Petri Godartij philosophiae professoris, Totius philosophiae summa in breuitate foecundissima, ordine luculentissima, & suauitate Latinitatis ornatissima

발행: 1666년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

8, De proprietatibus Corporis

qui negaret principium icntiendi quod cst in homine elle eiusdem rationis cum principio sentiendi quod est in brutis. Vnde facile admitteret brutum 'sse animal; hominem vero animal esse mordicus inficiaretur , idque est primum ignorantia principium; q. sta licet res similes quasi diuersas cognoscit. Vnde iste , cuius opus placere non potest Mistris qui praeferre videntur carduos lactucis , cum

vi ipse in fronte sui libri in quo non docere, sed nititur Logicam dedocere) fateatur suum illud

mirabile, ut putat , eius opus ortum debere casui, non labori , temeritati fortuna', non artis indu striae, ludicrae recreationis Ioco, non diligentiae indefessae studio; in quo quum Philosophorum principis doctrinam arguat,necesse est suam pueritiam prodat, dc imprimis cum hanc definitionem reprehendit qua dicit. Philosophus quod ANIMA, cst actus primus corporis organici. Primb, ea definitione meliorem non affert. Aitque ei te obscuriorem definito ; melius tamen dixi Lset csse aeque obscuram; n. respectu sui q. nec hanc capit, nec quid sit antina concipit. Quare hanc animae definitioem 1 P hilosopho allatam breuiter explico. Amma dicitur actus primus, p. simpliciter, q. est

primum principium omnium operationu Viventis. Dicitur actus corporis organici q. est persectio recepta in corpore potestate proxima habete operationes vitales. Anima equina est primu principium omnium operationum quae simi in Equo, non au-τem in cadauere equino, ut pote quod potestate proxima non habeat actiones vitales, cadauer quippe est selum remote, & metaphorice organicum

102쪽

Naturalis Universim. Is

o. non habet amplius organa ; nam organorum forma ex Philosopho est anima qua caret cadaueris

a Adde quod , ut videbitur in Logicis ubi de de

finitione sola species, solumque compositum Phy-.scum definitione accurata possunt definiri. organicum, dicitur quod habet pote state proxi mae vitam. Hac sumtur dupliciter n. In actu primo, quae est principium operationum vitalium. In actu secundo, estque operatio viventis, ut V uens est. seu Operatio a principio vitae coniuncto; ut sensatio, intellectio. Α N I M.A definitur etiam princi pium quo Viui mus, sentimus, loco-movemur, de intelligimus. Estque triplex , vegetans, sentiens, εc rationalis.

DE ANIMA VEGETANTE.VE G ET A N S, est principium quo Viiritui

tantum. Definiturque achus primus corporis. potestate proxima vitam habentisivi anima plantae. Tres sunt eius facultate S. Nutritiua , L facultas conuertendi alimenti in

propriam aliti substantiam. Nutritio, est conuersio alimenti in substantiam viventis ad indiuidui conseruationem. Alimcntum est R. Remotum, L indigestum quod nondum coctione vitali est elaboratum ; aptum tamen est elaborari, ut Dapes mensis impositae. Proximum, est quod iam aliqua cochione vitali Praeparatum; ut chylua, & sanguis.

103쪽

34 speciebus Corporis

Duo sunt stimuli potentiae ninritiuae, fames nia mirum , dc sitis. Fames, est desiderium alimenti, L. appetenti . calidi, & sicci . Alimentum, est substantia calida humida. Siris, est desiderium potus, Lappetentia frigidi ἐ& humidi. Potuc, est substantia humida frigida.

Potentia augmentativa, est facultas vegetatiua qua vivens suscepto intus alimento, & in suam substantiam conuerso ad debitam naturae magnitudinem se promouet. sugmentatio, est actio vitalis qua vivens per intus susceptionem seruata proportione per omnes partes ad legitimam magnitudinem tendit. Accretio, non vitalis est ea qua corpus crescit per iuxta positionem , seu additionem nouae stibstantivad par es exteriores non semper aequali proportio ne; Vt patet in saxis. Generatio, est productio viventis a vivente comiuncto principio in similitudinem naturae. Potentia generativa, est facultas animae vegetanniis qua vivens mediante semine generat sibi simile d lpeciei conseruationem. Semen, corpus Vicarium, & instrumentarium generante naturaliter elaboratum ad productionem sui similis; ut glans respectu quercus. Famitati genitrici famulantur concoctrix, s. Vis alimenti & potus praeparatrix. At tractrix s. virtus attrinendi quod est proficuum in alimento.

Retontrita, est facultas retinendi quod idoneum est,& defaecatum in alimento.

104쪽

Expultrix, est potentia expellendi excrementa, x faeces refiduas ex alimenti elaboratione id patet in plantis.

