Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

MANT ISSA AROMATICA. 171

ad cannas molendaS comparatae excitarentur, quemadmodum a Portu gallis in Brasitalia videmus factum, ad quas quidem initio magnis expensis opus es , qtue deinceps maximo quaestu refunduntur. Proximum locum merentur arbusculae quae gossypium ferunt, quae & frequentissimae si int, & facile admodum Coluntur & propagantur, & intra annum ex quo satae si int,uberes fructus reddunt. Barbari autem noverunt illud in fila ducere & ex illis lectulos suos .pensiles contexere, magni in hisce partibus usus.

Nascitur hic quoque infinita pene copia cannabis sive sint quaedam species, admodum elegans & tenuis, ita ut byssum aemuletur; e cujus filis varii panni texi possunt,

uti experientia est Comprobatum. Praeterea varii nascuntur fructus, qui tincturas edunt sipra modum elegantes, quarum usiam & barbari noverunt; qualis est noto, quam alii vocant Orellanam. rasiliani nucubuit suo loco probavi, qua lanae & praesertim byssus, colore inficiuntur aurantio. Habent & alium acinum, qui Cyaneum colorem edit. Necnon gummi quoddam, quod a certa arbore funditur, quod pannos eleganti & pertinaci colore flavo tingit. AtDe frondes cujusdam arboris, quae bene praeparatae, colorem obscure rubentem fundunt. Neque etiam desideratur lignum quod elegantem colorem purpureum edit; ut alterum quod croceum: tertium denique cujus liquor excoctus, fer veris quidem purpureo tingit colore, frigidus autem coccineo.Nec dubium est diligenti inquissitione & alia ejuscemodi ligna hic posse reperiri, quae magno usui sint futura. Gummi & resinae bene olentes & magni in medicina usiis reperiuntur plures, inter

quas celebrantur ab Harcounio, Collimo sive Carrimo , dc Baraita.

Colliman, ut inquit ille, resina est nigricans & resplendens, instar picis durae, quae prunis imposita gratissimum fundit odorem; maltherus Carym Buchmgamim, vir exacti de simplicibus quae in medicina usurpantur judicii, testatur fumum hujus ter quater ve quotidie naribus haustum egregie mederi gravedini capitis , & cerebro humido frigidoque plurimum prodesse, M xheumata sistere: adhaec efficacissimum es. remedium adversus paralysin, cujus capitis gravedo & somnolentia prognosticon solet judi cari. Medetur quoque doloribus, quos sceminae quae Crebro pepererunt, patiuntur

juxta lumbos, & in inseriore dorsi parte, si liquefactum illinatur pelliculae, & calidum

applicetur parti assectae, instar cerati. Creditur & nervos corroborare; & levamen adferre illis qui arthritidis doloribus torquentur; denique & recentia vulnera egregie consolidare. itidem prunis imposita egregium fundit odorem; estque balsamum praestantissimum, & adversus recentia vulnera imprimis essicax, uti experientia a multis est comprobatum. Reperiuntur & plures hic resinae, quae gratum odorem fundunt; &praesertim una quae odorem spargit instar Maseranae nobilis. Nascitur passim praesertim juxta littora, axbuscula sive frutex, cujus jam ante ali quoties meminimus, serens fructum ut inquit Harcourtim) instar viridis pomi, &quidem minuti, pollens somnifera qualitate, ita vehementi, ut vel particula quaevis exigua imprudenter usurpata lethalem somnum inducat; &vel una gutta illius liquoris hausta tam valide dejiciat alvum, ut observatum sit sexaginta sedes non sine extremo discrimine operatam: Putatur tamen, si maligna illius qualitas a medicis corriga tur, caute in medicina posse usurpari. Acinus qui barbaris dicitur Kellete utiliter adhibetur contra dysenteriam. Succus autem herbae quam vocant ZZpee, adversus vulnera a venenatis sagittis inflicta. Denique succus foliorum quae nominantur, adversus dolores Capitis. Pluraque simpli

cia, quae peropportune ad Medicinae & Chirurgite usiim possent traduci. Nascitur praeterea hic arbor, quam barbari maximi faciunt, & plerumque juxta domicilia sita colunt, ob insignem in piscatione usiim: selent enim in recessibus & elicibus , postquam aestus maris implevit, & copiam piscium adduxit, e Cymbis suis, ramulos hujus arboris, prius nonnihil fractos, manibus terere inter undas, ita ut succus corticis se diffundat; pisces autem illo si icco ita sbporantur, ut statim superna tent, δίmanibus capiantur.

Huic accedit arbor quae materiem fert quantivis pretii, barbari vocant Pira Timinere , nostrates vulgo , est enim valde solidum, durum & grave, colore rossi

se elegantibus notis subnigris grata varietate distinctum, & insignis ad fabrilia opexa

572쪽

usus: Arbor est procera & reeta, glabro cortice, frondes tantummodo ferens in fasti gio trunci, quae ad pyri solia quam proXime accedunt. Gemmarum quoque Copiam plurimis locis reperiri volunt, ut Iaspidis, Porphyrii,& illius quam summopere Commendant adversiis Nephritidem. Nec metallorum etiam praestantiorum est Oeta creditur tellus, licet laactenus nullae auri aut argenti venae hic apertae fuerint ; quamvis studiose a multis quaesitae. Plurimae reperiuntur ferae, Venationi peropportunae: nimirum Cervi; Apri duo rum generum, qui tamen fere mole distinguuntur; majores vocant Pimo Vel Panio, Europaeis haud quaquam inferiores : minores Poc iero, qui umbilicum in dorso obii nent. Infinitus numerus Leporum Cuniculorum, qui a nostratibus diversi esse di cuntur. Et Vaccae silvestres quas vocant Ma 'ouri vel Majuries , Carne instar bovillae,& quae ad eundem modum muria Condiri se patitur. Aliud animal quod vocant remo, carne instar ovillae: variae Damarum species&ab Europaeis nonnihil diversiae, etiam Aprorum quaedam species, quae lardo caret, & ipsis dicitur Abihera : & ani mantia illa quae a pigritia nomen meruerunt, quia tardissime progrediuntur aut adfatastigia arborum subrepunt, ipsis Marisam: infiniti Simii Cercopitheci: &plures majorum atque minorum quadrupedum species, quae passim in hac America Meridiona li reperiuntur ; etiam seroces & hominibus infestae animantes, Tigres, Leones, Pardi , LynCCS. Avium quoque magna Copia atqUe Varietas, nam praeter Anseres atque Anates quas hi barbari vocant Raponne; Ardeasque quas vocant OUahare , Grues, CiconiaS,Phasianas aves, Perdices, Columbas, Merulas, Ficedulas sive Scolopaces, Psittacos variorum generum & Cornices elegantibus plumis; aliasque. reperiuntur hic quoque sere omnes illae volucres, quas in Brasilia utraque descripsimus: aviculam autem illam monstroso & grandi rostro vocant Cova an: Psittacos Courga. Nec desunt plures aves quae

raptu vivunt, praesertim falcones variorum generum. piscium quoque maxima est Varietas , tam marinorum quam fluviatilium ; ω quidem praeter eos qui nostro quoque mari familiares sunt; piscem habent Salmoni no strati non absimilem, praeterquam quod carnes illius sunt crocei coloris, uti nostratium rubri. Itemque quem superiori libro descripsimus sub nomine Maovaoυa, quem hi barbari vocant Chipari. Ad haec speciem Raia sive Pastinacae, cujus cauda osse semipedem longo armata est, acutis denticulis utrimque aspera, quorum purastura imprimis noxia est, barbari hi vocant Palamen; alibi sub nomine Tamboayre. Quibus nostrates addunt Cum opiscern Asello majori mole pene parem, sine squamis, Verum armatum sex acutissimis spinis, valde venenatis; in cerebro illius lapidem reperiri tradunt, admirabile remedium Contra arenas & lapillos renum. FTAccaren Crocodilis haud absimilem, sed magis gracilem, longioremque&rostro breviori atque obtusiore, victitat piscibus, egreditur tamen nonnunquam in terram: cibis idoneus, sed captu perdissicilis, licet grato odore, quem fundit, se prodat: minor ejusdem species appellatur a barbarisOmanna. A mareu item instar grandis alosis, qui in fluviis tantum capitur. Quos autem alibi vocant Manatos, hi barbari vocant Criumero. Hurcourtim addit hisce Casmyan rarum pisciculum,paulo majorem Apua,Cobine,ves Spiringo, sed multo meliorem: hic in singulis oculis duas habet acies, ita ut inter natandum alteram infra aquam, alteram supra teneat: dorsum habet planum cum spina, & costis rotundis, pene ad humanum modum. Denique fluviatiles pisces tam multi,& tam praestantes apparent s licet a nostratibus multum diversi) ut vix ulla regio in terris magis illis abundare possit. Testaceorum piscium quoque infinitus est numerus , maxime ostreorum i Cancrorum & Astacorum. Sed longius provectus in Occidentem quam constitueram, nunc vela contraho, &me denuo ad Orientalis Indiae instilas aromatiferas recipio.

