Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

demonstrat,atque expresse ille declarat per haec verba. Esto idem affectus morsus scillum faciat in ventriculo , atque ex eo ipso ara. mi desechum, de sudores quosdam cum syncoptica dissolutione accersit, ita viis delicet ut quatenus supra vires est,rcliquis sit maior. Constat igitur primam esse, , adhibendam curam.vici, quod vires rc soluit, occurratur. Et iterum. Vbi id meis diocriter se habuerit,ac neque vites amplius labent, &c. Quod si Alii inarus haec ,. falso ponit, ut falsiira quoque conclutioncm ex iis colligM , ne cellari uin est.

H Atque id ex eo potest probari manifesu quoniam si cacoethia, de laesio facultatis silant unum, atque idem, viWique,& eodem modo efficiunt morbum magnum

sine dubio utrique caetim competunt conditiones, atque illa in primis ut caeterae praetermittantur in una & eadem indicatio. Verum altera morbi magnitudo propter cacoethiam Hippocrati, & Galeno indicat sectionem venae:vt patet hoc .meth. p. c. altera autem propter lasonem facultatis, quae laesum corpus gubernat, eiusmodi prohibet rcmedium , cum deficiat unus ex principibus scopi robur virium.Quod intorma peto,Vt mihi concedatur,doncc posterius ut spero'

fuerit firmiter confirmatum. . . ..

Itaque praetermissis aliorum cogitationibus, ego quidem fateor Galenum in his ὀuobus locis aliqua saltem ex parte, de quoquo modo de morbi magnitudine varie sentire, sed tamen nego illum inconstantem esse , atque a se ipso quicquam dissidcre.Quo sane grauissimo crimine tantus vir non ita facile damnandus est , si uti multi hoc tempore nimis frequenter , ac petulanter facere solent. Modus autem, quo eiusmodi apparentem discrepantiam possimus conciliare , ac Galeni firmitatem tueri, ille est mea sententia, si authoris mentem& institutum, quod ilic non unum, atque idem habet, ac res longe diuersas, de quibus agit utrobique, diligenter animaduertamus. Erat Galeno propositum libro quarto nos docere principalem indicationem tum sectionis venae, tum purgationis, illamque statuit accipiendam eme de morbi magnitudine : ut autem intelligeremus, qualis-nain sit istaec morbi magnitudo , determinat illam fieri triplici ratione; aut propter laborantis partis praestantiain aut propteraiicctus magnitudinem ; aut propterea quod morbus sit cacoethes. Quare Hippocratis potissimum exemplo . & autoritate probat in omnibus morbis. quicunque eiusmodi ratione magni fiunt, sectionem Venae, vel purgationcm competere. At vero libro septimo, in quo ventriculi cxemplo intemperies ςurantur, docet, si forte eueniat, ut multi a fictus sint inter se implicati. siue illi omnes sint morbi, & causae , sue qualuicunque fuerint. Sc quomodo cunque sc habeant, ac permisceantur, quem ordinem in illis curandis scruare oporteat. Tradit in semina totum huiusnodi consilium, ae deliberationem capiendam esse triplici habita considcratione; prima, a quo maxime dii crimen homini impentire videatur ; secunda, quid ex iis cauis rationem obtineat;

tcriia,quae sangri ante alia Pessint, & quae non possint. Sed posterioribus duobu praeterio s ςApstidiuIi,: qui agere non est praesentis instituti, qualedinus ad primum perti xii quod rinpex eris , mruusque aegroti periculum consis derat, in eo alenus v h livagi Rudinem quam maxime fore aestimandam aitque hanc esse tri Plicem .urimat quae ex laesapactionis praestantiade dilur; alteram, quae ex ra Op ta affectus csentia; tertiam, quae ex facultate laesumcQrpus gubem te de st Ac sanet equidem puto hisce verbis eandem affectus

42쪽

sANGUINEM GENERAL TER . . I

affectus magnitudinem describi, quae descripta est aliis quoque in locis, in qui,

bus docemur, quomodo unus affectu alio dicatur estu maior, & quomodo pugnantes inter se indicationcs dcbeant ordinari. ii Non est inquit Galenus) in omnibus rebus unius rationis, ipsius maioris naue is 3 de tum

tura. scd alibi pro viribus, de quasi dignitate rei, alibi pro ipsius propria esstentia ,, Οἰω ''spectanda. Et iterum. Porro nihil na contrariis indicationibus tam conuenit o g. Met. c. expcndi,quam magnitudinem corum, quae ad indicationem leoi erunt:quam uti- - vit que in libro de Sanitate tuenda duplicem esse ostendimus: alteram, quae Indi- .,

cantis dignitarc censetur alteram quae ex ipsorum sue sic dicam propriis su Astantiis spectatur. Itaqtae generalitcr ille auectus ut de afluctibus nos tantum is

loquamur: cum Galenus scopinum omnium magnitudinem comprchendat , a is

quibus in corpore nostros uini indieationes possunt) magis urget,inmorque est, qui aut dignitate, de potestatu caeteros stiperat, aut in propria cilemia maior existit. Nam iamctii huiusmodi magnitudinum distinctio est bipartita 1, ad eam tamen superior tripartita facile potest accommodari: siquidem magnitudo ex laesae actionis prastantia, de magnitudo ex laesione facultatis, vi, de dignitatc an tecellerc dicuntur. Id quod praestantia . ustionis ex te facito demonstrat nain quo actio praestantior est, eo est dignitatu superior. Facultatis vero dignitatem satis explicat Galenus, qui scribit ad hunc modum. Maxima dignitas ipsarum est virium , quando vivere ipsum nobis ex harum s. Mel. e. custodia constat; utpote cum vitam aut ipsas elle ei res , aut earum actiones sit is 3 4 necesse. Cum haec ita sἡ habeant, tarn nulli mirum debet videri, si Galenus de- , , scribendis hisce magnitudinibus quoquo modo varius est,ita serente illius instituto,Variaque rerum natura, de quibus agit. Namque alia est morbi magnitudo, quae indic t sectionem venaei aut purgationem 4 alia quae ordinem curationis praescribit, & quae attendenda est penes id, quod magis urget, de maius periculam siccum affert. Quippe fieri potest, ut morbus aliquis priore modo magnus,& qui venae sectionem indicat, vel purgationem , qualis ex. gr. fuerit cacoc thes , nil, hi pertineat ad illas indicationes, quae priorem , aut posteriorem locum requirunt : sicuti contra potest euenire , ut morbus quispiam posteriore modo magnus, & qui propter imminens periculum antet alios debet curari, neque venae lectionem, ncque purgationem desideret. Atque id facile admodum potest demonstrari. Etenim Galenus inquirens in comelicatis affectibus, qua-ks- nam sit maior, magisque urgeat, Sc ad se trahat con11lium mcdici, statuit illam affectum esse maiorem, ac magis urgere , qui vires labefactat: atqui talis morbi magnitudo venae sectionem. abhorret. Quod si quis quaercret a Galeno,

an morbus prosternens vires sit magnus , Utique responderct, non modo magnum , sed unum omnium este maximum ; verum non elle hanc ex illis magni

tudinibus , quae venae indicant sectionem. Exemplo res erit manifestior. Finge aliquem vulnus accepiste in articulo; quem praeterea syncope figrediatur pr pter malu ancitum ventriculum. Vtraque huiuimodi affectio est magna : illa propter cacoethinni, quare indicat sectionem venae , aut purgationem , haec aurum magna est propter lasioncm iacultatis; quamobrem primo quoque tempore sui curationem postulat: veruntamen iam sectionem venae, nec purgationem r quirit levioreque auxilio, puta bilis vo tu,sanari potest Cu igitur Galanus varias res tractaret,iure nemo debet nutari, si illa quoque laributa varius urcanque

43쪽

s AN G VINEM GENERALITER. r 3

dc perspicua est dHctrina apud Hippocratem, & Galenum,magnos morbos non ibium praesentes, sed etiam futuros,neque solum acutos, verum etiam diuturnos istud temedium indicare. Caeterum cum haec omnia recte dicta sint, dce. Non satis est , agricolam semina optimam terram spargere, nisi idem lolium . tribulos , 8c omnem Zizaniam deinceps euellat. Quamobrem cum Galenus hactenus ex horreo Hippo eratis mittendi sanguinis optimam sementem fecisset,illi modo est propositum. nescio quem terrae morbum , 6c falsam opinionem extirpare. Nam praeter caeteros Hippocratici dogmatis hostes fuerant Empirici, potissimum verδ Men dolus, qui minime in tribus scopis , sed in una plethorica vocata syndrome asse-xietabat sanguinis missionem obseruati. Atque utinam plurimi hodie non sint Menodoti, qui idem cum eo sentiant. forte etiam deteriorem, quam ille fece rit , opinionem defcndant. Syndromen plethoricam illi appellabant concur- De Iea. - sum,cumulum, congeriem symptomatum, quae praesentem humorum plenitudi- nem demonstrant: ea vero sunt, reserente Galeno, vasoru in distentio . & rubor , dc uniuersi corporis grauitas. dc pigritia ad motum, traducta in otio prior vita, non sine ciborum, ac potuum larga ingestione , Ac solitarum excreti num retentio. Porro aduersus liniusmodi haeresen Galenus agit dupliciter: primum , qudd iis aliquando venam secamus, in quibus non est ille concutius;

