Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ΡRINCIPIO MORBORUM. i r

si humores turgeant, neque id tamen perpetud esse faciendum, ita hoc loco scribit medicamentum quidem conuenire, verum non illud perpetu δ probat, easdem fere noxas , ac pericula hic commemorans, quae ibi posita fuerant: adeo ut satis possit constate , illud fuisse decretum quoddam generale, hoc autem veluti exemplum quoddam particulare unde medici intelligant probam rationem ministrandi medicamenta principio morborum acutorum. Et si autem possuntii c unicuique demonstrare , hanc legitimam, veramque esse istius loci intelligentiam, mihi libet alium praeterea Hippocratis, & Galeni locum proferre, qui hanc ipsim rem tractat, sensumque nostrum perspicue confirmat. Hippocrates Iibro quarto de Rat.Vict. Mor. Acut.hari habet. Si dolor sub thorace fuerit, val- τέ deque infestaverit, pleuritico ventrem subpurgabis, nihilque dum purgabitur,

dabis : a purgatione autem oxymel: veruntamen purgans medicamentum quar- ν

to die ministrabis. Galenus, quarto,die,inquit, medicamentum indistincte pro- nunciauit: neque enim inter initia aliquod huiusmodi remediorum aegrotanti iniungere oportet, sumpto a numero dierum scopo;sed quod Hippocrates recen- suit, est exequendum : nam vel statim ab initio prius quὶm in partem aliquam ' confirmentur humores , medicandum, vel postea,cum ad maturitatem perducti

fuerint. Quaeso enim quid reputare possumus, aut concipere animo sibi voluisse Galenum iis verbisὶ priusquam in partem aliquam confirmentur humores Puel verius, ut ille Gradice loquitur , πεὶν ιχθῆνα, μύς, prius quam hu mores sint stabiliti. . Ego sane puto illum non alios, quam turgentes designare voluisse: ac spero fore neminem qui non idem velit libenter sentire: quandoquidem variis in locis ut ante docuimus,non aliter solet Galenus explicare naturam succorum turgentium,quam motu, ac lotione. Cur ergo tam hac, quam superiore sententia, de una eademque re fuerit sermo institutus, nimirum de usu medicamenti in pleuritide,cuin dolor descendit ad hypochondria; nunc verδ Galenus decernat illud esse exhibendum , non nisi uno e duobus modis , vel initio morbi,si humores non sint firmati, atque adeo turgeant,vel deinceps post eorum coctionem, an non iure censendum est, superiore quoque loco hac eandem congruere interpretationem,prorsusque humores, qui mouentur, & descendunt ad hypochondria vere turgcntes esse Ex quo quidem loco mihi videor postremo communem rationem ac sanὸ validam colligere posse hunc in morem. Ex dis.ciplina Hippocratis , S: Galeni licet exhibere medicamenta alterutro duntaxat modo, ves principio morbi, si humores turgeant, vel post eorum coctionem:per

illos dolore descendente in pleuritide expedit dare elleborum, & peplium ergo

vel humores turgent,vel sunt concocti: Atqui fatuum est ditere, tunc humores esse concoctos: itaque vere concludendum cst,illos esse turgentes. Caeterum multi sunt vir doctissimi, ac celeberrimi, qui hanc nostram inter

pretationem minime accipiunt,contraque eam multis veniunt argumentis. Primum negant humores este turgentes, quicumque in determinata parte, & ad certum locum mouentur , ut vere fit, quando illi descendunt ad hypochondria cum vera humorum turgentium ea sit definitio,vt illi huc, atque illuc inordinato,& incerto motu ferantur,ac nullam certam sedem habeant: alioqui in multis naturae motionibus,ex.gr. in qualibet fluxione alui, humoribus ad intestina delatis, in qualibet infl immatione,ut illi turgeant fateamur necesse est; quod ab omni ratione abhorrct,& a nemine unquam traditum est. Deinde si dolore descendente

172쪽

3 1 DE PURGATIONE

dente humores turgent, cur sinquiunt non iidem pariter dolore ascendente censendi erunt turgentes ρ quando illi aeque mouentur, ac feruntur ad partes superiores, per quas sorte longe aptius, & commodius, quam per inferiores poc- sunt educi: quippe videtur esse longe maior consensio inter costas superiores,&os,quam inter interiores, & intestina . At ver6 si ij. quoque turgent, quam rein Hippocratcs non item purgatione utituri Tertio nobis obiiciunt Galenum , quis ut vidimus modo in quasi Hippocratis sententiam limitans,ad memoriam reuocat aphorismuin, s In acutis morbis raro, &c. I cuius alioqui perperam, longe sue a re proposita meminisset: namque si dolore descendente humores de 1llius emcntia turgent, quid est, quod hoc tempore purgationem prohibeat /Nonne illona et authore, quotiescumque illi turgent, in acutis quoque morbis licet purgantibus uti medicamentis ' Postreino cum Galenus dolore etiam descendente longe magis probet sectionem venae,quam purgationem, id iam sequitur neces.sarib, ac fateri coacti crimus,lurgentibus humoribus venae lectionem conuenire nonnunquam ; quod quidem a communi doctorum hominum consensu videtur

