장음표시 사용
461쪽
Cag:at. De rei, ut lautium signum inualitudinis ostenderet, ὸό E. - permλnsit Vsque ad diemloctauum, quando ausu tibiisti git a cubiculo, in quo detinebatur. Si igitur a tan ta copia salium, de olei sulphuris acerrimi sanguis alia teratus nequaquam febrem escere potuit fatendum est alterationem sanguinis a salibus,& sulphureis succis, &spiritibus fictam, non essescausam producti-uam febris. Quod praeterea confirmatur ex aduerso, quia sanguis febricitantium mitissima temperie donatur sapore dulci,non mordicante, nec acri salino, &ideo intemperies acerrima salina, & sulphurea in sanguine non existens , non potest esse causa effectus febrilis Et proinde sanguinis alteratio febris causa eLficiens non est. Nec obsi at,qubd in ebrijs pulsus concitetur , & corpus incalescat: nam priecipua laesio fit in cerebro , & neruis, ob dolorescapitis, vertigines, sopores lethargicos,couulsiones phrenithides , & similes affectius: Quare potius censendum est, cordis concitationem & caliditatem esse effectum dependentem a laesione cerebri,& neruorum , quod inferius
Quod putredinem sanguinis pertinet, quid quaeso
magis coinquinatum , & putridum excogitari potost quam pus pleuritidis I Et hoc tamen,quando peruri no expurgatur per pulmones ad sinistrum cordis ven triculum perduci necesse est&hinc intra Aortam effundi, ut nimirum medietas sere puris per ramum ascendentem ad caput, & brachia dispergatur, di ius iugularex, & axillares denuo ad cor reducatur reliqua vero parte puris per Aortae descendentς truncum dissula,non tota simul puris massi prima Viςς per renea eaepti atur, exoneraturque, sed solum mur
462쪽
do tertia , vel quarta eiusdem puris portio pro men Cap.1i. Destra,& capacitate arteriae renalis comparata ad totam motu exca-
Aortae descendentis amplitudinem , Vt demonstraui- tibi ii
mus , unde puris residunm per totum corpus diffusum recolligitur a venis , & denuo per venam cauam una cum pure a capite, & brachijs descesidente,ad cordis dextrum ventriculum , & inde ad pulmones diffusum secunda vice, una cum noua dose puris in pulmonibus stagnante ad sinistrum cordis ventriculum reducitur . Et hinc denuo circulando deponitur in renibus exigua alia eiusdem puris portio . Quia vero pluries circulatio praedicta reiterari debet, antequam pus
uniuersum per vasa urinaria excernatur 2 & inter ea
ne dum necesse est, ut tota massa sanguinea infecta ,& coinquinata permaneat per horas, & dies , sed etiam cor in singulis diastolis , & pulsationibus eius affici, & mordicari a praedicto putrefaeto pure debeat. Igitur huiusmodi coinquinatio sanguinis a tali puris putredine vehementissimas, & anxiosissimas febres
producere deberet. Quod cum multoties non contingat , dicendum est febres non a putredine sanguinis, sed ab alia causa longe diuersia produci. Sed antequam ulterius procedamus,non negabo, sanguinem tam peruersia , & maligna alteratione aia fici posse, ut insignes laesiones, & tandem necem animali afferre queati hoc enim amici superilis laudati me praesente experti sunt e infusa enim ope stringae qua forti intra iugularem venam caniς viui,siquidem -qua fortis non fuerit diluta , & copiose infundatur tunc sanguis grumescit, consistentiamque tetram, di fere lapideam acquirit, replendo totam Venae amplitudinem i, ita ut impediatur transitus sequuturo M m in a sa
463쪽
Cap.21. Dernotu exca descentiae
εο IO. AL. BORELLI sa nguini , ut nequeat curri aqua forti admissa ad eos perduci: si vero sit diluta aqua fortis, vel quilibet
succiri, &. sensim,paulatimque intra venam instillatui tune quidem cordis sinus attingente, miras conuul siones, &spasmos canis patitur, & vehementissime se contorquendo, & eiulando cito moritur, & aperibthorace sanguis grumefaetus in corde, & in vasis re peritur. Oleum vero Tartari per deliquium easdestia conuulsiones,dolores, & necem escit, & sanguis nongrumescit, sed fluidus remanet. Obseruaui quoque, quod quilibet succus acidus sero, seu albumini sanguinis commistus , & igni approximatus impedit eius concretionem. Vnde incidenter noto , quod quai, do polypi in corde, & in venis reperiuntur, tunc sanguis nequaquam a succo acido infici potest . p. Ex hisce tamen experimentis non deducitur , qu0d alterationes sanguinis a spiritibus,& salibus acerrimis febres produc iit ; & si forte accidat, ut illis sympt0matibus febris aliquando commisceatur, negabo semper,eam immediate accensam fuisse ab illis sanguinis Llinis inquinamentis. Quod euincitur ex eo, qu04 omnes aliae innumerae febres non producuntur 'sa Sa guinis alteratione, fermentatione, & corruptela , ν ostensum est.