si vehemens dolor hominem aggrediatur; si pars aliqua fracta fuerit; si vel alius quispiam articulus contractus , reductusque fuerit: deinde quod neque praesente ea syndrome perpetuo sanguinem mittimus ; sed Zc frictione interdum , de balneis multis, Zc abstinentia, quae duobus, vel tribus diebus fiat, hominem ad pristinum suum naturalem statum reuocamus. Vt hinc possimus pro Galeno tale argumentum eonficere; Ille est praecipuus scopus mittendi sanguinis, quo posito ponitur phlebotomia, quo sublato illa quoque aufertur , ac demitur: syndrome plethorica non est huiusmodi ; ergo syndrome plethorica non est praecipuli. scopus, &c. Qua quidem euidentissima ratione satis unicuique potest constare, inter concursum fethoricum, missionemque sanguinis eum consensum non csse,ut alter alteri uniuerse, ac semper conueniat, ut nonnulli somniant ; de qui alioqui fuisset necessarius , si de una plethorica syndrome elicie da foret indicatio mittendi sanguinis. Sed de hae re satis in presentia, quantum nostia instituta interpretatio postulat, cum posterius hanc dissicultatem accuratius simus explicaturit quanclo etiam Galenus probe sciens hic se Hippocratem commentari, non ex proposito hoc argumentum tractare , lectorem legat ad libros de Plenitudine , de Missione sans vinis, de Methodo Medendi, in

quibus exactissime sunt omnia disputata. Verum, ut nihil desit , dcc.) Galenus postremo hoc loco in ea opinione vide- ur fuistit, ut praeceptis hactenus traditis aliquid omnino deficiat. Quare Ut Omni ex parte tractatio esset absoluta, censuit quartum praeterea scopum esse addendum qui desumitur ab aere noε ambiente, cum ille nimirum fuerit insign- ter calidus,& siccus,ita ut cito ab eo corpus dissipetur. Etenim tunc a sanguinis missione abstinendum est;quamuis adfit morbus magnus, aegerque floreat aeta

ic:quem quidem scopum, caeteris praeclarὶ postis,author huius libri videtur praetermisisse ; sicuti etiam laborantis eorporis habitum; eis in hoc illum excusat, quod posterius illius quoque mentionem fecerit. Porro hic locus facilem dc-

44쪽

r DE SCOPIS MITTENDI

. d. Ha dit ansam Galeni calumniatoribus, ut illum arguerent cum inconstantiae, truns. falsitatis .Quddenim hac in re inquiunt non satis ille sibi constet, manifestum

est; quandoquidem clare hoc loco inter principes scopos recenset adrein ambientem:quam eandem fere sententiam videtur habuisse libro quoque ad Glauri' i conem , ubi testatur illos omnes interiisse , quibus medici neglecto te nasorum flatu ausi sunt venam secare: aliis autem in locis , qui ignorari non possunt hunc ipsum scopum solet inter secundarios numerare, qui minime detractionem. s ed detractionis quantitatem indicant. Ex iis unus omni luce clarior fatis fuerit Da san. . . Tribus ille ait in scopis mittendi sanguinis definitis, nimirum morbi magnitu

Mig. es. . dine, aut praesente, aut imminente, aut incipicnte, vigente aetate , ac robore vi-' rium , extra puerorum aetatem , ad alias piaedictas mittendi languinis notas,

. quas non pauci medici adiecerunt, accedamus, quae quantitatem quidem de- . tractionis, non ipsam sanguinis missionem iuraui indicant. Proinde ex morbo. aetate, ac viribus, quod mittendus sit sanguis , cognoscitur e quantitas autem vacuationis non solum ex istis, sed ex aliis deprehenditur. I lic vero sunt plethorica vocata syndrome, ambientis nos aeris temperatura, in tempus , dc regionem diuisa,&c.

Quod vero haec res praeterea sit perspicue falsa, facile item potest probari.

Nam cum aer calidior , de siccior, vel frigidior non aliter sanguinis missionem impediat, quam quod in illo improbe vacuati, ipsemet Galeno interprete, syncope, ac virium dissolutione intereunt, in hoc per initia accessionum vehementer refrigerati non amplius releuantur ; manifestum est huiusmodi scopum non ei te principem,sed ad alterum principem,uires scilicet,elle referendum. Doctissimi quidam viri ad tollendam hanc apparentem repugnantiam, ac tuendam Galeni autoritatem, eam defensionem , conciliationemque afferunt. ambientem nos aerem sanguinis missionem prohibere, si isthaec tria, regio, tempus anni, coeli constitutio simul conueniant; singula separatim minime detra- 3.Meth. e. t. chionem, sed detractionis quantitatem impedire. Verum enim vero et si certo i Gis . scio illos vera dicere, quae doctrina est Galeni, fortasse tamen ad hanc rem definiendum haec non satis valent. Sive enim regio, tempus anni, coeli constitutio inter se conueniant, siue differant, quaero quonam modo acr ambiens venae s ctionem impediat, an primum,& per se,an secundario, Sc per accidens : ut sci ne ldicam , an ille inter principes, an secundarios scopos sit reponendus. Et pro secto si veritatem, & Galeni mentem diligenter conlidero, quemadmodum plane liabeo compertum non plures esse, quam tres primarios mittendi singuinis scopos, morbi magnitudinei obur virium,& aetatis ; ita libenter proferam, quid mihi in mentem venerit pro de sensione Galeni, ac tollendis criminibus, quae illi obiiciuntur. Itaque in moria est repetcndum, Galenum multis in locis scopos secandae v De Sa g. nae principes, lubditosque inter se miscete de confundere consueuisse. Non λ γ ς ε longe abieris. Ille decem nam erat nonnunquini, quos primos appellat; plenitudinis tum qualitatem . tum quantitatem; virium robur, aut Iinbecillit teria; corporis habitum; tempus; regionem; motum, sue exercitationem : pra: Cedentem victus rationem: conluetudinein : cohibitas excretiones: postremo' ur: rv. corporis obescatem. aut gracilitatem. Quandoque non plures octo e tempe- riuui: consuetudinem: aetatem: locum habitationis : anni tempus: coeli statumr D morbo

45쪽

sANGUINEM GENERALITER. is

morbosum affectum : laborantis vires. Alias quatuor meminit, morbi magnitudinis;aetatis;virium; regionis. Ad summam ne loca singula rescenseam , quicunque doctrina , ic lectione huius viri delectatur , is facile hac in re illius varietarem potest deprehendere, Neque vero aliquem velim hoc arroganter tanquam insigne vitium Galeno exprobrare:quippe non omnia possunt, aut debent omnibus in locis accurate,distincte, absolute doceri . Atque hoc peculiare est illius institutum , ut iis in locis, in quibus ex proposito aliquam rem tractat , illam cumulate, de perfecte doceat, in aliis vero non item. Quo circa saepe lectorem admonet, ut illos perpetuo sontes consulat, in quibus diligentius res explicatui : quasi diuinaret vir diuinus, non defuturos aliquo temporeχbtrectatores Fernelios, Argenterios, horumque discipulos, & imitatores, qui tum alia, tum hoc in primis inconstantiae, de varietatis crimen sibi obiicerent. Quod s quis adhuc instet, nullum magis proprium, ac peculiarem esse locum , quam sit Liber de Sectione venae, in quo Galenus decem recenset scopos; facilis est responsio. Namque ille eius libri initio, ita ferente doctrinae occasione, omnes scopos voluit in unum congerere, quicunque Pertinent ad secandae venae considerationem ; sed eos deinὸe, primariosque a secundariis praeclare distinxit, atque corum vim satis, superque declarauit. De qua re noS quoque diffuso agemus posterius. Itaque id valde mirum alicui non debet videri , si Galenus hoe in loco de hisce scopis disputans summatim , non eam exquisitam diligentiam adhibuerit , atque ad amussim omnia explicauerit, siucuti adhibuit, & explicauit aliis in locis. Cum enim Hippocratem interpretaretur , illiusque mentem de tribus principibus scopis probe cxposuisset, Maduersus Empiricos tutatus cssiet, postremum ambientis quoque nos aeris , dc habitus corporis voluit meminisse, quanquam illi lunt secundarii; ut medicos admoneret, huiusmodi etiam scopos esse animaduertendos. & consulendos, quamuis illli una ratione, qua ad principes referuntur. Quasi illum mihi videar ita loquentem audire ; Propositis tribus principibus scopis fortassie aliquis praeterea desiderabit aliorum quoque scoporum conliderationem: idcirco i

metsi ij tres susticiunt, ne quid tamen possit desiderari, quod ad hanc rem pertineat , non fuerit ab re addere scopum secundarium , aeris qui rc ducitur ad vires, & cuius alias mentionem iecimus. Atque illud fuiste Galeni propositum, ex serie illius loci licet colligere,quae ita habet. Verum, ut nihil desit, adiiciam & eum scopum, qui ab ambiente nos aere , desumitur, cum fuerit abunde calidus, & siccus, ita ut ab eo corpus euaporetur. En quam manifeste aerem ad ipsas refert vires. Sed & quae sequuntur is hoc ipsum perspicuo confirmant. Nempe tunc a sanguinis missione abstinemus,etium morbus magnus fuerit, florensque aetate homo. Virium nihil me- Aminit, argumento plane euidenti huiusmodi scopum ad illum pri acipem esse ,

reserendum.

Quod si demum quaerat aliquis, quamobrem Galenus aliorum quoque scoporum non meminerit; huic responderem , cum nominatione uniuS, aut alterius caeteros omnes voluisse complccti ; qui mos est ipsi& Hippocrati familia-xis , ut una reposita, alias praeterea mente concipiant, quae eandem habent rationem. Vt finiam , quemadmodum Galenus excusat Hippocratem , qui scoporum multitudine obrutux inordinate aliquando ,& incomposite tradiderit Iegulas Diuiti su l

46쪽

16 DE SCOPIS MITTENDI

tegulas instituendi victus cum fieri nequeat, ut omnia passim bene, & accurat δscribantur; ita nos Galenum iure optimo defendere possumus, ac debemus, si non illaem perpetud diligentem scribendi rationem adhibuit, quam isti seuere desiderant. . De R. . .. Quod si quis ille inquiu varios libros legere, & conferre. At huiusmodi spe-vi I. Me r. culationem in artis opcribus cxcrcere non grauabitur, is lumen, in ordinem di

--3ε. ctrinae adiicere poterit. & veritatem laudabit. Quod si rem hanc aut diligenis tius, aut aequius cxpcndere voluerimus , fortasse exactissimam Galeni doctrinam inueniemus: qui de sanguinis missione acturus debuit omnes scopos attinsere ac recensere , quotquot venire medico in mentem possunt, siue i j principes sint, siue secundarit , ut modo omnes, modo aliquos reuera pro diuersa instit uti ratione recensuit,ea tamen semper lege firmata ea perpetub vcritate stabilita eos tandem omnes ad tres illos passim decantatos scopos esse redigendos. Verum sunt haec satis ad huius loci interpretationem. Et quanquam longior omnino mihi videor fuisse, quam mea voluntas suerat, illud tamen forinste haud importune iactum est: quandoquidem hic unus locus est admodum notabilis , ut non solum toti negotio plurimam lucem afferre, sed illud propemodum omni ex paric conficere possit. Atque hinc factum est, cum aduersari j quoque id fatis intelligant, ut totis viribus conentur eum labefactare, atque euertere : quorum conatus , & rationes non sunt praetcr-niittendae.

Igitur contendent nonnulli sententiam superius positam , & expositam esserciiciendam, tanquam supposititiam, magnoque Hippocrate indignam: propterea quod oratio sit inepta, de grauitati diuini hominis multum dispar, dc aissi- De Comate. milis. Nam cum Galeni testimonio apud eum ne syllabam quidem otiosam quis facile possit inuenire, quandoquidem morbi acuti sunt itidem vehementes, ιιι δε sis. quorsum addita sunt ea verba' si vehemens morbus videatur.) Praeterea Ga-atiis. . s. lenum quoque aiunt huiusmowi sententiam redarguisse , tanquam mancam.& imminutam: quippe quae vigentis duntaxat aetatis negligenter meminerit; eius, quae hanc praececiit, & alterius , quae eandem sequitur, adolescentiae nimirum , ac primi seni j nulla habita mentione ; cuin tamen nulli dubium sit, quin bene utraque sectionem venae fcrre possit. Addunt iis demum, quod ea diuturnos morbos non complectatur. Alij autem , in quorum scripta nuper incidimus, quamuis sententiam rccipiant, tanquam Hippocraticam,illius tamen egregiam quandam interpretationem commenti sunt hunc in modum; eam scilicet veritatem habere non posse ita loquuntur 9 nisi uniuersalibus quibusdam theorematis praesuppositis, id cst, sanguinis missionem nunquam exercendam est e. nis morbus originem habuerit a sanguinis multitudine, vel motu. Verum facile potest intelligi quam sint haec vana, de futilia. Quod enim pertinet ad locutionem , etsi vel una Galeni autoritas unicuique satis , superque esse potest, qui huiusmodi sententiam non modo probat, & tanquam Hippocratis germanissimam agnoscit, sed eam quoque adeo praeclaram existimat, ut non satis miretur, quamobrem in Aphorisinorum numero non fuerit posita: adhuc tamen si rem diligenter attendas, non inuitus sputo) fateberis illam germanissimam esse, & magno Hippocrate dignissimam. Quippe nemo est in libris medicis vel mediocriter vertatus, qui nesciat vocem, Latmς acutum,

47쪽

sANGUINEM GENERALITER. 1

potissimum apud Hippocratem,&Galenum haud semper idem significare 3 spe

clatim vero morbos dici acutos saepenumerὁ , qui celeres sunt citoque iudicantur , ad diuinitiorum disserentiam: id quod ex quamplurimis unicus locus huic plane similis perspicue potest demonstrare. Dixerat Hippocratcs ; Sunt autem acuti Isimi, maximi grauissimi morbi, dcc. Acutissimos inquit Galenus appellat eos, qui pauco tempore decernunt, maximos, validissimos; grauissimos,qui cum periculo sunt coniumsti.Sic idem Galenus scriptum reliquit, pueris post annum

decimumquartum sanguinis missionem conuenire, si vel peripiacumoniae, vel anginae vel alterius acuti vchementisque morbi periculum immineat. An pleuritis licuti interna quaelibet inflammatio,non est suapte natura in Ocbus acutus Verumtamen Galenus scirael incidit in huiusmodi morbum minime vehementem, adeo ut propterea noluerit illi aegroto Venam secare,ut paulb post notabimus. Quamobrem cum morbi acuti non sint perpetuo vehementes , maxime decuit