alienum. Quamobrem concludunt nostram interpretationem voluntariam,& absurdam esse. Ego verδ mihi persuadeo verissimam illam esse, neque iis machinis quicquam posse labefactari. Quod enim pertinet ad vocem, propriamque turgendi significationem, concedo equidem succos tunc esse quam maximo, ac Vere turgentes, quoties per plures partes vagantur, neque definitam habent motionem ; 1 ed tamen pariter nemo iure mihi potest negare , quin illi quoque vere, ac proprie turgentes dici possint, tametsi una duntaxat, aut alterruparte mouentur, certumque petunt locum , dc ad expulsionem sunt concitati. Quid et enim prohibet, quamobrem eiusmodi quoque motus,& naturae conatus, ut in caeteris motibus ferme euenit, non sit unus , atque idem perpetuo, sed alter altero sit magis vehemens, varius , continuatus 'Ac vulgare est apud philosophos, magis,S minus non variare speciem rei alicuius. Sed istud praeterea declarat ratio nominis, & rei natura apertissime : siquidem, ut supra diximus, non aliud significat variis in rebus, quam ardentcr aliquid appetere, & imρο- tienter ad exitum incitari. Iamque caeteris omnibus praetermissis exemplis, illud unicurn mihi sufficiat, animalium in Venerem ruentium, unde potissimum ducta est nominatio, quo Galenus tam libenter, ac fiequenter utitur, ad explicandum turgentis materiae notionem, Namque sicuti semen per id temporis in determinatis vasis titillans, ac veluti furens,perque certum locum a natura instit ut um impatienter exitum sibi quaerens, turgere dicitur; non ego video,quomodo humores a natura certis quibusdam locis moti,& ad excretionem impulsi nonaque turgentes dici possint. Immo vero si rationem consideremus, quam praecipue ponit Galenus , cur humores turgentes liceat mrgare, nempe ob facilem modum expulsionis,quam natura tunc iuuat quammaxime, verisimile est hosce hutnores,qui sponte feruntur ad locum vacuationi destinatum, sorte facilius, ac silicius trahenti medicamento obcdituros, atque ex corpore exituros esse , quam illos,qui ad varias partes, huc & illuc errantes ad nullum certum excretionis lO- cum feruntur. Nec sane par est ratio de motibus humorum, quos aduersari j in

medium proserunt: namque humores ad intestina praecipitati vere excernuntur itemque alteri in inflammationibus mouentur quidem, ac Rrte verius ad in-

173쪽

magis cogantur certam, ac stabilem sedem petere,atque in ea semel tirmari. Humores autem descendentes ad hypochondria haudquaquam excernuntur , cuin longὸ distent ab intestinis, sed tantummodo naturae conatu mobilcs , deorsiimque incitati sibi exitum quaerunt: quare iure, ac merith medicum excitant ad dandum medicamentum , quod eoutrahere ad aluum , de veluti manu ducere

possit. Quae autem de huiusmodi interpretatione, in primisque de hac lata turgendi ratione diximus eo magis mihi probantur, quoa scio praeclarissimos quo Ddam, ac celeberrimos viros nobiscum idem sentire Curtium, Frizimelicam, Fracantianum, Montanum Vicentinum, meos praeceptores, quos homines honoris causa nominatos volo. Quibus praeterea mihi libet alios duos amplissimos viros adiungere , qui item videntur hanc doctrinam suscipere, eumque amplum tur gendi modum aguoscere. Alter cst Antonius Musa Brasiuolus Ferrariensis, quem virum nobilissimum multis illustribus laudibus dignissimum, ex eo potis limum soleo magia facere. ac suscipere, qudd iure cum possumus inter paucos numerare,qui tristis linio hoc tempore,quo cateruae vcniunt contradicentium , Hippocratis, S Galeni dogma α--ta constanter tueri, A sustinere conantur. Ille itaque sic habet. Nonnulli putant cliam materiam illam turgere , quae etsi absque ordine de loco ad locutra , . non mouetur, saltem ad vias expulsionis aptas mouetur, ut facile educi possit: A is suibus non multum dissentio : nam materia quae in via est, etsi Vere turgida non isit, tamen non est opus coctionem aliquam expectare, sed medicamento facile is educitur, Nec obstat quod Galenus 8.de Comp. Medi c. Sec. Loc.dixerit mate- is