Spiritus 9 seu succi neruei solito redditi acriores aer'
uos cor irritantsts,sunt causae productivae e r primae , & immediatae excande- stentiae febrilis ..
Postquam febrium causas ab alijs traditas reiςς,
464쪽
mus , earumque incertitudinem indicauimusa operae Cap.,i. De pretium erit tentare, an aliquid probabilius circa , moic exea- febrium naturam conijcere valeamus . Pro cuius inquisitione denuo obseruo, quod proprijsima affectio,& character febris est pulsus, & commotio vehemens cordis, & arteriarum, ad quam consequitur incalescentia , & alia symptomata ; et hoc ne dum verum esse constat ex uniuersali fere hominum consensu, sed etiam euidenti ratione,& experientijs suadetur. Quia videmus , quod posita vehementi cordis motione, et concussione,paulo post subsequitur in toto corpore animalis noua quaedam caliditas , quae prilis non aderat , ut patet in Ira, et in agitatione vehementi corporis . Similiter,ablata tali motione cordis, scilicet diminuta,contracta, et tardius facta, subsequitur tepor, rigor, et frigiditas, quae prius non existebat per
corpus animalis, ut contingit in timore, et in rigori bus quartanae . E contra,posita nimia caliditate, et adidore corporis, et viscerum,non semper sequitur noua cordis vehemens commotio, ut experimur in ardore aestiuo, in hypocausto, et in potione copiosa aquarumttiermalium feruentium .Igitur dicendum est, quod vehemens cordis commotio sit causa effectiva caliditatiS corporis ; et non e contra, scilicet caliditas cor poris non erit causa productiva vehementis cordis
Videndum modo est, quae nam fit causa ericiens praecipua, et immediata vehementis motionis cordis, qxiae pariter esse poterit principium productivum febris .
465쪽
Cij., i. De agitata eadem plane Viribus aucta, id ipsum cete motu exca- rius , et vehementius mouebit. Sicuti idem ignis qui
stiἴr eallem, tepidamque caliditatem producit, in ta Iumaiorem ardentioremque procreabit, si magis appro ximetur , aut flamma eius augeatur. Similiter ab eo dem imperio voluntatis,mediante spiritu, vel succo nerueO,manus, pedes, et caeteri musculi agitantur tardo, et leni motu , nec non magna vehementia, celeritateque operando. Et quia cor, ad instar autho-matis,per se moueri potest independenter ab imperio voluntatis successuis pulsationibus,interpositis morulis , necesse est, ut ab eodem spiritu, vel succo a ner-jβiuili, uis intra cor instillato ut alibi dictum ess ) pulsationes cordis producantur placido , et leni motu i statu sanitatis, et vehementer in statu febrili. Quare ad hoc, ut celerius, et vehementius cor moueatur,nil aliud requritur, nisi ut ille succus spiritu ostis,acri0r redditus,frequentius instilletur: Ciumque febrilis c0nstitutio non differat a statu sanitatis , nisi in celeritate, et vehementia motus cordis, Igitur in statu febrili spiritus, seu succus nerueus ob ac redinem citius, et frequentitis intra cor instillatur . Et haec satis ostendunt, nedum posibilitatem no strae positionis de naturi febris, sed praeterea facilita tem simplicissimam effectionis eius. Modo afferemuirationes , et experimenta, quibus confirmari potςi praedicta Assertio. Et primo obseruo, quod a simplici odore vini, Vς - quolibet vapore spirituoso , et nutritiuo vireS -ni malis languidae, et labefactatae mirifice reficiuntura ςς cordia languida pulsatio momento vivificatur, et V getur. P culdubio fumi odorosi non communic/R
466쪽
tur per venas , aut per pulmonis bronchios ad cor , non dum quia transitus per pulmones non patent, sed etiam quia, si retento spiritu, fumi odorosi ascendentes per nares insinuentur , et facta expiratione, applicato ore foramini,iu cubiculi pariete excavato, exci piatur; inspireturque nouus aer externus, et hoc semper repetatur, certh fumi odorosi intra cubiculus inclusi,ascendentes non ad cor per pulmones, sed per nares insinuati , neruos mamillares titillando, ad cerebrum pertingent: Et hinc per neruos celerrime , et quasi momentaneo motu ad cor motio , et affectio odoris communicari potest; unde vi illius refectionis fortitis cor moueri, et pulsare posse videtur, ne dum possibile, sed necessarium. Secundo,id ipsum confirmatur ab opposita opera tione tetri, et maligni stioris, qui per nares ad cere brum perductus vires prosternit, et languidas pulsi tiones in corde producit. Tertio non secus retento, et agitato vino intra Osper vasa salinalia spiritus vini ad glandulas , et hinc
