Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

magnitudine morbi: quo sensu, aut nunquam, aut raro admodum oritur indicatio secandi venam. Namque exempli gratia, maximus tumor , quatenus differta paruo, qui paruum indicat remedium, non indicat sectionem venae. . sed magnam euacuationem, aut diaphoreticis,aut ipsa partis incisione facie dam Sin autem debet oriri indicatio secandae venae, iam vero ad alium communiorem scopum,ad aliud magnitudinis genus cen fugiendum est,quae vehementia potius dicitur,quod ad totius corporis prouidentia pertinet. De quo posterius diffuse& accurate sermone habebimus. Quae igitur afferutur de indicatione a morbo magno vel paruo de pluribus magnis prasidiis,ustione,amputatione mebri. 8cc. quod ipsemet aduersata' fatetur ad propositu suae Disputationis non pertinent. Itaq; prudenter se consert ad principale consideratione quinam morbi venae sectionem, aut purgationem desiderent. Quandoquide haec duo magnaeremedia sutin vacuationu genere,venae sectio semper,purgatio non umquam, ut dicebat Gal. a. Aphor.com. 29.Hic quoque locus falso adduinis est,cum Gal. minime scribat, sectione venae temper conuenire, sed maxime , in primis , praecipue. an, -- inquit μάλιμιδί λε- . . Sunt autem haec, maxime quidem, venae sectio. Quod si venae sectio semper conuenit, quomodo purgatio nonnunquam potest conuenire'Veru,ut ut sit, mirum sane est,quotiescumque Aduersarius no discedita Gal. quomodo ,eis sorte inuitus .ad veritatem loquatur: sicuti in prauentia loquia.

tur. Etenim cum ille falcatur,in communi vacuatione duo tantummodo esse ma-

' gna praesidia sectionem venae,& purgationem Z neque haec liccat sine morbi ma-V gnitudine administrare,quod ille non dissitetur, non ne hinc licet colligere,viru-' que magnit huiusmodi petaesidium a morbi magnitudine indicari Si quidem nos V quoque non inuiti fatemur haec ipsa duo remedia indicari tanquam remedia

magna ,δc ad Omnes magnos morbos accommodata. 3 At inuento scopo vacuationis non protinus,aut purgandum,aut sanguis mittesdus est sed interdum su-ficit purgatio. interdum venae sectio,interdum arministrari debet utrumque. I tcrdum etiam leuiora vacuationum genera sufficiunt, vel quod virtus validiora non serat, vel quod ipsius non postulet morbi natura &c. , Praeclare omnia.Cum enim lcopus magnitudinis morbi commvnqm afferat indicatione tam mittendi sanguinis,quam adhibendae purgationis, utique omnium primum distinguenduest;virum praesidium debeat administrari De quo quidem dissicili iudicio in no stra Dilputatione diffuse diximus:posterius quoque dicemus accuratissime.

AD CAPUT IV.

Triplex morbi magnitudo an indicet sectionem venae Rimum quidem si morborum magnitudo generatim sumpta per

se indicat purgationem, aut sectionem venae, omnis magnitudo. aut utrumque aut alterutrum indicaret. Atqui hoc omnino falsum esse ipsa ostendit inductio,&c. Aduersarius disputandi rationeno videtur recte callere.Nam ut destruat hac uniuersalem propositionemqubd morbi magnitudo generatim supta per se indicet purgationε, aut sectione venae quosda singulares magnos morbos obiicit, qui no videtur huiusmodi indicatione afferre. Ridiculu certe est hac appellare inductione.quς ex paziusularib' probat,& colligit uniuersale.Sed q. ipse auumit,falsissimu est darimo

282쪽

LIBER I L DISPUTATIO I.