573쪽

De Tuti,& Bongo Tati, hoc est, Nuce Aromatica cum Maci suo.

Moluccenses Insulae, ut multae sunt, atque stib AEquatore aut juxta sitae ; ita δίab amoenitate locorum omnes, omnes a fertilitate pr. Esertim Aromatum, a que a portuum stationeque navium opportunitate, mercibusque evehendis& advehendis mira commoditate magnis celebrantur laudibus ab his, quislint experti quae dixi omnia. inibus e caelo donis etsi inter se certare videantur, principem tamen locum inter ipsas obtinet , quae Banda vocatur. Haec sese a Septentrione ad Austrum incuqvans, equinam velut soleam constituere videtur : longa tres leucas, unam lata.

Hujus in sinu emporium est nobile, & frequens mercantibus. Incolarum viri quidem

distrahendis mercibus indigenis, foeminae colendis & cogendis, operam navant. Foea minae, inquam, agriculturam: Viri mercaturam exercent. Q Uemadmodum autem ita pra notabamus, uni Insulae Ceylon concessum esse sponte Cannellam ferre: ita uni Bandae squantum hactenus constat) Pala& Bongo-Pati quae dicuntur suis. Pati est quam doctiores Nucem Myristicam, ego Axomaticam malui appellare: natura sua, non sicut illi, ab usii. Neque enim, ut Balanus Myrepsica , adhiberi. Concinnandis unguentis tinctoribus inservire solet. interim, ut NuX Moschata vocetur cium vulgo, non refra gor. Bongo rati est,cpiam vocant Arabes Macin. Cum quo confundi non debere Macer aut Machir, probat Scaliger Exercit. cXLV. quem vide. l

574쪽

Quisquis autem, quae Nuces istas profert, arboris iconem, quam apponimus de lineatam ad ipsius Naturae exemplar, considerat, haut dissimilem dicet aut Persi ei, Malis aut Pyris. Persico solio esse,recte Cardanum scripsisse laudat, quem modo lauda bam , vir doctissimus. Nascitur arbor sponte & frequens admodum & sine cultura. Est:&annosia &perpetuo virens & florens, perpetuoque NuCes gerens, alias aliis matu riores. Cortice Cinereo est, ligno medullos , medulla ex fusco rufescente. Folia par vis pediculis e ramis, quibus arbor luxuriat alternatim & fere catervatim, raro singilla dependent, laete viridia & tenuia, glabra,& nervo unico recto cum plusculis venulis ob liquis praedita. Ea non recentia tantum contrita manu fragrant, sed & Cum ex rue rint, acrimoniam servant, & vim Aromaticam insignem, ut esse etiam usui Indigenigqueat. Flores floribus Pyri Cerasive sunt,& magnitudine pares, & colore similes, qui que facile cadant, & parum fragrento Fructus succedens, Circa pediculum nonnihil

turbinatus, Caetera orbiculatior, non ipsis ramorum fastigiis nascitur, ut Nuces Iu

glandes, neque in foliorum alis , quemadmodum Mathiolus depingit; sed in ipsis hine