per neruos ad cerebrum, et cor communicatus,citissime vires, et pulsationes cordis reficere, et vivificare
Quarto , sed euidentilis hoc confirmatur ex Animi pathematis. Ex simplici enim apprehensione obiecti horribilis, subitb cor in suis pulsationibus retrahitur , minuiturque ; e contra,ex apprehensione obiecti sua- utS,et diu expetiti,cor pulsationes auget subsultando. Nemo certe sanae mentis negabit,communicari talem Risectum timoris, aut gaudij per neruos a cerebro, sede imaginationis,ad cor. Si igitur spiritus, seu suc- ua neruei tanta facilitate, et momentanea fere celer
467쪽
Cay:11 De ritate motus cordis alterant; non erit discite . itho u e ca, valde credibile, ut idem spiritus, seu succus nerueues,tis 2, ' contracta intemperie mordaci in febricitantibus,ahi
rationes illas insignes cordis vehementes , et inordi n has pariat. Quod postea ex pulsatione vehementi, et concitata inusculi cordis , sanguis, quo continetur in qualibet
pausa , et quiete eius repletur effusus a vena Calla impelli intra arterias usque ad extremas eius capillares extremitates debeat, eodem concitato motu,qllo cor contrahitur, patet ex legibus circulationis sanguinis. Similiter euidentia sensus constat,a vehementi, et concitata cisculatione sanguinis per totum animalis corpus excitari feruorem, caliditatemque de novo, quae prius non extiterat, ut mox insinuauimus; cuius origine haud quaquam ex molit,ut motus est, peti de bere censeo; sed potius ex ipsa sanguinis natura continet enim sanguis spiritum , seu oleum , seu potitis igneas particulas sopitas, quae, si contingat dissolui a Vinculis , quibus nec tebantur, ut indolem sui motus eXercere valeant,tunc caliditatem sensui ostendent, quod si non ex attritu partium sanguinis aetheroge nearum contingit, saltem ex in istura cum salibus lixi' uialibus dispersis per viscera , et reliquas partes cor poris reconilitas, ad quas pertingere potest sangdi ob violentiam , qua a corde impellitur, continger potest caliditas, et fertior, non secus, ac contingi x in mistura acidi vitrioli, et salis tartari e Vel p0 tiuS ut Vvillis experimento comprobauit, qui sisy guini extra uasato calenti immisci iit spiritum vini, λβ cornu cerui, vel fuliginis, aut vitrioli aliusve liqμ' ris spilituosi, alit salini , et vidit miram ebullitio'
468쪽
nem , et effervescentiam excitari in praedicto sangui
inomodo succus nerueus fermentatus , & acredi affectus cordi communicari queat ad febrem concitandam. Non lassicit nosse, succum nerueum cordi instili tum sua acredine vehementem commotionem febrilem effcere posse ; sed praeterea oportet , ut indicentur viae , & modi , quibus talis succus e remotioribus corporis partibus ad cor perducatur , ut ibidem operationem suam febrilem complere possit. Sedprilis, ne videamur laborare in hypothesi imaginaria,& phatastica,erit operae pretium ostendere,vere in animali exerceri talem operationem , nempe e locis longinquis, ut ab extremo pedis communicari posse noxium succum per neruos ad cerebrum,& inde ad cor, id vehementer agitando, & concutiendo . Hoc patet in succis venenosis, qui si solummodb cutim tangunt, non laedunt ; sed si tetigerint cicatrices , aut ulcera , eitissime ad cerebrum ducuntur, vertigines, & torpo rem afferendo et & postea ad cor communicantur,eius que rithmum alterant, & palpitationes inducunt. Et nς quis putet, non per neruos , sed per venas virus ῆd cor traduci, observet, quod a morsu viperae, aut ab oleo Tabaci prilis cerebrum assicitur, & conturbatur, quam ad cor laesio producatur. Postea consideret, quod ostiola venosia in ulceribus glutine quodam satis tenaci obstruina sunt, cum idem succus N n n tam
Cap.ri. De motu eXca- descentiae
469쪽
D. fortiter obstruat arteriarum orificia, Venulis pariternaoni exca incisis contigua, ut sanguis per ea effluere necniea . sebiiiii ali inde maXimo impetu solet ex arteriis exilirta.