cerebri, cordis,&c.qui noc postulent sectionem venae, modo alij duo adsint scopi. Ego enim sicuti ex una parte fateor cum Gal. scopum magnitudinis morbi, & sectionis venae, & purgationis indicationem afferre ; ita ex altera hoc in tribus magni morbi generibus ab eodem al. positis falsum est e, dissiteor. Qui constanter assicino hoc nobile decretum in omni magno morbo sinceram, atq; aeternam veritatem continere. Quod quidem cum Aduersario mihi liceat sigillatim perpendere. Accipiamus primum morbum magnum propter praestantiam partis laborantis, de quo Aduersiarius haec habet. Si magnus morbus ratione praestariae partis, ut in cerebro,corde,iecinore, omnis harii partium morbus, qu icumq; st,sanabitur aut purgatione aut sectione venae: ut infiniti propemodu sunt,qui neutrum exigunt.Omnem superat absurditatem, dicere, cerebri morbos omnes, cordis, &iecinoris omnes alterutru ex hisce remediis, aut utrumque postulare. γ Haec quidem grandia,& terribilia videnturi sed timendum, ne murem pro Leone pariant. Et si morbi cerebri, cordis, iecoris missione sanguinis vel purgatione proprie non sanantur,tamen magni morbi cerebri, cordis, iecoris fine in illione sanguinis, vel purgatione sanari non pollunt, csi sine huiusmoεi generali prouidentia n6 liceat ad propria, ad unu quoq; morbii accomodata pi a sidia deuenire. Itaq; equidemuo verebor assirmare, cerebro corde, iecore, quo libui magni morbi genere laborantibus, vel in inteperie, vel in mala copositione, vel in solutione coimui, Dissi nem sanguinis. vel purgatione conuenire,dummodo id per vires,dc aetate liceat, aegeri; vel unum,uel alter u praesidium bene pol si perferre. Sed Aduersati j obiectam rationem audiamus. Deinde ille inquit)vrget, quod nobilitas, S pr stantia partis, quantum sit merito sui, nihil aliud ex propria indicare potest natura, quam conseruationem propriae substantiae,cuna maxime sint utiles vitae,&c. Porro puguat E diametro haec indicatio, esica,quae vacuationis est nam quae vacuant per se , ac propria ratione imbecillas reddunt facultates, ut Galen. diccbat,&c., Itaq; per Aduersariu laborantibus partibus nobilibus,& principibus, numquam licebit vel mittere sanguinem, vel dare medicam etiam,vel icnue victus rationem adhibere, quae omnia propriam earum subitantiam nequcunt conseruare, immo vero pollunt multis modis labefactare,& dii solucre. Verii homo Lynceus nonne videt quatuo inter se distent interuallo, indicatio a natura partis, S indicatio a morbo magno ratione partis ξ Illa est indicatio similis, ut pars conseruetur: haec autem est indicatio contrari j,venae inquam sectionis, aut purgationis. Haec mihi quidem certe videntur omnem absurditatem superare. Secundo succedit morbi magnitudo secundum propriam essentiam; de qua itidem Aduersarius haec habet. Amplius morbum considerans in sua essentia magnum,afirmare audeo non adesse indicationem venae lectionis, aut purgationis.Nam inter ipsas intemperies calidas nulla maior febrc:at quis aliquando tam

Peruerso erit iudicio praeditus,qui audeat in omni febre mittere sanguinem' , Magna audet Aduersarius , si magnum est discedere ab Hiplocrate, & Galeno qui tam plane,& aperte quam quod planissime, de apertissime docent: scopum magnitudinis morbi secundum propriam ei lentiam, & sectionis venae & purgationis indicationem afferre. Quod vero ad febris exemplum pertinet, ego quidem audeo cit Galeno assirmare,optimum esse in febrisus sanguinem mittere, non solii synoebis, sed etiam aliis omnibus, quae ex humorum putredine sunt, quando quae ad vires spectant,& aetatem remediu no prohibet. Quod si haec set

tentia

283쪽

tutam igitur habebit proprie indicatem.Tunc interrogemus,quae sit propria h. aec , ,

natura indicans alterutrum remediu 'Erit ne morbus, ut morbus, vel morbus, ut iam agnus, vel morbus specifice sumptusZ&c. Τ Primu nescio an mebra interrogata is satis eommode sint enumerata. Deinde respondeo morbu indicare ut magnum. δε

Ad argumentu: Quia hic solii magnu aliquodpiam remedissi, non hoc, aut illud α. h.ram. specifice indicare potest. ξ Respondeo dupliciter: primu,remedium magnum non ' eisse nisi duplex,uenae sectionem, & purgationem,quod a Gal. traditum est,ic ab Aduersario confirmatum : idcirco iure dictum esse,indicarralterutrum. Secundo respondeo,magnitudinem morbi esse duplicem, quod prius diximus, posteritisq;

sumus dicturi,& confirmaturi. Vnam indicare proprium remedium magnum, ustione, incisione, magnam exsiccatione,&c. Altera generaliter venae sectionem, aut purgationem. Qua ratione fit,ut unu ratione diuersoru plura possit indicare,

De loco ex Gal. 4. Meth.cap. 6.i Uaso mihi liceat omnia praetermittere , quaecumque in praesentia de indicatione a magnitudine morbi, atque illius differentia ab Aduersario scripta sunt:de quibus posterius longe opportuniore loco agendum est: ac talarum modo in cuiusdam Galenici loci interpretatione versari,quem ille profitetur in gratiam iuniorum,quos potissimum instituere desiderat, paulo diligentius seeste explicaturum. Verba Gal. h.ec sunt. Illiu ς interim in omnibus his non tinmemor, non cite viceris, qua ulcus est, ullam id genus curationem, sed vel vitiosi succi, qui coniunctus est, Vel redundantiae , vel phlegmones, vel herpetis, vel eius generis alterius. Sed nec illius oblitus , quod aliquid interim ex iis , quae ulceribus accidunt indicationem propriam suggerat,vcluti se magnitudo.Locus