inde ramulorum articulis. Qua defloruit, si immum Nucis operimentum virens & rutagosum villosumque primo satisque densum est: deinde maturescens interstinguitur mul tis luteis, purpureiS, aureisque maculis, si1Cut apud nos BeriCocca, sive Armenica Peria sicave Mala. Primum nucamentum, inquit Scaliger, carnea Pilpa, crassi: sted et eluti hirsutum per initia. Sub eo non flatim testa, qu a nucleus continetur , sed cutis coriacea, puam vocant Arabes ta facis. Villus iste mox fissus & hians Nucem ostentat stio Maci, quasi reticulo, amictam. Deinde amplius & ex toto finditur, maturo fructu, haut secus ac Iuglandium apud nos nucamentum, nuce matura. Quo facto reticularis ista tunica sive Macis pulchre initio rubens, moX aureo Colore apparet, intra includens putamen, quo nucleum

contineat; velut ostendit Icon Nucis per medium divita, appositaeque ad arboris pedem. Itaque nucleus iste, qui Moschatae Nucis appellatione passim & Synecdochice

venit, tribus est amictus Velamentis: extimo viridi densoque : medio tenuiori quidem, sed aureo δί pretiose ; intimo testaceo denique. Q Uyndoque contingit autem sine Maci reperiri Nucem. Id fit si quando praepropere tumescente nuce reticula disrumpitur&perit, antequam firmari justa crassitie ac pinguitudine potuit. Hunc fructum variae quidem aves depascuntur, sed maxime Columbae genus album M parvum. Quae dehiscente nucamento, illectae suavitate Macis, hunc cum nuce eripiunt & devorant, nec nisi repleta ingluvie capacissimasaginam deserunt. Nostrates ibi mercantes ob id Columbis istis sive Nucivoris nomen dederunt. QVas autem vorarunt nuces postea, integras per alvum reddunt. Redditae citius deinde germinant, utpote praemaceratae servore ventriculi. ArboreS exinde natae, Ceu praecociores, facili sunt corruptioni obnoxiae, fructumque ferunt caeteris multo viliorem, & hac causa neglectum Incolis Contemtumque, praeter Macin, quem ad adulterandum meliorem adhibent,

Ρorro semper quidem bis, subinde ter fructum situm ferunt arbores istae uno in anno. Vindemia prima fit Augusto & Septembri, altera Martio circiter. Tertia alio at

que alio mense,prout faverit tempestas caeli. Legi vero Nuces nisi bene maturae non debent. Fallit interim non raro vindemiatrices color, roseo colore, seu qualis est Malis Persicis,maturitatem justam referens tam exacte,ut satis alias ad Carpendum peritas,intempestive invitet. Decerptae enim minus sunt durabiles ob succi paucitatem & cruditatem, quae & teredini obnoxias reddit. Hoc genus Rumpi vocantur. Quae autem ma ture leguntur, eXemiae nucamentis suis siccantur primum ad Solem. Siccatis adimitur Macis sitius. Postea nuclei, quas Nuces vocamus, lavantur calce. Hac enim sola contra corruptionem, & Omnem etiam externam injuriam, tutae praestantur, & aptae per uni' versum terrarum orbem longis navigationibus transferri. Optimae sint, quibus color

est ex ruso cinerieus, sed interpolatus striis quibusdam albidioribus. Probari solent ponderosiores & bene compactae, oleosae, & quibus punctura aciculae confestim e Vubnusculo emanet liquor. Caeterum evenit quandoque, ut in magna illa Nucum ubcrrars per iNaturae lusum quaedam magnitudine figuraque & colore distrepent a cxteriβ, quemadmodum haut infrequenter idem est viderem Iuglandibus atque AVellaniS, quas tunc Pati lava appellant, quod Iavant eas, non in condimentum, sed solam Mem

d1cinam requirant.