DE ANIMA SENsITIVA. ANIMA sensitiva, est actus primus corporis

potestate proxima Vitam sentientem ha benti S. Dicitur, primum principium quo vivimus, &sentimus Estque 'duplex n. mobilis ue ut in Zoophytis puta ostreis, &c., Loco-motiua quae reperitur in animalibus locum adaequa te mutantibus. Triplex est potentia animae sentientis videlicet ensius, appetitus , vis motrix.

D E SENSU.SE N S V S, est facultas cognoscitiua materia

Sensatio, est eognitio materialis. Cognitio,est imago rei in cognoscente expressa. est vivus obiecti caracter. Ad sensum spectant Sensorium , sensibile, Ac species intentionalis. Sensorium, est organum sensus s. par animalis in qua fit sensatio, & est.

Internum, quod exter Ius non apparet. Externum, quod exterius apparet, Vt oculus.

Sensibile, est obiactum sensus, & est quid singulare, corporeum, extensum, motium sensus. Et que duplex, n. F iij

105쪽

is De speciebus. Corporist

i. Per accidens quod mouet, 1ensum per alie nam speciem , ut paries oculum per imaginem coloris.

2. Per se quod per propriam speciem mouet senusum; ut albedo, visum, estque Prur um quod unico senti externo percipitur,p. I. Lumen, ct cour , visu.

2. Sonus, auditu.

3. Odor, olfactu. . Sapor, gustu. s. Cator, frigus itaehr. Commune , est quod pluribus sensibus externis

percipitur; p. magnitudo, figura, numerus, mo tus, quies. Species intentionalis, ea est quae ad aspiciendum,s cognoscendum inseruit. Hinc dicitur intentionalis, q. eius beneficio potentia cognoscitiua in obiectum tendit. Dicitur qualitas aliquatenus immaterialis repraesentativa obiecti. Sic imago nigredinis in oculo non requirit ean dem primarum qualitatum temperiem, quam exigit ipsa nigredo in materia, sicuti forma sigilli non requirit eandem in cera dispositionem ac in sigillo. Est duplex, p. x. Impressa, est imago vicaria obiecti ad eius cogiΑ- 'tionem simul cum potentia cognoscitiua concurrens, id videre est ex imaginibus quae in speculis

perhibentur. lo. Expressa, est terminus cognitionis, & est. iarentalis, quae dicitur verbum mentis. LMefinitur qualitas patibilis naturalis quae est actus Pςrspicui, ut perspicuum est.

106쪽

Imaginationis ὁ & vocatur phantasma. In caeteris potentiis clignoscitiuis nomen speciei

retinet.

Species impressa, in velut obiecti semen quo facultas cognoscens foecundata speciem expressam cadit, concipit, & efformat. Senius sunt in cognoscendo duces, nihil quippe est in intellectu , quod prius non fuerit in sensu, cognitio quaevis in nobis oritur a sensibus, eaque ra tione fit. Obiectum imprimit sensui externo sui similitu-nem, facultas verb sensitiva illa imagine veluti semine foecundata aliam exprimit, fitque sensatio, tum imago sensibilis subit phantasiam, quae phan rasma cudit, tum illustratum ab intellectu agente recipitur in intellectu patiente, dc tunc Verbum mentis excitatur, excitatio, & verbi mentalis conceptio, est intellectio, unde qui intelligit, concipit Sensus duplex est externus, & internus.

DE SENSU EXTERNO.ΕXT E RN V S, cuius organum exterius appa

ret. Et est quintuplex. n. Visus, L sensus externus luminis, & coloris apprehensivus. Lux, lumen, splendor sunt eadem qualitas, quae prout inhaeret corpori per se lucido, p. soli , dici turlux ; prout ab alio diffunditur, & in corpore luminose v. g. in aere recipitur vocatur lumen; prout Versiis corpus lucidum reflectitur, splendor appellatur.

F iiij

107쪽

ss De θeciebus Corporis

Corpus quippe transparens sine lumine est tantum perspicuum potentia, per lumen vero Diaphanum est, s. perspicuum actu , & proximὶ aptum ut colorum imagines transmittat. Sicque perspicuum idem est ac luminosum. Perspicuum igitur est triplex , p. I. Vnum quod habet lucem insitam , vel principiatiue , ut sol, v. participatiue, ut ignis. a. Aliud, quod licet actu non sit illustratum, tamen seeundum se totum luminis est susceptiuum, ut adsiaqua, Vitrum.