est stagularis,& longὸ maxima dignus animaduersione. Sed antequam istud ago, mihi libet de subtili quadam Aduersarij argumentatione breuiter verba facere, quae sui spero in iis quae posterius dicenda sunt,possunt aliquam lucem afferre.Itaque aduersaria ratio talis est. Viderint illi, quam bona sit eiuscemodi consecutio:magnitudo morbi addita viceri,ut quidpiam ab eius natura distans,interdum communem cum ulcere, interdum propriam habet indicationem. Ergo omnis indieatio magnitudinis morbi specie diuersa est ab indicatione morbi magni,&e.ὶ Nos quidem non ad arbitrium Adnersarii, sed ad mentem Gal. talem facimus consecutionemrinagnitudo Ulceri addita interdum communem, interdum

propriam habet indicationem, ergo quae sunt indicationes magnitudinis morbis una communis,altera propria: namque illa sunt diuersa,quorum unum sine altero esse potest: at per Galen. indicatio communis morbi magni potest esse sine indicatione propria; qui dicit interdum csse unam, interdum alteram: ergo illae sunt inter se iuersae. Quae sit indicario propria magni viceris, nos docuit Galcn.quod scilicet valenter exsiccandum. Magna quidem Vlcera ille inquit si recte ea,quae di M.,s iaprius dicta sum meministi, iis,quae valentius siccent, medicamentis curabis: par- .ua veto,vel quae moderate siccent, abundὸ sanauerint. At quaenam est indicatio is communis,diuersa a propriai' Quaenam est alia,vel cile potcst,quaeso vir optime, is quam quae ab Hippocrate primum inuenta, a Galcno decantata tot locis aperte proponitur, quot certe nequeunt ignorari, morbi inquam Vehementia, quae

di magnitudo dicitur ' Haec nostra est consecutio, immo vero Hippocratis,& Galenu

284쪽

LIBER II. DISPUTATI O II.

nem respicit, se nihil quicquam in eo libro dixisse, propterea quia haec dinfitina

longiorem demonstrationem requirebat, neque in eo totius corporis prouidentiam cum ulceribus voluit coniungere.Haec ni fallor vera est & perspicua huius Galenici loci, adeoque uniuersi huius capitis interpretatio. Ex qua facile cohintelligere qua coniventer Aduersarius in eo versatus fuerit. Qui scribit fatuit sima omnino esse,& Galeni doctrina indignissima,quq nos lato applausu ac vι r-borum apparatu aiserimus. Nempe indicationem magnitudinis morbi differre ab indicatione sumpta a morbo magno siquidem cadem est indicatio,secundum specie utriusque, cuarians in eo quod magis,& minus, &c. Ac primum quidem cum ille quoquc duplicem morsi magnitudinem videatur agnoscere, ac fateri,

id quaero, auali ina utraque sit,&in quo altera ab altera differar. Et si enim scribit

cande elle indicationem secundum speciem utriusque,quae tantummodo secundum magis.& minus cuariat,equidem fateor me non satis intelligere, quid haec verba sibi vclint. Immo vero cum ille doceat,unam tantummodo esse indicationem,quae accipitur a natura morbi, quae secundum maiorem,vel minorem illius cxtensionem cuariat , opertissime hanc unam morbi magnitudinem mihi videtur constitu ille. Galenus ccrte,cum alias, tum maxime Coc ipso loco duplicem morbi magnitudinem agnoscit: alteram particularem,& propriam viceris,quae

in sola quatitate continua spectatur; qualia profunda multum , longique ulcera , sunt ; de qua propria magnitudine inquit se in tertio libro sermonem habuisse:

alteram generalem, & communem , quae potius in qualitate consistit quatcnus morbus magnam actionibus noxam,magnum vitae incommodum,& periculum affert,& ad corporis uniuersi prouidentiam pertinet: cuius tractationem inquit, se in eo tertio libro praeterinitisse, in praesentia absoluisse. Quae quidem s nisi me omnia fallunt otia nesAduersarias.cogitationes satis refellunt. Verum quoniam Lib. t. e. s. praeter ea,quae supra attigi in iis, Aduersarius proximo posteriore capite nono rursum hanc rem tractat, nos quoque hanc totam disputationem in eum laeu differetuus: ubi duplicis huiusmodi morbi magnitudinis variam natura,varia nomina variasq; indicationes solide,atque aperte demo strabimus: ut facile unusquisque.

praeter A lucri ariti, possit intellisere altera ab altera togissime distare neq; altera sub alicra aliquo modo coprehedi polle. Qui satis habuimus in praesentia demostrare, Aduersarium hunc Galeni locu ,quc tanta pollicitatione interprcladum sui cepit, non solu iasi intelligere,sed mirabiliter perturbare,atque euertcre. Vcrumtame antequa ad alia progrediamur,quaeso nonulla empla duobus verbis perpe- damus,qui Sus ille nititur probare,indicatione magnitudinis morbi no alias cile,

quam morbi ipsius,in eo ut ipse loquitur quod magis , & minus. s Flinxios ii quit in addita viccri, postulat reuulsionem: magna fluxio magnam revulsionem: ohumoracris refrigerationem ; maxime acris summam restigerationcm : magna plenitudo; magnam vacuationem: cacochymiamat succi vacuationem; at in tigna purgationem pharmaco purgante faciendam. , Haec Aduersarius;quae mea osententia, minus certa & distincta, forte etiam absurda,& a Galetii doctrina alie- istia videri post uni.Nainquc, ut interea praetermittamus, quod apud Galenu certo is certius est, nosque iam diximus,&rursum progressione Disputationis su mus cumulat iissime cos cinaturi meque fluxionem, neque plenitudinem, neque cacochymiam,quantumuis maximas, sectionem venae, aut purgationem indicare, nisi hae magnitudinem morbi essiciant,vel effecturae uiat, uotatione dignum est, qua istae