Priusquam vero qualitates, quibusque gaudent, facultates istarum Nucum per se

575쪽

MANTISSA AROMATI CR

quar, spectemus primum sit natura Macis, sive secundi Nucum involucri, ubi antate omnia necesse Indorum Macin decernere a Graecorum Macere, quae Ut confunde rent recentiores , nullam habebant rationem. Nam si color ipses, qui pene idem est utrique, Maci dc Maceri, aut vicinitas ista appellationis, adduxerit in eam opinionem, esse rem unam; nimis certe leves secuti simi conisci uras. Hunc errorem Cardanus quoque admisit,& notat eum Scaliger, sed argumentis refellit momenti minoris. Fb inquit, donenim Macer aut Uachir est, ut scribis tu. Cui etiam Oelf sira, mel temere, ut Galeno atque Dioscoride historiam tuam conciliares, adstrictionem attribuisti, multam, calefactionem quas c6 subtraxisti. Hoc enim de Machire uterque eorumscribis. Cum t men cmacis adeo calefaciat, ut ei pauca ex odoratioribus aequiparentur. χuae fuit cause, ut de

cist arato Capite scriberet Aboab, de Tales far alibi ea omnia, quae de Macere Dioscorides. Uibus ut aliquid addamus, ipsa res exigit. Et Macis igitur & Macer frequens est apud

Indos, & frequentis usus, sed in Medicina tantum. Macer autem Cortex est radicis arboris in Malabri nascentis. Is substantiae est frigidioris & terrestrioris, & ob id sistendis alvi fluxibus destinatus. Macis contra tegumentum Nucis & quidem egregie Aromaticum est, multoque & spirituoso calore plenum; unde & adversus frigidos affectus, itemque venenatos, sblet usurpari. Quin Avicenna & Serapion & Arabum alii satis prodidere suis scriptis, bonam se & Macis & Maceris habuisse notitiam. De Graecis non idem constat. Quin videntur illi selius Maceris habuisse cognitionem: uti nunc nos , quid sit Macer, ignoramus. Equibus liquere potest, non solum esse multa hodie

nota nobis, quae Veteribus erant ignota; sed & multa nos ignorare, quae veteres habe bant in notissimis. Sic omnia tempus habent; & accidit, quod verbis, etiam rebus, ut, quae fuere in pretio, cadant, & in lucem neglecta protrahantur. Macis autem ille, quem reticulae instar amicire primitus Nucem aromaticam dice bamus, priusquam ex pleno maturuit,& adhuC Colore est elegantissime COCCineo, Con diri apud suos sale& aceto solet, & inferri primae menta ad excitationem appetitus. Posteaquam vero maturuit Macis, adimitur NuCi, ω exsiccatus ad Solem collectusque cum cura reponitur servaturque. Odore semper quidem grato est, sed recens mire jucundo. Sapore aromatico & silariter amaro, & qui quamdam a se siccitatem ori relinquat. Si quid astringentis habet, id in Maci non aeque ac Nuce potest gustu deprehendi

Brachmanes aliique Indorum Medicastri nervis refrigeratis opitulari credunt, & ad hoc tam Macin, quam Nucem, exhibere solent, eorumque spiritus atque extracta adhibere foris. Quin habet vulgus in eumdem usum semPer paratum oleum, e si uehu recenti expressum, ceu praesens & familiare remedium astectibus frigidis. Exprimunt autem & e Maci & e Nuce. Macis oleum vero ut oleo Nucis quantitate cedit, sic qualitate antecedit. Habentque Incolae Macin tanto Nuce praestantiorem, ut etiam sex tuplo pluris aestiment & vendant fere. Nuces virides dc immaturiores condixi ab Indorum magnatibus solent, aliae aceto, aliae saccharo, & pro bellariis esse in mensa. Eae ab aliquot retro annis etiam ad nos deferri coeperunt, & non in medicinam solum venire, sed & in mensas epulasque lautiores. Neque vero per Europam tantum distrahuntur, etiam Asiaticis notae sunt Mexpetitae. DeliCatiores etiam nucamento, seu exteriore cortice viridi, det ectantur solo, eumque ipsi Nuci praeserunt, dum plane est immaturus, tam propter odoris suavitatem, quam saporis sub astringentis, & ob id stomacho amici, jucunditatem. Docuit interea usus, non omnino innoxias esse istas delicias, neque tantum quando sine, sed Mquando una cum sitis Nucibus stimuntur. Ρ0lle'penim, eaque insigni, facultate narcotica, qua frequentiore aut largiore usu soporosbs invehunt affectus. Idem de pulte quadam, quam ex istis nucamentis, eo, quo nos ex Pomis acidis, modo Coctam, familiarius umrpant, Iac. Bontius alicubi testatur. Quantum vero attinet ad Nucum maturarum & siccatarum qualitates manifestas, vix operae videtur pretium eas hic recensere, Cum satis sint omnibus ex usu quotidiano

