Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

gitescit. Vnde Caro ejus vesica non solum, sed sicut magnae illae Lacertae Brasiliet asses Legia a Tam, inter epulas ab omnibus passim incolis expetita.

OVia Author noster L Bontius, sedulus alias Naturalium in Indiis indagator ,

hujus animalis non meminerit, ego ejus genuinam figuram & descriptionem ab Indiarum nostratibus consiliariis, fide dignis,suppeditatam, operae pretium riui addidisse. Quadrupes hoc inusitatae figurae,monstrosis bestiis ascribunt Indi, quod a diveris speciei animalibus, porco scilicet, δc Cervo,pronatum putent. Reperitur tantum in insula Bouro, triginta milliaria distante ab Amboina. Nec alibi terrarum ab aliquo visum fuisse omnes testantur. Est majoris Canis vel Cervi magnitudine. Pilos habet more Canis venatici, susci & grisei coloris,instar Gliris. Capite & rostro est Porcino, oculis & auribus parvis. Cauda tortuosa, Porci aemula,pedibus & ungulis Cervinis. Velox & ferox habetur animal , & longaevum quoque, si Aristoteli fides, dicenti

quibus plures simi dentes, eorum Vita, magoa ex parte, longior. Sceletos capitis cujus accuratam iconem hic exhibeo, favore optimi viri D. Sma- merdami pharmacopoei Amsi elo laniensis,& rerum exoticarum instructissimi , Vitulini est magnitudine, ex validissimis ossibus, imprimis utriusque maxillae, confirmatus. Quibus ab utroque latere posterius versus fauces, duodecim circa dentes, molares di anterius autem initio rostri sex incisores inferiori maxillae, duo grandiusculi superiori parte inserti sunt, & more aliorum brutorum rapacium, bucca vel rostro te guntur. At vero loco caninorum dentium ex intermedia maxillae inferioris parte duo validi insignes erecti dentes erumpunt rostrumque perforant. Semipedis sunt longitudine, pollicis crassitie , paululum incurvati, instar dentium Apri, quibus hostes suos in vadunt. In stiperiori denique maYillae parte ab utroque latere processus osset concaVi pparent, CX quibus pro manant cornua, digitum crassa, duas palmas longa, glabra, dc cntium instar aevigata, sed unci instar incurvata, ita ut primo intuitu quatuor Corni'. F bus

462쪽

bus juxta se positis videatur armatum hoc animal Iab Eoosse, ac proinde. ob dupli cem rationem inter monstrosa habitum, primo, quod contra Aristotelem, Cornigera animalia in altera maxilla tantum dentes habere, M primoribus maxillae superio is carere, testetur. Secundo, quod idem Aristoteles, nullam dicat inveniri animantem quae cornua & exertos simul gerat dentes. Caetera qhine circa indolem hujus animalis desiderantur, quia fluxae fidei mihi vide bantur, distuli proferre, donec veritas magiS elucescat ; Ab adVenis aeque ac .Indige nis caro ejus inter delicias expetita, atque loco Cervinae apponitur.

2De Goret orum , Columbarum, Psettacorum, quadam jecie.

MIra est quaedam in Moluccis, & Banda praecipue, Corvorum species, quae no stratem Corvum rostro quidem refert: Verum in temporibus similiter pictus est , ut Indicae istae Meleagrides, quas Belgae Balsout*-hanen vocant. Ro stro est magno, cras , parum acuminato, & ad rapinam composito, naribus patulis,

Oculis magnis, nigricantibus, aspectu foedis. Capite & collo oblongis, nigricantibu plumis, Ornate vestitis. Pedibus, eorumque digitis, fatis validis unguibus, oblongis,cur Vis, selidissimis,praeditus. More Corvi nostratium graditur,Indole a nostris Corvis diisistri,quod non cadavere, sed potissimum Nucibus Myristicis avide vescatur; iisque insi'gne damnum insert. Caro eorum quoque delicata est, & assa saporem a pastu plὴ

ne aromaticum habet.