285쪽

AD CAPUT VIII.

De argumento sumpto ex curatione lethargi

Nicroi nnes locos, qui hoc toto opere tractanctur ab Aduersario i lii cm certe de lethargo multis nominibus est maxima notatione dignit .

edis Cum enim , quod uniuersae illius disciplinae praecipuum est fundamentum, omnis indicatio accipiatur ex natura morbi; natura autem

let hargi, siue morbum , sue causam: siue symptomata consideres, nullo modo Iossit missionem sanguinis indicare : quae nihilominus a Galeno, & omnius lationalibus medicis probatur, mirum est, quam ille se torqueat , huc, atque illuc se vectat, ut se ab huiusmodi periculo liberet. Itaque mihi quoque liceat in hoc eodem loco , & argumenro paulo diligentius, & longius versari. Illud vero primu sciendu est;comentaria Aduersari j de Ratione Curiat per sanguinis

missionem ter futile edita. Quartam. n. editione, cuius ille in postrema meminit, mihi hactenus non contigit videre. Cu aute ille in ptae sentia non videatur easderationes afferre,ac plane iis consentire, quae olim semel scripta, deindc iterum, ac tertio sunt ab ipso confirmata,mihi libet primum veterem, mox S recenis mscriptione breuiter perpendero,atq;oxaminare. Antiqua scriptura habetur prima editione Veiacta is o. lib. s. c. s. siccunda Taurinense is 8 . ac postrema Veneta I s 97. lib. . cap. 8.est huiusmodi s Perquiramus hoc loco causam, propter quam

in lethargo mittere sanguinem conueniat,quoniam ex huiusce affectus curatione non leue argumentum de sumi videtur contra opinionem nostram. Fit enim

lethargus a pituita in cerebri substatia putrefacta quς medicamuro purgate ed cenda est,no autem sectione venae,cum nec adiit plenitudo,ncc sanguinis impetus: ita quidem secundum nostra principia dicendu videtur. Omnes tamen medici,vno excepto Melae sanguinis missionem p taeceperunt. , Arsumentario, si id mihi facere licet, duabus rationibus videtur huc in modum posse formari. Prima. Nisi sanguis vel copia vel fluxione noxius sit haud conuenit venam incidere in lethargo nulla adest sanguinis copia, aut fluxio, ergo in lethargo no conuenit Avunam urcidere.Altera. si alii humores a sanguine redundent, medicamentis purgantibus uti oportet. In lethargo pituita redundat inccrebri substatia putrefacta, ergo in lethargo oportet p urgatione adhibere. Ia vcto videamus quid Aduersar1' is ad liqc respodeat; qui scribit ad huc modii. Sciendum in lethargo nulla ratione sanguinem mitti indicatione habita ad morbum lain inceptum fieri, scilicet ab ipso lethargo ;quoniam, cum fiat a phlegmate , non debet educi iuctione venae, sed purgatione .vertim indicatione habita ad morbum futurum , semper, nisi aliquid sit quod prohibeat, sangui ncm mittere dcbemus.Causa est, quonia propter caliditatu in cerebro exist cici& dolore,atq; ipsius imbecillitate, recipitur in crebrum, attrahiturque ab codem multus languis,potissimulo verb tenuis, qui primus omniti seperco fluit. Quamobre ne hic cossuat in cerebru, ad quod spote

paratus est,nc ve mera bra transmittant,Opus est de ininuere sanguinem: ita. n. co-pescemus fluxionem ,& membra in retinendo reliquo sanguine auara fient. ε , Resposio elegas, illustris aditurabilis. Dequa plurima mihi in mente veni ut dic da. Ac primu quidem miruua est; virum in dialectica peccare, cuius icientiam in

Nimis prolitetur. Etenim hi praemὲIlς, ut loquuntur, stabiles,d βimae permaneanta

286쪽

LIBER II. DISPUTATIO II

quoniam confluens in cerebrum sanguis, incommodi nihil affert, primum quia sua caliditate pituitae frigiditatem temperabit: secund5 quoniam tenuitate vis. cidam pituitam incidet.Clarissimi is hic vir,& ad suas , &ad obiectas alioru raiationes tam facile,& argute mihi videtur perpetuo respondere , ut tragicos, comicosque poetas aemulatur qui nodos vindice dignos conantur sine machina dis soluere. Itaque ad haec respondet, neutrum usuuenire. i Non primum , quoniam stultum equide id medici iudiciti, si considerata corporis qualitate , no metiretur quantitatem dc trahendi sanguinis:tantum videlicet sanguinis demendo, quantus pro tuo proposito conueniat; ita ut uniuersum corpus minime refrigeretur: no enim quaelibet sanguinis missio restigerat, sed ea duntaxat, quae copiosissima est. Verum quantum ad alterum pertinet, id notabimus,quod confluens sanguis, quamuis fortasse frigiditatem pituitae temperabit, obelle tamen quantitate mul-tδ magis aptus est, quam prodeste qualitate, At verb nos sanguinem detrahimus, non propter qulitatem, sed quantitatem: atque idcirco dicimus multitudinem in hoc affectu indicare missionem sanguinis, in ipso scilicet cerebro adfuturam, nisi ars praeuiderit. Adde etiam quod cum in cerebro sit ignea caliditas , conquentem sanguinem magis inflammare,periculumque minari maximum, ne fiat mi tus quidam affectus ex phrenitide,& lethargo. Ego veris,s liceat mihi Adue sar ij personam suscipere,atque obiectas ab illo aduersus se ipsum rationes , qualescumq; sint tutari,no verebor a stirmare, illius resposones esse futiles, nec quicquam momenti,& poderis in se obtinere. Etenim primu ,quod ille affert de qualitate mittendi sanguinis,nihil ad rem pertinet. Siquide lis est,utrum liceat in isthargo sanguinem mittere, nec nc: minime Ucro, Vtrum copiose, an parce liceat sanguinem mittere .Quae quidem Varia determinatio ex varias quoque scopis pe-

teda est ;de quibus Galenus haec habet.Definitis tribus mittedi saguinis scopis &e. ad alia accedamus indicia,quae non pauci medici adiicienda censuerunt. Indicat autem detractionis quantitatem, non ipsam sanguinis detractionem. Quod si lite valeret ratio, si non omnis sanguinis missio, sed solum quae copiossi: maest, refrigerat, iam in hydropc.& caeteris morbis frigidioribus licebit perpetuo sanguine mittere, modo id parcὰ fat:quod neminem, neque ipsum Aduersarium puto esse

affirmaturum Neque vero secunda responsio maius fundamentum,& robur habete censenda est. Namque si sanguis calidior,& tenuior confluat in cerebrum,

nulli dubium esse debet, quin pituitae frigiditatem , & crassitiem iuuare possit Ad quem modii scribit Galenus exquisitas febres quotidianas, & quartanas esse longiores quam non exquisitas;qod mixtio humoris tenuioris,& calidioris piatuitam, & melacholiam possiit calefacere,& extenuare, adeoque febres breuiores efiicere. Sed humor potest magis obesse quantitate, quam prodesse qualitate. Egregi ρ. Verum quid si ego dixero humorem posse magis qualitate prodesse,

quam obesse quantitate λ V tri nostrum magis credendum fueriti De ignea cerebri caliditate iam satis diximus. Atqui non animaduerto, lector,& obiectas rationes.& responsiones, dc haec omnia nihil ad versum .immo verb tam esse inania, ac futilia,ut certe non deceat illis reserendis,ne dum refellendis maiorem temporis iacturam facere. Itaque de vetere scriptura satis,& ad recentem progrediamur. Caeterum,ut ne ego quoq; cogar saepius eadem repetere,ex hoc septimo capite, teris pr termissis,duo mihi libet seligere,quae nullo modo sunt pri termitte da. Alterum pertinet ad causam,quamoese coueriit in lethargo sanguinem mittere,

rara

287쪽

quae priori,& veteri causae minime videtur couenire. Alterum est examen nostrae cuiusdam rationis quae olim contendebamus Galenum in lethargo sumpta indicatione ab una morbi magnitudine sanguinis missionem probare. Quod ad pri- , mum spectat, Aduersarius sic scribit. s Caula est quod humor ad corc bru fluens. siue si biliosus, siue pituitosus siue mixtus,repelle lus est, ut Galenus ait Iue.Meth.

M c. 2 I . Arque ut repelli debet,sic etiam revulsione indiget fluente sanguine ad cerebrii pituitoso,aut bilioso. aut mixto, maxime accomodria est venae sectio: praeis, , sertim,qubdexcalefacta Particula ad te traheret sanguine acre , & tenuissim v. γ,, Quicumque vera,& solida dogmata non intelligit,atque in vetere disciplina noli

M acquiescit, cum aliis modis, tum maximε opinionum , rationumque varietate, dc

inconstantia facile se ipsum proditun quem congruit illud Homericum. v k ia Din' ὰM:οτέ-σαι Claudicat incellu,pedibusque vacillat utrisque. Nemo aute est,qui non facile pollit intelligere,hoc ipsum in praesentia Aduersario contigisse. Etenim,qui prius dixerat,sanguinem mitti in lethargo minime indicatione habita ad morbii iam inceptum fieri,scilicet ab ipso lethargo, sed indicatione habita ad morbum futur si, posterius asseuerat propter praesente humoris fluxione ad cerebru sanguinem mittedam esse. Qui antea dixerat sanguine mitti in lethargo propter fluxione multi sanguinis, potissim si vero tenuioris,nuc d cet propter fluxione humoris, pituitos, liue biliosi, siue mixti sanguine mitteduiri esse. Ac sane equidem puto hominem prioris rationis absurditatem tandem animaduertit se, ad propterca posteriorem excogitasse. Quae qui de et si forte est altera minus improbabilis,tamen aeque inanis mihi videtur. Siquidem siue pituitosus, siue biliosus, siqe ex utrisque mixtus humor in cerebrum conssuat , per principia Aduersarii multo magis conuenit medicamentum adhibere , quam sanguinem ,, mittere.Sed venio ad alter u locum, qui est huiusimodi. Quando dicunt in le- ,, thargo mitti sanguine solum ob magnitudine morbi , potest sane recipi a nobis; M recte etiam potest negari. Recipiendum est omnino sanguinem mitti ob naagni-

,, tudinem futuram,ac imminentem,vel etiam fieri incipientem, ratione fluxionis., ipsoru hutnorum: tunc enim etiamsi nulla in toto corpore subsit plenitudo, nullais etiam cacochymia,urgente plurimu particula fluxione te litata, vena incidimus. & aliquando purgamus,& interdum utrumque administrai nus praesidiu. At vero, , negari omnino debet sententia, si dicere velint, sanguinis millionem adhiberi ob , , solam magnitudine in uniuersali consideratam, nullo scilicet habito respectit ad , , humore fluente.vel non fluentem. Hoc enim ego in ipsius Galeni doctrina con- , , sistere non posse minime ambigo. , Summa est ni fallor. Aduersariu nobis con- , , sentire:ob morbi magnitudinem incipientem, imminetem, futuram, tu lethargori sanguinem mitti nos istu dissentire: istud non esse licitu, nili simul cum magnitudine morbi,humorum fluentium,vel non fluentium ratio habeatur. Itaque per Aduersarium, humorum cosideratio est omnino neccisaria.Humorcs autem vel mouentiit, vel quiescunt si mouentur,etiamsi nulla adiit plenitudo, nulla caco chymia, licet vena incidere,aliquado purgatione adhibere, & interdum utruque praesidium administrare. In lethargo humorcs mouentur,& fluunt ad cerebrum, ergo in lethargo sine humorum copia, linc humorum vitio licet venam incidere ; quandoque purgationem adhiberc, interdum & venam incidcre, S purgationem adhibere. At vero alicra ex parte, si curandi indicatio perpetuo sumitur a natura morbi; quomodo hic sine sanguinis copia sanguis mittitura sue humorum vitio medicamentum adhibetur ξ Verum esto Aduersario con

red by Corale

288쪽

LIBER II. DISPUTATIO II. ss

eedatur humorum fluxionem , vel ad sectionem venae, vel ad purgationem esse necessariam. Quaeso ille femel, ac serio respondeat. An huiusmodi humo ruinfluxio, simpliciter, primum, ac per se, vel alterutrum, vel utrumque praesidium indicetὶ An quatenus illa morbi magnitudinem efficit , vel effectura est FEquidem non puto illum resposurum ex una humorum fluxione, haec talia insignia praesidia posse indicari; qui non semel perspicue fatetur, Praeterea morbi magnitudinem necessario requiri. Quod si humorum fluxio, aut forte verius humorum consideratio illa una ratione venae sectionem, aut purgationem indicat,quatenus illi morbi magnitudinem faciunt, vel facere pollunt, quid aliud vel pertinax sophista colligere hinc potest, quam morbi magnitudinem principem,ac proximum esse scopum,qui simpliciter, primum, ac per se sectionem --nae aut purgationem indicati Quandoquidem posita morbi magnitudine, haec duo praesidia vel sine humoru copia, vitio,fluxione ponuntur.Sublata morbi magnitudine, quantumuis. Sumores sint copios , vitiosi,quentes, eadem tolluntur quod alias cumulati s lime, & solidissime demostrauimus, rursumque exquisitius conabimur demostrare. Hoc enim ego in ipsius Galeni doctrina consstere posse minime ambigo. Caeterum si humores non fluant, quidnam agendum esti Licet ne sine humorii copia sanguinem mittereὶ sine humorum vitio purgationem aggrediὶ Cum Aduersarius de huiusmodi quaesito nihil afferat, quod definitum

