearibus & aedium parietibus degentes Muscas, Formicasque venatur; atque licet cum magna voluptate, insignem velocitatem earum conspicere in venandis hisce Insiectis, & quam se contineant immotae, ac si parietibus appictae essent, donec praedam Certam videntes , eam invadant. Verum quoque est, quod Plinius ait lib. si Naturat. Historiae, Lacertis caudas renasci, nam hoc in domesticis meis non semel animadverti, dum filioli mei lusitabundi, bacillo caudas iis decutiebant, quas tamen post diem unum , aut alterum, ad litum pabulum revertentes vidi, Caudasque iis paulatim reaccrescere. Scorpiones quoque copiosos, & grandes fert haec India, vidi enim qui partem quar-ram ulnae implerent, coloris e nigro cyanei, & φlendescente minusculi quoque hic plurimi sunt, ita vix lapidemloco moveas, quin siib ea aliquot Scorpiones lateant morsUS tamen,autyunctura eorum,tam Venenosius non est,quam in Italia,vel Hispania. Scarabaei ita frequentes sunt, ut nil ab iis intactum & illaesum remaneat, prae sertim, siquis in inferiore parte aedium habitare cogitur. Fitque hoc propter seli humiditatem, dc calorem, quae duo genitrix sunt putredinis, idcirco habitacula in superiore aedium parte sunt longe salubriora, quoniam sicciora, utpote quae his bestiis, MFormicarum myriadibus non ita insestentur. Scarabaeos autem hos Lusitani Caca-tic MVOCant, quod OVa quae excludunt, Colorem,& laevorem, Laceae factitiae referant,ac,si ea chartae, vel linteo,vel panno denique, amantur, totum illud spatium, quod occupanis Blattarum instar, exedunt. Est praeterea Formicarum quaedam species, quae totas arcas linteaminibus repletas,& cribro crebrius perforant, cum ingenti s e mercatorum damno mam linteorum ἡCotonea contextorum , ingens per totam Indiam fit distractio. Scolopen ira etiam hic passim reperitur, cujus punctura tam acerbum dolorem in seri, ut hominem ferme ad insaniam adigat: non secus ac in patria Draco Marinu νὶ quem
457쪽
quem Belgae Vocant: sedictus hujus lasecti, ut & Scorpionis, oleo ex ipsis composito sedatur, & sanatur.
Luceriae cujusdam, admodum veneno ae , species, quae merito Salamandi abdica dici queat, quaeque a IJ o Putibin a uno qMem edis ,
Gecco vocatur. Mi a Lacerta rubris stellata in tergore guttis,
Contactuque nocens, miridi momit ore menenum
Mortiferum , superans quae dant Aconita noVercae. Hoc tabo inficiunt , metuendi cside Iavae, Tela sua, ere certam quae dant hastilia mortem. Huic cedat Lybica dirus Basiliseus arena: Cum tantum 'Diridi lateat sub felge venenum. E Sx L ς rix quoddam genus venenosissimum , cujus figuram , ad vivum CX-
presssam, Vobis exhibemus: ejus morsus tam est virosus, ut, nisi pars affecta statim, aut praecidatur, aut cauterio aduratur, intra paucissimarum horarum spa tium, procul dubio actum sit de vita hominis. Hoc de sbio hujus Insecti attactu ex perientia didici, in decumbente quodam socio navali, in Noso Comio nostro Batavi- SALAMANDRA INDICA.co, cujus pectori, dum denudatus dormiret, si1percurrerat Lacerta haec, &, solo con tactu , vesicam per transversum in musculis thoracis eXcitaverat, qualem incute oriri videmus, a ferventi aqua, quae pertusa a Mag. Andrea Duraeo, Clairurgo hujus Noico nati expertissimo, emisit ichorem flavum, & foetidum: subtus vero caro, jam livida erat,& ad Gangraenam tendens, quae etiam per duos latos digitos, impositis topicis neces sariis, & munito corde medicamentis Besbarticis, non secus aC in Gangraena, deci dit, non sine silmina admiratione & horrore nostro : Magnitudine paulum vincit hoc Insectum, communem Lacertam Campestrem; ita ut pedem circiter in longitudinem excurrat. Cutis es: coloris e viridi dilutioris, quem Belgice vocamus, interstincta maculis rubris, ac si Minio tincta esset: Capite es Busonis, oculis magnis, foede protuberantibus; Dentes habet tam acutos,ut eos etiam Chalybi imprimat, quod vidi in hac Lacerta, his venenosum & lethale inseri vulnus, nisi pars affecta, aut ferro exuratur, aut novacula amputetur, dum Praetoris urbani serVus eum gladio transfigeret , aperto ore palatum rubrum, instar fornacis,apparet. Tardigrada est, ubi pedes fixerit, vix inde vi ipsam avelles, non secus ac si glutino cohaereret, quod etiam in hac deprelibiadi, dum chartae impositam depingi curarem, quamViS moriciam, pedes non nisi cum chartae laceratione inde avelli poterant; quinque enim digitis pedum, acutis & curvis unguiculis, armatis, praedita est. Nostrates ipsiim animal apposito vocabulo vocant;Quippe non secus, ac COCCyX apud nosciuum Cantum iterat, etiam Gecco assiduo sonat, prius edito stridore, qualem Picus emittit. Degit porro in arboribus vetustis cariosis, locisque humidis, tape &, cum summo, tam Nostratium, quam Incolarum, metu, circa cubilia versatur, adeo ut Mauri casas suas integras demoliantur, ut hoc
458쪽
ut hoc animalculum migrare faciant. HinC optime convenit huic Insecto, quod de Saalamandra Plin. lib. 29, cap. 4, his verbis refert: Inter Omnia venenata Salamandrae scelus maximum est; caetera enim singulos feritant, nec plures pariter interimunt, ut
omittam, quod reliqua perire conscientia dicantur homine percusso , neque amplius admitti ad terras; Salamandra pariter necare populos improvidos potest: nam si ar bori irrepsit, omnia poma inficit veneno, & eos qui comederant, frigida vi, nil Aconj to distans, quin immo si contacto ab ea ligno panis crusta incoquatur, idem veneficium est, vel si in puteum Cadat, &C. Sanguis Uus e rubro Colore ad pallidum vergit,&, ut verbo absblvam, ipsissimum venenum dicas esse. Iavani sanguine, & sanie hujus Lacertae,tela sua tingunt. Tum scelesti isti veneni propinatores, qui hic utriusque sexus plurimi simi, hoc animalculum e laquearibus stine cauda alligato suspendunt, quod tum prae ira glutinosum & flavum liquorem assiduo e gutture destillat, quem exceptum fictili subtus apposito colligunt, & Soli expositum, in massam Cogunt, tali modo in vi
vis hoc Insectum glendo quotidie servant ad aliquot menses. Hoc veneno nullum maiagis praesentaneum reperiri certum est, ac puto de eo genere esse, quod Imperator Nero Britannico per Locustam samosam Veneficam exhibuit, quod tam praecipitem mor tem adferebat ut inquit Tacitus) ac si serro urgeretur. Urina porro ejus tam acris est, ut non solum Vesicas excitet in quamcunque Corporis partem inciderit, sed nisi confestim siccurratur, Carnem subtus nigram & gangraenosam reddit. Hujus morsui mederi testantur Indi Crocum sit bterraneum Lusitanis dictum, quod planta sit, quae radicem habeat flavam croceo colore tingentem. Haec est radix Curcumae officinis nostris vocata , quae quantas Vires habeat, suo loco probavimus.
SCio ego longe alia facie ab aliis Chamaeleontem pingi: sed certe eos istud genus
animal culi, vel non vidisse suspicor,vel hic alius ab illorum Chamaeleonte ut quicquid sit, ego hunc ex fide describam , qui omnibus Lusitanis, & Malalis Cambiloa Corrupta voce nominatur: Estque frequentissiminia in his locis animal, seu Lacertae
species, naturali colore est viride, rubris hinc inde in tergo, maculis distinctum. Cristam in tergo habet, quam quietum demittit, irritatum erigit, ac runt etiamsub gutturpbulla enascitur, quod ubi videris, est quod tibi ab eo caveas :nam acetaeimos dentes habet,& Incolae morsum ejus venenatum esse affirmant. Pedes anteriores flexuram habet x Unicam instar brachiorum cubiti posteriores vero pedes si int multo longiores Cum duarbus flexuris: omnes tamen quinque digitis & longis unguiculis armati. Cauda longissima,&versias extremitatem tenuissima quam in gyros contortam gestat. De eo ego idem Credo, quod doct. Belonius ait l. 1. observat. c. et 1, in haec verba: Chamaeleon se mutat in Varios Colores, Communiter viridis est,rendens versus flavum, & aliquando Caeruleum colorem. QSOd est verissimum,nam hos duos colores, prae ira, vel metu ipsum induςxς Vidi,ut quii domi in cavea aluerim hanc Lacertam aliquoties: mutare autem colorcin in
459쪽
ejus corporis speciem, Cui insidet, nugacissimum est, ut &illud, vento victitare: nam ut idem Betonim paulo post ait,Muscis, Formicis, ii Mino Locustis,alitur, tum Scarabaeo tum ea lpecie, quas occalacc NOstrates & Lusitani appellant, quos in ventriculo plus quam dimidia parte consiumptos inveni. Quod Vero longo tempore sine victu postsit durare, hoc commune cum reliqUis Insectis habet, ut Serpentibus, quos Circulatores eircumforanei aliquot menses pyxidibus inclusos sitne ullo cibo circumferunt. Idem de Runis dicendum, quae integra hyeme in fundo Paludum latitantes immobiles si ib ulva latitant; itaque vere dicit poeta, quod minuat praesentia famam. Atque haec sunt quae de Chamelaeonte certo comperi. Quo spectat illud Alciati Emblan a in adulatores.