riam turgentem esse, quae nondum ullam habeat ad unam partem inclinatio- ,, nem firmam : at materia, quae ad vias exitus mouetur, ad unam partem incli- ,, nationem habet, ergo turgida non est. Nos vero dicimus vias exitus in hoc is Caleni loco non dici partes statutas; sed sunt canales, per quos haec materia de- bet exiret quam nos ideo turgidam vocamus,non quia ad membrum nobile mo- Aueri possit, sed quia sibi ipsi opem,& manum porrigit, ut facile expellatur. Alter , ,

est Franciscus Vallesius , cui sane ego tribuo plurimum, ac foveo maxime , qui isseribit ad hune modum. Ex iis illud licet intelligere Hippocratem nomine tur- , , gentiς non solum intelligere eam reciprocam a partibus in partes motitationem Comm. in lib. quam Galenus interpretatur, sed etiam vergentiam humorum in euacuationis T. i. Aeg. Vias , praecipue in aluum, qualis in quibusdam significatur hypochonditorum 'φε murmure. Et itcrum. Hoc ad curationem omnium acutorum morborum mihi 'videtur pertinerer nihil enim est aliud, quam quod in aphorismis generatim di . . citur. Nam quod illic dixit, Inchoantibus morbis, si quid videtur mouendum, A. boc hic hos si ab initio purgare volueris. Nimirum Voles purgare,cum videtur, rict. Menatque tunc inchoantibus morbis facies.Videri autem debet, cum materia turget: A ε 1. neque solum,cum vere,ac propriissime turget,hac, dc illac reciproce acta; sed ut- cumque succi quieti non sunt, & ex parte in partem feruntur , praecipuo cum fe-

Iam venio ad secundam obiectionem. Primum vero te illud si ire velim cur & is quomodo in pleuriti de ascendat dolor,vel descendat. Id Galenus Aeclxrat in quibusdam locis, sed praeclare in libro de Const. Art. Medit. cap. I s. Diffunditur itaque hic dolor, quia membrana succingens costas laborat inflammatione, corpus nimirum, quod habet insignem seruum, & est continuum, adeo ut dc ad 'claui

174쪽

i DE PURGATIONE.

clauiculas , & ad septum transuersum perueniat. Quare si partes supernae lab rent, doror ascendit, ac trahi deorsum clauicula videtur; si insernae, desor des.cendit,erumpitque in hypochondrium. Quod si eucniat, ut dolor ad neutram

partem stratur, necesse cit, ut inflammatio mediam tantummodo partem co- starum occupet,& sit admodum parua, qua loquidem quae magna est,ad utramque, aut certe ad altecam partem solet deuenire. Cum igitur ob inflammationis magnitudinem dolor ita late patet,vi clauiculam, aut diaphragma, & hypochondrium attingat, quod ad hoc pcrtinet, humores mea sententia turgere non dicuntur: quia aut non fluunt,impetuque mouentur, aut si fluunt,ad certam partem decumbunt, quae inflammatione laborat : quod videtur clare Hippocrates

sensisse, dum ait, secandam esse venam , non solum si dolor ad clauiculam & brachium pertigerit , sed etiam si ad mammas, & partcs diaphragmate superiores,

quae nimirum omnes pleura vocata membrana obducuntur, & ex inflammati

nis magnitudine dolent. Quod quidem diligenter animaduerti velim; cum enim eadem membrana contegatur etiam superior diaphragmatis supcrficies, verisimile est in magna inflammatione ipsum quoque di aphragma consimi re,

ac dolere ea parte,qua thoraccm respicit : quo tamen casu Hippocrates non purgationem, sed venae sectionein putat esse conuenientem. Si verδ humores tions ollim inflammata parte contineantur, sed etiam alio transfluant , nimirum ad

ventrem inscxiorcio,& ad partes diaphragmati subditas, arbitror eos tunc proprie dici posse turgentes, cum in parte non firmentur, sed ad membra proxima

Tepant,& exitum moliantur. Quae quidem vi nequis putet a me ficta fuisse,via

de re licet ab ipso Hippocrate plane expressa,qui inquit si vero partes sub dia-phragmate positas dolor infestat, & nullum ad clauiculam fgnum fecerit , quo

Ioco duo mihi libet obseruare, quae meam opinionem maxime confirmant: alterum, quod ait, partes , quae sub diaphrasmate sunt, indicans humorum congeriem non totam intra thoracis limites contineri, sed magna ex parte confluere ad ventrem inseriolcm,S ad membra, quae non pleura, sed peritonaeo inuoluuntur, & diaphragmate interstiguuntur 1, & uno vςrbo a loco ad locum concitari:

alterum est, quod ait s. nullamque ad clauiculam signum fecerit , quod quidem

ea rationc dictum puto, ut ostenderet, dolorem ad hypochondria peruenientem non illum esse intelligendum qui fiat ex magnitudine inflammationis,cui partescae proximae consentiant, sed ex humoribus a thorace ad hypochondria conssuciatibus ita ut ipsa clauicula sit omnino doloris expers,& ut ait Hippocrates ne signum suidem in ea doloris appareat. Quod ii rcm diligentius consideremus, fortasse ratio clare apparebit, cur dolore ad inferna vergente dicantur humores turgere: nam ferri ad hypochondria, vel ut cum Hippocrate loquamur) ad partes quae sub diaphragmate postae sunt, non cst serri ad determinatum locum, eum hypochondria,& regio illa sub diaphragmate late pateat, & multa membra

continear,& multas vias, per quas exitus humoribus parari potest ἱ puta ventriculum, hepar, intestina,lienem, mesaraeon, & πὸ alia: inter quae cum alia commodior nulla via sit,quam quae per aluum, iure Hippocrates videtur humores in eas partes vergentes ad aluum trahere, ac veluti manu ducere. Quod perpetud. turgentibus humoribus & Hippocrates dc Gai facere solem. De sectione venae turgentibus humoribus statim verba faciemus.

Ad tertiam rationem nullo labore postum respondere. Nam sicuti supra diximus Diuitigod by COO le

175쪽

pRINCIPIO MORBORUM. et s

mus in aphorismus a .primi libri duo continet praecepta;alterum, in morbis acutis raro conuenire medicamenta, id est, tantummode quando humores turgent; alterum etiamsi illi turgeant, neque ea perpetuo esse tuta,& Opportuna. Quamobrem Galenus illum protulit quatenus pertinet ad secundum, minime ad primum praeccptum. Etenim quamuis in pleuriti de dolore descendente, perinde

ut in caeteris morbis acutis, in quibus turgent humores, medicamenta sint congruentia ; veruntamen propter alias causas longe maximi momenti non illa perpetuo tuta,&commoda censenda sunt. Immo vero nisi nostram interpretationem recipias, quam probabilem rationem Potes excogitare, & Galenum tueri,

quin perperam,longeque a re proposita eiusmodi aphorismum afferat,qui nullo modo medicamenti urum permittit, nisi humores turgentes fuerint. Verum postrema ratio videtur sane dissicilis. Namque si dolore descendente humores turgent, atque hoc tempore Galenus venat sectionem probat, cui potest esse dubium, quin de Galeni sententia turgentibus succis liceat aliquanco Venam incidere Ex altera autem parte si Hippocratis, de Galeni doctrina animaduertatur,qui turgentibus humoribus nullam sectionis venae mentionem habent, sed unius medicamen perpetuo meminerunt, statuendum videtur, missionem sanguinis eo tempore vix conuenire. Sed dc ratione hoc ipsum potest confirmari : nam motis,& exagitatis humoribus, exitumque appetcntibus, verisimile est

eos longe duci facilius dato medicamento, quod trahere ipsos, ac veluti manu ducere ad suum possit,quam secta vena, quae fortasse naturam impedire, atque auertere ab ossicio potest. Ego veris etsi id scio fere omnes esse existimaturos monstrosum paradoxum, nihilominus in ea sum opinione, si res paulo diligentius consideretur, non sine ratione turgentibus humoribus venam secari posse aliquando: id quod ex iis,quae modo polita sunt, satis potest comprobari. Nam si Cper Hippocratem, & Galenum non modo in pleuritide, sed in cunctis morbis

acutis, quantumcumque humores turgent, non sine multa cautione sunt danda medicamenta propter dubia, δc pericula,quae ea saepenumero solent afferre,adeo Vt venae sectio nonnumquam censeatur esse tutior, tametsi minori cum utilit te, necessario concludendum est, turgentibus quoque humoribus sectionem venae interdum fore commodam. Et quanquam de huiusmodi sententia unicuique potest constare, qui iam supra notatos aphorismos vigesimumquartum primi libri, & undecimum secundi de Rat. Vist diligenter velit animaduertere, alium praeterea Galeni locum non grauabimur hic transcribere,qui expreste pariter , Ac perspicue potcst hoc ipsum definire: Quod addit Hippocrates, raro in Comm. x. δε acutis multa ducenda esse,recte censuit: est enim explicata sententia, in morbis

acutis solum in principiis adbiberi posse purgationem : sicuti in morbis longis

semper est expectanda concoctiocin acutis vero etiam in principio medicamen- ροτο purgante uti possumus, s humores turgeantndque erit magna animaduersio ne faciendum: liquidem non mediocre periculum impendet, si quis in morbo Vacuto male medicitur:debet enim medicus hoc attenaere,ut aeger maiorem fru- ctum ex noxiorum humorum vacuatione serat, quam, noxam , qua corpora a

medicamentis purgantibus necessario assiciuntur. Cum itaque morbus non so- iam acutus fuerit, sed etiam vehementissimam febrem adiunctam habeat, tunc ramulto magis, ne purgans medicamentum exhibeatur, Virandum erit, ac potius

