장음표시 사용
51쪽
Densetur ille inquit cinis ab occurtu externi frigoris, cuius densitas natura- eanflem halitus digestionem reprimat: repressus ille coaceruetur. tandem accendat i. febrem, ob quam usus pullus mutetur, itaque etiam ipsi pulsus. Pulsuum externa quidem causa est occursus externi frigoris, caeterae usque ad usum pul- ,, sutim, praecedentes. Cum igitur causa externa per medias praecedentes alte- Draucrit usum pulsuum , qui unus cst cx causis continentibus , sic immutauit is& ipsos illus : neque enim potest nulla continens causa mutari,ut immutabi- , , les maneant eius enectus. Sed prius quam continentes attingat alteratio, non ,,
possunt mutari pulsus. Idcoque principes hae , & praecipuae sunt causae,primae- , , que pulsuum: caetera' sunt harum gratia. Nam quod externa illa alteratio ad ., continentes penetrauit , propterea pulsuum cauta dicuntur; cum sua sponte , dc per se alterare illos non possint. Haec Galenus; qui fere imaginem quamdam videtur repraesentare illius disciplinae, de qua agimus in praeientia. Nam quemadmodum tres sunt causae pulsus continentes, quibus positis ille ponitur, quibus ceti Antibus ille cessat; ista propemodum tres sunt scopi principes sectionis venae , qui illam praesentes inclicant, ab lentes prohibent.Ac rursum sicuti alterantes caulae sunt plures, sed quae pulsum nequeunt alterare, nisi prius alterent causas coiit inentes, ita secundarii scopi sunt multiplices sed qui nullo pacto sectione venae post ut indicare, nisi quatenus ad scopos principes refer utur Caeterum hodie non desunt homines , qui uniuersa tac vetera Gogmata perturbant. 8 conantur labefactare, de quibus, ac de quorum cogitationibus tempus est iam dicere Cum velis de hae re multi multa soleant disputare, neque omnes idem sentiant ut nostra disputatio habeat aliquem ordinem, mihi videor satis commode poste illos in duas classes partiri .Quippe alij scopos veteres Hippocratis, & Galeni mani seste inuadunt, prorsusque repudiant, Ad in eorum locum alios tentant substituere. Alij autem, etsi illos recipiunt quidem, tamen a firmant non esse satis ac tantummodo per accidens venae sectionem indicare:vt omnino sit necesse adhuc de aliis cogitare scopis , qui magis verὸ proprie & per se valeant id remedium indicare. Cum virisque igitur mihi statutum est agere ; & primum cum prioribus, ducto ab iis initio qui contendunt primum scopum morbi magnitudinem minime sanguinis missionem
Quamplurimi nostrorum temporum medici nequeunt intelligere, quomodo morbi magnitudo suggerat indicatio em mittendi sanguinis: de qua re
multa disputant, quorum sumina talis est. Morbus magnus non ostres sm-plex; quare neque simplicein requirit curationem .Etenim a morbo separatim propriae sun runtur indicationcs, quae tot sunt, authore Galeno quot sunt moria ς ε borum ideae : morbi autem magnitudo videtur unatri dumtaxat siccum afferre
indicationem , magni scilicet remedii; quando quidem magnum, & paruum sunt in generc quantitatis. Quare sicuti morbus calidus frigidum, frigidus
calidum, humidus siccum, siccus humidum remedium postulat; ita morbus magnus magnam , paruus paruana, frigidit arciri caliditatem , siccitatem , humidiutatem desiderat.Ulcus ex .gr. indicat sui siccitalcm magnum ulcus magnam siccationem requirit. Itaque a morbo qualitas auxili j;a magnitudine quantitas petenda est,
Ex multis fautoribus istius opinionis, a me unus hic est nominandus Victor
52쪽
Trincauellius Venetus, vir multis nominibus omni vera laude dignissimus , 3c qui olim in hac celcberrima schola Patauina, magna cum auditorum frequen-rtii.