Hippocratem statuentem dogma ad vitam hominis, si quod aliud, necessarium, plane,perspicueque loqui, Sc omnem ambiguitatem auferre. Quod porro aiunt, Galenum quoque sententiam redarguere tanquam imminutam; neque, si quis id concesserit, id circo fatendum esset eam minorem fidem mererimamque Hippocrates, ut Galeno placet vix potuit inuenisse omnia,ac persccisse. Quocirca minime mirum dubet videri, si pro antiqua breuitate plurima dixit ieiune, & obscure;id quod primis rerum inuentoribus eueniat, propemodum necesse cst. Sed aliter arguendi sunt, qui affirmant Galenum eiusmodi sententiam redarguisse. Etenim qui fieri potest ut cana minus probet uno in loco, quam millies comprobat, amplectitur,ac magnifice laudatὶ Ille ut equidem puto interpretis ossicio funistus hanc partem,quae vcritus cst ne forte alicui videri posset minus accurate fuisse exposita, ad faciliorem , dc exquisitiorem doctrinam diligentius voluit excutere,& examinare;sed tamen ita ut de illius vi, ac robore nihil detrahat libenterque illam recipiat quamuis minus perfecte velit dignotionis,quae ab aetate fit, mentionem factam sui Isc. Ac sane Galeno facile fuerat Hippocratem abotrini calumnia vindicare, si dixissct,quod alia quoque dixit,illum pro suo more nominatione unius & caetera,quae eandem habent rationem, comprehcndere

voluisse. Quod si mihi liceat verba Hippocratis aliter qua faciat Galenus, interpretari, ac d cfendere, equidem existimo non solum illa carcre vitio, sed forte

etiam magni esse plena artificij.Nam cum vir omnium grauissimus doceat accipiendam cssc indicationem secandi venam a tribus principibus scopis, noluit in unoquoquc uti vocibus,quae energiam quandam haberent,& aliquid absolutum summumque indicarent. Quare morbum dixit Vchementem, vires Robustas, aetatcira Floridam; usus verbo ακααζειν,quod Graecis idem significat quod florere, vel vigere aetate:quanquam id quoquc dicitur aliquando pro forere,vigere,pollere quavis re: Ad qucmmodum verbum ἄκα. non modo significat intcgram vel floridam aetalcm,sed etiam seneraliter usurpatur pro summo incremcnto cuius que rei, speciatimque οῦκα , dicitur in morbis, cum sunt adulti ac sui limam vehementiam sunt adepti. Cum itaque Hippocrates vellet indicare aetatem validam validiissimam delegit, hac caeteras omnes complexus, quae validae sunt, usus anti qua & aphoristica breuitate quam Galenus commendat summopere. Tertia pariter obiectio friuola est, satisque a Galeno refutata, ut alia non indigeat refutatione. is r. Dis.

48쪽

Iridem. υ

18 DE SCOPIS MITTENDI

Restat modo ea praeclara istius loci interpretatio, quae mihi quidem videm rmagis ridenda ,quam refellenda. Ac sanc mirum est,quo authore,uci iure isti huiusmodi interpretandi licentiam sibi arrogent. Hippocrates aperte,& libcre sententiam proponit, concluditque ea Vcrborum circumscriptione, quam res ipsa postulat: Galenus omni ex parte illam suscipit,& ad intratur. contra vero non a 1unt hoc tempore homines,qui audent eam conuellere, ac perturbare. Quaeso enim quid est huiusmodi gloilemata affore , nisi legitimum aut horis sensum peruertere , & omnem disciplinam contaminare Namque si Hippocratis sententia veritatem non potest habere sine communi eo theoremate; id est nunquam sanguinein mittendum csse,nisi morbus originem habeat a multitudine, vel motione sanguinis , tantum abest, ut ca sit Hippocrate digna , perinde ut Aphorii mus , atque ut paucis Verbis vim magnam contineat, sicuti placet Galeno , ut illa magis inepta, confusa, imminuta,ac deficiens non iniuria posse videri. An sortὰ omnes acuti,vehementesque morbi λ multitudine, aut motu sanguinis generantur , ut hac ratione iis venae sectio conueniat aut si id nec verum cst , nec ab ipsis demonstratum , non corrigenda cst Hippocratis sententia , imo vero explodenda tanquam falsa Praeterea illi nonne tanquam principium assumunt, quod est maxime dubium, &in coturouersia post uni quodque ipsum antea demonstratum Sc probatum este oportuit; vel ut verius dicam,quod cs erspicue falsum, sanguinem non mitti,nisi plenitudo sanguinis aut motus adsit quod quam Galeno cum aliis multis,tum hoc ipso loco adversetur; quam a b onis theorematibus, & ab omni ratione abhorreat,spcramus nos posterius selidissime demonstraturos. Nostra igitur, uri magis Hippocratis, & Galeni sententix adhuc permanet in suo robore,& firmitate , optimoque iure debet ab omnibus recipi,magni fieri, ac diligcnter obseruari. Neque vero hic ego faciam, ut tempus conteram colligendis omnibus locis , sane multis, in quibus viri praeclariis mi hoc ipsum decretum docerar,& confirmant. Cum enim veritas una sit,nulli dubium esse potest aut debet, quin illi ipsi perpetuo consentiant. Itaque susticiat unum praeterea,vel alterum Galeni testimonium indicare. Si valens ille inquit si morbus una cum virium robore , nemo est in artisopcribus excercitatus , qui non sanguinem detrahat , exceptis tamen a sermone pucris. Sic alias. Recte admonemur in iis , quae de Vichii Morborum Acutorum proposita sunt, ut sanguinem mittamus , ubi motbus sit magnus, aeger florentis aetatis, & illi robur non defit. Et irerum; Tria sunt, quae continent dignotioncm mittendi sanguinis; morbi magnitudo, aut praesens aut imminens ; aetas vigens,& robur virium .Haec firmissima sunt, atque apertiis ina, ut