per venae sectione iacienda vacuatio,ex qua minor quidem, quam ex purgavone V

176쪽

succedet utilitas , sed quae tamen futura securior , cEm maximum a purgatione periculum immineat, praesertim vero si quis naturam aegroti non satis perspectam habuerit. Haec Galenus. Ac sane si praeter Hippocratis, de Galeni authoritatem, quae apud nos debet esse amplissima, velimus hanc rem ad vim rationis referre, quid potest esse impedimento, quominus vena etiam quandoque debeat secari, quantumuis licet humores turgeant ' Si principes scopi mittendi sanguinis sunt tres, ut diximus praecedente disputatione,quamobrem si illi

conueniant succis turgentibus, non licebit venam secare t Nonne aperta vena hac quoque ratione patet v ist,per quam moti humores sibi aditum facere, & exire queant' si sanguis turgeat, an quis potest commodius illum vacuare, quam per sectionem venae ' Temere enim mihi videntur quidam existimare hunc humorem non posse turgere: cum si consentaneum rationi,primum bilem, deinde sanguinem principem hac in re locum tenere: sicuti certum quoque esse debςt,ex hisce humoribus magna ex parte morbos fieri acutos, atque ex illorum irruptione in partes principes frequentia,& maxima poricula hominibus imminere. Purgatio quidem ad turgentes humores videtur magis accommodata; atque hinc

puto) fit, ut illa in primis proponatur, & probetur propter eas causas, quae superius sunt commemoratae. Veruntamen quoniam praeterea multa sunt animaduertenda,vehementia febris,caliditas medicamentorum, praeparatio humorum , constitutio corporum plane varia, & inconstans, atque ut semel dicam propterea quia graue Hippocratis praeceptum alta est memoria tenendum; mordis ut prolis, aut ne quid noceas; nemo iam debet mirari, ac tantum censere paradoxum, si purgationi, tanquam multis modis periculosae, sectionem venae, tanquam tutiorem, licet minus utilem,quandoque expediat anteponere.Sed hac de re diximus nimis multa.

Nos pro nostro ingenio ita hosce dissiciles Hippocratis,& Galeni locos interpretamur. Si quis vero aliter taceat summos medicos neque rationi, neque Experientia , neque sibi ipsis repugnantia scripsisse, illud nobis tam gratum fuerit, quam quod gratissimum,qui id potissimum semper agimus, ut veritas eluceat, in cuius inuestigatione libeter abs quouis beneficium accipimus. Caetera exempla, quae nobis obiiciunt Manardus, &aduersari j,in quibus aiunt Hippocrate & Galenu purgantibus medicamentis usos fuisse principio morboru,sere sunt duorum generii: altera sine febre quales morbi sut alopecia, dolor capitis,fractura,Vulnus,& id genus: altera cu febre:ex quibus nominant speciatim ardentem febrem,atque angina.Quae omnia diligenter sunt a nobis animaduertenda & examinanda. Itaque initio morborum, quibus non est adiuncta febris, quicumque proponuntur ab aduersariis , vel concipi animo possunt, nos fatemur Hipp ratem. Galenum optimos vosque medicos purgantia medicamenta administrasse

nonnumquam, ac sumitia cum ratione administrasse, cum sit verisimile, vel magis necessarium, humores contentos in toto corpore per id temporis fuisse concoctos , & satis ad purgationem praeparastos. Fingas Socratem, bene alioqui se habentem, graue aliquod vulnus accipere in capite, aut articulis , an non putas humores uniuersi corporis naturae legibus obedire, meatus apertos esse, illumque satis fore aptum ad purgationem λ Si lotia inspiciantur, an non absolutam coctionem fullient monstratura Quod si ita se res habet, quid est, cur Socratiun liceat medicamentum quamprimum propinare' Sin autem contra ille mul-- . tis,'

177쪽

pRINCIPIO' MORBORUM. I r

tis, crassis, viscidis, crudiuque scateat humoribus, obstructionum non sit immunis , ac meatus non sint aperti; ad summam nisi corpus fuerit ad purgati nem praeparatum , equidem puto neque Hippocratem , neque Galenum, nequc ullum probatum medicum Socrati medicamentum fuisse propinaturos. Ac fortasse hinc orta est illorum opinio , qui existimant, in cunctis morbis sine febre purgantia medicamenta esse principio salutaria, de quibus disputabitur posterius. Atque istud nobis suffciat exemplum,quod facile unicuique rationem potest suppeditate, unde respondere ad caetera possit. Quod autem pertinet ad febres, eoique morbos, quibus illae coniunguntur necessarid, illud ego non verebor constanter asseuerare, in iis priucipio neque Hippocratem, neque Galenum purgantibus medicamentis uti consueuisse. At vero inquiunt) uterque in febre ardente, atque angina medicamentorum administrationem probat: illud nos negamus. Viri aequiorem causam defendant , manifestum erit, si rem totam, & istaec potissimuin loca diligenter perpendamus. Quae quidem non omni ex parte fideliter in Latinam linguam conuersa non grauabimur aliquo modo restituere, & illustrare. Hippocrates ergo ARM ODcurando febrem ardentem scribit ad hunc modum. Si os amarum fuerit, VO- Moriae.ς mere oportet, ac ventrem subluere. Verum si adhaec non soluatur , lacte asinae is

cocto purgabis. Galenus hanc partem interpretatus inquit; Bilis amaritudo is

amarum os reddit: nempe communem,unamque essiciunt tunicam,& quae Ven- ritriculo interna est, & omnis ea, quae os circundat,on ergo sine ratione hic au- thorbilem tum per vomitum, tum per clysterem euacuat; quoniam omnino is . vacuare vult bilem , quae in Ventre est: Cauet autem purgantia medicamenta, is

quod Sr acria, & calida prorsus existant: ob id ad lac asinae diuertit, utpote is quod nullam, ut non aliud ullum, habeat acrimoniam, sed prae omnibus uniim is humiditate exuperat, atque ob id solum per inserna excernitur. Decoquit autem ipsum propter flatus. Tu vero solo uti sero poteris, per Oxymel ipsum, ubi lac ante coxeris, separans. Haec illi. Quae quidem series uniuersia cni prorsus fallor tantum abest ut sit ab aduersariis, eorsimque sententiam confirmet, ut ea perspicue sit a nobis, nostramque opinionem magis corroboret. Ad ducendam bilem, quae continetur in ventriculo,& intestinis, & Hippocrates, & Galenus laudat vomitum ,& clysteria: sique haec non suffciant, Hippocrati lacas nae coctum probatur ; quod item remedium Galenus amplectitur; qui praeterea lacti aequiparat, ac substituit illius serum oxymelite, & frigida aqua praeparatum: quippe merit δ, ac summa cum ratione purgantia medicamenta acriora,& calidiora lunt pertimescenda. An hic ulla purgantis medicamenti fit mentio An non contra Galenus grauiter nos admoner,ea perpetue timenda esse , ac fugienda , propterea quia facile possunt & febrem augere , & alia pericula secum afferre An forte est quispiam, qui lac ianae coctum, aut illius serum

inter purgantia medicamenta velit enumerare , quae Galenus testatur, & res ipsa confirmat omni acrimonia libera esse, solumque ventrem subire, minime succos evenis trahere posse Qubd si haec demum omni luce clariora aduersario non sunt satis, is rursum Hippocratem , ac Galenum hac ipsa de re posterius loquentes audiat. At si s ait Hippocrates) liquidam aluum habenti causus superuenerit , si tibi purgatio idonea videatur , eam non tribus μεν.

primis diebus adhibebis, sed quarto. Hunc locum ita Galenus exponit; Quod u

178쪽

t 3 DE PURGATIONE.

.. intempestiuὶ hic de causo egerit . iam positis in principio tum disserentiis, tum

is curationibus,nemo est qui ignoret. Nempe Sc dictiones sunt ex mente aphori L mi illius; Concocta medicari &c. Expedit igitur non omnino tertio medicari, die,sed ut aphorismus canit; in acutis morbis raro,dc in principiis medicamento purgante uti. Rem itaque secundum aphorismorum mentem definire oportet,

A & scrutari cum in principiis purgatione utendum sit, dc cum morbi coctio erio pectanda. Qui autem vel in principio simpliciter dixerit, vel non distinxerit. in utroque errat. Haec Galenus. Atque hic profecto locus non sollim ad hane rem,sed ad totam disputationem est aded solidus,& apertus,ut vix alius solidior, dc apertior esse possit:Qui nos docet rationem ceream, id nihil habentem dubitationis, qua omnes controuersas dissoluere possimus, nimirum si eas, tanquam

ad Lydium lapidem , perpetud referamus ad doctrinam aphorismorum , qui ut initio diximus ex principali instituto, vere, ac satis superque totum istud negotium conficiunt.

. ah Rat. Venio ad anginam, de qua Hippocrates haec habet. Sanguinem ex brachiis .c. Mρ detrahes,& venas, quae sub lingua lunt,secabis, & medicamentis quibusdam attractoriis uteris, calida exhibebis gargarismata,&c. Sic Galenus; corpus inquit V vacare excrementis debet, & non eue plethoricum duplicem ob causam mempe