3. Vitimum, est quod secundum extimam superficiem tantum suscipit lumen, ut marmor, & simitia opaca corpora.

or, est motivum perspicui in actu per species visibiles intentionales, seu

ualitas visibilis mouens tantum per medium actu lucidum. Est participatio luminis in corpore opaco. Color est extremus; ut candor, de atror. Estque I. Medius, ut rubor. a. Verus, qui permanenter inhaeret corpori ibidem etiam diuerso lucis aspectu, ut albedo in niuei parens, & velut intentionalis qui pro vario sis tu visibilis corporis lucidi, vel aspicientis mutantur; ut Iridis, plumarum pauonum, aut colum-

harum , & colores in mantili excitati a vini colore existentis in stipho. AUDIT Vs, est senses externus soni cognoscitiuus. Sonus, e st qualitas audibilis excitata ex collisione 'Corporum durorum, & resistentia medij ut vox, vel tinnitus. E 3μe1. e cutur, qui multum mouet auditum pauco

108쪽

Natura sis mi uersim, 89

1. Gravis qui multo tempore parum mouet auditu. 3. Temperatus, qui ex acuto, & graui coalescit. φ. Diretius, qui directe a corpore sonoro exiens ferit auὸitum,' ut clangor tubae.

s. Reflexus, qui ex corpore solido, & cauo repercutitur ad auditum , & dicitur Echo. 3. O L F A c T vs, est sesus externus odoris perceptiuus. OD O R est qualitas sensibilis orta ex primarum per mixtionet in qua siccum vincit humidum . . Odor, est suavis, ut in Narcisso, vel insuauis, vet cetor hirci. . G vs T vs est sesus externus saporis cognoscitiuus.' Salor est qualitas sensibilis orta ex permixtionς primarum in qua humidum vincit siccum. s. Uuatitas patibilis humida aquea vi caloris humidum cum sicco miscentis, & coquentis excitata. Estque v. I. Dulcis, qui grate, & jucunde assicit palatum, Vein melle, & saccaro. Amaru , qui acerbe, & injucundὶ mouet palatum ἰ ut in felle. Mediuin, qui fit ex utriusque permixtione; ut sapor acidus , vel austerus. s. TA C T v s, est sensus exterior perceptiuus qualitatum tactilium ; p. caloris, frigoris &c. mollitiei, duritiei, & similium. Ea sunt ι. Durities, quae est qualitas facile resistens tangenti. ut in marmore. a. Mollities, quae est patibilis qualitas qua corpus tangenti facile cedit ; ut in Lana. a. Asperitas. quae est inaequalis extremarum par tium situs; ut in pelle canis marini.

. LaMixas est aequalis dispositio extrimitatis par

109쪽

tium ita ut una aueri non emineat s ut in speculo perpolito.

DE SENSU INTERNO. SE N S V S interior est is euius organum est in

cerebro.

uadnuplex est, P. Sensuι communis, L. internus, quo animal disicernit obiectum cuiuslibet sensiis externi dum actu sentitur, p. calorem, a colore 3 odorem 1 sapore. Est is quo animal aduertit se sentire; p. Videre, audire 3 est velut arbiter, & iudex sensuum exter

norum.

Ad hune pertinet. SOMNus, seu ligatio primi senserij ex seria,&quiete sensuum externorum salutis animalis gratia. VIGIL r A, est expedita functio sensus communis,& facultatis motricis ex solutione sensuum exter

norum .

ExPERGE FAcv Io est reditus caloris a corde ad quod ab humore seporifero compulsus fuerat, adsensiim externum. PHANTAs1 A, est sensis interior quo sensibilia praesentia , vel absentia percipiuntur. Conseruat enim sensibilium imagines, & ex multiplici compositione specierum, itannumeras effingit imagines& phantasmata. Hinc imaginatio, & phantasia nuncupatur.

Ad hanc spectat. Somnium quod est apparitio exhibita inter dormiendum.

Differt febricitantium,& senum delirijs,amen '

110쪽

tiumque stultitia, quae videtur Somnium vigilantis inhaerens vixque propulsabile.

3. AESTIMATIVA est sensus interior quo animal res sensibi is externis vix perceptas, aestimat profi-Cuas , vel nocivas 3 ut vis qua ouis apprehendit sibi amicum canem, lupum infensium Ad hanc reuocatur. Ins Ti, crus qui est aestimatiuae excellentia,c vis instigans ad indiuidui conseruationem, apprehen dendo ea quibuscum naturalem habet antipatiam, v. sympatiam 3 ut facultas quae mouet Ceruum sagitta vulneratum ad sumendum dictamum. . MEMORIA sensitiva, est sensus interior quo animal noscit sensibilia prius cognita cum tempus intercesserit 3 ut patet in cane, dum cauda herum, quem a longo tempore non viderat,abblanditur.

DE APPETITV SENSITIVO. AP P E Tl T v S sensitiuus est potentia in cib

nans in bonum ,& refugiens malum sensibile; vi vis qua Equus esuriens appetit eibum, & resormidat calcar.

Duplex est. CON cupiscENs qui prosequitur bonum, Eauersatur malum sensibile secundum se nulla habita ratione ardui; ut appetitus seigidae in sitiente. IRAScENs, qui versatur clica bonum, & malum arduum, & difficile , ut appetitus quo Leo pugnans aduersis Taurum desiderat victoriam. Arduum, dicitur id in quo locus est pugnae,Vnde praeessentissima mors licet tristissima , ardua non appellatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION