장음표시 사용
471쪽
ab ea, qua caeteri musculi conformati sunt. Nulla enim alia de causa eadem facultas motiua diuersa, operationes ericit, nisi quia diuersis organis utitur,ut idem fluxus aquae fluminis modo triticum conterit, molitque, modb trabes secat, modo malleis metalla contundit, modo symphonias tibiis, & organis pnςumaticis canit. Videamus modo, quo nam pacto cordis organica struetura differat ab ea, qua caeteri musculi conser-mati sunt Et hoc sane licet sensibus non pateat,con-ijci tamen poterit ex diuersitate operationum eoru-dem . Videmus enim, quod musculi omnes artuum, licet non careant vi motiva, nempe spiritibus,seu succis intra neruos existentibus, tamen torpent, nec mO- tum inchoant, nisi adueniat voluntatis praeceptum ,& imperium . E contra videmus, cor esse organui sui iuris, qubdi siue iubeat, siue renuat voluntas,semper eodem tenore , & rithmo suas pulsationes escit. Vnde quaeso hoc, si causa eficiens motus non est nisi spiritus, vel succus e neruis intra musculos effusus Nempe quia in musculis artuum talis effusio fieri nequit, nisi initia neruulorum ab imperio voluntatis conuellantur, ut ad instar hirudinum succum spiri- tuosum exugant, in corde vero nullius imperio addi et' semper tale effusionem guttatim fieri oportet, eo quod subtilia illa nemorum orificia semper patentia & aperta permanent. Et hinc facile saluari potest ni fallor Problema nostrum . Quia nimirum, posit- quacunque exili, & leni spirituum , seu succi intr/cerebrum agitatione, vel effervescentia, non est nς ceme , imo est impossibile, ut musculi artuum abs que Voluntatis praecepto moueantur: At cot non ita
472쪽
quia ob ostiolorum in neruis perseuerantem aperturam,non potest impediri 'effluxus succi spirituosi intracor; & ideo omnino necesse est, ut cor concutiatur,&vehementius suas consuetas pulsationes efficiendo , motum, quem febrilem vocare solemus,producat. Et hoc contingere posse diximus,posita leui qualibet spirituum intra neruos commotione; at si talis agitatio succi intra neruos, & cerebrum fuerit feruentior, & efferata ob nimis acres fales admistos, tunc nedum cor vehementissime concutitur, efficitque acriorem , feruentioremque febrem, sed praeterea musculi omnes, vel praecipui totius corporis adeo convelluntur, Ut conuulsuos motus patiantur, quia nempe acrimonia, & agitatio succi neruei tam vehemens, &efferata esst, ut non obstante voluntatis renitentia, ostiola neruorum dostruere possit. QDd obseruatur in febribus valde perniciosis.
De loco, & causis, quibus succi neruet alterantur, ut febres periodicas producere possint . VteXaei e natura febris exponatur, non sussicit indicasse , quod succus nerueus fermentatus, & acredine affectus, potest cordi communicari, & illud vehementer agitando, ebrilem excandescentiam produce re : sed praeterea oportet , ut declarentur causis pro Rimae,praedictum succum alterantes , & loca, ubi tales Riterationes fiant. Q d ut commodius praestari pose sit, Oportet, ut effectus a febre produim in cadaueri huS Observentur, in quibus patet, nullam mutationem
473쪽
notatu dignam in sanguine reperiri, sed frequentis me pulmones inflammati , ulcerati, & aliquando cadcrenati, aut exanthematis cospersi apparent: aliquan dolien , & hepar laesi reperiuntur ; sed frequentius lien induratus, & scirrosius: semper tamen obseruatur glandulae, aut durae, & scirrois, aut flauae, & liuidae, praecipue in mementerio. Et primo quoad rubedinem saturam pulmonum, illa profecto, neque febris causa extitit , neque inflammatio illius visceris, aut laesio ulla censeri debet,
ctim in omnibus cadaueribus sanorum animaliu quoque reperiatur e oriturque in moribundis ex eo,qu6d
prius cessat respiratio, quam cordis pulsus; & sic copia illa singuinis, quae ad pulmones reducitur, in illo vitae confinio ibidem sistitur , turgidosque pulmones
reddit , cum exonerari nequeant, extincta respira
Secundo,laesio tabida,&pustulosa eorumdem pul- modum raro est causa febris , l1cet remota; sed frequentissime est effectus eiusdem; cum non in omnibus cadaueribus febricitantium sic corrupti reperiantur; αe cQutra in asinaticis pulmones sunt valde laesi,& pure referti absque febre et quare, aut prope morte completui talis pulmonum corruptio, aut si praecedit, non erit causa immediata febris. Restant ergo solvis modo considerandae laesiones glandularum, quae sem per in febricitantium cadaueribus obseruantur, Praeterea constat ex obseruationibus eruditissimi,
solertissimi Vuartonis, & aliorum, quod in qualib ςxς innumerabilibus glandulis cini malis ramificantβx neruidi arteriae, & venae, & vasa lymphatica,emitico 'an numeras radices ad instar arborum, & in aliqUibRβ
474쪽
apparent manifesti ductus, & canales e purgatorij , Ut Cay.,i. DE sunt vasa saliualia, & ductus pancreatiS . motu exca- Ex hac structura percipitur,glandulas esse totidem oscinas , in quibus insigne aliquod opus perficitur , -' elaboraturque . Sed quodnam illud erit Θ Forsan tria glandulis sanguis arterialis expurgatur ab aliquibus impuritatibus, & humoribus serosis, qui excipiuntura vasis expurgatorijs, ut sunt saliualia e sed si hoc verum esset , ad quid adderetur neruus ibidem ramifieatus cum glandulae , nec motum , nec sensum exerceant , aut possideant λ Oportet ergo, ut radices neruosis in glandulis , aut excipiant aliquid ab artersis , aut nerui cijciant,evomantque aliquid in vasa receptioni destinata, ut sunt venae, aut in vasa expurgatoria, ut sunt salinales ductus . inod nerui in glandulis ab arterijs sanguinem recipiant,videtur inuerisimile, cum arteriae copiosissime in cerebrum desinentes possint ibidem abundantissime magno compendio sa-guinem subministrare ; Cum e contra incommodissime nerui cogerentur in glandulis sanguinem mendieare . Vero similius igitur videtur, quod e neruis aliquis succus in glandulis exoneretur,certae,& determinatae naturae pro varia ostiolorum neruorum figura, &capacitate ; qui postea commistus cum particulis ab arteriali sanguine emissis , aptus sit ad aliquod opus exequendum in diuersis partibus animalis, nimirum in Ore,oesephago, stomacho, intestinis, & alibi ad fermentationem,& digestionem ciborum,et ad opera ζxequenda,nempe ad nutritionem, & vivificationem
HiS praemissis,animaduerto, quod succi illi desti
475쪽
Gh., i. De glandulis,fieri potest , Ut casu aliquo detineantur si
tibiii I lis nerminiorum In glandulis desinentium, ob pleio
riam, vel ob gluten aliquod in eis contentum; hi vet6 succi retenti in neruis degenerare facile possiunt fer
inentatione quadam in alienam naturam animali nutaxiam; Nouum enim non est, ut semen genitale ita animali perfectissimae temperiei, destinatum expulsio ni pro fine generationis, diu retentum contrahat c0rruptam , & veneficam naturam. Fieri etiam verisimilius potest, ut ab obstructione, et scyrro glandularum contracta , aut a prauis succis ibidem collectis, aut aliunde communicatis, & congelatis, fermentatisque, ut in lue venerea, ne dum prohibeatur effluXus e ne uis, sed insuper communi centur pateticulae irritantes, noxiae, & malignae ipsis neruis . Ex his omnibus causis manifestum est, irritatione, vel communication
quadam assici cerebrum posse, & per neruos usque ad. cor commotione illam efferatam spirituum, seu succineruei propagari. Loca igitur , in quibus flacci neruei primo fermentantur , sunt glandulae , et radices neruulorui earumdem obstructae, et maIe affectar, & mitatae Causa vero fermentationis,est retentio violenta par tium , quae excerni debuerant e neruis,vel coinquina tio ibidem communicata, pariterque ob retentione
apta ad intemperiem spirituum procurandam Ratio
476쪽
Ratio exortus paroxysmi febrilis, aut semper calentis , aut primo gelidi, et postea feruentis
Ostendimus in genere, fermentari posse succur nerueum ob glandularum , et neritorum earumdem obstructionem, et laesionem, et quod a tali fermentatioine irritari possit cor, ut excandescentiam febrilcm producat. Modo haec generalis Theoria adaptari debet casibus particularibus,ut nimiriana CX ea deducantur cauis,et modi,quibus omnia phaenomena febrium produci postini. Sed primo,ne quid ambiguum,et incertum recipiamus, aduerto, quod verisimile videtur,obstrui tionem totalem glandularum praedictam , et neruulorum ibidem desinentium fieri debere sensim,non celerrimo , et quasi instantaneo motu; et proinde paroxysmus febrilis deberet ab eius priuatione, et statu quietis augeri,progressu temporis diuturni usque ad gradum maXimum,per Omnes gradus intermedios ascendendos non verb per saltum a minimo ad notabilen O gradum commotionis, et femoris, vel rigoris algenti , qtio aegri corripiuntur, ut constat experientia . Et licet ante aduentum paroxysmi praecedant somni inquieti, perturbationes, vertigines, oculorum cor gationes, et oscillationes , nihilominus haec leuia symptomata sunt potius signa , quam partes febri S .
Adductae difficultati mihi fieri posse satis videtur
Cap.21. De motu exca descentiae
477쪽
expendendo experimentum superius adductum, 1 ubi diximus, quod oleum Tabaci, et alij succi venenati orificijs venarum incisarum applicati nil laedunt, cum non communicentur cerebro , aut cordi, propterea quod effluxus ipse sanguinis impedit, ne succi veneno sit intra easdem venas in trudi posint. Cogitemus modo plures glandulas infectas esse succo aliquo prauo,
et excrementitio, a quo Obstruantur canales excretorij magna ex parte, unde fermentatio in glandulis prosequi postit: tunc plane fieri potest , ut canales neruosi , et sanguinei adhuc sint obstructi, et ideo a
neruis, et arterijs continenter effluent succi neruei, et sanguis arterialis, & hinc ambo per venas asportari poterunt. Manifestum est, quod toto illo tempore , quo succi e neruis effluunt, magna ex parte impeditur insinuatio, et introitus particularum acrium, glutin0sarum , fermentatarumque e glandulis intra ne rue0sductus ; et ideo nec nerui, nec cerebrum, aut C0rmordi causi ab eis poterit: quare tunc temporis c 'candescentia febrilis non excitabitur. At postmodum, crescente plenitudine, et pletoria glandularum D, additionem,et ferme tationem excrementorum gluti nos rum , et viscidorum, tandem ne dum poruli ner uorum obstruuntur, sed etiam coguntur admitter 'particulas aliquas acres,fermentatasque,e quibus c0 piose Handulae replette fuerant. Et hanc postrem in peratione cito abs alie diuturna mora absolui pos:
facile percipimus , scilicet in extremo temporis ψδ tior quo completur pletoria glandularum a succi glutin iis , quam reliqui praedicti esse, ius consς quuntur - Modo, quia paroxysintis febrilis nulla ali 'de causa fit, nisi quia nerui obstriuitatur , et mordi
478쪽
eantur, et ideo ad cerebrum, et ad cor communicatur; hinc est, quod fiat illa ce eris , & quafi subitanea mutatio a statu quietis ad feruorem febrile praecedetibus tame leuibus illis symptomatibus inquietorum semniorum,perturbationum, vertiginum dcc.quae producuntur ab aliquibus irritatiunculis leuibus a succis glandularum fermentatis. , factis in aliquibus paucis capillamentis neruosis iam obturatis . At postquam omnino completa fuerit pletoria glutinis i glandulis,subito obstruutur orificia nemorum,& succi neruei retenti, & inquinati fermentantur, ideo cor irritatur , & febrilis excandescentia exoritur insignγ, & vehementi feruore . Porro, nisi adsit peculiaris causa rigoris, & frigescentiae, semper febrilis paro simus ab initio calidus erit ex sui natura ; propterea, quόd a vehementi cordis pulsu irritato a