tum ob eam,quae a vacuatione fit, reuulsonem,tum quod vacuato corpore,cum' a parte affecta, quod influit, expellimus . id facilius consentit, uilisique si calido aliquo volueris evaporare, a corpore ipso parti calefactae mittetur. Corpus igitur totum secta vena vacuare oportet, & purgatione. & elysteribus. Haec illi. Itaque si curanda angina medicamenta attractoria sunt exhibenda, partim ad reuellendum, partim ut repellentibus medicamentis fluentes humores magis consentiant; haec autem principio facienda sunt, hinc aduersarii colligunt ante humorum coctionem purgantia medicamenta,vel in febribus aliquando conum ni re. Brasauolus exponens hunc locum dubitat, quid nam sibi velint ea verbas medicamenta attractoria , illaque bifariam interpretatur; uno modo medicamenta externa, qualia sunt linimenta , cataplasmata, ut materia trahatur extra ; altero medicamenta purgantia. Et quanquam probat utramque expositionem, tamen putat eam veriorem, quae externa intelligit medicamenta, Ego vero

nihil dubito,quin Brasauolus, ac caeteri interpretes fuerint hallucinati, quicumque vertunt medicamenta attractoria; aut quid simile. Rasiarius, qui nouissimε hunc librum est interpretatus, adhuc significantius vertit c Medicamento, quod trahendi vim habeat, purgabis. γ Namque Hippocrates utitur voce s inλέκτquae non aliud fgnificat,quam eligmata,vel eclegmata a verbo ἔ--γω, quod lin-m, . o. gere significat: ad quem modum paulis ante dixerat, ε, ees mateLι, da Camp. purgato, atque Galenus frequenter illa appellabat ἐορ is, quae nimirum sensim, & leniter sumuntur ad leniendas, & purgandas partes saucium, Ac pectoris: dc quae sut idem scribit Galenus in nonnulli veteres arteriaca vocabant, quod ad iuuatas affectiones asperae arteriae essent quam maxime commoda:alij eclecta, non apponentes pharmaca,&c.Vere enim, ac familiariter medici uti in angina solent

huiusmodi eligmatis, & gargarismatis, quorum simul fit mentio:quippe quae facile possunt laborates partes attingere, & multas afferre utilitates. Quaeso autem quid Conuenit inter haec,& medicamenta attractoaia,sive medicamenta externa, siue purgantia, siue quouis modo ea velis interpretari Porro suspicor ego no- D stros

179쪽

pRINCIPIO MORBORUM. I s

stros interpretes fuisse deceptos ob similitudinem alterius vocis:cum enim vulgati codices habeant cuius dictionis nullus plane est sensus, aut etymologia, ipsi diuinantes arbitrati sunt legendum esse, ἐλκmui. , attractoriis: cum tamen legendum sit,ut dixi, in λήαnior, eclegmatis. Ex quo uno loco potest intelligi, quanta cum religione, & attentione deceat nos versari in legendis aut horibus,qui graues,lci iasque artes nos docent. V runtamen,ut ne quis merita laude priuetur, quod nolo silentio praeterire, ex hoc numero ma cum interpretum eximendi sunt Ianus Comarius ac Franciscus Vallesius qui fideliter hunc locum sunt interpretati. Valles j interpretatio talis est. Sectionem venae ait Hippo. ' crates in a brachiis faciens, & eas, qua: sub lingua sunt, secans, dc curans eli ma- Vtis, & gargarizare calidis iubens,& caput radens, dc ceratum capiti,& collo cir- 'cumponens, dc lanis obuoluens, &c.Breuissime ait Vastes) perinde ac optime 'tradit Hippocrates rationcm curandi dictam affectionem , & per capita, omnia, 'quae agenda sunt. Ea sunt venae sectio, eligma, gargarismus, fontentum capitis,

& ceruicis, & cibus. Nihil quicquam omisit, nisi forte alui solutionem, quam '' etiam in acutissima,& quae quatuor dierum sit, scimus aliquando utilem elle so- ''lere , praecipuὸ cum pituito se est affectio , qualem nunc Hippocrates descripsi. Constat vero cx dictis expurgationem post missionem sanguinis faciendam esse,

cuius Hippocrates primo,ut principis in hoc morbo auxili j mentionem facit,dicens, Sectionem venae a brachiis faciens,&ccum igitur hic locus Hippocratis are nostra sit prorsus alienus, non est, ut de eo agamus longius. Quod ii quis adhuc nobis obiiciat interpretationem Galeni,qui probat vacuationem totius corporis δε secta vena,& purgatione, dc clysteribus, neque illa aduersus nos qui quam valet. Namque illa probat quidem medicamentum, sed posterius ut Vaules o placet in minime principio morbi: id quod ex eo maxime potest fieri manifestum, quod simul iungit phlebotomiam, & purgationem, quae sine dubio uno,& eodem tempore non conueniunt: quandoquidem iamdiu sancitum est, incipientibus morbis,si quid videtur,mouendum cile, aut sectione venae, aut purg tione,alterutro scilicet, minime utroque pr. aesidio: ut alias declarauimus quod est satis. Demum Galenus millioni sanguinis, tanquam vicariam, supponit purga- b ''tionem ; ergo haec nullam desiderat coctionem Nemo, arbitror, cum ratione ita