nullis sophistarum argustiis redargui possint. Nec prosecto iis solum prae

ceptis, ac theorematibus , sed etiam multis cxemplis cuidentibus & manifestis haec facile possunt intelligi. Ex quibus item unum v ct alterum proserre, atque ita nouitiorum ingenium mihi liccat exerccre.

Pythion scribit Hippocrates) qui prope Telluris aedem habitabat. Coepit

primo die tremor , manibus ;febris acuta ; nugabatur: altero die cuncta sunt emaserbata: tertio cadem crant: quarto aluus dciecit pauca,mera biliosa: quinto sunt omnia exacerbata ; tremores manebant, somni crant tenues,alaus constitu : sexto sputa varia, subrubra: septimo os dii tortum est: octauo omnia sunt

49쪽

sANGVINEM GENERALITER. ty

exacerbata; tremorcs etiamnum permanebant.Urina a prImo ad Octauum usque ..diem tenuis, decolor, quae suspensiones habcbat nubilosas. Decimo sudauit, spu- ista l ubmatura;iudicatus est.Vrina circa iudicium subtenuis. Hic secum reputent aduersari j , an Pythioni venam fuissent secaturi. Ac profecto si verum ingenue distiteri nolunt, aut prorsus ab omni sanguinis missione abstinuissent, & quantum ego ex eorum instituto coniicio in applicatis potius hirudinibus ad venas haemorrhoidas , vel scarificatis cucurbitulis illum detraxissent: cum potissimum urina a prima ad octauam Vsque diem fuerit tenuis, dc decolor: aut quod equidcm potius censeo protinus illi purgans medicamen . rum propinas lent; cum minimc deci sciit argumenta , quae indicarent caco chymiamagis, quam plenitudine hominem laborasse. Verumtamen ii Galenum audiant, qui caeteris omnibus neglectis indicationibus, dc cogitationibus. unamquc morbi magnitudinem considerans ita loquitur. Opportebat Hippo--incem cratcm, cum homine in animaduerteret in periculo esse, ad sanguinis missionem accedere, aut primo dic, si nullum venter contineret cibum crudum , aut Nomni bo altero: atque hoc magis, qu bd primo die exposito scripserit, altero die Vcuncta fuisse exacerbata : viiletur enim crescere morbus, non quas paruus, aut a qualibet profectus aficctione corporis , scd cum ipse ingens, tum cau- sam habens non levem. Quoniam vero non in Pythione tantum, sed & in Ualiis multis aegris,qui sanguinis missionem , quantum nos ex ipsius scriptis con- Viicimus, vidcbantur postulare, non inuenitur ascribere eam, alterutrum neces- Nie est cogitcmus, aut non detractum illis hominibus languinem , aut hoc eum 'auxilij in narratione omisit te. Atqui nemini horum, qui id requirebant, mis sum fuisse , non est verisimile, cum ille vir remedium illud amaret, ut in ger-

manissimis tuis libris significauit; in Aphorismis, in libris de Uictu in Morbis i Acutis; de Articulis;atque in hoc tertio de Morbis Vulgaribus; ubi de quodam

aegro in hunc modii in scripsi;octauo dic venam se caui: multum videbebat. flue- γbat.Nam cum octauo die sanguinem illi detraxerit, multo sane prioribus diebus magis hoc ultim remidio manifestum est. Censeo equidem auxilium in multis )ν fuisse assumptum, sed praetermissum in narratione ut clarum. Quo me adducit potissimum, quod in iis praedictum cst, quibus octauo die missus est sanguis: Etenim hoc, ut rarum, scripsit, & sanguinis ante diem octauum missionem, ut ν consuetam praeteriit. Siquidem ille in veris suis operibus, infestantibus magnis ν morbis semper missione sanguinis utitur,simul cum ea, duo haec respiciens, aeta- tem pariter,& aegra vires. Galenus hactenus Qui non solum mentem Hippocra- tis,sed etiam suam ipsius de hac re admodum perspicue,& praeclare explicat. Ac sanc ego hunc locum puto intcr quam plurimos cile maxima notatione