notae & perspectae. Vnde in Scholis Medicorum habentur secundum inter & tertium gradum calidae & siccae,&substantiae crassioris, sed permixtis partibus igneis atquc aereis. H bent facultatem cum urinas ciendi, tum alvum sistendi.

577쪽

MANTISSA AROMATICA. 17

siimmis, & , Iuglandium instar, simul ternae quaternaeve ; quemadmodum videre est ex eo icone, quem exhibeo cum & sine naturalibus operimentis.

De T,hmia sive Caryophyllo.

Moluccae vocatae Insulae, ut &ante monui,juxta AEquatorem ita sunt sitae, ut sca Borea in Austrum exporrigant, a se invicem non amplius vicenis leucis dis sitae. Earum maxima ultra senas leuCas in ambitu non habet. Omnibus solum est adeo aridum 3c siticulosium, ut non selummodo caelo lapsos imbres momento T s H I N K A. imbibat , verum etiam Cmontibus descendentes aquas ab rbeat, antequam colligere se in flumen aliquod atque ita in mare de labi queant. Quin aliquot locis e terra sponte ignestagno strepitu eructantur.

Vnde caetera quidem steriles , solis superbire Caryophyllis gestiunt. Certe quae

ad victum sunt necessaria, ea Incolae Coguntur Omnia petere a vicinis Insulis. Quae

etsi Caryophyllis destituantur, Moluccensibus tamen sunt fertiliores eorum, quae cedere homini in alimentum debent. In quo videre esst nobile Divinae pro Videntiae specimen ; quae ita sua munera terris,ut hominibus distribuit , quo, dum alias

aliarum rerum egenaS VO-luit,omnes in mutuam Col

legit societatem. Porro CXInsulis, quae Moluccae di cuntur , sub unius Reguli imperio sunt Ternate, Ma hian, 3 Mulier. arta,quae Faciam, alium sibi Regulum habet. Hae quatuor olim abundare Caryophyllis solebant, nunc penitus iis destitutae, culpa non novercantis Naturae, sed largissimae & benignissimae matri invidentis fortunae. Reguli enim a Bata vis nostris aliquot millenis imperialibus excaecati, ex pacto omnes ibi Caryophylliseras arbores eradicarunt. Nostri vero ut uni lucro satis student, sua interesse putant, ne tam nobile Aroma vilescat copia & fertilitate divina. Ita avaritia lege, modo, ratione carens audet ipsi Naturae auctori, omnisque boni largitori, tantum non suam ex probrare benignitatem deliberalitatem. Moluccensium interea caeterae,Tidor geron, quas sui juris Hispanus fecit suos morς, Caryophylla satis abundanter serunt. Quemadmodum & Amboina, quae nostratium commerciis patet, eorundem arbori-b M arte consita est, &naturae beneficio frequentibus locis dotata. Axoma ipsum quod attipet, id Incolae sita lingua vocam. Inhin a, Graecis recentioribus, & ad quos rerunt Indicarum aliqua pervenit notitia, καρυοφυλον dicitur.

Hoc sibi nomen in Latino servat. Arabibus & Persis & Turcis, ut & Indis quibusdam, laser vocatur. Belgae a figura nomen impos ierunt, i quasi dicas clavum