colligat. Ac primum illud possem respondere, ibi Galenum sermonem habere

de tuenda sanitate,& praeseruandis,minime curandis hominibus:quas duas prς-cipuas partes medicinae iam monuimus inter se non parum distare, ac diuersa praecepta continere. Sed cum reuera nullo modo possit negari, quin de magnitudine morbi,vel imminentis,uel praesentis, vel praeseruando, vel curando ori tur indicatio, aut mittendi sanguinis, aut dandi medicamenti, ac saepe sat ut alterum pro altero praesdium substitui possit, quod superiori Disputatione monstrauimus diffuse, a me ipso non discedens respondeo, si cui vel per aetatem,vel aliud impedimentum non licet venam secare , per Galenum substituendam esse purgationem, dummodo caeterae non desint conditiones,quς in primis requiruntur, ut illa probe,& feliciter fiati inter quas pro comperto habendum est illas obtinere principatum , quod scilicet humores nox ij, vel sint aliter ad expulsionem praeparati. intepe si res alio modo se habeat, ego quidem in ea sum opinione, polle neminem sine euidenti periculo pro sectione vcnae. purgans , medicamenta propinare. Quod non semel coprobatum hactenus,non decet amplius repere.

180쪽

Atque hoc demum loco non id mihi videtur silentio praetereiandum,usu venire interdum, ut ipso statim morbi principio , comparcat non solum manifesta, sed etiam persecta succorum concoctio. Quo tempore nulli potest esse dubium, quin iure optimo conueniat purgantia medicamenta. Verum ii exacte loqui velimus, huiusmodi tempus potius status, quam principium debet nominari .Quod quidem non ideo fit, propterea quia morbus aliquis careat ps incipio,& augmen-.to,sed quoniam i a lcmpora usquc aded celeriter cuanel cunt, ut comprehendi ullo modo nequeant. Quare ita habendum est, huiusi nodi principium non id certe esse, quod diximus definiri manifestis signis concoctionis; sed in ea potius sumi significatione,qua tres quatuorve primos morbi dies comprehendit. Deinccps Manardus tria capita in medio ponit, quae medicos hortantur, &cogunt ad crudas Purgationes; quae pariter sigillatim sunt a nobis consideranda. Primum nimiam succorum quantitatem, adeoque ni fallor) plenitudinem siue eam quae ad vasa,siue eam quae ad vires, siue utramque amplectitur, de qua alias

satis diximus. At vero cum medicorum pene omnium consensu deceat millo in primis sansui ne hanc minuere,& tollere equidem nescio,'uid in mentcm venerit Manardo , qui contendit medicamentis illam demendam elle. Athletarum similitudinem, quam ille affert, non satis assequor: etenim si putat bonum eorum habitum soluendum csse purgante medicamento, atque hinc colligit, illud item. sorte etiam longe magis conuenire in cacochymia, sane ratio quadrat. Verum ille ast sinit quod est maxime dubium & in controuersia politum, tinmoetiam mea sententia filiissimum;plenitudinem scilicet purgantibus medicamentis ei se minuendam. Sin autem ccnset, eiust nodi habitum soluendum csse poti sinum sectione venae, ut pro ab censendum est , nosque satis moustraulinus, ac per similitudinem vult malum habitum purgandum esse, longe ille fallitur, neque ulla inter haec elle potest limilitudo, & conuenientia. Nam sicuti picni niti Jo salutariter detrahitur missione sanguinis sine ulla humorum coctione,

ita contra cacochyinia vix ferre potest medicamentum, nisi humores antea concoquantur, meatus aperiantur,ac totum corpus praeparet umquod iam satis dispu

tauimus.

Neque vero est in apis probabilis altera argumentatio de turgente materia. Quamuis enim concedatur, cade in pericula imminere de multis, quae impendent de turgentibus humoribus, quod tamen summa cum ratione potest negari, ut uno verbo res bondeam, licet humores turgentes vacuare, quoniam sponte illi mouentur,naturamque habemus purgationis adiutricem: alteri autem non turgentes, etsi multi, medicamentis neque purgandi, nequc mouendi sunt proPtereas rationes,quae alioqui mam teste,ac multis in locis positae hic temere non sunt repetendae. Pericula vero, quae ab humorum copia impendere fingit Manardus, aut ea nulla sunt,aut tantum ratione fingi possunt,qua copiose humores impetu serri,ac turgere pol sunt .Quo eas unos facile purgationem admittimus cum Hippocrate & Galeno humoribus turgentibus. Secundum caput malam succorum qualitatem continet, atque eam quidem duplicem: alteram mam sestam, alteram latentem, ac pelli lentem malignitalcm, quam appellat. Verum & haec leuiora sunt, quam ut longiorem confutationem dcsiderent.Nam propter eam maxime cautam, propter quam Manardus ait purgandum csse, nos dicimus a medicamentis esse abstinendum,qu cumque tandcm

fuerit

SEARCH

MENU NAVIGATION