Semper hiat, semper tenuem, qua vescitur, auram, Reciprocat Chamaeleon; Et mutat faciem, varios sumisque colores Praeter Rubrum quel candidum: Sic eo Adulator populari vescitur aura, mansque cuncta devorat: A lum mores imitatur Principis atros , Albi, pudoris Nestitu.
Lacertus Iolans, seu Dracunculus alatus.
Aera pervolitans junxisse Medea Dracones
Dicitur: e IaῬa num tulit has molucres ΘDEpingi hic curari Lacerti quoddam genus volaticum, quod Belonius observationum sitarum Orientalium lib. 2. Cap. , describit sub nomine Draconis volantis : sed ita cursim hoc attingit, ut coactus suerim bestiolam hanc paulo exa-ΕΑcER Tvs VOLANS.dius describere, utpote qui eam, non mortuam tantum, scdispius vivam, hic in Iava
460쪽
viderim. Belonitis effigiem hujus Insecti adsert bipedem, quum quadrupes sit, prae
terea duas bullas flavi coloris circa guttur externe gerit, quas inter Volandum inflat,& veli loco utitur. Cauda,pro proportione Corporis, longa est, Versicoloribus pulcher rime maculis cutis distincta. Tum alae, alis V espertilionum admodum similes stini, &membranaceae, quas attollunt, hoc modo quo hic depictum vides, alias ubi eas demi sere ad latus, vix apparent. Magnitudine sint duarum Unciarum, grandiusculam do mi habui, quae tres partes ulnae impleret. Volant quidem, sed non diu perseverant involando, ab una nempe arbore cum si ridore,in aliam transiliunt, quae passus viginti aut triginta a se invicem dis ant, non secus, ac pisces Volatici, qui Hirundines aquaticae Ges hero dicuntur,pauco. tempore se ex aqua attollunt. Num Venenatae sint hae Lacer tae, Compertum non habeo, Iavani saltem negant, & eas, ut & alias Laccrtas, impune manibus tractant. Caeterum, Muscis, Formicis, & aliis parVulis Insectis, victitant, in Silvis Iavae frequentes sunt, sepe grandioribus Serpentibus esca deveniunt, quod inter homines familiare esse, Plautus bene dixit hoc modo, Homo homini Lupus, potentioreS innuens, minores deprimere sblere.
ADmirabilis hujus exenterati Lacerti iconem, quam exhibeo, ejusdem speciei, sed
non ejusdem magnitudinis, es ; cujus Carol. Clusius cxuvium in exoticis dedit. In Insulae T oo silvis frequens est. Nomen ejus vernaculum hactenus nobis incognitum ; verum ne quid pubi nauticae nostrae in nominatum esset , placuit quibusdam LACERTUS S A M o S V S. Porciam, aliis vero Diabolum de appellare, fortassis ob miram & horridam squamarum Conformationem, quas irritata erigit. Animal esst duorum pedum longitudine, Vulpis magnitudine. Totum corpus ab oris ad caudae & pedum usque extrζ'mitates , perpetuis squamis nigricantibus, rigidis , & mucronatis, coopertuS, excepto gutture , VCntrisque, & Crurum infima parte, quae durioribus pilis leporinis vestiuntur iidemque pili hinc inde erumpunt in dorso ex ipsis squamis. Magnitudo squamarum pro diversitate partium corporis discrepat; omnes ad exortum striatae, &adfinem quasi laevigatae. Cauda est valida, sero pedem longa, prae caeteris membris mira squam/ rum te tura Ornatur : Carum enim, quae ejus latera utrimque claudunt, sorma pror Via reliquis dissimiles,nam planae non sunt, aliarum ins ar, sed cavae quasi incurVatα, qui δpronam & supinam laterum partem tegunt. pedes breviusculi palmam circiter longi,pQ steriores quinque unguibus brevioribus, anteriores tribus oblongis, crassis,sed imbellφCUrVis, armatitur,sicut in Brasiliensi Taniani ινά,quibu aeque ac illa, Formicarum & Vςx mium latebras detegit, praedamque qualemcumque mordicus tenet. Capite & py0 muscide non est porcino,ut Armadilho,sed tenuiori & acutiori,more Talparum,quo xςx ram commodius evertat. pastum iturus, Lacertis,aliisque Insectis,insidiatur,quibuβpm