sit, ac certum , cxpectauimus donec ille suam mentem, suaque principia nobis aperiar. Quonia vero Aduersarius sorte ad seipsum conuersus animaduertit,quaecumque hactenus dixerat, omnia esse inaniaueque nullo modo posse omnes scopulos effugere, si fateatur lethargum frigidum csse morbum,tandem exporrecta fronte lege promulgat, Lethargu minime frigidum esse morbum per haec verba. Postremo non admitto lethargum esse motbu frigidum mam si febrem continuam consHeramus, calidus est. Si putredinem, non erit frigidus. At materia pituita est: haec frigida fateor, sed ista, ut frigida, non facit lethargum, sed ut calida putrefacta scilicet vel in tumore inexistes, si tumorem statuamus existere lethargum,uci cerebra substantia irrigans, F Bone Deus, quo insana contradicedilibido,quo cstrae nata propriae tuendae sciatentiae cupiditas homi ncs adducitὶ Qui

ea non vexantur affirmare, quς a conuini omnium consensu,quae ab omni rati ne , qu .e a sensibus abhorrentia sunt Quae enim quis ex omni memoria hoc extraordinari si paradoxu excogitauit ZMe pudet vel Gal. vel alterius de hac re testimonium proferre: cum omnes, nemine penitus, ac millies pcnitus distentiente,

Graeci Latini, Arabes fateantur, ac doceant lethargu frigidam,& humida cerebri si e inreperiem; a frigida,&humida pituita cerebru madefaciete,origine habere; obliuione, inexpugnabilem dormiendi cupiditatem,& alia id genus tympio mala illum comitati Ex quibus, si quis non intelligit lethargum esse morbum frigidum,& qui de insgniter frigidum; pendere ex causa frigida & quidem insigniter frigida; in primis vero illius symptomata, quaecumque sunt pathognomonica,ac morbi lubstantia costituunt, ex frigiditate fieri, quam bene is intelligat, aliorum Desto iudiciu . Lethargus inquit Gal. 9 gignitur cerebro patiente,in quo princeps Manimi pars residct. Ergd cu humor qui in cerebro redii dat, frigidus cst,insensibi- is litas, immobilitasq; homine opprimur.Cu verbcalidus est perpetuus potius m utuS,Vna cti rationis noxa. Accidit enim ex frigore segniti ex calore immodicus Duaotus,&c.Itaque, si Aduersas io crededii est,posthac natibus lethargici oportebit is

Disiti rec

289쪽

admonere non decoctum thymi,pulegij, or inani, castoreum ut Galenus docet, sed perfusionem ex capitibus papaueris,odorem ex rosis,uiolis;&c. id genus, quae calidius cerebrum polunt refrigerare. Verum de hoc capite satis.

Galeni locus 2. Mediciper genera de dolore capitis ex vulnere erc. RiMA pars huius capitis maximὸ est notabilis. Et certe nescio, quomodo ea ore Aduertari j exciderit; quae ini fallor totam illius

opinionem funditus euertit. Ille enim aperte fatetur a morbi magnitudine sumi indicationem vacuandi corporis per sectionem ve-n , aut perPharmacum; sublataque morbi magnitudine huiusmodi indicationem prorsus superuacaneam esse.Qui scribit ad hunc modum. Con- ' cedamus omnino, si amoueatur a morbo magnitudo,indicatione, aut secandi ve-' nam, aut dandi medicamelum purgans este prorsus superuacaneam. In omni vi V cere magno protinus aut sanguis mittendus est,aut purgadum, Summoueatur ab ulcere magnitudo,talis indicatio evanescit. Etenim potest ulcus esse paruum,ut V in carbunculo contingit; in punctura alicuius nerui a telo aliquopia acut isIimo, V ut etiam ab acu;tamen necessaria est venae sectio,aut purgatio no ob praesentem magnitudinem illius viceris considerando ipsum, ut ulcus est; sed ratione fluxi ' nis imminentis, aut iam incipientis; solumque hic respicimus magurtudine mor-'' bi futuram:at illi solam praesentem contemplari videntur. Ilic hactenus. Noa' vero cogimur id repetere in praesentia,quod alias diximus,ac recepimus nos este '' diligentius explicaturos, quodque apud Galenum tam est certum, & manife-

' stum, quam quod certissimum, & manifestissimum, Magnitudinem morbi este duplicesaltera propria, & sngulare cuiusque morbi,exempli gratia magnam i

temperie,magna solutione continui,magnam inflammatione, quae in quantitate continua,atque exiesione spectatur,&in primis cosistit in magno recessu a constitutione secundum naturam: altera comunem omnibus morbis, quae potius ad qualitate, 6c intentione qua ad qualitate,& extensione pertinet;arque ex periculi magnitudine,quod aegro impendet, definienda est. Quae quidem duae magnitudines, sicuti reuera inter se clifferunt. ita etiam varia nomina sortitae sunt. Siquidem altera singularis Graecis A. , Latine Magnitudo morbi dicitur. Alteram autem communem,Galenus aliquando σφοδρουτα, nos vim, robur, V