Praeter Vulgares Columbarum, & Turturum, species, reperiuntur in Iava Colum hae Viridissimi coloris, instar Psittacorum. Est praetereatii Banda aliisque locis, Cψ lumbarum quarundam albarum species, quae similiter Nuces Myristicas immatur.)dςςςxpit, & depascitur, gustu quoque inde jucundo, ventriculo, ac intestinii iurlubri. Psiti ci etiam ibidem albi stitit, vel potius Corvos albos eos nominem,non t ΠxVM b dunsio rostro, sed a rapacitate quoque: nam nodos a vestibus avellunt, Charx γ libro. decerpunt, omnia vel coriacea, vel e simili materia, dilacerant. Itaquζ 3pδgς μ

463쪽

me has aves cum Simiis, & Psittacis, quae quamvis ad delectationem hominis nata videantur: tamen Operam eorum non nisi damnosam reperimus esse.

EX minorum Pisittacorum

genere,cui vulgo nomen Petaro et inditum, haec pulcherrima avis existit. Alaudat est maiagnitudine , rostro adunco Moriseo , Ut dc gutture, oculis nigris,quos circulus argenteus ambit. Linguam habet fere ut Psittacus cum solidis ligamentis,uerticis plumas egregias cri stae more erigit. Cruxa M pedes cinerei coloris, caudam longissimam, decem circiter digitos prominentem, ultra finem alarum. QAemadmodum ven ire inferius , ita capite,Collo, & cauda, superius est pulchre ru bicantibus. Pectus vero, & in feriores Caudae pennae, dilute rosiacet sunt Coloris, quae elegantissime in caeruleum eX al bedine & viridi i nixtum, desinunt. Alae potissimum virides, rubicundis pennis intertextis, quarum medietas, luteo & ro saceo colore hinc inde adeo Variegatur,ut adverso Sole mil

le aureos Colores secum tra

hat , atque a pictorehaud facile exprimi possit, dignus fa-ΠC, ut a Magnatibus in pretio

habeatur.

Reperiuntur hae aves in me diterraneis potissimum, consi dent de nidificant in altissimis arboribus. Catervatim & multo cum strepitu, sicut tota Psittacorum familia, volant, garrulae quoque sint, vocesque quasdam sonare discunt,si cicurentur.

Et mare cornigerum e se, cornibus aera pulsat Haec Avis in IaNa: Cornua terra gerit, pice in aereis molitantem Rhinocerotem Con jicuum cornu, quam bene fronte gerat. VT odore gravis, ita & aspectu foeda, cst rara haec avis Cornuta, longe superanS

magnitudinem Corvi Europaei. Collo & capite est cras , oculis magnis,rostro, respectu Corporis, mediocri, in hac imagine expres , & a capite avulse. Productior & acuminatior pars, inferne curvata , rostrum ad rapinam Compositum C pri F a. mit ;

464쪽

IACOBI BONTI I

s ROs TRVM CORNU TYM CORVI. mit; superior vero pars brevior, crassior, & stiperne incurvata, verum cornu ad visum &adtactum repraesentat, quod, sicut altera medietate versus Caput quasi rostro contiguum , atque utrumque simul eodem modo Capitis extremitati annatum ; ita, & alte ra medietate a se dehiscunt, adeoque separantur contraria incurvatura, ut instar piscis caudae bifurcatae Videantur.

Victitat avis cadaveribus intestinisque animalium, unde venatores qui sciopetis Vaccas sylvestres, Apros, & Cervos jaculantur, comitari solent, ut se eorum visceribus ingurgitent. Animalia ab ipsis militibus exenterari solent, ac sepe, in partes dissecta propter gravitatem, ad ripas fluminum in cymbas ab illis deferuntur, si nolint,ut dictarum avium rapacitati prostituta sint. Incolae tectantur,Iavam ingentes alere Aquilas: sed ego non nisi Aquilas marinas vidi, quae terrestribus longe minores & imbecilliores sunt ,& non nisi piscibus in littore

vivunt.

Lapides Aetitas,in nido Aquilarum repertos, duos habeo,in quorum meditullio nucleum , si moveatur, audire licet.

De Coturnice in ita, cui adduntur quidam in transitu, de Classis, Vallinis, Ionibus, o, Mibus Paradisi, Indicis.