& utilitate medicinam est prosessius.Nam postrema Epistola secundi libri ad Philippum Palatium ex proposito hanc ipsam rem tractans, assirmat morbi magnituclinem rcucra neque icctionem Venae , neque ullam vacuationem indicare: qui scribit ad hunc modum. , Nam si velimus exquisic loqui , & ad viuum usque rem rcsccare , morbi magnitudo proxime, & ut aiunt) immediate neque venae lectionem indicat, is neque ullam aliam vacuationem. Nam cum Vnum est, quod indicat, illius is quatenus unum cst. non potest cilic nisi una indicatio. Cum autem quaerimusia quod nam id est, quod primum a magnitudine morbi indicatur, hoc in pri-- inis considerandum cst , quod non unum dicimus, quia multiplex ex hoc. quod ,, quaerimusmi mirum res ipsa,quae indicat: atque adeo etiam subinde necesse est, ut simplex sit indicatio,& multiplex etiam, quod indicatur : quae cum medici illi A non distinguant, sed potius confundant, ideo neque rein percipiunt; tu ea ne- is gant,quae si distinguerent,ncsare erubescere ut. Morbus magnus duo sane signi- is ficat; primum quidem ipsum morbum,hoc est eius naturam, & essentiam ; alte- , rum vero eius magnitudinem: quae sicuti diuersa sunt, ita de differentes indicationes habent: morbus enim qualitatem, dc naturam remediorum indicat: nam, , quod calefaciendum si quod refrigerandum, quodque aut vacuandam ; aut re-- plendum,& tandem quidquid agendum est, morbus primum, &per se indicat. si Modo explanandum , quam rationem indicandi habeat ipsa morbi magnitudo. ,, At quis cst tam rudis, de nuper in Hippocratica arte initiatus , qui non percipiat, A quod morbi magnitudo primum: &per se remediorum magnitudinem indicat is quia numquam poterit morbus vi remediorum superari, si vehemens fuerit, nisi δε remediis adeo validis, ut morbi vires pos lint superare. Vnde si morbus per se
si indicat restigerandum esse, vehemens, de magnus morbus indicat vehementer, is de maximopere esse refrigerandum: si vacuandum esse morbus indicat, magnus is morbus plurimum, S confert in vacuandum. Ita si morbus ex inanitione factus, . indicat reficiendum csse, qui ex multa inanitione factias cst , plurimum esse refi-- ciendum ostendit. Quare iam manifestum cst magnum morbum indicare ma-- gnis remediis opus csse. Victor hactenus. Quam totam seriern non grauate voluimus transcribere, & propter summam viri authoritatem , de propterea quia videtur illa omnia complecti, quaecumque sunt maioris momenti, Sc ad hanc argumentationem maxime pertinent Quae
equidem plane sum neicius, quomodo conueniant iis, quae ab illo scripta sunt in suis Epist. Medic. Cum enim a Dominico Fulignate per literas quaesitum est,quidnam illud si in sententia Hippocr. 4. De Rat. Victi Morb. Acut. 9uod meretur tanti; l ludibus cxtolli a Gal. illi respondet his verbis ; Ego vero rem ,, hanc , ut eran intelligo, explanabo. Illud quod laudat Galenus mirum in m H dum, est sententia ipsa per se, quae dicto loco his vcrbis descripta est ; nempe
H quod sanguis mittendus sit in magnis morbis, quotiescumque vires validae adcora sunt, ut cam vacuationem ferre possint, & aetas ea, quae illam admittere valeat. , , Quae certe resp6nsio cst digna maxima notatione vcl potius admiratione. , Nam cum Galanus cx una parte ornet huiusmodi sententiam tali praeconio,
quali fortassie aliam nullam apud Hippocratem legimus ab ipso ornatam fuiste;
53쪽
ex quo Dominicus, in quo veritii nil e cst summam fui illa vim ingeni j, dc iudicii, iure expetebat id tibi, tanquam mystcrium ab aliquo explicati; ex altera autem Trincauellius nondum fuisset alsecutus summam vim huius disciplinae. qui ut vidimus no n erat morbi magnitudinem aliud indicare,quam manife-gnitudinem remedij, quae doctrina omnibus vel plebeiis hominibus est mastissima, neque ullam comendationem merciui; ingenue voluit hanc difficultate explicare, sicuti illiam intelligebat, tamd vero sicuti illam non intelligebat. Nain reuera eiusnodi Hippocratis sententia illius propriis , ac nudis verbis explicata , ut explicatur a Trinouellio, continet summam , ac veritatem illius veteris.
atque illustris decreti mittendi languinis; quod ab uno Hippocrate fuit inuentum ; quod ab uno Galcno fuit sulceptum ,& diuinis laudibus ornatum ; quod olim a Methodicis, Empiricis, & plurimis Rationalibus medicis fuit praetermisi
sum; quod hoc tempore maximis tenebris obseuratur, ac prope obrutum cst; quod postremo nos conamur in lucem reuocare, de in suam pristinani dignitatem restituere.Vcrum Trincauellius hanc rem numquam cerncrc, Ac intelligere potuit: Quare stimulis Dominici excitatus , ac nescio quomodo vi veritatis lin-
pullus id pronunciauit,quod ignorabat, de quod certum est illius opinionem labefactare,& funditus euertere.
In huiust nodi angustias adductus est Ferdinandus Mena Hispanus, cuius commentaria in librum Galeni de Sang. Miss hoc postremo tempore , quum liae disputationes prodeunt in luccni, Mediolano ad nos misit Io. Paulus Casat nis& nobilis limus de doctilIimus adolescens, nosterque auditor studiosissimus. Namque ille commento cap. i. aduersus Galeni disciplinam, qui absolute & gentraliter docet, sanguinem mittendum csse, quotiescumque tres principes conueniunt scopi, contendit,ante la anc deliberationem distinguendum csse, quales nam humores in corpore sint coaceruati, hac verborum serie. At diligentissime , , scrutandum est prius, quale sit quod coaceruatum est humidum , ut humorum is praecedente distinctione seligatur conueniens vacuatio, &c. & iterum paulo , , post. Qui paulo veracius atque sublimius rem ipsam contemplatur , Inueniet is plerasque corporum affectiones, in quibus sanguis est paucus reliquus succus is plurimus: quibus authore etiam Galeno nulla ratione adhibenda est venae se- rictio. At vero posterius commento c. I 3.interpretans illum Galeni locum, Am- is
bobus scopis praesentibus,magnitudine morbi de robore virium, nulla est plenitudo crudorum succorum,quae sanguinis missionem inhibeat ξ magna veritatis vi compulsus non erubuit palinodi an facere,& quae superius docuerat, ingenuurctractare , qui scribit ad hunc modum. Hic locus planc cogit ad sentiendum, is in omni afiectu citra discrimen , mittendum esse sanguinem , quamquam nos is aliter censuerimus, qui faciendam esse distinctionem humorum peccantium is
arbitrati plerumque euenire concedamus,ut Purgatio conueniat sanguinis mi L risio nequaquam. Atque hos quidem scopulos la pcnumero offendunt Ttinc auellius, Mena, de alij, quicumque Hippocratis, & Galeni dogmata non exquisite intelligunt.
Secundo loco argumentantur. Si contraria contrariis curantur, quod est apud mcdicos axioma vulgare, ac minime dubium; qualem contrarietatem lacet excogitare inter magnitudinem morbi, & sanguinis missionein 3 Stat vera , dc mutua contrarietas inter sectionem venae, ac plenitudinem; quod utrius-
54쪽
que demonstrat definitio: quare cum vnu inviti tantum contrarium exist at, satis patet, inter illa nullam contrarietatem extare. Quod si nulla est contrarietas, nulla quoque cile potest curandi indicatio. Tertio, quoniam mens Hippocratis , & Galeni, quam supra vidimus ea est, ut morbi magnitudo, non solum quae praetcns etiamnum est , sed etiam quae futura sit, venae sectionem indicet ; nc quid integrum , aut inuiolatum relin querent, istud etiam caput studuerunt demoliri, asticinantes morbum imminentem, &qui nondum reuera sit, neque missionem languinis, nequ aliud remedium posse indicare:propterea quod sui illi pro comperto habent 2 nil ut omnino potest ab eo, quod non est, indicari. Haec potiora sunt argumenta, quae obiiciuntur in principem scopum , qui morbi magnitudinem amplectitii r. At vero ut opinor ea sunt parum firma, neque illum possunt quicquam labefactare. Ante vero quam ad illa respondeam, mihi liceat nonnulli altius repetere , ac disputare, quae ad praesens institutum maxime pertinent, de ad uniuersam meam dii putationem sunt vehementet ac
Itaque sciendum est , indicationem a morbi magnitudine orientem esse longe diuersam cum a caeteris indicationibus, tum maxime ab ca , quae sumitur a morbo. Ac sane magna est admiratio, in hac tradenda indicationum varietalc,& speciatim declaranda natura, vi, ac praestantia huiusce indicationis ex magnitudine morbi,usque ad hanc diem neminem ni ille, quem iciam, vel ex quam plurimis, qui de Methodo Medendi . ac de indicationibus tot & tanta scripserunt comm cntaria, qui non conuenientes 1 omno oculos habuerit; immo vero qui non turpiter fuerit hallucinatus. Sed aggrediamur hanc rem de
t. c. t. non modo viii, aut alteri, sed omnibus morbis Communem: quem Hippocrates
primus obseruasse videtur quem medici omnes Methodici, Empirici, multi Rationalex praetermiterunt. Hic autem ille est , qui ab affectus magnitudine
sumitur. .M.tώὰ ι Θανυάγγὸρ inquit ) της a σις τον ανδρα τοῦ ς απασιν, κυκ ἔκι te δέ χοῦν τοῦυὲ ἐνδεικια διαφερο υα σκοπὸν. hoc est. Admiror enim cum virum diliis gentiae nomine, tum in caeteris omnibus, tum vero non minime , quod scopum ad indicationcm conferentem non omiserit. Ac notanda cst vox
non sine emphali prolata, a verbo διάφko, quod inter caetera id quoque frequenter ac speciatim significat, quod antecello praesto, excello: ut Galcnus hac voce designare volucrit scopum quemdam egregium , excellentcm, & qui caeteris omnibus praestct multis nominibus. Sic paulo ante audiuimus Galerinuintcstari, istud decretum mittendi sanguinis in morbis acutis, si magni videantur esse Hippocrate dignum,ac mirari se,quod inter Aphorismos ab eo scripto non fuerit. Sic ubicumque de hac re sermonem habet, illius authorem non de init miris
laudibus ornare, atquc in coelum efferre. Cum igitur Galenus Hippocratis ciligentiam,ac diuinam ingenium admiretur tantopere, id quaero, cuinam indicationi M.th.eo. Inter caeteras summas laudes, quas Galenus tribuit Hippocrati, illa est admodum insignis , quod ille omnium primus inuenerit methodum medendi per indicationes ε, ac prae caeteris maxime extollit praestantissimum scopum,
55쪽
cxtioni tanta conueniat admiratio, & commendatio. An sorte alicri, quae su- nratur a morbo: Non puto. Nam quod morbus magnus indicet idem remedium,
quod morbus, sed valentius, cenico per se esse euidentissimum ; neque aliquem fui isse ex omni secta, ac tempore , qui id nescierit, aut negauerit: id quod ip id quoque fatetur Trincauellius, qui assirmat este neminem usque adeo rudem, de nuper in medicina initiatum , qui non id percipiat, cum sit veluti quoddam principium , quod semper debuit in communibus omnium medicorum notionibus fuit sc impressum. Etenim si quis intelligit ulcus indicare siccationem , quomodo non ille statun fateatura magno ulcere magnam indiςari siccationemξ Quamobrem inuentio , S cxcogitatio huiusmodi indicationis, alioqui apertissimae , dc euidentissimae, tanto apparatu ac labore non indiguit, neque tam illustii praeconio debuit celebrari Qualis ergo fuerit scopus tam admi- rabilis 3 Hunc rursum paulo post nobis monstrat Galenus , qui per nos Latine
ita loquitur. Nunc illud vos, docere , morbi siue robur, siue magnitudinem 4 Me . ci- quis velit appellare , scopum nobis este constituendum detractionis sanguinis vel purgationis, de Hippocratc in omnium primum , quo scimus,talem scopum inuenisse. Re etenim vera in hunc scopum omnia quadrant admodum accommodate. Namque a magnitudine morbi indicari purgationem , vel sectionem venae, non ita facile videbatur esse recipiendum , & propter rationes iam positas , & propterea quia multi censeant huiusmodi vacuationes indicari dumtaxat a malitia , vel plenitudine humorum. Quocirca iure, ac merito in aetatio illius indicationis indiguit longa, & accurata mentis inda- gatione , longaquc, Sc assidua in rebus atque operibus medicis cxercitatione. Id quod prisco illo saeculo, cum medicina rudis foret adhucriacmo praeter unum Hippocratem praestare potuit. Qui quidem tametsi aperte , & praeclare illam docuerit, non id tamen potuit cisccre , ut medici posteriore tempore eam voluerint intelligere , probare dc admittere. Ex quo factum est, ut rursum Galeno in ea confirmanda , de illustranda laborandum fuerit maximopere. Qui item , quamuis apertissime,& praeclarissime Hippocratis mentem, adeoque o tam rem explicauerit, Ucrumtamen neque ipse id allequi potuit, ut haec doctrina post illum talis cognita, & recepta fucrit: sicuti hodie quoquc pauci admodum satis illam cognoscunt , ac recipiunt,tametsi nihil habent in ore frequentius.Sed aῆamus corn nus.
Et si haec pol sumus haudire, & confirmare ex multis Galeni fontibus ; tamcnsatis fuerit unicum locum in medium proferrc in quo. totum istud negotium conficitur tam plane, δc aperte, quam quod planiis nic, de apertissim' . Galenus ergo libro quarto Methodi , post rc mo sexto capite scribit ad hunc modum Nec illius oblitus,quod aliquid intermi cxijs, quae ulceribus accidunt, indicatio nem propriam suggerat,veluti dc magnitudo. Dictum autem dc de ipsis viceribus est in libro, qui hunc praecedit: ubi ulcerum differcntias omnes, Sc quot, de quae sint, de quae sit uniuscuiusque indicatio expositimus: praberi autem
vacuandi indicationem ab ipla aegritudinis vi in eo libro non dixi , propterea quod dc longiorem demonstrationem requirebat, & totius corporIs curam in eo non coniunxi. Hic autem exequutus tum quantum ad rem praesentem erat utile. Cum Galenus paulo ante gencraliter dFuissct , quod iam notauimus a magnit adine morbi accipiendam este Indicationem sectionis venae veI
56쪽
purgat ionis; atque fui lici pollicitus id te ostensurum de aliis morbis in posterio cibus libris de ulceribus vero in quarto,quem in manibus habebat; nunc illud agit, qui scribit cile memoria tenendum , interdum usu vcnire , ut aliquid ex iis, quae ulceribus accidunt , propriam suggerat indicationem , veluti Jc magnitudo. Finge Ulcus , cauum, sordidum; ab hoc nascuntur tres proprie , ac distinctae indicationes 1, prima ab ulcere ; secvud x a cauitate; tertia a iorditie: quae sunt omnibus notae , neque in praesentia ad nos pertinent. I inge dc-mum accedere illi magnitudinem: Haec quoque per Galenum propriam suggerit indicationem. Iam si quaeras, qualisnam iit propria isthaec indicatio magni viceris, fortasse respondebunt quamplurunt cum Trinc auellio , csse magnam liccationem. Sed aliter se res habet. Alioquin altera indicatio sumpta a morbo,& altera a magnitudinc morbi differrent interse tantum odo secundum magis, & minus:quare non essent reuera distinistae,ac diuersae, ut Galeno placet Etenim quamquam verum e st,magnum ulcus magnam siccationem indicare; tameni eiusmodi indicatio,& ipsamet morbi indicatio quae non solum praesidium, M ih cv- sed praesidii quoquc mensuram praescribit.Non enim scribit Galenus satis est calicio affectui admouisse frigida nisi id debita fiat mensura: cum alioqui me-V tus sit,si intra modum id fiat, ne morbi reliquum quippiam relinquatur: sin modum excedas,contrarium genus morbi inducas. Qualis itaque fuerit ea propria, V Ac peculiaris indicatio, quam decernit Galenus suggere magnitudinem viceris 3 Ille respondet hanc non aliam esse quam communcin corporis Vacuat Ο-nem,quae nimirum possit compescere, ac retundere magnitudinem viceris, rationemque habere corporis uniuersi.Talem autem remedium non aliud est. , quam sectio venae,aut purgatorio.
Haec lane est illa propria,& praeclara indicatio sumpta a magnitudine Vlceris, ab Hippocrate primum inuenta , a caeteris deinceps medicis praeter militi, a Galeno instaurata , hoc tempore a quam plurimis ignorata. Namque Vacuati Oper sectionem venae,aut purgationem, genere distincta est ab exsiccatione, quae ipsius morbi est indicatio:a siccasione autem magna siccatio non disrt, nisi intensione. Quod si quis obiiciat,& sectionem quoq; venae , de purgationem quoquo modo posse cxsiccare , atque hinc vulit colligere indicationem viceris, de magnitudinis eandem esse ,respondeo fieri possie, ut unum , idemque remedium satisfaciat utrique indicationi: sed istud non euenit perpetuo. In magno lethargo
secamus venam propter unam morbi magnitudinem e atque tale remedium non satisfacit alteri indicationi, quae accipitur a morbo, intemperie nimirum frigida, de humida: quamquam per accidens alia ratione potest utcumque prodeste , minuendo pituitam , a qRa ciusmodi intemperies cssici, ac ueri consueuit.
Itaque propria indicatio , quae suggeritur a magnitudine morbi, non alia est, quam purgatio . vel sectio venae. Id quod ex eo quoque fit manifestiis multa, proprerea quia ubicumque vrget morbi magnitudo, illicd nascitur indicatio,
aut secandi venam, aut dandi medicamentum : sicuti contra si moueatura morbo magnitudo, talis indicatio est, prorsus supervacanea; cum caeterae indicationes propriam vim , ac dignitatem conseruent omni tempore. Esto vlcus magnum;protinus cogitandum est de communi vacuatione aut per missionem sanguinis,aut per purgationem. Summoueatur ab Vlcere magnitudo, . statim
57쪽
statim summouetur indicatio purgandi, aut secandi venam : cum tamen constans, ac perpetua vigcat indicatio morbi, nimirum siccandi viceris, quae tutdiximus & ptaesidium,& praesidi j mensuram solet des nire.
Sed Galeni interpretationem persequor. 3 Dictum autem & de ipsis viceribus est libro tertio,&c. Cum ulcerum differentiae, & ab iis oriundae indicR-tiones sint multiplices de illis omnibus inquit se disputas te proximo tertio libro, atque expotulisse, quot, & quae sint; & qualis sit uniuscuiusque indicatio: sed tamen affirmat se praetermissib indicationem vacuandi, quae sumitur a morbi magnitudine. Ex quo id facile adhuc possumus colligere , quod forte iam satis confirmatum est; hanc scilicet indicationem magnitudinis morbi longe
differre ab altera, quae accipitur ab ipso morbo. Cum enim Galenus asseue ret,libro tertio te exposui illa omnes differentias ulcerum diffuse , & accurate; atque inter illas non semel doceat, magna ulcera iis,quae valenter parua iis quae moderate siccant, curanda esse;ac simul fateatur, se eo libro ne verbum quidem fecissie de vacuandi indicatione , quae suggeritur a vi seu magnitudine umorbi, ab Hippocrate inuenta; cui potest dubium supere me amplius , quin illa sit indicatio ipsus mei morbi; haec autem solius magnitudinis quin V traque inter se vehementer dissentiat ' i Praeberi tamen vacuandi indicationem
a vi morbi in eo libro non dixi S c. ξ Hoc scribit Galenus 1 se factum fuisse
propter duas causas: alteram, propterea quia talis doctrina longiorem demonstrationem requirebat. alteram quoniam in eo libro cum ulceribus non coniunxit totius corporis prouisionem. Quae sinu dux causae sunt dignae maxima obseruatione.Nam sol, secro quamobrem huiusmodi indicatio longiorem inquisitionem , & demonstrationem postulabat Non aliud puto respou detipotest,nisi qudd illa esse, defficilis, recondita, de aliena a multorum medicorum opinione. Sed quomodo haec alteri indicationi eo morbo possunt quadrare, quam supra monstrauimus satis cui dentem notamque omnibus esse, ac nullam continere difficultatem - Altera autem causa Galenus demonstrat nor, solum commodam,& distinctam scribendi methodum , sed etiam praecipuam, S exquisitam rationern propter quam sectio ven. ae,aut purgatio indicatur a morbi magnitudine .Quae quidem illa est, ut ita habeatur prouilio totius corporis, ac ut via quae alioqui foret inula, inepta,reddatur tuta,& accommodata ad caetera praesidia,quae aliis nominibus solent indicari. Cum enim plurimae sint indicationes,quas Galenus docet diuidendas esse . quousque ad minimas, ac plane indiuiduas deuentum sit , certum est , indicationem de morbi magnitudine principem locum obtinere , ac caeteris omnibus antecedcre ; cum sine illa, ubicumquc adest , vix liceat reliquis satisfacere. Atque , ut ne a proposito exemplo discedamus ἱ finge ulcus magnum in crure dextro : istud nimpta indicatione a morbo indicat praesidia valenter siccantiar sumpta vero indicatione a magnitudine morbi indicat sectionem venae : aut purgationem
Itaque si omnium primum secetur vena dextri cubiti , hoc pacto corpori uniuerso prospicitur , simulquae retrahitur humorum fluxio , parte laborante ; quae propterea redditur libera ab inflammatione, & dolore, adeo ut
cum ratione,tutoque possit admitrere valenter siccantia medicamenta. Contra vero si haec indicatio, & comm nnis totius corporis prouidentia negligatur,
statimque videri admoueantur Illa eadem medicamenta , sine ulla dubitation.
58쪽
tione ulcus irritabunt, exacuentque , 8c alia multa excitabunt periculat quo a docet Galenus ; qui aduersus Thessaluin ordinem remediorum praeuertentem
. . scribit ad hunc modum , Atqui ne id quidem fecit se videtur , cum ordinem
eap. 4. rem diorum in uertat, dc prius partis remediis utatur, quam totum corpus praeparauerit. Hoc enim insignis inscitiae est, cum in uno eo fere omnibus me- .. dicis conueniat, quamuis in plurimis dissentiam , quod totum corpus vacuum,. purumque ab excrementis ante sit reddendum, quam ulla pars remediis valentibus fit subiicienda. Nam siue cxperientia iudicare quis velit, siue etiam ratione stertium enim quo iudicet,neque in alia quapiam arte,neque in ulla vitae parte quisquam habet) maximum elic incommodum deprehenὸet; cum toto cor- , pore suam curam requirente, prius quam illi sit prospectit in , assi ictae parti acreis aliquod , dc calidum medicamentum sit admotum. Trahit cnim ad se cucurbi- ,, tutae more , &c. Febri ardenti, quatenus pertinet ad indicationem suggestam a morbo,intemperie calida remedium plane contrarium,& proinde conueniens. est refrigeratio, quae pro rata portione caliditati respondeat; ex. gr. largior aquae frigidae potio. Sin autem altera consideretur indicatio suggesta a magnitudine. cit inanitio, & prouisio totius corporis, sine qua, de aqua trigida, Ac alia huiusmodi accommodata remedia reiocre administrarentur. Sic Galenus tractans dolorem capitis cx vulnere, vel contusione, plures ponit scopos ad remediorum