dignum. 3 Opportebat sinquit Hippocratem , cum animaduerteret hominem iri periculo cile, ad sanguinis missionem accedere: atque eo magis , quod primo die exposito scripserit, altero cuncta fuisse exacerbata. ξ Non ille sanguinis

copiam,aut motionem, aut vehementiam considerat, non ille humorum caliditatem , frigiditatem , crassitiem , tenuitatem perpendit: non ille tot scopos sibi ante oculos ponit, quot nostri nouatores comminiscuntur mon ille ad summam, praeteI Unam morbi magnitudinem, quicquam affert. siquidem Hippocra, tes in veris suis operibus infestantibus magnis morbis semper utitur nussione

sanguinis, simul cum ea duo haec respiciens, aetatem pariter, & aegri vires. ξ Nar-

50쪽

1o DE SCOPIS MITTENDI

rat Galenus aegrotum quendam se visitasse aliquando pleuritide laborantem

cruentaque expuentem, in cuius curatione censuit abstinendum esse a sectione venae, propicr unicam illam causam, quod morbus foret leuissimus, ac deesset scopus maxime principalis, morbi magnitudo, sane qua nunquam licet tale remedium administrare. Sed praestat Illum loquentem audire. Id vero mihi ulternis animaduertere conrigit, cum librum de Humoribus, . eXplanarem inter explanandum enim quondam aegrotum intuitus sum , qui me, , Vt sanguineo sputo vexatus, accertiuit: scd cruenta ob lateris affectum expu . bat. Sputum igitur ebo conspiciens ipsum inrerrogaui, num aliquem dolorem in latcre sentiret: ipse vero exiguum se dolorem percipere saltus est. Talis autem erat eius habitus, atque vires, ut si sanguinem expulset, quoniam morbi magnitudo urseret, ad secandae vcnae auxili viri accedere ausas citc , sed cum morbus lateralis mitis admodum seret, necesse non esset: ideo nequc id genus remedij adhibuimus, atque cui denter hominem hunc lateris morbo laborare cognouimus, de aliis huic morbo congruentibus remediis, citra venae sectionem , subleuatus est. Muillimi enim illi sunt morbi, iii quibus cruciata sputaeiiciuntur.

Mirabilis profecto haec quoque est historia. Nam si qui sunt morbi, qtii praecaeteris videantur missionem sanguinis indicare, illi sunt interiores inflammationes; atque inter has vulgo nescio quam praerogatiuam pleuritis videtur habere , eaque omnium maxime, quae fit ex languine: Nihilominus tamcisi adest inflammatio interior,& illa quidem lateris, ortumque ducit exsanguine , scopo deficiente principali, intelligimus a Galeno missionem sanguinis praetermitti ..Hippocratem, de Galenum profitemur omnes, neque sere est, qui aperte audeat contra eorum disciplinam venire : sed tamen in perspicuis illorum dogmatibus non acquiescimus, atque illis volumus est e sapientiores, Hisce duobus exemplis Volumus esse contenti; quorum imitatione licet unicuique in alias pariter, quae apud Hippocratem,& Galenum multa non desunt se exercere. Maneat igitur id conclusum, ae firmiter stabilitam, apud Hipeocratem Galenum,& probatos quosque medicos, tres duntaxat et se principes icopos, nec plu- cs, nec pauciores; ex quibus consilium petendum est , mittendas-ne an non. mittendus si sanguis; magnitudinem morbi, robur vlrlum, stor in aetaris: relI- quos omnes, quotquot concipi animo , & cxcogitari possunt, secundarios csse, qui eatenus huias praesidii indicationem afferunt, quatenus ad principes reserunt ut,& qui vices magis, modum, & quantitatem sanguinis , quam illius detractionem solent deinonstrare. Atque ut demum exemplo medico, satis mea, sententia commodo , hanc rem illustremus, sere idem in missione fmguinis,

quod in pulsibus , videtur usu venire. Namque s ut Galenus docet) causae,

quae pulsum variant, sunt duplices, partim generationis, partim alterationis: generationis tres dummat; usus, cuius gratia ; facultas, abs qua instrumenta, per quae ipsi firent; quae continentes appellantur : alterationis quamplurimae, quas in externas , 8e in praecedentes sita enim xppellant) medici diducere solant i quae minime sunt in causa, sicuti priores, ut pulius fiant, sed tantummodo

Vt alterentur.Verumtamen ita haec se res habet;vt posteriores omnes causae nunquam modo aliquo pulsum variare possint,nisi primum illas moueant que i in

murent,quae continenses dicuntur. '

SEARCH

MENU NAVIGATION