Sic queruia sum 'Docis ego spectanda Coturni Sacra ego sum Phoebo: nam cum se condidit Indo Oceano, par Nis condor seu mortua j mu :Postera lux oritur, tum me cantare miator Audiet, raucos crocitantem murmure bombos. Avi*hας in silvis Iavae gregatim, ut Perdix, pascitur ,& quamvis etiam Cicuretur, cum pullis si iis comitata semella, non secus, ac Gallinae, in areis aedium cir Lumix, in rcs quoque non secus, ac Galli,pugnacissimi usque ad mortem inter ist

465쪽

sent, colore plurixarum vero Coturnici admodum respondent: verum rostro paulo longiore , senum quoque per intervalla edunt, ut Coturnices etiam silent: verum is longe diversus est a Coturnicum voce, & magis refert sbnum lilium horribilem, quem Ardeae stellares inter arundineta in paludibus edunt, quem Belgice Pittoor vocamus: & quo longius Continuant Vocem, eo generosiores etiam putantur aves hae. Caeterum hae aves adeo frigidae sunt naturae, ut, si cavstae in Clusas non exponas solaribus radiis, & arenam ipsis substernas, statim languescant, periculumque Vitae incurrant, ideoque noctu, & occidente Sole, non secus in se convolvuntur, quam Coccyx hyeme in cavis arboribus apud Nos, & in truncis arborum, plumis sitis se obtegunt. Oriente vero Sole, statim cantant, isque sonus ad aliquot passus exaudiri potest, ut mireristantillas aves, nam Columbum, aut Turturem, magnitudine non CXcedunt, tam gravem vocem posse edere. Alui ego aliquoties in caveis tales, quae me advenientis aurorae admonerent, si quid serio agendum esset; nam, si quid negotii gerendum sit, id vel mane vel vespertino tempore, commodissime fiet, cum inutiles fere reddantur actiones interdiu, dum Sol summo suo calore omnia adurat, tum etiam sanitati hoc tempus diurnum maxime ossicit: sed de eo latius alibi. Gallis & Gallinis haec Regio abundat, inter quos aliqui Carne sunt nigra, optimi saporis , & pro aegris tanquam sanissimi Commendantur. Parvuli Galli e adferuntur & hic aluntur, qui tantae simi pugnacitatis,ut quantumvis alium Gallum maximum aggrediantur. Pavones silvestres domestici , iit & aves Paradisi squos apodes olim arbitrati sint multi) in magna copia apparent; tam horum, quam illorum, Caudis se Indigenae exornant , iisdem in galeis pro cristis utuntur. Tantum vero abest, has Paradisi aves vel pedibus carere, vel aere nutriri, ut unguibus incurvis & peracutis parvas aviculas, Chlorides, Fringillas,&similes,venentur, easque mox,sicut reliqllae rapaces aves, deVΟrent; ut nec illud verum sit, eas non nisi mortuas inveniri, cum & arboribus insideant & 1gittis a Tarnacensibus figantur. Vnde etiam a celeri & reciproco volatu Hirundineo Hirundines Tarnacenses ab Indis vocentur.

Quanta porro frequentia sit omnis generis avium edulium in Iava, in primo libro de Conservanda valetudine actum est, ut sint imprimis, Rusticulae, Ardeae, Grues, Anates, Anseres, Turdi, Pici, Passeres, Fringillae, & aliae infinitae.

466쪽

De Hirundinum edulibitis.

M scopulos Progne , quid inhospita littora nisi s

istas, per medias hos Gula quaeret aquas ξEn Philomela tuum lacera it ut Ensibus I byN , China casas testras dentibus lacerat.

uid gemis infelixi alienis parcere pulli scopist ast propriis parcere desideras.

IN tractu maritimo orae Chinensis, aviculae parvae discolores Hirundinum specie, certo anni tempore, ubi aestus prolificandi eas invasit, e locis mediterraneis ad mare in scopulos meant, & ex spuma maris basin scopulorum alligentis, tenacem quandam materiam colligunt, sive ea Balaenarum, seu aliorum piscium sit, semen, ex N1D1 HIRUNDINUM, qua nidos sitos aedificant, in iisque ova ponunt, & pullos excludunt. Caeterum Chi PQnse hos nidos e Scopulis avulsos, ingenti quantitate per Indiam venales ferunx, P Oii. Miummas delicias, qui eos Gallinae, seu Vervecis, decocto dissolutos, Gidς 4ςVO r ni , & Ostreis, fungis, & caeteris gulae irritamentiS, longe anteponunt

467쪽

Visa, seu potivi Sturnus In M.