hementi am possumus interpretari. Etsi negandum non est hanc quoque posteriorem magnitudinem morbi,& vehementiam a Galeno aliquando nomine magnitudinis , . scilicet ι ενεθουι donari: qui scribit, nihil intereste, siue quis vehementiam, siue magnitudinem morbi nominet. Graece , ις ὐri eradiδρουπα NI em. μάθι -κuam1.Quandoquo dem,ut idem scribit Galenus,cosuetudo est apud medicos, ut verbo abutentes,omne vehementius maius nominent,quamuis ad qualitatem, minime ad quantitatem id pertineat. Sed utriusque discrimen mult3 certius,& euidentius demonstrant variς indicationes,quae ex varia earum natura eliciuntur.Namque altera magnitudo morbi singularis indicatione perpetuo suggerit per contraria. Exempli gratia, Intemperies frigida alterationem per calida: plenicii do vacuationem; incochymia purgationem. Altera aute morbi magnitudo communis indicat prouidentiam uniuersi mrporis per venae se-ῶionem, aut purgationem. Quod quidem etsi multis modis potest demonstrari,

tamen

290쪽

rramen mihi libet non discedere ab exemplo Aduersarii. Ex quo mihi videor

apeltissime id posse cuique non solum cosmare,sed forte etiam persuadere. Ita que accipiamus ulcus acu in neruo excitatum sua natusa per paruum, & perexi guum. Hic duplex ulceris magnitudo potest considerari: altera ipsius morbi pio pria altera periculi. Prima nihil aliud potest indicare quam medicamenta siccan tia,& accommodata ad partem laborantem,quae illius magnitudini proportioue respondeant. De qua viceris differentia Gal. accurat E sermonem habet. Altera Hippocrati,& Gal. prouidentiam uniuersi corporis persectionem venae,aut pha macum perpetuo indicat.De qua idem Galenus lib. . Meth. Med. Sed Aduersari j I. Met responsionem, atque effugium perpendamus. Necessaria ille inquit) est venae sectio aut purgatio non ob praetentem magnitudinem illius viceris, considerando ipsum t ulcus est, sed ratione fluxionis imminentis,aut ia incipientis. γQu lector,parumper attende. Si per Adnersarium sublata ulceris magnitudine, indicatio mittencit sanguinis, aut dandi medicamenti evanescit, quod ille modbpalam confessus est Si hic necessaria est venae sectio, aut purgatio , quod itidem

ille confirmat, ut huiusmodi indicatio ex aliqaa ulceris magnitudine eliciatur, necessarium est. Haec Aduersari j confessione, ex magnitudine ulceris , quatenus ulcus est elici non potest,cum illud sit minimum itaque ex altera ulceris magnitudine, quae aegroto insigne periculum minatur, elicienda est. Ex quo facile est m-telligere. quam hic vir extra scopuin iaculetur. Namque si venae iectio,& purgatio nece stariae sunt, non propter magnitudinem viceris, ut ulcus est, necessaria nili me omnia fallunt consecutio est; haec praesidia non propter fluxionem, aut praesentem,aut imminentem,de qua non loquimur in praesentia; sed propter alteram viceris magnitudinem esse necessaria. Praeter quam qudd , ut iam diximus, nulla fluxio, etiamsi fuerit torrentis fluminis, misi morbi magnitudinem afferat, vel allatura sit,ullo unquam modo poterit scistionem venae, aut purgationem indicare. Ac satae aut equidem nescio vim huius argumentationis explicare, aut

Aduersarius non habet,quid ad haec resipodere, aut omnino hiscere possit. Sed auterum Galeni locum simul cum Aduertario examinemus: ille veris est tib χ.Cop. Med. sec. Loc.Dedolore canitis ex plaga,&c.& dictio est huiusmodi.Si plaga vul-

neris, aut contusionis causa existat, plures scopi erunt ad remediorum inuentio 'nem.Vnus quidem in vulnere,ad quod conglutinantibus,&inflammationem ar- Dcentibus pharmacis uti oportet. Alter vero in contusione:& tertius in doloribus. ' Quod si per communionem membranae caluam ambientis,quam ad duram cere- bri membranam circa suturas habet etiam inter caluariam inflammatio ipsa diis stribuatur, non absque periculo eiusmodi capitis dolor existit. Contingit autem V non parum saepe, in casu praesertim ex sublimi facto , ut quaedam circa cerebrum, aut membranas ipsas partes abrumpanturiquod ubi contingit etiam amplius ca-

pitis dolor inualescit; ipsaque tota affectio aegre curabilis redditur, ac periculum ingens, ac praeceps imminet. Optimum igitur fuerit in iis, nisi aetas prohibeat, de ni si vitalis facultas debilis appareat , a venae sectione curationis initium facere. Locus plane est egregius , & maxima animaduersone dignus. Quandoquidem Galenus primum ponit scopos ex natura morbi, vulneris, contusionis, doloris; qui sigillatim proprias afferunt indicationes: in quibus recensendis certum est, indicationis communis,vacuandi corporis, ne verbum quidem fieri. Postremo autem accedente morbi magnitudine, ingenti, ac praecipiti periculo, OpIimum

SEARCH

MENU NAVIGATION