inuentionem; unum ex vulnere; altcru ex contusione; tertium ex dolore;quartu
ex morbi magnitudine ad quos omnes fgillatim, & separatim illa accommodat x. d. C. . praesidia,ab unoquoque indicantur. Ergo sinquit si tota affectio aegre curabilis Med. loci inse redditur, Ac periculum ingens, ac praeceps imminet , optimum fuerit in his, nisi aetas prohibeat, de nisi vitalis facultas debilis appxreat, a sectione venae curatio- nis initium facere, & c. Sic alia multa apud Galenum sunt exempla, quae omni- bus nota esse debent,ut de hac re non sit longius agendum. Concludo igitur indicationem λ morbi magnitudine orientem esse longe
diuersiam cum a caeteris tum maximξ ab ea, quae sumitur a morbo; nec non dignitate, praestantia,& usu reliquas omnes antecellere Hippocratemque tam praeclarae inuentionis authorem rure, ac merito a Galeno diuinis laudibus suille clatum et nunc addo, utrumque apud omnes posteros perpetuam gloriam , de com-
Porro hoc iacto fundamento venio ad rationes aduersarias , quae sine multo labore mihi videntur posse refutari. Itaque ad primum argumentum respondeo, ac fateor morbum magnum rem simplicciri non esse ε, verum duobus modis considerari; altero ut morbus est ; altero ut magnus t sed illud addo, in quo falluntur mea sentetia, authorcs huius argumenti;& a morbo, dc a magnitudine seruatim certam , propriam , ac disti uehanet indicationem oriri. Quod modo firmiter & diit u se comprobatum , rurium non est frustra repetendum. Hinc facile est unicuique ad totam argumentationem , dc singulas partes respondere,
ut alia non sit opus refutatione. A quo laboro eo libentius abstineo, quod posterius iterum cogar aduersus doctissimum quemdam virum illum subire, de hanc ipsam rem tractare. Ad lecundum it a respondco facillime; tametsi inter morbi magnitudinem. . de sectionem venae non illa est v cra , de exquisita contrarietas , quam forte nonnulli desiderant in singulis assectibus praeter naturam , id tamen satis esse,. inter
59쪽
inter haec eam contrarietatem extare, quam plerique,ac medici in primis introducunt scepenumero. Neque ea certe contrarictas , qua CX vctere axiomare
contraria contrariis curari dicuntur mihi quidem ut videtur ea stricta significatione est accipienda,quam Aristoteles docet,qui contrarietatem ponit in solis qualitatibus , camque describit esse maximam quandam differentiam duorum sub uno genere,quae Ciceroni aduersa appellantur. Namque alii sunt,qui non
modo in corporum qualitate , sed etiam quantitate, & loco contrarietatem, constituunt: quam utique ipse Aristoteles non contrarietatem , sed oppositioncm vocat. Neque enim ille vult este contraria magnum paruo , multum In Pradi eam
pauco, quod est secundum naturam , ei quod est praeter naturam , summum te uno , dextrum sinistro, anterius posteriori, & alia id genus 'uae omnia Hippocrati contrariorum habent appellationem 3, sicuti etiam Platoni, qui gen rationes ex contrariis esse dicit. Quanquam neque forte ipse Aristoteles ta . suam legem in hisce nominibus diligentet videtur obierualle , quo potissimum loco principia rerum naturalium statuit materiam, formam , & priuationem. Itaque nihil interest , mea sententia, in meticina, dicaς, Contraria GOntrariorum esse remedia, vcl opposita sibi inuicem elle remedia: Quare Gale-
nus hanc nominum scrupulosam obseruationem fere contemnit , rerum magis,quam verborum perpetuo studiosus. Haec enim ille inquit ad salutem hominum pertinet, erroritque in ca finis est pernicies. Nominibus siue proprie, siue improprie utaris, adagrotos id nihil artinet. Intelligas id clarius, si non ii contrariorum contraria, sed quemadmodum aliis placet, opposita sibi inui- iacem esse remedia dicas. Ergo nobis medicis illud lino satis , inter morbi