578쪽

Aromaticum: sane apposite adeo, ut nisi apud Bolanicos invaluisset consiletudo apta pellandi voce Graeca, rectius hoc novo veniret nomine. Graeca enim, unde unde sit nihil attinet inquirere) inepta est, neque ullatenus rei conVeniens. Belgica vero apta pellatio, & ad ejus imitationem facta Latina, quadrat quam optime. Scaliger exercit. CXLv1. scribit tribus vocari nominibus Gomode, Chiancha,Bugalavans, proculdubio alis ab aliis Insulanis. Anthophylla vocant Apothecae. Arbori magnitudo nostratis Cerasi. Caudici crassitudo quanta pene humano cor pori. CorteX Oleae. Folium Pyri nostratis, quandoque singulum, sed saepius uno elo co numerosum. Folio petiolus est longiusculus, in medio nervus, & ex eo plures fi brae in utramque partem. Rami plures & multum fruticantes;quorum plurimi desinunt in tenues valde sirculos. E quibus summis prodeunt tenues petioli, & ex his alabestri& in his flores conserti, deni & viceni, oblongi, lato capite, cristato, atque stellae in modum coronato radiatove. Alabastri ipsa sunt Caryophylla. Flos intra alabastrum, suum clausus multa ipsa & complicata continet staminula. Efflorescens initio albicat; postea virescit; tum rus escit & indurescit. Flori insignis fragrantia, & qualis ipsi struactui. IHaec ipsa major sudo caelo, pi uvioso minor ; a quibus & major minorve ubertas pendet. Tempestate sicca enim, admirabili luxurie sype fructus, quam folia, numerosiores. Neque tamen etiam per annos constante tempestate omnibus par ubertas: Nam altero tertiove aliquando septimo anno minor haec, quasi vires recolligente arbore , per nimis liberalem fructificationem exhausta. Postremo alabastri in fructum excrescunt satis lentum, dum crescit; cum adoleverit, durissimum: rubicundo primum colore; postea, ut mox dicam, nigro: leguntur semel in anno snon bis, ut voluit Scaliger,) ab Octobri ad Februarium. od 1bi tempus maxime & aestivum&tempestivum legendis est. Pars manibus leguntur: pars arundine longa aut e suniculis flagello discutiuntur. Ab his periculum tamen est, ne non fatis aut provida aut eXperta manus surculorum extrema quasset cum Certa in sequentem annum vindemiae etiam sperataejactura. Cum Vindemiandum cst, Universum scib arbore solum exherbatur

purgaturque; quo facilius legantur decussa Caryophylla, neque qua fugiant lectorem. Idem in Brasilia fieri ab hortulanis prudentioribus sub Mariabra vidimus. Caryophylla

sive clavi Aromatici in arbore restantes intumescunt maturando, adeo ut caeteris ingenti mole & magnitudine dispares evadant, & insequenti anno sponte cadunt, iique languescente licet vi Aromatica in pretio habentur & loco seminis plantationi dicati sunt, ideoque eos Matrem fiuctuum appellarunt, convenientius sane quam Avicenna l. II. c. 3ΙI. qui illos Mares nominavit. Horum aliqui ab agricolis neglecti, sponteque nacti gremium & fotum & alimentum e terra germinant, atque, Octo intra vel novem annos justae interea arbores factae, fructum juxta caeteras ferunt. Felicius tamen, quotquot altero tertiove anno frutices transplantantur. Recens lecti, rufi sunt, & leviter nigricantes. Qui, ut prorsus evadant nigri ,& siccantur, & insumantur , atque, ne teredo invadat, marina tepida aliquantum macerantur iterumque siccantur. Ita, &praeparati ad durandum & collecti in acervos postea quaqua-

versum per orbem distrahuntur. Quo appellunt, ibi plerumque purgari a petiolis suis consilerunt, & hi seorsim vendi. Id purgamentum Lusitanii son, nostrates Mageli solent appellare. Quamvis autem Caryophylliseras arbores propter selum fructum seum colantur,&aestimentur, est tamen, & in foliis, & in floribus ramulisque, quin & in gummi quod

fundunt, egregia vis Aromatica, & ad medicinam apta. Fructus potenter admodum calefacit & siccat. Sapor si ibamarus, & acris, viridi pariter ac maturo, sed imprimi siccato. Quas autem facultates habeat, quibus usibus in culina, in medicina, serViat, satis superque, proditum est ab autoribus, & notum mulierculis. Nolo iraquCtuo abuti, Lector, otio. Vnum addam, licet probatione ulteriori haut indigear, qu i 'topere spirituosis, & igneis scateat partibus. Indi vendituri, aut vendita tradituri, bim duo ante solent in horreis sive Caryophyllorium conditoriis apponere magnum M sdrti, capax VaS, atque hoc replere aqua. onmis brevi exhalans subit in Caryophyl'la, & ponderosiora reddit certo lucro, Quin invenitur fere Caryophyllon in tantum pondu5 auctum, quantum fuerat aquae appositae. Cujus experimenti nostratium aliqui haut ignari, adulterium hoc facile & lucrosum non semel imitati fiunt.