spiritibus, vel succis nerueis fermentatis, sanguis vehementissime per corpus circuit , contrahitque caliditatem, ut dictum est. Exponi ultimo loco debet causa rigoris,& frigoris, cum quo aliqui paroxysipat febriles incipiut. Qine forsan esse poterit , quia sanguis: nunquam sero urinae omnino priuatur,ctim post abstinentiam a potu duo rum , vel tritam dierum metant adhuc animalia . Ergo fieri potest , ut in glandulis obstructis arteriae evomat particulas nitrosas , &alia salia, quae aqueum Vrinae humorem in sanguine existentem copiose inficiebant,&ob peculiare fermentum in glandulis male affectis Senitum,calchantinam, frigorificamque naturam ac huixant, & postea pletoria, & obstructione completa, ς Mandulis per neruos ad cerebrum, & spinalemia medullam deferantur via expedita, &
479쪽
C, β., i. Dε compendiosa e neruis pleXi abdominis, qui cum luci motu exca baribus communicantur in spinain dorsi & quia nes tib iis,' ' ueae fibriae facillime vellicantur , & irritantur, the moris , frigorisque sensum ob peculiarem nuri natu rana inducere possunt in principio.paroxysmi, ex qua contra istione , & tremore spiritus torpent , & hii pulsus contracti, & parui fieri possunt: & hoc contin get, dum commotio sticci ne ruet debilis est. Alio insuper modo passio i frigoris in principio pa. 'roxysmi creari potest. Si e glandulis obstructis, fermento alteratis,communicetur per neruos succus n0n
absimilis spiritui vitrioli, ut mox ita sinuat limus, &supponamus,in medulla spinali sales vrinosos ab a terijs relinqui , qui cum ammoniacam naturam retineant ex urina enim confici ammonici sales solent commisti cum spiritibus calchantinis, ibidem effervescentiam gelidam producere possunt, ut eXperimur, apud nos ebullire talam miscellam cum ingenti frigiditate - Vtroque igitur modo effici potest passio rig0ris, tremoris, & frigoris,praecipue in regione spinalis medullae una cum torpore spirituum , & pnisus parui tate, eo quod languido motu cor pungitur, nec talia
gelida ebullitio flabito evanescit, sed poterit per VΠJ Vel alteram horam produci, quia Mocis distis pζrcanales vasorum possunt sensim instillari, & misceri praedicti succi, & quia interim spiritus, seu succi ner
uel in motu constituti, rapido impulsu ob aperturam ostiolorum neru eorum ibidem desinentium , & sua ac redine cor irritare possunt, necessario piilsation ς. continenter augendo,duplici nomine ardentem seruo rem creanir primo, quia sales nitrosos diffundunt, partim eXpellunt intra venas': secundo, quia sanglij
480쪽
acuto pulsu cordis, vehementissima commotione , &circumdibitione per uniuersum corpus diffusus,creare
potest caliditatem, & feruorem paroxysmi febrilis, ut ex dictis colligitur. P R O P O S. CCXXIX. De causis symptomatum febrilem paroxysmum
Ne dum initia paroxysmoxu, sed progressus quoq;& accidentia omnia febrilem motum concomitantia animaduersione digna sunt, tum propter se ipsa , tum etiam, ut theoria a nobis tradita pluribus testimonijs,& argumentis fulciatur. Et primo,superuacaneum non erit,rationes afferri signorum, seu passionum praecedentium paroxysmum , ut sunt somni inquieti,perturbationes, vertigines&c- Qxua proxime ante paroxysmum licet glandulae non turgeant, tamen abundant succis fermentatis, qui aliqua ex parte cerebrum , mediantibus neruis ; infestare possunt , & sic somni turbari . Eadem ratione perturbationes contingunt, quia spiritus, seu succineruosi infectati, neque motiones , neque sensationes consuetas debito ordine, & quiete perficere possunt. Hinc pariter vertigines, & oculorum corrugationes Originem ducunt, nempe ex cerebri, & spirituum perturbatione inchoata. Oscitationes vero , quae sunt lenissimae conuulsiones, constat, a mordicatiunculis neruorum fieri posse. Patet igitur, quod ab eadem Vnica causa , nempe a prooemiali laesione neruosi