Psittacus Eois quamviis tibi missi as om

lucla loquar: incit me Sturnin garrulus Indus. E Regioso aedium mearum in Batavia habitabat anus Iavana, serva Chinensis

hortulant, quae Picam seu Sturnum Indicum alebat, valde loquacem, quem Cum ego depingi optarem, saepius rogavi, ut eam mihi venderet; sed cum impetrare istud non possem, petii ut saltem tantisper mihi concederet, dum pictura exprimeretur,quod tandem anus aegre annuit: sed ego S T V R N V s.causam deinde intellexi ; nam, Cum Obni Xe mulierMahumeta nas ipularetur, ne aVisibi carissimae Porci nam Comedendam offerrem , atque ego id promisissem, aVis pes sima subinde hoc mi hi & pictori Occin bat, Ora Nasiarani Cat

jor Maco Babi quod

vult, Christiane caniS, comestor Porci ; ti mebat enim astutissi ma Arius, ne ego, vel domestici mei, offensi, avi huic Laridum gustandum daremus, aut occideremus hac contumelia irritati. Plumis cyaneis, &subobscure caeruleis ac cinereis guttis interstinctis Sturnum no stratem refert, verum cristam flavam in cervice gerit, & Caput nigris mollibusque plumis obsitum es , ut contactu te holosericum tractare putes. Multo accuratius humanas voces imitans, quam Psittacus, sed cum importuna tape garrulitate.

Famosum ingluvie contempla gutture pando,

Et qui cuncta oret, conspice Onocrotalum.

Praeditus est duplici si cripsit Plinius) alvo, Candidus a se plumis este idetur olor.

Audiat hunc quisquam crocis tem Voce molesta, Arcadicum dubitet rudere scredo pecus. Externus multos Destitus, formaque, laudat . Commendat tacitos linguaque mutu miros

Impleti Baccho mocem si forte reseo unt, dic nisi Brunones, Potitiosique , sonant. P Limus sagacissimus naturae indagator Lib. X. Naturat. Historiae, C. XLVII. Avem

quandam describit his verbis, Olorum similitudinem Onocrotali habent, nec distare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsius inesset alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. Mox perfecta rapina,

F 4 sensim

468쪽

ONOCROΤALVS. sensim indem os reddita in veram alvum, ruminantis modo, refert: Hactenus Plinius, qui tam exacte hanc avem mihi descripsisse, & delineasse sitis coloribus videtur, ut nil addi huic descriptioni possit. Nam colore est albo in plumis, pedes Anserinos, vel Ol0.rinos habet, rubros illos plerumque, Voracitatis tantae est, ut etiam grandes pisces deglutiat. Vidi unam ejus generis avem, quae vivum Felis catulum deglutiit, & cum in forum piscarium veniret, Chinenses piscatores illi guttur colligabant, alioquin astu, tissima , & audax avis, momento temporis, cum summo risii aliorum, aliquot pisces furtim a tergo veniens deglutiebat. In litoribus Iavae, & circumjacentium insularum, piscatura piscium vivit, voce est rauca, & foeda, unde ei etiam nomen onocrotali inditum est, quod Tympanum Asini significat,& certe si talis cantus sit oloris morientis, quem tamen nullum audiisse puto, insuavis sane est, nec tam gratus, quam Poetae

ipsi affingunt. Sed

, - Picior ibin, atque Poetis

uidlibet auianssi semper fuit aequa'tem .

Appendi X. De Vesperti ea mirabili.

OV in Africa non selum, sed S Asia atque America, monstrorum sit seraX, Ut ex multis supra narratis; tum quoque ex hisce Vespertilionibus imprimis liquet. Illi enim in Giseratia sub Imperio Magni Mogolis gregatim Anserum silvestrium

instar, volitant,& circa vesperam in aere vel arboribus penduli Conspiciuntur, Omnesquς. advenas ob inusitatam magnitudinem, molem, & miram conformationem, attonito tenent. AC proinde Belgae, novitate rei hysitantes, an volatilium generi ascriberent, si'mias alatas nominarunt satis incongrue. Quod membranaceis pinnis alaxum lOCO ut Π

tur, quod itidem auriti sint, unguibus quoque, & quatuor pedibus praediti, pullo 'Vςi non OVa, pariant & lactent, caeterorum Vespertilionum familiae ascribendi sunt:Verum quod Felis sint magnitudine, ventre & pectore crassi, &carnosb ; item quod a cervi ς capitis ad unguium usque extremitatem membrana continuata instar veli CXpans, porne cooperiantur, a Caeteris quibuscunque Verspertilionibus discrepare videntur. Addς, quod Velum hoc subtus quidem membranaceum, ut in aliis, lanugine,Venulis , M libri obdu

469쪽

HIST. NATURA L. & MEDIC. LIB. V.

obductum appareat, sed extus perpetuis mollissimis pilis, Cuniculorum more, canis &ex nigro cinereis, mirum in modum vestiatur. Tum quoque pliciS illis, quibus alae, more aliorum, contrahuntur & relaxantur, destitutum sit. Ita ut, si Conseratur icon cum Brasiliensis, vel cujuscunque Indici,Vespertilionis figura, hanc ab illis admodum diversiam reperies. Ne autem curiosius Lector quid desideret, duas exhibui figuras, alteram Volantis, alteram tergo incumbentis x expansi. Tora bestia est longitudinis trium fere pedum, ejusdemque latitudinis. Cauda te nuis, spithaniam longa, eaque quasi immersa haeret eidem membranae, qua totum CorpuS

470쪽

7o IACOBIBONTII

pus tegitur. Crura molliori quoque lanugine flavescente obsidentur. Ex ultimis se dum articulis quinque tingues tenues, valde acuti & Curvi, erumpunt, quibus mordi cus tenet, quidquid apprehendit, imprimis arborum fructus, quos depopulatur. Capitato est oblongo, aspectuscedo, rictu imbelli , dentibus exiguis, ad rapinam Compositis. auribus denique rotundis, parvis, ex tenuissima membrana factis. De Indole & generatione horum Vespertilionum plura possem addere, quae mihi quidem suppeditata sunt a pube nantica nostra; sed quia variabant, & dubiae famae vi debantur, malui supersedere eorum descriptioni,donec Veritas magis compCrta fuerit, ne paginas replendo, errores ut tape contingit circa exotica) propagentur. Dantur porro, teste nostro Bontio , vulgares quoque in Iava Vespertiliones, in lucis habitantes, Columb. e magnitudinis, quibus Iavani vescuntur, affirmantes sapidissimos esse. Noctu aliquando cubilia ingrediuntur, si propter aestum diurnum,spectataria vel fenestrae apertae relictae fuerint, & pedes dormientium nudos mordentCS, quantitatem magnam sanguinis inde exigunt, cum majori timore, quam ejus, qui haec patitur, periculo.

INter Insulas Indiae Orientalis, censetur illa quae ab aliis Cerne dicitur, a nostratibus Mattritii nomen audit, ob Ebenum nigrum potissimum celebris. In hac insula fre- quen S est mirae Cons Ormationis avis Dronte dicta. Magnitudinis intra Struthionem& Gallum Indicum, a quibus ex parte figura discrepati& ex parte cum iis convenit, im-

primis cum Struthionibus Africanis, si uropygium, pennas, & plumas consideres; adcQui Pygmaeus quasi inter eos appareat, si crurum brevitatem respicias. Caeterum C pite est magno, deformi,tecto quadam membrana, cucullum referente. Oculis magni bnigris; Collo curvo, prominente,pingui; rostro supra modum longo, valido, CX caerulest albicante, exceptis extremitatibus, quarum inferior nigricat, superior faVescit, utra que acuminata & adunca. Rictus cedo, admodum patulo, quasi ad inglia Viem n x0Corpore obeso, rotundo quod mollibus plumis, gris eis more Struthionum Vestitur ab Utroque latere,loco remigum, exiguis alis plumatis, ex flavo cinereis,& pone Uropy gium, loco caudae, quinis pennulis crispis, ejusdem coloris, decoratur. Cruribui ςst

SEARCH

MENU NAVIGATION