magnitudinem, ac missionem languinis extare illam contrarietat m, quae mi- Arum in modum est accommodata ad conseruandam, & recuperandam salutem is hominis: quippe tale remedium praesentem morbi magnitudinem minuit,ac remittit, futura inhibet, atque impcdit sepenumerδ. Ad quem modum calor innatus morbo, morbusque calori innato semper opponitur, & tamquam hostcs sese mutuo oppugnare, & expugnare numquam desinunt. Sic copiae contra-xia est evacuatio ; defectui contraria sunt alimenta : atque ut semel dicam quod exuperat, sanat ablatio ; quod deficit, adiectior qua una contrarietate, vel verius opposititione Hippocrates totam artem definiit.& complexus est. De contrarietate inter pleni tuainem, ac missionem sanguinis posterius opportuniore loco scrinonem habebimus. Quod autem tertio afferunt aduersarii de morbo imminente, quem nihil prortus aiunt indicare paulo accuratius explicandum est , quando nonnulli magni nominis viri huiuimodi rationem sui audio magni faciunt, illamque tanquam certesimo nixam axiomate nobis frequenter obiiciunt. Quod non est silli inquiunt nihil indicat. Quam propositionem si quis audeat negare,protinus. eam Galeni testimonio comprobant. Nam ut breuiter dicaris ille au)a nullo eorum quae adhuc non permanent, in- .dicatio sumi eius, quod ex usu sit, potest, & iterum. Quod adhuc non cst, nec si ' , 'velimus, submouere id post imus. Cum ergo morbus imminens reuera non si, iam non poterit quicquam indicare. Vix credibile est medicos nostri tem -
poris primarios, & in Galeni luetione , ut ipsi profitentur, quamdiutissime, de accuratissime versatos , haec tam futilia , iciania , ac perspiscue falsa loqui. Sed
60쪽
tamen plerique sciunt multos nostrates ita loqui, ac docere. Erat, Galeno propositum eo in loco tractare indicationes , ac praecipue nos docere ; nullam ex ternam causam polle aliquam indicationem curandi subministrare cum illae ex morbo eliciantur, ex natura partis laborantis, acris temperie , & aliis , quae
eandcm habent rationem. Sed loquentem illum audiamus. Id quod facio libenter, qui non solum tanti viri diiciplinam facile amplector , sed etiam locutione illius, propriitque verbis mirabiliter soleo delectari. Quod quidem semel ed dictum voluimus, ut satisfiat nonnullis scrupulosis, qui aiunt me asterendis unius Galeni testimoniis nimium. SI tanquam prodigum est e. Namque istud crimen fateri non erubesco ; immo vero sum nescius, an illo debeam gloriari , in quo iciens ac volens decreui perseuerare o inni tempore. Sed ad Gale
Iam illud quoque definiri tempestiuum videtur, nullam prae incipientem affectionis caulam , curationis indicatricem et se ; sed huius indicationem ab ipso affectu initium ha re: quae vero particulatim sunt agenda, haec tum ab eo, quod a primo scopo indicatur, tum vero ab aegrae partis natura, tum ambientia temperie quaeque alia sunt iis cognata inueniri. Nam sui breuiter dicam in anullo eorum, quae adhue non permanent, . indicatio sumi eius , quod ex usu sit, potest. Sed propterea quod ad eum asscchum noscendum , qui omnino tum rationem, tum sensum latet, sepe cogimur de externa causa inquirere, opinatur vulgus, hanc quoque lanationis rationem indicare. Quod plane secus est.
Apparet liquido in iis , in quibus nosci affectus exacte potest. Sive cui mec-chymosis. siue ulcus, sive erysipelas, sue putredo , siue phlegmone in parte aliqua consistat, supervacaneum e st causam , quae horum quodlibet effecit, inquirere, nisi iam etiam faciat. Sic enim simul quod iam factum est . curabimus, simul quod adhuc facit, facere inhibebimus. Si vero fecit illa quidem , caetcrum iam desiit, utique quod factum est curabimus quod adhuc non est, nec si velimus, submouere post nus. Quippe rei praesentis est curatio, eius autem quod
futurum est prouidentia. Quod verδ ncc nunc laedit, nec laesurum timetur, id ab utroque arti, munere, tum eo, quod curat, tum eo, quod prohibet, excessit. Quare ricc indicatio ab hoc ad curationem ulla, nec prouidentiae ratio sumitur; sed tui dictum est ad eos tantum in cistus, qui nostram notitiam fugiunt, externae causae cognitio utilis est.
Haec Galenus; qui suam mentem adeo clare, de aperte explicat, ut alia non si opus interprctatione. Qui uis enim facile potest intelligere, illum de viai cauus externis sexmo non habcre , quae propterea nihil indicant , quia iam praeteriere, neque etiamnunc perseuerant; minime vero de omnibus generaliter , quae reuera aetii non sunt. Namque illud tam est certum, quam quod ce tissimum, reperui multa praesenti tempore non existentia, posterius autem futura de quibus medici varias saepe numero indicationes solent elicere. Exempli causa, an non potissima ratio instituendi victus delum itur ex viribus aegrotantis , ac statu morbi ; quae posterius futura sunt 3 Sed quid pluribus est
opus 3 An non Galenus hic testatur manifeste, quae praetenti tempore non laedunt, nequc postea laesura timentur ab utroque artis medicae osticio tum curandi tum prae seruandi esse aliena r contra autem, si quid iam laedit, aut deinceps laesurum timetur, illud sui curationem, hoc prael cruationem indicarer Et