Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

HIST. NATURA L. M MEDIC. L 1 A. V.

ut sunt Anguillarum genera, Tincae, &similis speciei. Caeterum maneat Plinio scia autoritas, ego certe longe praestantiores pisces me hic Comedisse autumo, aut gustus me fallit. Anguillas porro, Muraenas habemus, fluViatiles, & marinas, quae posteriores mihi bonitate reliquas vincere videntur ; ego saltem lacus res cum Hydris,&Serpentibus coire non semel vidi, quod sufficit mihi, ut absterrear ab iis, aliisque tales delicias relinquam. Capitur praeterea in lactibus &s agnis, Mugilum quaedam species, squamis durissi mis, & dentibus tam acutis, ut natantes pullos Anatum devoret, & laceret, ac Anseribus tape pedes mordicus demetat, vocaturque Incolis Dan Cabosch: hic tamen etiam limum suum sapit. Mugiles denique marini quos Belgae, vocamus) hic in summa quantitate capiuntur, & venales in forum feruntur, quis alis temporibus sapidissimi sunt: sed aliquando ipsos morbus invadit, Ut vermeS intra CarneS eorum generentur, non secus ac Apuis in patria accidere vidi, & tum ossibus &spinis abundant

quod nostri-vocant , insitaves quoque sunt, minusque salubres; -- stelae porro si int foedo aspectu, & caput ferme Busonis ostendunt, asst oculis grandiori bus , corpus quoque multis luridis, &lividis maculis interstinctum gerunt.

CAPUT XXIX.

Sumttaxum hic omnis generis capiuntur , inter eas illae etiam, in magna quanti tale, quae in dorso serratae sunt, quas Belgae Steur brabbens vocant: Quam porro Squillam depictam damus, tantae & inusitatae es: magnitudinis, ut habuerim , quae siex numero, libram sexdecim unciarum penderent. Saporis sunt delicatis s Q V ILLA.simi, & inter omnia Ostracoderma, saluberrimi, unde, & phthisicis, & quis anguinem e pulmonibus fundunt, medicamenti sunt loco: at tum cum pauco sale coqui debent: nam sal omne erosivum est, & proinde pulmonibus inimicum.

Cancri quoque in aqua dulci fluminum capiuntur,pedali magnitudine, in cavernulis

circa

482쪽

IACOBIBONTII

circa ripas fluminis ab ipsis excavatis. Sapore sunt praes antiores, quam marini , qui siccioris sunt carnis, Locustas eas Plautus in Menechmo vocavit, dum medicus inter rogans Menechmum hoc modo, solentiae tibi unquam oculi duri fieri ξ ille festivissi me respondet. Quid tu me Locustam esse censes,homo ignavissime nam Cancrorum oculos lapideos esse, notius est, quam ut ego hoc praedicem, & quantam utilitatem adferant affectibus Renum, SI Vesicae, tum Gonorrhoeae, e Concubitu Venereo ortae, si misceatur pulveri Therebinthinae Venetae, Coctae, melius apud Practicos dicetur. Vnde vero illud proverbium natum sit, Squillas a sepulcro vellas, ego Certe ignoro, nisjam invenerim, dum in hac Insula circa mare fluctuans Cadaver Iavani occisi contemplor, id plenissimum magnis hujuscemodi Squillis inveni: sed taceo, ne delicatioribus veniatriculis facile nauseam concitem.

De Testudirie Squamata, Tamach, aliis Larii, clicta.

4uid monstri hoc Θ Pisitas et et num fera terrea dicar, Amphibium terr s , quod aquis e pascar in udiis , uum siquamas gero, tum duras in tergore setas,

Inque excaNatis prope ripo dormio cun s ξSic adulator tumida dum ivit in aula, In cunctis facies in Dertit se: Principis ora Et multum sequitur, jurans in Nerba, negansique, Rursus ea, ut spe ut mutari ὰ Rege colorem.

INter Varias, &miras, tam terrestrium, quam aquatilium, Testudinum formas, nullam ego huic assimilem, neque depictam , neque vivam vidi, praeter duas, quarum una mihi dono data, aliquamdiu in aqua vixit. Capitc est exiguo Serpentis instar, Oculis parvis, & in omnem partem mobilibus, dentibus acutissimis, TEsTUDO S AMATA, Tamach DICTA.quibus pisciculos venatur, & lacerat. Squamis si aperne per universiim corporis pro Cesiis textus est, quamvis Carpionis , seu Cyprini similibus , nisi quod crassi Oressint. Cauda est longa, item squamis obsita, ventre levi, & molli est, & ictibus per' Vio. Hujus squamas Chinenses medici in summa tenent existimatione in Cholericis affectibus, Dysenteria, & Cholera; Exsiccatis enim squamis, & tritis in pulVeremi utuntur, ad Bj pondus, in vino suo adusto, vel aqua orygas, calyaraei Can te vocari alibi di imus. Adversus Colicos, atque alios extremos dolores, vim narcoticam obtinerς experimento comperi; &non mirum, animal natura sua frigidum, somno lentum, &tardigradum , tales effectus a se edere. Edulis est, & longe optimi saporis, Ut mihi rς tulerunt , qui de ea Comederunt. Ego, ut verum fatear, naturali inclinatione abhorre a cibis istis, quae a Testudinibus, Serpentibus, Lacertis Leguo dictis,& similibu ,pς xuntur , inde malo iis carere, quam imaginatione in Nauseam, Choleram incidςrς,

483쪽

quod in athi contigit, dum,in mens a Din. Generalis LP. Cocnende, Crocodilo odi, edis wem, cujus saporem cum reliqui laudarent , ego ex illius gusta tanto horrore co reptus sum , sic domum revinius in tam atrocem sper imaginationem Choleram mei di, ut vitae periculum incurrerim, cum tamen primi habris tantium gustassem. - lavari hoc Monstrum merito Ta ah vocant, quod idem est, ac si dicas fossorem terrae, quia circa fluminum ripas caVernas in terra exCavat, ubilateat: estque Animal amphibium Chinenses appellant, quod cursorem significat, per antiplarasiti si oculdubio , eum ne Testudo quidem tardius incedat, qUam liOC animal. Caeterum, ut hoc obiter addam, Testudines fluviatiles alit Iava, ohge marinis minores, piscinarum depastrices, adeo rostrata Uxis capside sine duntibus, ut facillini alicui incauto digitum amputent.

De Cancris lacis, Ostreis, Ο Pacori, is reliquis , in India.

misiquis caudati se isti tela Paguri,

Disce meo exemplo morsin mitare dolosos: Dente leonino , quos aula /volubilij infert A tergo, pejus retinet fors cauda venenum. CAncrum, quem tibi depictum hic damus, coloris est viridis dilutioris, scutol visupra dorsum & orbiculari, Caudam praelongam fert, atque in fine, iculi instar, acutam, qua si quem imprudentem piscatorem laeserit, ei non minorem , quatri Scorpius dolorem infert. Caro 6 us non tam delicata est ,

quam reliquorum Cancrorum, qui Varii, & in magno sunt

Astacos quoque fluviatiles simul ,& marinos habe mUS,saporis Optimi: sed quod mirere, plenilunio hiC O mnia Ostracod er-1na sunt inania, de

Crescente vero Luna, implentur Contrario modo, quam

quo in Patria. Ostrea quoque familiaria duorum

generum; alterum

quod in rupibus assi gitur, quod & deli

Catius est; aliud ve-xO , quod in virgultis pendens capitur, refluente nimirum maxi, stivas, & fruticeta nuda relinquente. Sed haec Ostrea ego non probem, quod littora S fundus sint limos a. Praeterea foedi sentC A' N C R I.

484쪽

saporis , limum , & sundum, resorunt , quo etiam vescuntur: Sed quamvis figura, haee Ostrea inter se non differant, tamen ego gustu facillime differentiam distinxerim ita ut de nobis hinc non insulse aliquis dicat, quod IuVenalis, Satyricorum Princeps Satyra quarta ait de Montano. Qui Circeis nataforent, an Lucrinum ad axum, Rutupinove edita fundo , Ostrea callebat primo deprendere morsuo 'Etsemel a pedit litius dicebat Echini De Conchis, Turbinibus caeteris Ostracodermis aliquid libens dixerim, nisi illae per myriades, apud curiossis phanaticos in patria conspicerentur.

Hirtipedes Satyros, Sphingas, Faunosque petulcos, Nec pueri credunt: tamen hoc mirabile Monstrum Humana specta facie , tum moribus illi simile in gemitu, tu et ibus ora rigando. PLinius, ille Naturae Genius, lib. I, cap. 1, de Satyris dixit: sunt S Satyri, subsolanis in Indiis locis & montibus pernis issimum animal; tum quadrupedes, tum& recte currentes humana specie & effigie, propter velocitatem non nisi senes aut aegri capiuntur. OVILANC OV TANG. Ast quod majorem meretur admirationem, vidi ego aliquot utriusque sexus erecto

485쪽

thee lentes,imprimis eam scujus effigiem hic exhibeo) Satyram scemellam tanta, vere eundia ab ignotis sibi hominibus occulentem, tum quoque faciem mahibus liceat ita dicere) tegentem, ubertimque laCrymantem, gemitus cientem, & caeteros huma. nos actus exprimentem, ut nihil ei humani deesse diceres praeter loquelam. Loqui ve ro eos easque posse, IaVani aiunt, sed non Velle, ne ad labores cogerentur : ridicule mehercules. Nomen ei indurat Ouram Outari, Dod hominem silvae significat,eosque nasci, firmant e libidine mulierum Indarum, quae se Sinaiis di Cercopithecis detestanda libidine misicent. Necpueri credun: , nisi qui nondum a re lavantur. Porro in Insula Borneo, in Regno Succodana dicto, a nostris Mercatoribus propter Orygam k Adamantes frequentato, homines montani Caudati in interioribus Regni inveniuntur, quos multi e nostris in aula Regis SuCCO danae viderunt. Cauda autem illis est prominentia quaedam ossis COCcygos, ad quatuor, aut paulo amplius, digitos exta crescens, eodem modo, quo truncata Cauda Canum, squos nos Syligiones vocamus sed depilis. Simias denique, Cercopithecos, DaVianos plurimos Sylvae Iavanorum alunt.

ulterius indaganda proporimm .

Ostracoderma, ut Ostrea, Purpurae, Turbines, &quae sunt fragilioris testae, Cancri, Paguri, Astaci, Locustae, Squillae denique, hic Novilunio plena sunt

succo; eodem, Plenilunio, destituuntur. Quidnam dicemus de Emeis cavernis & montibus ignivomis in Iava& Banda, quae ingentes lapides, quos ne viginti quidem homines loco movere possent, aliquando ex imis faucibus eructantes , non secus ac tela, extra consseectum in aera mittunt e Cujus nostri hic plures oculati testes exstant. Sileat Bitumen & Asphalium situm Lacus Palaestinus ; cum de Sumatra Naphtham serat, quae in mediis floestibus flammam alat, quod cum maximo suo damno, nostris inspectantibus, Lusitani cum duabus navibus, Galeonibus dictis, combusti sense re, cum prospero Vento & aestu earn in mare effundentes accensiam in hostium naves

conarentur aVertere.

In Iaponia arbor Palmae fgura crescit, qtiae si a pluviis permaduerit, tanquam pes Ccorrepta statim eXarescit, quam mox cum radicibus avulsam in locum apricum siccandam exponunt indigenae, & tum in eandem scrobem inj ecta prius arena fervida, aut scoria ferri, replantant, & si qui rami exsiccati, vel avulsi sint vel decidere, eos cla vis ferreis trunco affigunt, sic pristino virori restituitur. Potulenti liquores ex arboribus ejusque fructibus depromuntur,non secus ac vinum, inebriantes. Hi potus ex diversis arboribus eliciti Zqueer dcuro ac vocantur. Quod autem in Iaponia narrabo fieri, miracula ipsa stiperat. In doloribus capitis at liquis , in obstructionibus Hepatis, & Lienis, in Pleuritide quoque, perterebrant stylo argenteo, aut e Chalybe Confecto, non multo Crassiori, quam Cythararum chordae es.se solent, transadigendo paulatim &lente praedicta viscera, ut altera parte stylus exeat, quod & in Iava fieri vidi. Sed jam tacebo ; si de Regis Macassarenssis in Insula Celebes veneno , quo jacula sua parva per tubulos missilia inficit, dixero, quod tantae pernicitatis est, ut celerius mortem inserat, quam si ferro urgeretur : nam aliquis vel leviter laesus ad simplicem sanguinis missionem vel in extrema calce, statim nutabundus, tanquam ebrius , moro tuus in terram concidit: sed & carnes intra dimidiae horae spatium a septico hoc veneno, ita computrescent, ut tanquam mucus a subjectis ossibus manibus avelli queant et Et quod mirere magis, sit, ex. grat. aliquis in femore vel altius laesus superficialitera telo alio veneno non intincto, & sanguis etiamnum calidus in subjectos pedes de fluens tangatur simpliciter hisce venenatis sagittulis, Ocyor Euro aura pestilens vulnus Versius ascendet, eademque celeritate & mo do hominem e vivis rapiet: Haec non sunt H nugae;

486쪽

nugae; sed oculata experientia, non solum a Nostris, sed&Danis, & Anglis, usus pata. . Sacerdotes Bandanes inediam facile, ex simplici voto, Viginti & amplius dierum

ferunt.

In Malacca, & Continentis quibusdam Indiae locis, Crescit herbula, quae semen fert instar Hordei, sed nigrius & hirstitius; cujus succo sisblummodo dentes imbuantur silicem in pollinem redigere valent. . Semen quoque aliud parvum inibi nascitur, adeo essicax promoVendo partui, ut, si diutius quam par est, ore contineatur, ipsum uterum praecipitet. Nux Myristica, & Macis, in Insulis Bandae talatum proveniunt, caeteris terris

negata.

Lapis Pa saliari vulgo Bego , concrescit in Persa ex solo esse herbae, Colchici, vel Croci florem gerentiS. Quid Laccam elaborantes Formicas loquar, quarum operas si novisset Plinius, non tantus in selis Apibus laudandis fuisset 3 Adde, Moscum hic & in China fieri ex putrefactis carnibus bestiarum, Muris Pon lici forma, dc odoratissimum Zibethum e vomica penes nates Vulpis Indicae erui. F I I S L I B R I I N T L

487쪽

IACOBI BONTII

HISTORIAE

NATURALIS & MEDICAE

De Herba, eu dirutice, quem Chinen es The dicunt, unde

potum suum ejusdem nominu con iciunt.

E hoc frutice hactenus eloqui erubui, cum Chinenses id tan quam arcanum sibi reservent , Ss si quis eos interroget, unde adferatur, & ubi nascatur, Variant omnino, neque quicquam stabile adferent, nam modo dicent, herbam esse, modo fruticem ; ita ut nil firmum inde Concludere hactenus valuerim, cum tandem generosis noster D. Generalis Iacobus Spex, eam disputationem , M scrupulum mihi partim ademit. Qui haud dubie fruticem esse pronunciavit, nam nobilissimus Dominus dum ante aliquot annos in Iaponia Legatus, & Gubernator e .set ibi, Lepissime crescentem conspicatus est. Viridia folia mihi nunquam hic videre contigit. Sed dum arefacta in aqua tepida dissolverem, inveni ea omnino similia esse foliis Consolidae, sed incisa sunt in circumferentia, & dentata. Porro hanc herbulam cum aqua Chinae decoquunt, & calidum decoctum dein serbent, sanitatis conservata die gratia, quod decoctum sapore est versus amarum vergenti, unde & saccharum di tiores indunt. Porro de hoc potu tantas laudes Celebrant Chinae, tanquam ista Theti. cra esset herba,& omnibus languoribus,morbisque accommodatum latium. Et certe, ut verum, fatear , sanitati procul dubio conducere dicendum est, & pituitae crassae e pectore avellendae non infima est medicina ; siccitate namque praestat, & calore, quod amaritudo ejus satis indicat,Phthisicis,quoque hic potus prodest,& Orthopnoicis,tum

vesicae, & Calculo renum accommodatum esse remedium CXtra controversiam est,

cum sit summe diureticum. Caeterum non minoribus a Chinis laudibus effertur hic potus, quam Mahometanorum Cave, quod potus genus etiam apud ipsos fervidum sorbetur in eosdem, quos diximus usus. Hactenus Bontius. ANNOTATIO. Non absonum eYistimavi, si circa figuram disserentias &qualitates nobilis humus Asiaticae plantae, huc quaedam notatu stigna adduxero, ex relatu eorum qui per integros campos in China & Iaponia eam studiose coluerunt. Quo, cum haud multi penetrarunt Europaei, Ut neque noster Bontius, & proinde viventis plantae ejusque Iconis se compotes fieri nequisse conquesti sint, ego tandem defectum illum favore D. Caron, olim in Iaponia Praefecti meritissimi, supplevi; ipso nobis inusitatam foliorum discrepantiam siti peditante, pictori quo ad magnitudinem & figuram, mihi quo ad vires & pretium. pleraque Cum hactenus neglecta, non mirum est, multos etiam nunc in illo errore versari, quasi diversae speciei plantae essent The & I sa: cum e contra eadem sit, cujus decoctum Chinensibus The, Iaponensibus Tm nomen audiat; licet horum ob majorem soliorum Contritionem & Coctionem, nigrum The appelletur. Vnde fit, ut Iaponensium et pia gratioris utique sit saporis, majorisque efficaciae, ac altioris quoque pretii.

Omnis itaque, sive et Iia, nullibi terrarum, quantum quidem constat, nisi in Ia-H a ponix,

488쪽

FRUTEX THE. ponipe, Chinae,& Chiam,Campis colitur,exsurgitque ad Ribesiorum vel Rois Europaeae molem & altitudinem. Caules & ramunculi totius fruticis a pede usque ad verticem, perpetuis & infinitis floribus & foliis tenuibus, acuminatis, in ambitu crenatis,ornate vestiuntur. Quae ejusdem licet formae, diversiae adeo sunt magnitudinis, ut quinque differentiae foliorum uni eidemque frutici adnatae appareant. ma & maximam inferioribus ramusculis,Balsami hortensis foliis simillima existunt. His siccedunt ea,quae secundae magnitudinis & prioribus multo minora sunt, ut sic gradatim ascendentia quinquies manifeste differant. Verum quantum haec folia sursum magnitudine de-Cr esciant, tantum pretio accrescunt: quippe primae magnitudinis exsiccatarum M prri' paratarum libra valet quinque asses; secundae, quinquaginta; tertiae vero, quinque flO'renos; quartae, quindecim: quintae & ultimae magnitudinis, quinquaginta, imo subin' de centum & quinquaginta florenos valet, si rite praeparata fuerit. Iaponenses soli haec in pulverem quo viridiorem eo praestantiorem) redacta, ferventis aquae cyatho immiscent, quantum duobus Cochlearibus continetur, eamque potionem ita permi tam potant. Sinae vero in aquae serventis vasculum aliquot e)usmodi solia injiciunt, in de Calida, posteaquam eorum vim imbibit, epotatur, ipsa vero solia relinquuntur flores porro fert albicantes , magnitudine, figura, colore, Rosae silvestri Euro' paeM, quR Egianiter Vocatur, excepto odore, simillimos. Quorum soliolis decidenti' bus, umbilicus manet, ubi semen horum fruticum rotundum & nigrum continetur Rosiarum instar, quod terrae commissum novas producit plantas triennii spatio, ex qV0

489쪽

ium foliis messis luculenta illis annuatim redit, etiam iis Iaponiae locis, ubi gelu &niX vigent aeque ac in Hollandia. Ita ut sperandum sit, si semen capsulis inclusum,& contra aeris injurias munitum,hUC deferatur, ibidemque umbrosis & fertilioribus terrae locis commendetur, feliciter quoque educatum iri posse. Radices sunt fibrota, & in mini mas particulas dispers e circa terrae superficiem, nullius hactenus usias habitae. Ita uesbia hujus decantatae fruticis praestantia in frondibus existat, quae Vere Iaponensi lectae,& in umbra exsiccatae, ad quotidianas decoctiones reservantur. Quas quidem potiones pretiosissimis culinaribus instrumentis ab ipsis Magnatibus, diversis modis religiose praeparatas, intimis tantum amicis, Veluti exquisitum quid noctes atque dies propinant: Easque non frigidas, sed calidas tantum,prodesse,ratum habent, more veterum, qui frigidam calidae postponebant. Si vero quibusdam ob amaritudinem insuavior vi deatur , tantillum sacchari addunt, eamque summa cum voluptate & levamine sbr-bent sani ad arcendum somnum; dc imprimis aegri, quibus posci largiora convivia caput& ventriculus oppletus fuit. Sed, ne in alieno opere prolixior fiam, omittam ea, quae de usu & deliciis hujus celeberrimae potionis Autores probatae fidei scripserunt , ut sunt Petrus Massaeus lib. vi, Husid. lib. XII, Ludovicus Almeida in eodem opexe l. 4, sel. epis . Petrus Farricius soc. Ies Tom. ai, Rer. Ind. Matthaeus Ricius, de Expeditione Christiana apud Sinas. Aloisus Frois, in relatione Iaponica, & alii. QSorum omnium Compendium D. Tulpius nostrae Reipublicae Medicae Coryphaeus, in calce observationum suarum succincte tradidit. Cum enim hic potus indies celebrior fiat, etiam apud

Europae Magnates, Omnes fatentur uno ore ipsis bene esse ex ejus usti, unde fit ut magna copia & magno pretio ipsa folia exsiccata &in capsulis plumbeis recondita, undi quaque nunc distrahantur : Verum si earum potiones forte non aeque feliciter in Europaeis Regionibus eVincant somnolentias consuetas; nec renum calculos, NI Catar

rhos , aliaque sanitatis incommoda aeque essicaciter arceant, sicut illi in natali selo expertum habeant; tamen ille defectus non adeo ipsi herbae, vel Asiaticorum super stitioni, quam nostro praeparandi & utendi modo, ut corporum nostrorum dispositioni, aliisque impedimentis, imputari posse, facile est di)udicare. Collatis itaque

allegatorum autorum scriptis, & noviciorum quorundam vivo relatu, omnes inter se convenire videntur potius Circa usum, dignitatem, Meffectus hujus potionis, quam circa vires δί qualitates. Nam quantum ad saporem foliorum The, praeter amaritudi . nem, & calorem, aromaticum quid, & tenuitatem partium potius praedominantem, quam astrictionem, Videntur arguere. Accedit, quod infiniti mecum eYperti sint, ex reiterata hac potione serum sanguinis levesque sudores moveri, urinasque simul copiose pro trudi. Vnde ego crediderim, illud quod affert impedimentum vaporibus, somnum ordinarium inducentibus,non adeo astringendo stomachum, quam discutiendo fiatus, attenuando spiritus, exsiccando de corroborando cerebrum, praestare; imo dolores universales mitigare, ut inter anodyna primatum obtinere possit. Accedit quod omnes evidentes Operationes, quas in humano corpore exerit, meae Opinioni faveant, Cum non solum teste nostro Bontio, sed & omni Sinensium, Iaponemsiumque experientia, summe diuretica, & siccans crastaque pituitae abstergendae dicata habeatur. Imo quidni praeter has enarratas manifestas qualitates, etiam antinarcoticae sive

anticipiales si ita loqui liceat) proprietates illi attribui possent; scilicet ut The discutatiendo, &separando vapores, atque exa ando spiritus, serenitatem quandam menti& corpori conciliet, blande vigilias inducat, vinculumque illud vaporum familiare paulatim dissolvat aeque commode, quam Opium coagulando, . obtundendo, fige

do, somnum inducere Creditur.

Porro lis haeret inter Autores, an planta ram nobilis ejusque usus fuerit antiquissi mus, quia in vetustis Sinarum voluminibus nullus ad eam significandam hieroglyphicus character quales sunt illorum litterae in reperitur. Nostratium aliqui Praefecti in Indiis probabilitatem indigenatus territorii Chinensis & a multis aevis agrestem & incultam iiiisse mihi testati sunt: Sed ejus culturam, vires eXimias , praeparandi modos, dignitates , quae quotidie adhuc incrementum sumunt , apud illos minus obsoletas esse Q, odsi ita sit, non male quadrat cum iis,quae de Tabaco & Canna faccharisera perhibentur: quarum illa olim in natali solo Indiae Occidentalis solummodo herba vulneraria fuit habita; Haec vexo instar Iridis circa ripas vaga fuit& contemta, antequam

H 3 dulcedo

490쪽

dulcedo ejus a Barbaris detecta, tandemque per manus tradita, atque cum labo xe ex culta, toti orbi ceperit esse oblectamento.

De I uce Faufei seu Pynang Malalis dicto, de Sirii,

, Sicil-boa, illorum usu.

foliis credat commixta calce tenellis , , Cum fructu hoc Indos in sci, unde ore cruento , ' Purpureum ejiciunt succum, tum dentibus atris Horrendum arringunt, θ' dentibus ore minantur ΘRL ist e, de quibus jam acturi sumus, adeo familiari sunt in usu apud omnes In

diae populos, ut videamur operam velle perdere, si latius de iis agamus, tum quia Ianus Lins colanus expertissimus rerum Indicarum scriptor, de iis satis co pioso egit, quem Autorem sui hoc obiter dicam) immerito multi fluxae fidei incusant, Nux FAVTEL, & BE FEL E. Cum certe in iis, quae ipse visu percepit, optima fide egerit. Caeteriam de meo hic illud addam, quod vel reliqui scriptores omisere, vel non satis luculente descripsere. Folia, igitur ista, quae Malati atrii vocant, Iavani Miele, ubi masticantur sine admixta calce, amara fiunt, & linguam pungentia, inde addito fructu hoc Pyraet dicto Iavanis, Ar bi' bu,

SEARCH

MENU NAVIGATION