In vulneribus postea recenter incisis neque succus venenosus per Venas communicari potest, quia motus contrarius, quo sanguis ipse e venulis foras egrediatur, impedit introitum succi venefici: quod anima suertimus in Academia Experimentali Medicea, dum experiremur vires potentissimh veneficas oleiTabaci, quod copiose effusum intra vulnuS recens, nullai noxam asserebat , & confricatum filo madido intra carnes post unum, vel alterum minutum torporta animal assiciebat, & paulo post extinguebatur. Necesse est ergo, ut communicatio illa celerrima succi venenosi fiat per ostiola neruulorum in viceribus, & vulneribus patentia , & subito usque ad cerebrum diffundatur , ibique plurima praua symptomatὶ
pariat; eademque celeritate e cerebro ad cor communicetur, illudque concutiat, motumque febrilem
Id ipsum comprobatur ex febrili motu, qui ex0ri tur, dum pus conficitur in pustulis , & ulceribus, in quibus succi praui pus escientes, & fermentantesdi non per venas ad cor , sed per neruos ad cerebrum traducuntur . Quod suadetur eo, quod cor nil streassicitur a contactu similium succorum fermentatorii ut patet ex transitu puris pleuritici per cor. Quδῖς praedictus succus fermentatus pustularum, qui us ςmordicare neruos ibidem desihentes potest,facile νς neficam suam qualitatem cerebro, & hinc cordi com nvitionem communicare potest , eiusque rithmum δ' terare,febremque essicere. Noa
470쪽
Non seclis ex febre illa , quae in artritide consum git,id ipsum confirmari potest. Quia dolores illos articulares acerbissimos ex mordicatione mebranarum ,& tendinum neruosorum oriri manifestum est ; talesque mordificationes fieri a succis salinis , & tartareis ibidem concurrentibus, fermentatis, agitatisque, dubitandum non est; unde colligitur, quod succi illimordicantes, vel irritant neruos usque ad cerebrum, vel communicatur succus ille usque ad cerebrunta ,& hinc ad cor , unde febrilis illa continuata excandescentia oriri potest. Idem dici debet de qualibet febre symptomatica , in quibus omnibus virificatur, quod ex locis affectis
per neruos communicatur cerebro, & inde cordi , vel irritatio, vel translatio mordacitatis,unde motus cordis augetur, acceleraturque.
Ostensa iam symptomatis existentia, & veritato , quaerenda modo restat causa, & necessitas, quar urritatio facta in neruis e cerebro communicari potius debeat musculo cordis, quam caeteris musculis animalis , ad quos e cerebro nerui propagantur non sectis, quam ad cor; & tam hic , quam illi sunt ductus deferentes vim,& facultatem motivam: Qtrare neces se foret, ut e tali diffusione a cerebro sicut .cor Vehementius agitatur, & concutitur, sic quoquc omnes
reliqui musculi concussi paralysim quamdam , & tremorem contraherent.
Verum clim hoc non contingat , nec veritas illius symptomatis negari possit nisi velimus recurrere advocabula sympathiae, consensus, & conuenientiae nil significantia, quae ignorantiae sunt velamina ) Dicendum est , quod structura organica cordis valde dissertN nn a ab