E floribus & Caryophyllis adhuc viridibus Indae pariter ac Lusitanae sceminae destit lauda

579쪽

Iando eliciunt aquam,Vel spiritum,mira odoris suavitate fragrantem,& cerebri affecti bus singulari potestate conVenientem. Imprimis autem paralystos isti speciei Beriberii dictae, a Bontio nostro accurate descriptae. Quibus medendis ex iisdem etiam con dita parant praestantissima. Magnates insilex acetum ex infusione Caryophyliorum viridium parant, durabile valde, & cibis condiendis ac ventriculo roborando atque concoctioni promovendae aptissimum. id appellant. Plura quisquis desiderat ex arboris hujus indole, de fructuum usu atque abusu, adeat Garciam ab Horto, MLudovicum Romanum, & Maximilianum Transilvanum, potius, quam Arabes, AGraecos. Tanti enim non siliat quae Serapion autoritate Galeni de iis tradidit, quantumvis asseveranter ea, quae ignoravit, tanquam siscivisset vel ipse vel Galenus bene, prodiderit.

De Tibin μ-P oua sive Caryophyllo Spicato.

CAryophylli genus hoc alterum est, Vulgo inusitatum, quia, dcrarum, dc carum valde. Vocatur apud sitos et shm a Popora, quasii dicas Caryophyllum dentatum aut crispatum. Ego spiculatum Vocavi, a similitudine, quam habet cum spica, δίquia spicae instar e summis ramorum surculis enascitur. Nostrates appellant Caryq-Τ s H 1 N K Α-Ρ o P O U A . phyllum regium: quia Moluccensibus Regulis,& Magnatibus, ad superstitionem usque in pretio est, po tam ob gustum, dc fragrantiam, etsi eam. prae caeteris habet excellen

580쪽

observatum est a plurimis praefecturam ibidem loci tenentibus , nec perstinctorie ea, indagantibus. inaesam egregii fructus raritas, & arborum infrequentia, merito pos is et dubitari, an ex instituto Naturae,an vero ex negligentia eorum qui ibidem loci vixe runt, judicari debeat ; eoque magis, cum fructus eorum sive Caryophylla decidua in terram, sponte ibidem germinant. Arborum harum altera altera est: major, utraque tamen caeteris satra descriptissimilis,excepta proceritate. Quantum Vero Caryophylla haec magnitudine discrepentinter se, ex appositis utriusque speciei fructibus liquere po test, quorum terna facies, ut ex toto diversa a praecedentibus, ita qualitatibus, & fa cultatibus pollere iisdem, quibus priora,-odor, & sapor, persuadent. Nihil ultra certi definire est, quia vocari in experimentum quotidianum nequeunt ob paucitatem.

De Ladu, aliis Molanga , sive Pipere Aromatico , Mare & Foemina.

OV m hactenus ignotum Caryophyllum spicatum, vel Cannella Caryophyliata

tam semper & ubique gentium notum, & familiari in usu Piper fuit. Hoc non uno aliquo in loco,ceu de Cannella,deque Nuce Moschata,atqueCaryophyllis jam notavimus,nec sua crescit sponte, sed seritur omne, praeter quoddam agreste genus, LADA aliis MOLANC A sive Piper MA s. ignobilemamarum. Quibusdam autem resionibus vix tafixum redundat ex cultur*iquantum ipsis Incolis sufficit: alliis vero locis, praecipue in Malaca, Iava tic Sumatra /4 so l uriat Piper hoc Aromaticum, ut inde per totum orbem distrahatur. Lisςp ὴμ

SEARCH

MENU NAVIGATION